There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Sine Nomine
7. De invidia malorum adversum bonos.
1872

 6. De sequenda ratione. 8. De vana gloria. 

Cap. 7.

De invidia malorum adversum bonos.

Dioclesianus regnavit, in cujus imperio erat quidam miles generosus, qui duos filios habebat, quos multum dilexit. Junior filius contra voluntatem patris meretricem in uxorem duxit. Cum pater hoc audisset, contristatus est valde, et illum a societate sua expulit. Iste sic expulsus in magna miseria est positus. Tamen de meretrice uxore sua filium formosum genuit et ad magnam egestatem pervenit. Misit nuncium ad patrem suum, ut misericordiam de eo haberet. Pater vero cum audisset de ejus miseria, commota sunt omnia viscera ejus et misertus ei cum eo reconciliatus est. Ipso reconciliato patri suo filium, quem de uxore sua meretrice genuerat, recommendavit; pater vero ipsum quasi in filium proprium enutrivit. Hec audiens frater senior indignatus dixit patri suo: Tu es demens, et hoc probo tibi tali racione. Ille est demens, qui filium in heredem accipit et nutrit, qui ei injuriam magnam fecit. Sed frater meus, qui illum puerum genuit, fecit tibi magnam injuriam, quando meretricem contra tuum preceptum desponsavit. Ergo videtur, quod tu es demens, quod filium ejus nutris et ei pacem dedisti. Pater ad hoc respondit: Fili, frater tuus est michi reconciliatus per magnam contricionem, quam habuit, et propter preces aliorum. Ideo oportet me filium suum diligere plus quam te. Hac racione: tu sepius contra me fecisti, et nunquam reconciliatus es michi, quia culpam tuam humiliter recognoscere noluisti. Jam tu es ingratus fratri tuo, ex quo velles ipsum a societate mea expellere; immo pocius deberes gaudere, quod michi est reconciliatus. Et quia ingratus es, hereditatem meam non [5b] obtinebis, et illam, quam de jure habere debuisses, frater tuus occupabit. Et sic factum est.

Moralizatio. Carissimi, per patrem istum patrem celestem intelligimus, per duos filios naturam angelicam et humanam. Humana conjuncta erat meretrici i. e. iniquitati, quando de pomo vetito contra divinum preceptum comedit; unde a patre celesti erat homo expulsus. Filius meretricis [est] totum genus humanum, quod per peccatum perversum perierat. Ille filius eger factus est, quia post peccatum in hac lacrimarum valle positus est, juxta illud Gen.: In sudore vultus tui. Sed per Christi passionem est deo patri conciliatus, et continue reconciliatur per opera meritoria et per preces sanctorum, qui cotidie pro genere humano preces fundunt in celo. Ps.: Desiderium pauperum exaudivit dominus. Sed alius frater sc. diabolus, qui semper est ingratus, semper nos impugnat et de nostra reconciliacione murmurat et allegat, quod propter peccatum hereditatem regni celestis non debeamus consequi. Sed sine dubio, si sancte et juste et munde in hoc seculo vixerimus, allegacio sua nichil nobis nocebit, imo partem suam id est locum, quem ipse in celis perdidit, obtinebimus.