Glossarium ad scriptores mediae et infimae latinitatis/Sacramentum

There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.

l. SACRAMENTUM dupliciter dicitur, inquit Hugo a S. Victore lib. 2. Speculi Eccl. cap. 22: Aliquando enim Sacramentum dicitur sacrae rei signum, velut in Baptismo exterior ablutio, quae interiorem significat emundationem. Aliquando dicitur Sacramentum, quasi sacrum secretum, velut Sacramentum Incarnationis et hujusmodi. [ Glossae Casinensis Monast. : Sacramenta sunt Baptismus et Chrisma, corpus et sanguis, quae ob id Sacramenta dicuntur, quia sub tegumento corporalium rerum virtus divina secretius salutem eorumdem sacramentorum operatur.] De priori significatione, ut caeteros omittam, qui de Sacramentis commentarios ediderunt, lubet hic exscribere, quae adnotavit olim charissimus frater Michael du Fresne, Societatis Jesu Presbyter et Theologiae Professor, in Dissertationibus sacris, ac Historicis de Antiquis Sacramentorum ritibus, rebusque in eorum usu et administratione controversis, necdum editis, Dissert. 2. part. 1. cap.1: De Sacramenti mysteriique nominibus.

De Sacramentis, deque Baptismo primum dicere aggrediens, qui fidei Sacramentum est, et Christianae gentis proprium signaculum, quo videlicet non consignamur modo, sed etiam sacramur, (id quod synagogae circumcisio praestabat,) quodque Eugenius IV. in Concil. Florent. spiritualem vocat januam, per quam introducti Ecclesiae adjungimur, caeterorum effecti consortes Sacramentorum : ante omnia id faciam, quod in principio fieri, cum in omnibus dissertationibus, tum in hac magis oportere censeo ; ut quid illud sit, de quo disputatio sit, explanetur ; ne vagari ac errare cogatur oratio, si ii, qui inter se dissenserint, non idem esse illud, de quo agitur, intelligent. Adde quod plerumque istud, vel experientia usque ipso verissimum videri solet, quod scite omnino sapienterque in Cratylo pronunciavit Plato, qui ipsarum rerum nomina penitius pervideret, eumdem et res itidem ipsas funditus exploratas compertasque habiturum.

Inprimis igitur, de ipso Sacramenti nomine dicam universe, ex occasione baptismi, qui reliquis velut aditus praeit, ac vestibulum pietatis, ut eum nuncupat Gregorius Nazianzenus, de varia ipsiusmet postmodum acturus nuncupatione. Principio enim de ipso Sacramenti nomine litem Catholicis intendunt nonnulli Novatores, post Lutherum, Calvinumque, qui lib. Instit. 4. cap. 14: Abunde liquet, ait, veteres, qui Sacramentorum nomen signis indiderunt, minime respexisse quis fuisset verbi hujus usus Latinis Scriptoribus; sed novam hanc significationem pro suo commodo affinxisse, qua simpliciter signa designarent. Unde ipse significationem aliam e jure repetit, quam ut in nostra Sacramenta accommodet ; qua Sacramentum pro jurejurando accipitur, quod olim ducibus praestabant legiones : quod Imperii Romani grave mysterium lib. 8. Herodianus, της Ρωμαίων αρχης σεμνον μυστήριον, arcanum dominationis, Tacitus appellat : ita ut tamen in Calvini sententia Sacramentum, non tam sit juramentum, quo se homo obstringit Deo, quam quo sese Deus obligat homini. Verum ut ita sit, hanc minime reperiri subjectam in Scriptura huicce verbo notionem, eo, quo ab Ecclesia sensu accipitur, pro rei sacrae signo ; quid inde conficient sectarii, num expungendam penitus e Catholicorum scriptis vocem hanc, ut in locis communibus, cum aliis, stulte Melanchthon censuit ; qui caput, in quo de Sacramentis disserit, de Signis inscribit ? Nam quae alii, inquit, Sacramenta, nos Signa appellamus. Qui autem id affirmare audeant, qui Trinitatis nomina, ομοούσιον, cum Nicaenis Patribus, sive consubstantialis υποστάσεως, sive personae, caeteraque id genus amplectuntur, quae tamen sacris in Litteris non exstant : quique, ni prorsus imperiti sunt, non nesciunt a sanctis Patribus id nominis usurpari, ubi de Baptismo, Eucharistia, altisque Sacramentts sermonem instituunt. Tritum istud Tertulliani lib. de Praescriptionibus cap. 16 : Ipsas quoque res, inquit de cacodaemone, Sacramentorum divinorum in idolorum mysteriis aemulatur ; tingit et ipse quosdam, utique credentes et fideles suos, etc. Tum postea : Signat in frontibus milites suos, etc. Huic, adde Cyprianum, qui lib. 2. Epist. 1. de Baptismo, ut Tertullianus de Confirmatione, sic aperte loquitur : Si Sacramento utroque nascantur. Mitto caeteros : isti enim antiquissimi omnium sufficiunt, ut intelligant adversarii nos minime sectari prophanas vocum novitates, quas prorsus cavendas in fidei negotio, post Apost. 1. ad Timoth. 6. animadvertit Augustinus lib. 10. de Civit. Dei cap. 23 : Nam liberis, inquit, vocibus loquuntur Philosophi, nec in rebus ad intelligendum difficillimis offensionem religiosarum aurium pertinaescunt : nobis autem ad certam regulam loqui fas est; ne verborum licentia, etiam de rebus, quae his significantur, impiam gignat opinionem.

Caeterum neque caremus Scripturae locis, quae receptae tot ab hinc saeculis vocis istius significationi suffragentur. Tametsi vero sacris in Paginis vocem hanc, Sacramentum, de nostris speciatim usurpari Sacramentis, probare sectariis non possumus ex illo Apostoli ad Ephesios loco cap. 5. Sacramentum, (sive ut Graece legitur, mysterium) hoc magnum est; ut qui matrimonium e numero Sacramentorum ejiciunt: nihilominus operosum non est e Scripturis eruere nomen istud, Sacramenti, ut genus est, et communione quadam complectitur nostra Sacramenta, et alias res quasdam, nimirum ut signum rei sacrae vel arcanae significat. Quid enim aliud indicat vox ista loco mox laudato ad Ephesios 5. qui sic habet : Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una: Sacramentum hoc magnum est; ego autem dico, in Christo et in Ecclesia. Quasi dicat : mysterium hoc, sive Sacramentum, ego ipsum sic explico, aioque ; eam viri feminaeque conjunctionem, rei sacrae signum esse et arcanae, Christi videlicet cum Ecclesia arctissimae communionis. Absurde vero cum Erasmo Calvinus, ne matrimonium, ex hoc testimonio, Sacramentis Ecclesiae cogatur annumerare, Sacramentum, sive mysterium, a Paulo dici contendit, non viri et feminae ; sed Christi et Ecclesiae, vel Adami Evaeque conjunctionem : cum insulsam hanc interpretationem, vel duae voculae satis evertant, pronomen relativum, hoc, tum verbum substantivum est, Sacramentum hoc magnum est, ait Apostolus, hoc: dixit, ut indicaret id vocabulum ad id referendum, quod ante dictum fuerat, de utriusque conjugis copulatione: Erunt duo in carne una. Dum autem in praesenti subjicit : Sacramentum hoc magnum est, neque dicit, fuit, satis innuit, de Adami et Evae conjugio nequaquam esse sermonem ; sed de quolibet connubio, rite inito, quod Sacramentum certe magnum est, ex quo certam conferendae gratiae promissionem ei Christus annexuit. Huc etiam accedit, quod nisi subjecta sit huicce vocabulo ea sententia, quam Hieronymus, Chrysostomus, Oecumenius, aliique Patres in hunc locum afferunt, tota vis argumenti infringitur, qua persuadere nititur Apostolus, ut suas mariti uxores colant atque diligant, nempe quia istud : Erunt duo in carne una; magnum est Sacramentum in Christo et in Ecclesia : hoc est ejusmodi, quod caeleste Christi cum Ecclesia connubium adumbret : proindeque efficere debeat, ut uxorem conjux quasi suam carnem, imo quasi seipsum impensius amet ac colat, sicut Redemptor Ecclesiam enixe diligit. Huic Apostoli testimonio subjungere possem Danielis locum cap. 2. ubi Nabuchodonosoris statua saepius appellatur mysterium sive Sacramentum ; razi, Hebraice, Chaldaice, raza, quod Thargum deducit a vocabulo, raz, quod secretum et mysterium sonat. Nempe quod signum existeret rei latentis et obscurae ; regnorum utique quatuor, quae ex Alexandri Magni cineribus enata sunt; Egyptiaci, Syriaci, Macedonici, et Asiatici; tum etiam regni Servatoris, quod post illa demum exortum est : qae omnia ab Daniele obscuris significationibus, quasi totidem Sacramentis, adumbrata sunt.

Eadem porro Mysterii ratio est, e qua voce Sacramenti nomen vulgatae editionis antiquus interpres expressit. Quamquam non una eademque est etymologia, sive notatio nominis ; cum mysteria primum appellent Graeci, quae vocat initia Tullius lib. 2. de Legibus, hoc est, ritus quosdam, quibus homines sacris initiantur, a verbo μυέομαι hoc est, initior ; cui significationi vox Hebrea respondet, milluin, ab radice, male implevit; quod, ut scribit R. Salomon, hi ritus compleant perficiantque homines sacros. Sunt autem a Graecis, ejusmodi initia, appellata mysteria; quod occultissimis mysteriis, noctu plerumque, peragerentur, quae sacra opertanea Plinius, Operta Flaccus nuncupat. Quippe enim vox eadem arcanum sonat : unde Tullius 3. de Orat. : Hoc tacitum tanquam mysterium teneas; et Paulus ad Ephesios 1. e Graeco textu : Patefacto nobis mysterio, seu arcano voluntatis suae. Tum 1. ad Corinth. 2: Loquimur Dei sapientiam in mysterio, hoc est, arcano, ut interpretatur Chrysostomus Homil. 7. in eam Epist. quoniam, ut ait, suum illud consilium Deus de redemptione hominum clam habuit, ac ne Angelis quidem aperuit, priusquam hominibus ipsis panderet. Qua in significatione, mysterii etymologia petitur απο του μύειν, a claudendo ; non autem e vocabulo Hebraeo mistar, quod secretum sonat; ab radice sathar, quod est occulere, ut non nemo somniavit.

Verum ad rem nostram magis accommodata ejusdem vocabuli notio est, cujus usum jam inde a principio sibi, ut et Sacramenti, quemadmodum ostendimus, vindicavit Ecclesia ; cum non solum in commune omnia Religionis arcana nominavit Mysteria, et Sacramenta ; sed peculiari quadam significatione doctrinae illi, quam de signis nonnulli, Συμβολικην Θεολογίαν, Symbolicam Theologiam appellant Graeci, eas dictiones accommodavit. Qua notione mysterium, dicitur signum omne concretum, et corporeum, quod sub sensam cadit, latentium rerum, minimeque aspectabilium. Ita ut, quemadmodum homo animo constat et corpore ; ita quoque mysterium e rebus, quae partim usurpentur sensibus, partim oculos aliosve sensus fugiant, coalescat. Quo sensu de antiqua Lege Gregorius Nazianz. Oratione de Baptismo praeclare dixit, adumbrare verum, et magni luminis, legis utique novae, mysterium seu Sacramentum esse. Sed significantius de Sacramentis Gratiae loco jam prolato Chrysostomus, Homil. scilicet 7. in priorem ad Corinth. ad haec Pauli verba : Loquimur Dei sapientiam in mysterio: mysterium, ait, appellatur, cum alia inspicimus, alia credimus, quod in Eucharistia, Baptismoque demonstrat. Quae postrema mysterii acceptio apud Auctores prophanos minime reperitur, quibus mysteria vel fuere tantum ceremoniae, quibus Deorum Religioni homines consecrarentur ; vel res abditae et a sensibus ac cogitatione remotae. Quae duae etiam significationes in nostra vel mysteria, vel Sacramenta mirifice quadrant, quippe et homines mysteriis initiantur, et consecrantur Deo, caelesti gratia perfusi. Inde Sacramenta manarunt, inquit Augustinus lib. l5. de Civit. Dei cap. 26. quibus credentes initiantur. Deinde vero ea profanis prodere nefas est, nec temere apud indignos evulganda; sed, ut pretiosae margaritae a contemptu sunt vindicanda. At longe aptius in eadem convenit, quam ad ultimum subjeci, significatio. Nam ut recte Chrysostomus, loco mox allato, innuit, rem sacram occultamque continent; caelestem nempe gratiam ; ac nonnulla etiam characterem. Quam ob causam a Dionysio Eccl Hierarch. cap. l. et 2. symbola, seu signa, divina sacraquae nuncupantur ; nec qualiacumque, sed quae cum occulto divinae gratiae fructu, effectuque, similitudinem quandam habeant atque convenientiam : ut lotio externa baptismatis, sicut explicat Chrysost. cum interna animi lotione, quam repraesentat, et efficit. Quae genuina est germanaque Sacramentorum nostrorum descriptio, ut sint signa rei sacrae; ex Augustino, invisibilis gratiae formae visibiles; ex Catechismo Tridentino, res subjectae sensibus, quae ex Dei institutione, sanctitatis et justitiae tum stignificandae, tum etiam efficiendae vim habeant. Neque vero absque gravi causa, concreta ejusmodi signa, et tractabilia constituit Deus, puta lotionem et aquam in baptismo, quibus caelestem occultamque gratiam, cum oculis sensibusque repraesentaret, tum etiam in animis vi quadam abdita divinaque, gigneret. Nam si incorporei essemus, Chrysost. ait Homil. 62. in Matthaeum, nuda et incorporea nobis haec ipsa daret: nunc quia corporibus insertas habemus animas, sub iis, quae percipiuntur sensibus, tradit spiritualia, εν αισΘητοις τα νοητά σοι παραδίδωσι: cui assentitur August. in Joan. Homil. 86: Sacramenta, inquit, exercitia sunt, quae certiorem verbi Dei fidem nobis faciunt : et quia carnales sumus, sub rebus carnalibus exhibentur; ut ita pro tarditatis nostrae captu nos erudiant, et perinde ac pueros paedagogi manu ducant.