62. De pulchritudine fidelis anime. | 64. De dominica incarnacione. |
Cap. 63. (55.)
De mundanorum oblectationibus.Vespasianus regnavit qui filiam pulcherrimam habebat cui nomen Aglaes, que erat nimis pulchra et oculis hominum graciosa, ita quod ejus pulchritudo omnes alias mulieres excellebat. Accidit una die quod cum filia ejus ante eum staret, eam intime respexit et ait ei: Carissima, nomen tuum mutabo; propter pulchritudinem corporis tui sit nomen tuum ammodo domina solacii, in signum hujus ut omnes qui ad te venerint tristes cum gaudio recedant. Rex vero juxta palacium quendam ortum pulcherrimum habebat in quo sepius causa solacii ambulavit. Fecit proclamari per totum imperium quod si quis filiam suam in uxorem habere vellet, ad palacium suum veniret et infra ortum tribus aut quatuor diebus [50b] spaciaret, deinde rediret et filiam suam in uxorem haberet. Facta proclamacione multi ad palacium suum venerunt, ortum intrabant et numquam postea sunt visi, et quotquot venerunt, nullus ex eis evasit. Erat tunc quidam miles in partibus longinquis, cum audisset de clamore, quod si quis ad palacium veniret filiam regis in uxorem haberet, venit ad januam palacii et pulsavit. Janitor hostium aperuit et eum introduxit, ad regem accessit et ait: Domine mi, clamor factus est communis, ut si quis ortum vestrum intraverit, filiam vestram in uxorem habebit, ideo huc veni. Ait rex: Ortum intrate et si exieritis eam habebitis. Qui ait: Domine mi, unum michi concede, peto instanter antequam ortum intravero, ut aliqua verba cum puella loqui potero. Ait ille: Michi bene placet. Accessit ad puellam et ait: Carissima, nomen vestrum est domina solacii, ad hoc tibi datum est, ut omnes qui tristes ad te veniunt cum gaudio redeant, sed ego nimis tristis et desolatus ad te venio; prebe ergo michi consilium et auxilium quomodo cum gaudio recedere potero. Multi ante me venerunt et ortum intraverunt nec unquam amplius visi sunt; si ergo michi idem casus contingeret, ve michi dicere potero, quod ego in conjugem te desideravi in matrimonio. At illa: Tibi veritatem dicam et tuam tristiciam in gaudium convertam. In orto illo est quidam leo ferocissimus qui omnes intrantes interficit, et per eum omnes qui intraverunt racione persone mee sunt interfecti. Arma corpus tuum totum ferro a planta pedis usque ad verticem capitis, et sint omnia arma tua cum gummo linita. Cum vero ortum intraveris, leo statim in te irruet, contra eum viriliter pugna et cum lassus fuerit ab eo te separes. Ille vero per brachium vel pedem te tenebit cum dentibus in tantum quod per arma gummata dentes ejus pleni erunt, quod te non multum poterit ledere; tu vero cum hec perceperis, gladium evagina, et caput ejus amputa. Sed aliud est adhuc periculum in orto illo. Est tantum unus introitus et sunt diversa diverticula, ita quod qui semel intraverit vix exitum invenire poterit, et ideo contra illud periculum dabo tibi tale remedium. Globum fili tibi concedo, et cum ad hostium orti perveneris, filum globi in porta liga, et sic per filum[1] in ortum descende, et sicut vitam tuam diligis, [51] globum fili non perdas. Miles per omnia adimplevit sicut dixerat puella, armatus ortum intravit. Leo cum eum vidisset, toto conamine in eum irruit, miles viriliter se defendit, et cum lassus erat, saltum ab eo fecit. Leo eum[2] per brachium tenuit intantum quod dentes ejus gummo pleni erant. Miles cum hoc percepisset, gladium extraxit et caput leonis amputavit. Ille vero in tantum gaudebat, quod filum per quem descendit, perdidit. Ille vero tristis ac dolens ortum tribus circuivit diebus et diligenter globum quesivit, de nocte invenit. Cum vero invenisset, non modicum gaudens per filum ascendit, quousque ad portam pervenit, filum solvit, ad regem perrexit et filiam suam dominam solacii in uxorem obtinuit, de quo multum gaudebat.
Carissimi, iste imperator est dominus noster Ihesus Christus, filia tam pulchra domina solacii est regnum eternum. Qui vero voluerit regnum eternum habere, oportet ut primo ortum hujus mundi intret et per aliqua tempora quamdiu deus voluerit ibidem exspectet.[3] Psalmista: Constituisti terminos ejus qui preteriri non poterunt. Job.: Unus est introitus hominum et jumentorum. Sed in mundo tot sunt diverticula scilicet pericula, quia que homo nescit finem suum, nec ubi, nec quomodo mori debet. Leo vero est diabolus, circuit querens quem devoret, unde quasi infiniti per eum sunt occisi. Quid ergo est faciendum? Si volumus regnum celeste obtinere, certe debemus bonis virtutibus armari,[4] ita quod arma nostra sint gummata. Per gummam elemosinam intelligere debemus, quia sicut gumma duo adinvicem jungit, sic et elemosina cum deo, unde propheta dicit: Sicut aqua exstinguit ignem, ita elemosina peccatum. Deinde debes accipere globum fili etc. Globus iste est baptismus; unde in principio vite tue oportet in baptismo, deinde in confirmacione et sic per cetera sacramenta in mundum istum descendere. Sed leo i. e. diabolus est paratus contra te pugnare. Contra eum viriliter pugnare debes, et caput ejus scil. potestatem per bona opera auferre. Sed sepe contingit, quod postquam homo de diabolo triumphaverit, sicut multi faciunt in quadragesima, post pascha redeunt ad peccata, et sic globum fili i. e. virtutem sacramenti [51b] perdunt. Fac ergo tu sicut fecit miles. Si per peccatum virtutes perdidisti, multum dolere deberes. Perge viam trium dierum per contricionem, confessionem et satisfactionem, et invenire poteris ea que perdidisti, et sic cum veneris ad portum mortis, quando anima separatur a corpore, poteris ad dominam solacii pervenire i. e. ad gaudium eternum. Ad quod etc.