EPUB silk icon.svg EPUB  Mobi icon.svg MOBI  Pdf by mimooh.svg PDF  Farm-Fresh file extension rtf.png RTF  Text-txt.svg TXT
Gladiatores
1892
editio: incognita
fons: incognitus


Transierat montes, tumidos tranaverat amnes
Spartacus effusumque agmen servique veruti
vere novo – tacitus fastigia candor habebat
omnia, sed tenero gemmabant germine silvae –
       5 illi ad praeruptas aegre nunc repere cautes,
nunc ex angusto per aperta effervere saltu
et vallem vario trepidam turbare tumultu,
tum formidatos intra vanescere lucos
ac tritu crepitare pedum folla arida circum.
       10 Iamque propinquabant extremis ordine clivis
Lucanis, latisque tuis, Apulia, fundis –
montibus occiduus iam sol adflaverat aurum:
a pedibus tenuata magis fugiebat euntum
umbra, refulgebant in celso vertice silvae –
       15 cum subito primi speculis et colle potiti
deriguere. Aliae atque aliae iuga summa catervae
adscensu superant: oculos stupor omnibus urguet.
Namque in conspectu per clivos longa per arva
ordinibus densis acies a sole renidet
       20 romana innixusque hirtis exercitus hastis.
     Pilatae saepes et murus aeneus obstat.
Hinc illinc glomerantur equi fodiuntque sonantem
tellurem pedibus, tremulum et procul auribus hinnitum
adrectis tollunt ad equos in culmine visos.
       25 At medium peditum robur solidique manipli,
ut paribus quincunx colluceat intervallis.
Signa notis fluitant, apri taurique lupique
atque aquilas inter saevas saevasque secures
auro et sanguine a procul ardet luce sagi dux.
       30 Prospiciunt servi, vibrant clamoribus auras.
Ut cum forte leo lustrat deserta sub astris:
namque sub occasum a specula despexerat alta,
pergentem longo per harenas ordine turmam,
aut Numidas nudos aut cirratos Garamantas:
       35 vidit, at in solo Sphingis de more iacebat
vertice; nunc sequitur nocturnus equosque camelosque
et praedam meditans cauda iam terga flagellat;
cum subitum exoritur iubar, ille repente resultat.
In tutis dormit flammis vallata caterva,
       40 dum pernox rudit, et caecae tremuere tenebrae.
     Interea cedens radios sol colligit et iam
eximit ex oculis galeas et martia pila.
Una effulget adhuc rutilantisque evomit ignes
in mediis aquila agminibus. Sic dira cometae
       45 flamma super tacitum camporum fulgurat aequor.
At iuga compleri deinceps adversa videres
Thracibus et sensim rubro subtexta vapore
exstare, et propius nigras accedere formas
horrendorum hominum. Tela illi et bracchia iactant
       50 sanguineo caligantes a lumine solis.
Omnia nox tandem sublustri condidit umbra.
Ducebat vigilem in tenebris custodia noctem
servorum passimque iacent et multa volutant
mentibus: hunc torquet rabies, hic pallida morte
       55 ora gerit iam iam fata impendentia gustans.
’I’res simul in celsa custodes rupe fuerunt
forte viri. Foliis instrata est terra cubile.
Hinc capita exsertant, oculis atque omnia lustrant,
anfractusque umbramque cavam tenebrasque silentis,
       60 et castra adsidue facibus lustrata coruscis.
     «Eia agite» ex illis loquitur, vocemque remisit
horrendam, puncto gladiator sanguine pictus –
olli ingens vultum rictus supereminet ursi
atque ursum, infandum, credas audire gementem –
«non aliae similique vices sint more tuendae:
       65 sanguine cras atro tandem satiabimus enses,
cras moriemur» ait. «Quotiens e montibus altis
vidimus auratae surgentia cornua lunae,
ex quo me, dulce est meminisse, Vesevus et acrem
mons turmam excepit perfracto scilicet illo
       70 quem memorant ludo. At tu, dure lanista, iacebas
fusus humi, multa fixus praecordia morte.
Ut te singultantem ulti conspeximus, ut te
purpureos laeti fluctus animamque vomentem!
Nos dumi gelidaeque feros habuere cavernae.
       75 Tunc animas iterum iuvit sumpsisse redemptas
utque lupos silvis et libertate potiri.
Sed nares teter noctesque diesque cruoris
sollicitabat odor. Rubro dea lumine Bendys
insinuans tacitum nemorum per septa calorem
       80 ad caedem Ciconas Bessosque adque arma vocabat.
Nec non saepe fugacem oculis somnum abstulit ingens
vox nobis audita soli penetralibus imis,
aridus et subito fragor et tremuli ululatus.
Tympana pulsa tonant, retonant cava cymbala circum
       85 mugitusque interdum auditur et ira leonum.
Tu celebras, dea saeva Cotys, tu saxa, Sabazi,
montis inaccessi: vobis locus ille remugit.
Quin etiam mons ipse deus; namque intremere omnem
sensimus aut acri temptantem sulphure nares
       90 exhalare leves nebulas atque addere vires
viribus. Ast aditus montis Glaber obsidet omnis
scilicet atque fames necat improba mirmillones.
Nox erat et toto deus ille cacumine nutans
increpitare viros fremituque lacessere caeco.
       95 "Ite" videbatur deus inspirare "ferite,
caedite". Mox velut indignans et nostra recusans
pondera proiecit. Tum nos per lubrica montis
labimur et recta ferimur petimusque quieta
       100 castra. Sat hic credo gladios hausisse cruoris.
Acrior hinc vis exagitat rapuitque furentis:
urguet enim nutu fremituque Sabazius inter
arma deus turbamque interque incendia visus.
Ipse deum, quotiens fumantia nocte per umbras
       105 moenia respexi procul effulgentiaque igni,
caeruleis medium vidi serpentibus arces
caedere et inmensae tabulata exscindere turris.
O noctes et vina deum. Discumbere pictis
conlibuit lectis auro gemmaque bibenti.
       110 Tunc arsere faces dum de laquearibus altis
haud visum genus ante virum stupet aurea lampas
pellitosque toris umeros hirtosque galeros
et nitidas murrhas et odoriferos alabastros
mucronumque minas. Ibi nos absumere Mysi
       115 conscia vina maris certatim et Caecuba et omne
cellarum decus et centum servata Falerna
clavibus et Thasium potare et amystide Chium.
Amphora nulla vagos usquam neque testa fefellit.
"Heus here, cinge caput nobis et crura corollis".
       120 Exoritur clamor, dominus dum corpore reptans
incurvo mirisque modis vepallidus ora
ad gladiatorum talos provolvitur, euoe!
Quin, Romane, pedes syrio nunc sedulus unguis
malobathro longae lassis caedisque viaeque?
       125 Haec inluxerunt bona Saturnalia servis.
Ad cyathum gnatos unctis de more capillis
adspicis esse tuos. O terque quaterque beata
uxor quae fuerit pretiosis piscibus esca
ipsa suis. Cessas? Cenantibus atria mavis
       130 constrictus servare Lacon fera colla catena?
Atqui tu tibi et esse canes et vulturis offam
muraenisque epulas homines, Romane, iubebas
ignorans ecquid veheretur vespere sero.
Parcere sic victis mos est tuus. Esto. Redemptas
       135 legibus his animas in mutua vulnera servas
inque uncum tristemque tubam et spoliaria dira.
Foeda situ tenuit longas nos cellula noctes
corporaque inmeritis aluit devota sagina.
In tua verba simul misere iuravimus: uri,
       140 vinciri, caedi. Sit nobis aequa potestas;
nos aeque ad gladium servemus iure Quirites.
Edidimus munus, placantes sanguine divos.
Quo clamore viros, iussos pugnare, superbos
excipimus! "Cives, praeludite! tela per auras
       145 conicite! haec fieri mandat sibi funera princeps".
Stabant obtutu tacito totosque pererrant
adversos oculis fratres et pectora nota.
Nos fremere. Hic ferrum exacuit, rotat ille flagella
laminaque ignescit flammis et saxa parantur.
       150 Undique mors furit. Excusso quandoque veterno
ecce ruunt strictis gladiis in volnera, iamque
"Hoc habet" ingeminat laeto clamore theatrum
et "Repete" inmites animo nos addimus uno.
Quin etiam posito certamus pignore, et alter,
       155 Galle, tibi, pernix, alter tibi, fuscina, favit.
Quod si quis digitum exsereret, nos pollice mortem
iussimus infesti ferro exsorbere recepto.
Denique nil aliud quam foeda cadavera circum
vidimus et nigro concretam sanguine terram.
       160 At flagrat rogus et medius diverberat umbras».
     Bis vigil adversis dederat iam bucina signum
castris, multa movens, simul ipsa silentia terrens;
tertiaque acre fero cecinere vetantia somnum
cornua, declinant tacito cum sidera cursu.
       165 Tum custos alius tristi sic pectore fatur
attollens frontem niveam flavumque capillum –
huic umeros vestis latos virgata tegebat;
gaesa iacent iuxta; collum subnectitur auro –
«Sic me Teutates patrium deducat ad amnem
       170 et patriam silvam oblitum, Thraex dure, viarum,
ut nuper velut in somnis adstare videbam
illam quam iusta cum dote spoponderat ipse
rite mihi genitor druidis quoque testibus usus.
Flava comam zephyris diffusam, nuda lacertos
       175 caeruleos oculos lacrimis inplebat amaris
multa loquens. Vox nulla meas veniebat ad aures.
Heu miseram, quae forte iugum conscendere notum
saepe sub aeriae cantum consuerit alaudae
perque pigras nebulas partes intendat in omnis
       180 prospiciens oculorum aciem si longius usquam
turba sonante vias equitum pede tundat in arvis
atque hic, ambactis multis comitantibus, auro
nobilis et phaleris, manifesto in lumine constet,
quem vix inmemorem arguerat, iam luget ademptum,
       185 quem vero ... o utinam numquam rapuisset ad arma
vox illa et celeri rumor velocior Euro!
Forte ferae prima vestigia luce secutus,
cum iam sol animam medio intercluderet aestu,
in silva multo madidus sudore sedebam.
       190 Propter anhelabat lingua pendente molossus.
Tum subito attoniti vox ingens perculit aures:
extremis bellum conflari finibus: omnis
Gallia subsidio porro generosa subiret,
quique bibunt Rhodanum montano flumine quique
       195 tardum Ararim remis subigunt latumque Garumnam
conveniant, et qui venerantur robora silvae
Arduennae tumulosque sacros et pendula ramis
arma et qui scandunt canentia saxa Gebennas,
Arverni Senonesque feri gnavique Cadurci
       200 Aulercique Auscique ruant et Osismia pubes
quos contra Oceani ex alto sese incitat aestus.
Rumorem excipio vigil exceptumque remitto;
atque adeo vox illa volat sublimis, et auras
saeva secat: valles lapsu defertur ad imas,
       205 protenus inque altas pinnis sese adlevat arces.
Hic terram vertens excepit bobus arator
imperium volucre et stiva manus haesit arantis;
illic dum viridi pecudes in gramine servat
upilio, et subito exclamans perterruit haedos.
       210 Aurea tum druidis rapidus speculantibus astra
nuncius occurrit, tum sero pensa trahentes
tempore conripuit gelido terrore puellas.
Interdum lucos volitans pervadit opacos
atque repercussas ingenti robore voces
       215 ingeminant piceae traduntque emittere taxis:
interdum superat ripas et flumina saltu.
Sic ex concretis glacieque rigentibus alte
Alpibus Oceani contingit littora rumor
extrema, et freta glauca larisque albentia saxa.
       220 Illic Lexovii degunt subolesque Venella
ancipitem vitam Venetique; aut robur alutis
pennatum adsueti saevis committere ventis
aut rictum spumantis equi moderare lupatis.
Horrida tempestas siquando exasperat undas
       225 et cumulos scopulis late resonantibus albos
debilitat, – magis atque magis capit aestus harenas –
Nocte sati tumulos obsidunt ordine et omnes
gaesa manu crispare et equis insidere cernas
ac tempestatem iam propulsare paratos
       230 et mare, te in partes, Teutata obscure, vocare.
Continuo fera turma ruit cumulosque tolutim
disicit et fusae nimbos extollit harenae,
quadrupedumque sonans iam iam quatit ungula pontum
congrediturque atris non impar fluctibus agmen.
       235 Attolluntur equi, perrumpunt pectore moles
suspensas feriuntque viri simul ensibus undas.
Ast indignatus vasto plangore repellit
Oceanus: redeunt illi tumulosque recepti
obsidunt iterum minitantique ore minantur
       240 multa mari, quotiens fluctus ad littora volvit
illud, certatim iacientes gaesa per auras.
Mox iterum in tumidam sese effudere procellam
miscueruntque suo venti pelagique fragorem.
Sed quid plura loquar? nos ut veneranda sacerdos
       245 in caligantem druidas equitesque vocarit
quercubus et piceis lucum? ut funalibus umbras
vicerimus, croceumque sacro de robore viscum
dispertita viris virgo concusserit arma?
Est lucus nigris piceisque et quercubus ingens
       250 quem campus sterilisque filix atque umida musci
cingunt horrifica celebratum voce deorum.
Cespite ibi vivo sollemnis struximus aras
ad quas rite duos tauros mactavimus albos.
Tum querna devincta caput pia fronde sacerdos
       255 obscuraeque sinus pallae succincta fluentis
Nocte satos longinqua ferox dimisit in arma.
Ast ego qui potui tantum tolerare dolorem?
Immo propter aquas fluvii tum laetus habenas
adducens, memini, sedatis gressibus ibam.
       260 Portitor arborea labens e lintre canebat
cui respondebam festivus ab aggere cantu.
Respicio patriumque nigra caligine lucum
fumantem exsuperant tum primum cornua lunae».
     Cantabant rauci tenebrosa per omnia galli
       265 ac quarto increpuit tremebundum bucina cantum.
Tertius hic custos canum caput exserit umbra
squallidus, incanam fusus per pectora barbam
et maciem ac frontem famoso stigmate punctam
sideribus puroque dedit cognoscere caelo.
       270 Haec tum corde senex effundit verba profundo:
«O socii, quam triste sonant utriusque querelae!
Credo equidem, nec enim tu, Thraex, expleveris iram
nec tu, Galle, domum (melius servasse) videbis.
Heu minus ipse miser, quamvis et terga flagellis
       275 secta geram et scriptam fatali carmine frontem.
Sed nec iam tumidum tristis circumtonat ira
nec gracili me voce ciet non tactilis umbra.
Ecquid enim doleat mihi mens effeta doloris?
Cui tandem irascar? Vos qui vigilatis in armis
       280 adversi, premitisve genu ferroque secatis
hostem quisque suum et posito praeluditis ense
postera sopito miscentes praelia corde,
non hostis reor esse mihi, nil morte minantis
tristius optanti nil morte beatius ipsa.
       285 Quid bona vos refert animis adferre malignis?
Men iactura rogi, sublime putrescere corpus
men moveat? Veniet – mentem praesagia tangunt –
a! veniet longinqua dies cum facta parentum
esse infecta volent gnati tardique nepotes
       290 et frustra corvos servorum membra reposcent
instaurativo celebrantes funera fletu.
Sic lacrimis subeam, Romane, piata futuris
supplicia et iam nunc sero per saecla petendam
dem veniam et pacem. Quamquam quis acerbius usquam
       295 servitium passus? quis me vehementius optet
quod placide meminisse licet mortalibus aevum
effluere ex animis et conscia fallere corda,
heu cum fucato puerum me corpore mango
vendidit edoctum quasdam, quem cernitis, artis?
       300 quid mediastinus tulerim, quod saevius ipso
servorum imperium domino? quod conpede vinctum
et glacialis hiems et torrida laeserit aestas?
Duras nempe fores conservas iure vocavi,
nempe molam tritis distendens cingula costis
       305 versavi: malas cohibebant – eloquar? – oreae
ne possent haerens attingere labra catillo
pollen et exsangui ieiunia pascere farre.
Quot bona sunt homini totidem mala facta refugi:
utile me ferrum cruciavit et ignis inussit
       310 et nudum oppressit gelidis aquilonibus actus
imber et humanis cunctis iustissima tellus
contudit ipsa mihi vires victumque negavit.
Namque supercilium domini me amoverat urbe
stigmatiam et sulcis dederat scrobibusque terendum.
       315 Atque ibi cum tacitus nutu revocaret ab arvis
Hesperus et nitido servorum lumine mancum
agmen agens finiret opus iam mente renatum,
lumina clementes circum transversa ferentes
crura boves hominum stupuere sonantia ferro.
       320 Tum vero, ut meditans innitor multa bidenti
pinguiaque aeger humo procul exhalantia rura
respicio et longe lateque nigrescere porcas,
"O fortunatus nimium, si findat agellum
ipse suum, sociis, aiebam, bobus, arator!
       325 Aureus ut lassum dimisit Vesper et ater
pauperis invitat longiquo e culmine tecti
fumus ad urceolum et trepidantis murmur aheni,
plurima prosequitur sulcis ex omnibus illum
gratia, et adplaudit foliis tum populus albis,
       330 canticulumque ciet calamis quassantibus aura,
instrepit et – Memini, memini – versatus agellus
– quod bene mi facias: quod iners multique laboris
sim, pater, ipse tibi sociisque, ignosce pudenti –".
Tum quid ego? Quotiens ingrata colentibus arva
       335 aeraque et terram sum detestatus et undam!
"Quae senis impasti perfringis membra, tenaci
quae miseris gaudes cohibere bipalia creta,
nec gremio exanimos eadem levis excipis artus:
exardescat humus tristi tibi sidere, Tellus,
       340 robigo segetes peredat, pervincat aristas
carduus et lolium subeat tribulique minentur:
neu tacitum, tu Luna nitens, huic suffice rorem:
tollat ager frustra, deceptus lumine, culmos:
praeterlabentis careant aspergine cymbae:
       345 aut crepitante solum terat horrida verbere grando,
aut aliqui in campos incurre Luesque Ruesque".
Tandem cum pratis fulgeret luna serenis,
me bene subduxi vinclis et in abdita fugi:
silvarum petii saltus et lustra lutosa
       350 observans hominum tantum per regna ferarum
devitans hominum cautus vestigia tantum.
Quin circum ut Silae stetit inremeabilis horror,
cum iam nulla solum viventis signa referret,
nil nisi si qua notas pernicis falcula lyncis
       355 impressit, rostrove ferus signavit humum sus,
saepe mei me visa pedis defixit imago
exanimem. Dentes aprorum et dira luporum
lumina nil timui rutilis exstantia flammis;
heu consanguineos in densis frondibus ungues,
       360 pallentis voltus vocaliaque ora pavebam.
Et quotiens horrere lupis ululantibus auras
audieram pernox, atra formidine caecum
stare nemus, canibus tunc his custodibus esse
atria tuta mihi gaudebam et voce sequebar
       365 latratum procul increpitans ex ilice nigra.
Nam fuit in mediis ilex densissima dumis.
Haec qua rugosus ramos pandebat opacos
truncus et in patulam diffundi coeperat umbram,
sedem rimanti dederat tabulataque celsa
       370 et viridante casam praeseptam fronde perennem.
Hic filice instravi molli foliisque cubile
castaneae, inpositis contexto vimine tectis.
Hic demittebam securae membra quieti
haud solus. Celebre hospitium, sociata taberna est.
       375 Horrea namque sibi, tepidas hic fecerat aedes
tutus ab insidiis hominum ventique sciurus
augur, ut hac foribus resonantia flamina clausis
exciperet, stipulas ulvam, sua postibus obdens
perculsus trepido terrore repagula; at illac
       380 callidus exiguam laribus reserare fenestram
dumque euri saevi sileant, dum stridulus imber
desinat, exanimi lumen praepandere genti.
Quem modo nutanti mirabar vertice ramum,
et volucrem mutare trementis ilice fagos,
       385 truncorum modo quadripedem per lubrica saltu
scandere et extremae iam iamque insidere frondi.
En quadam rapit ille manu versatque volutatque
adsiduus dum dente nucem displodat acuto,
en caput argutum et cauda leve corpus obumbrat,
       390 Me quoque pascebant bacae et silvestria fraga
adsuevique inopi metuens seponere brumae
fagorum glandes et dulcis amygdala nuclei:
saepius at praedas avido dabat arcus opimas
taxeus et rigida surgentes cuspide iunci.
       395 Parva diu telum rapidis eluserat alis
atricapilla (comis invenit nomen ab atris
avia semper avis cantu virgulta latenti
in silvis mulcere nigris adsueta, nec illam
non credas recubantis humi pastoris avenam).
       400 Haec fugiens ornum totiens repetebat eandem.
At fixi tamen observans in frondibus ipsis
hospitii. Cadit in caput illa et volvitur et iam
praedam inhians crispante manu captare videbar,
inplicuit cum ramus avem: me praeda fefellit
       405 pendula. Conscendo manibus genibusque, levisque
exuvias rapio. Cum deinde attentius ipsam
inspicerern ternasque erucas ore tenentem
mirarer, prope garritus mihi perculit aures
ingens et media conspectus nidus in umbra,
       410 nidulus intextus villis et cortice glauco;
unde caput pullos tris exsertare videbam
inplumis patulisque manus incessere rostris.
Paenituit subiensque vices genitricis ademptae
vermiculis alui subolem fovique rigentem.
       415 Parvula gens laribus parvis successit amica,
implevitque novis garritibus atria nidus
pendulus atque uno rostella hiscentia terna
tempore, cum sineret praedis venatus onustum
exiguis remeare, manumque adferre cicadis
       420 raucisonis stridentem et pennigeris formicis.
Tum tremulosque pilos numquam narisque micantis,
necubi tesserulam catus alter frangeret hospes,
non timui, donec sat avis confidere pennis
iam ratus emisique manu iussique volare
       425 et caelum cantu libertatemque sequentis,
quae iam gestarent atris sua pilea plumis.
Sed cum me tenuis noctu vagitus et orba
somnia in acria specula persaepe movebant,
nenia visa meas impellere longius aures
       430 oblitumque animum nota dulcedine temptat.
Quin etiam subiit formae muliebris imago,
at non clara tamen, qualem muscosa lacunae
aequora et atra palus reddat spectantibus umbram.
Sic lacrimis coepi tandem cognoscere matrem
       435 et mecum tacitus, quibus illa quiesceret oris,
quaerere, quae fata heu vita potiora tulissent.
Tum demum frustra servilibus oscula pressi
uberibus, quae haud vitali manantia vita
devotum miserans lacrimis madefecit alumnum;
       440 quae forsan crudelis acu, quae verbere forsan
laeserit et matrona potens laceraverit ungui;
at vivam illa gemens prolem reminiscitur orba.
O decies miseram matrem peioraque passam,
cui proprium nostro cumulare dolore dolorem
       445 acciderit, quae saepe suam incusaverit alvom!
Me vero, ut puerum, si quando exarserit ira,
tundat humum, proiecta crepundia proterat amens,
blanda manu mater, muto deleniit ore.
Omnia tum placidis oculis spectare; laborum
       450 communisque viae comites adsciscere cunctos;
parcere viventi; dubiae cunabula sortis,
frondibus aut tecta, aut tremulo pendentia ramo,
mente sequi teneris metuens inplumibus auras
et pluvias rostrumque tuom, sacer ales, et ungues.
       455 Tum noctu vigilans videor persaepe videre
desertos nidos timidasque audire querelas
circum per loca maesta soporiferasque tenebras,
dum placida accipiter foveat fera membra quiete;
indignans praeter temere commenta novercae
       460 fraternam cunctis fraudem et scelus esse cavendum.
Namque homini lupus ater homo est, aut ira leonis,
aut et araneolus praetendens licia telae:
papilio est qui foedet apum lanugine cellas
hospitio exceptus vitietque teredine mella,
       465 est artes crabro debellans horridus armis.
At cum saepe tamen tranquilla nocte sederem
et circum streperet confuso murmure silva,
dum video frondes deinceps lucescere motu
et mox suspiciens praeterlabentia miror
       470 sidera, tunc ipsum testatus mobile caelum,
ut quae sic oculis aeternis omnia lustrent
astra rogo, numquid reges differre viderent
ab servo quem hominum coetu disterminet omni
excubitor lupus et voltus infamia sacri.
       475 Sidera perpetuom cursum inconcussa tenebant
desuper atque aiunt homines se cernere nullos.
Cum vero in tenebris aeger maestusque iacerem,
rimatusque casam gelidus mihi laederet artus
rauca sonans aquilo glaciesque secaret inermem,
       480 cum foedam raperet tempestatem auster et ornos
concuteret – crepitant discusso vertice quercus
et labefactatae luctantur in acre pinus –
aut cum forte nigrum caelum deduceret imber,
ignibus et crebris intenta tenebra coruscis
       485 arderet vallesque cavae rupesque tonarent;
tunc homines rursus mutatus et hospita tecta
conloquiumque fidemque iterumque iterumque vocavi.
Omnia tum sociis vitae mortisque remisi.
Dixissem placidus cuivis «Mortalis, haveto»
       490 et cuivis scriptam posuissem ad pectora frontem.
Ut quando pueros media inter proelia mater
rixantes pugnis et secto oppresserit ungui,
una tum solos cubitum discedere iussos
lectus ut excepit flentis animoque tumentis,
       495 iam falsis tenebrae vacuae terroribus inplent,
nec iam singultant, lacrimis moderantur et irae;
mox placidis sensim pugnacia bracchia circum
dant collis et corda premunt oblita furoris».
     Dixerat et socii crebris iam motibus oris
       500 nutabant, nam tempus erat quo dulcior aegra
laxat membra quies oculisque offunditur umbra.
Iam conivebat laxis cervicibus et iam
ad patriam Gallus properabat, et omnia passim
nota salutabat, fluvium silvamque virentem
       505 (linter aquis fertur nitidis et navita cantat),
iam matutinis nebulis fumantia tecta
atque casam propius videt ipsam atque auribus haurit
crebrum intus sonitumque pedum matrisque laborem:
matris; at ille viam trepidans vorat; ingredientem
       510 deficiunt vires, simul appellare volentem
vox frustratur; hiat patuloque eluditur amens
ore, gemensque sedet nequiquam. En ostia mater
rite ministeriis aperit ventura peractis
ad limen, iam iamque videt, iam cardine postes
       515 stridere ... cum somnum eripiunt et classica matrem.
Excepere tubae sonitum, peditesque moventur;
et litui, celeresque solo rapit ungula turmas:
vexillum fluitat; mox dirus lumine quincunx
aurorae primo effulget. Concurritur. Ater
       520 obducit nimbo collectus pulvis utrosque,
caecaque miscentur non divis proelia visa.
Non aliter quando in vacuis nocturnus harenis
exoritur, Numidis longe mirantibus, ingens
innumerabilium mugitus et ira ferarum
       525 aut ad arundiferos humores aut ubi corpus
porrectum est pecudis vel magna mole camelus:
horrida tum noctu miscentur proelia, quippe
nec thoes nudi nec aduncis unguibus absint
pantherae veniatque cito pede iam vaga tigris:
       530 in tenebris certatim omnes frendentque
fremuntque, at procul auditur turpis latratus hyaenae:
nocte sonat tota saevarum rixa ferarum;
cum primis tetigit radiis aurora tenebras,
diffugere: tacent circum deserta locorum.
       535 Verum hominum pugnam nox sacra diremit et umbra,
foedamque excipiunt surgentia sidera cladem,
Hesperus et tardum Plaustrum attonitusque Bootes.
At non grata quies, at dira silentia noctis
qua tacitis querulus bubo circumvolat alis
       540 noctuaque invisaeque solum strigis umbra pererrat.
Caede tepet tellus: tenebris sublustribus horrent
truncique triplicesque sudes et robora nuda,
infelix nemus ac diris vocale querelis.
Nuda fuit rupes: nudae tria rupis in ipso
       545 vertice ligna rigent: illinc tria corpora pendent
cruribus effractis vi distentisque lacertis.
Huic fervent tepido fauces prope sanguinis haustu;
ille umeris caput incanum demiserat. Ecce
exsuperat colles exilis luna supinos:
       550 tunc aegre Gallus flavum caput erigit atque
circumfert oculos obtutuque inmemor haeret.