88. De cautela diaboli que multos ad interitum subdudt. | 90. De libertate arbitrii. |
Cap. 89. (81.)
De triplici statu mundi.Miles quidam erat, qui tres filios habebat, qui cum mori deberet, primogenito suo hereditatem legavit, secundo filio thesaurum suum, tercio filio annulum preciosum, qui plus valuit quam totum quod legavit aliis duobus. Eciam primis dedit annulos duos non tamen preciosos; omnes annuli erant ejusdem forme virtutis. Post mortem patris dixit primus filius: Ego habeo annulum patris mei preciosum. Secundus filius dixit: Tu non habes, sed ego habeo. Tercius dixit: Non est justum, quod vos habeatis, eo quod senior habet hereditatem et alius thesaurum; ergo racio dictat, ut ego annulum preciosum habeam. Ait primus: Probemus in facto, quis annulus sit preciosior, et ille est melior. At ille: Michi placet. Statim adducti sunt infirmi diversi varias infirmitates habentes; primi duo annuli nichil operati sunt, sed annulus minoris omnes curavit.
Carissimi, miles iste est dominus noster Ihesus Christus, qui tres filios habebat, scilicet Judaeos, Saracenos et Christianos. Judeis dedit terram promissionis, Saracenis dedit thesaurum hujus mundi quantum ad potencias et divicias, Christianis dedit annulum preciosum, scilicet fidem, quia per fidem Christiani possunt varias infirmitates ac languores anime curare, sicut scriptum est: Omnia possibilia sunt credenti. Item: Si habueritis fidem, sicut granum sinapis etc. Item: Impossibile est sine fide placere deo.