64. De dominica incarnacione. | 66. De constancia. |
Cap. 65. (57.)
De cura anime.Rex quidam semel de una civitate in aliam transitum fecerat, ad quandam crucem venit, in qua erat omni parte scriptum; ex una parte erat in ea scriptum: O rex, si per istam viam equitaveris, pro corpore tuo bonum hospicium habebis, sed equo tuo male ministrabitur. Ex alia parte crucis erat scriptum: Si per istam viam equitas, invenies hospicium, in quo equus tuus satis laute habebit, sed tu male ministraberis.[1] Ex tercia parte erat scriptum: Si per viam istam ambulaveris, tu et equus tuus satis habebunt, sed antequam recedis, egregie eris verberatus. Ex parte quarta erat scriptum: Si per viam istam ambulaveris, laute vobis ministrabitur, sed equum tuum ibi dimittes et tunc te oportebit pedibus ambulare. Rex cum omnia ista perlegisset, admirabatur, intra se cogitabat, quam viam equitare vellet. Ait intra se: Primam viam volo eligere, quia bene erit michi et male equo; nox una cito transibit. Percussit equum cum calcaribus et ad quoddam castrum venit in quo erat miles, qui eum benigne recepit ac laute ministrabat, sed equus parum aut nichil habebat; mane vero surrexit, ad palacium suum equitavit, omnia gesta que viderat narravit.
Moralizacio. Carissimi, iste imperator potest dici quilibet bonus christianus, qui habet circa salutem anime sue equitare. Equus, qui eum portat, est corpus ex quatuor elementis compositum, crux que stat in medio vie est consciencia tua in modum crucis extensa, una pars, ut ad bonum te provocet, altera, ut contra malum fortiter pugnes; unde si ambulaveris [per viam,] in [52b] qua bene erit tibi et male equo tuo, optime facis. Carissimi, ista via est via penitencie, hospicium sancta mater ecclesia, in qua bene erit tibi in anima, sed oportet ut equus tuus i. e. caro tua penitencie subjaceat. Qui ergo per istam viam ambulaverit, sapienter facit. Alia est via, in qua invenies hospicium, in quo equus tuus satis laute habebit, sed male ministrabitur tibi. Via ista est via gulosa et luxuriosa, qui hospicium suscipiunt in voluptate carnis, de quibus apostolus ait: Quorum deus venter est et gloria in confusione ipsorum. In isto hospicio anima erit pessime ministrata. Alia est via, ubi equus tuus laute habebit [et tu verberaberis]. Via ista est cupidi et avari, qui laute hic volunt vivere, parva opera meritoria perpetrare, sed cum mors eum ab hospicio hujus mundi expellit, tunc anima post mortem in inferno egregie verberabitur. Quarta est via, per quam si ambules, bene tibi erit, sed equum amittes. Via ista est via boni religiosi, qui de omnibus quantum ad victum et vestitum est contentus. Equum amittit scilicet omnes concupiscencias carnales propter deum ac mundi vanitates, et ideo dicit salvator: Qui perdiderit animam suam propter me etc. Qui reliquerit patrem aut matrem etc. centuplum accipiet et post hanc vitam eternam vitam possidebit.
- ↑ ministraberis] orig. ministrabis.