97. De morte. | 99. De virili pugna Christi et ejus victoria. |
Cap. 98. (90.)
Quod deus in hac vita placari potest.Narratur, quod antiquis mos erat Romanorum, quod, quando castrum vel aliquam civitatem obsidebant, unam candelam certa mensura accendebant, et quamdiu candela arderet, parati erant omnes ad pacem recipere, quantumcumque malefactor esset; sed postquam consumpta fuerat, omnis justicie servitutem exercebant in hostes suos, nec tamen alicui licet daret omnia bona misericordiam facere scil. voluerunt.
Carissimi, sic habet deus erga peccatores; nam corda nostra civitates anime sunt obsessa cum viciis et concupiscenciis per diabolum, mundum et carnem. Deus ex sua misericordia statuit nobis tempus, in quo, si velint, poterint invenire candelam accensam, i. e. quamdiu vita est in corpore, quantumcumque peccator misericordiam inveniret, et pacem et concordiam dei reciperet. Tota vita nostra est constituta [78b] et permissa, ut penitenciam faciamus et vivamus, unde salvator dicit: Nolo mortem peccatoris etc. Et ideo, quamdiu anima est in corpore, petamus veniam, et misericordiam et obtinebimus. Joh. xvi: Petite et accipietis. Sed certe, cum vita nostra fuerit terminata per mortem, tunc non erit tempus misericordiam petere; et licet pecierimus non daretur nobis. Ergo faciamus penitenciam, quamdiu sumus in hac vita.