68. De non subticenda veritate usque ad mortem. | 70. De compunctione fidelis anime. |
Cap. 69. (61.)
De castitate.Gallus regnavit prudens valde, qui quondam palacium construere volebat. Erat tunc in imperio quidam carpentarius subtilis valde, cum quo imperator pro construendo palacio convenit. Tunc temporis erat quidam miles in regno, qui pulchram filiam habebat; videns prudenciam carpentarii, intra se cogitabat: Filiam meam ei in uxorem dabo, quia per sapienciam suam et artem satis laute eam promovebit. Vocavit eum et ait ei: Carissime, pete a me, quod tibi placuerit, et tibi dabo, si michi possibile sit, ita ut filiam meam in uxorem accipias. At ille: Michi bene placet. Convenerunt in unum, carpentarius eam in uxorem duxit. Hoc facto mater filie generum suum vocavit et ait ei: Fili mi, jam filiam meam in uxorem duxisti; ecce istam camisiam dabo tibi, quam ei satis pulchram ostendit et ait: Camisia ista talem virtutem habet, quod nunquam toto tempore vite tue locione indiget, nec frangi potest, nec consumi, nec colore mutari,[1] quamdiu inter te et filiam meam sit amor fidelis; si vero, quod absit, aliquis ex vobis matrimonium violaverit, statim camisia omnes ejus virtutes amittit. Carpentarius hec audiens gavisus est valde, camisiam recepit et ait: O mater quam preciosum jocale michi dedisti! Jam nullus nostrum potest matrimonium violare, quin per camisiam scietur. Post hec intra paucos dies carpentarius ad palacium regis est vocatus, ut novum palacium construeret. [56] Camisiam secum assumpsit, uxorem in domo dimisit, cum rege moram traxit quousque palacium completum fuit. Cum in laborando fuisset, admirabantur multi, quod camisia sua semper in candore et mundicia permansit. Ait rex ad eum: Magister, rogo, ut dicas michi, quomodo hoc poterit esse, quod cum in continuis laboribus permanes et camisia tua sine locione et immundicia in albedine manet? Ait ille: Scias, carissime domine, quod quamdiu ego cum uxore sumus fideles in amore, camisia mea non indiget locione; sed si matrimonium inter nos esset violatum, camisia mea sicut ceteri panni locione indigeret. Miles cum hoc audisset intra se cogitabat: Si potero, camisiam tuam lavare faciam. Perrexit ad domum carpentarii ipso ignorante, ut ejus uxorem ad peccatum solicitaret. Illa vero gratanter eum recepit; miles de amore inordinario eam pulsavit. Que ait: Amor talis locum privatum requirit; veni mecum! Et illum in cameram introduxit. Cum autem introductus fuisset, illa exivit, hostium clausit et dixit: Ibidem exspectabis, quousque tempus habuero,[2] quando te liberare debeo. Domina ista singulis diebus eum visitavit, pane et aqua sustentavit; ille vero preces fundebat,[3] ut eum dimitteret abire, sed illa non consenciebat. Post hec cito duo alii milites ad eam venerunt de curia regis, quilibet post alium, ut eam corrumperent, sed eis nichil valuit, illa vero in eadem camera eos inclusit, pane et aqua sustentavit. Per multos dies ibi stabant. De istis tribus militibus facta est questio et commocio in domo regis, quo devenerunt. Palacio consummato carpentarius accepta mercede domum venit; uxor ejus non modicum gaudens eum vero honorifice recepit, et quomodo se haberet, diligenter quesivit. Ille vero bene per omnia respondit, illa vero camisiam suam respexit, vidensque eam satis mundam ait: Benedictus deus, apparet in camisia ista, quod inter nos est dilectio vera. Qui ait: Carissima, cum essem in palacio construendo,[4] venerunt tres milites, unus post alium, et de camisia mea quesierunt, quomodo sine locione manebat in omni candore, et eis veritatem retuli. Post hoc quo devenerunt penitus ignoro; de eorum absencia facta est questio magna in curia regis. Ait illa: Domine, illi tres milites, de quibus fit sermo, ad me venerunt, multa michi promiserunt, si eis consentirem, sed nullo modo volebam hoc attemptare, eos [56b] in camera privata posui et hocusque pane atque aqua sustentavi. Carpentarius hoc audiens gavisus est de fidelitate uxoris, et milites libere abire permisit, et ambo usque ad finem vite in vero amore permanserunt.
Morilizacio. Carissimi, rex iste est pater celestis qui palacium habet construere, scilicet cor humanum bonis virtutibus plenum, in quo palacio deus delectatur permanere, juxta illud: Delicie mee sunt, esse cum filiis hominum. Miles iste, qui habet pulchram filiam, est Christus, qui habet animam pro filia. Uxor est sancta mater ecclesia, carpentarius est bonus christianus, qui istam filiam in uxorem cum camisia accepit. Camisia ista est fides nostra, quia, ut ait apostolus, sine fide impossibile est placere deo; quamdiu manet homo in hac vita in sanctitate, tamdiu fides non violatur. Quid ergo sequitur? Certe, ut erigas palacium, scilicet cor mundum per opera misericordie. Milites tres sunt superbia vite, concupiscencia oculorum et concupiscencia carnis. Istos tres milites concludere debes in camera penitencie, quousque mercedem eternam a rege eterno accipies. Quod nobis concedat dominus Ihesus Christus etc.