There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Sine Nomine
42. De defectu caritatis.
1872

 41. De victoria Christi et caritate ejus nimia. 43. Quod Christus clausit infernum sua passione et voluntaria morte. 

Cap. 42. (41.)

De defectu caritatis.

Refert enim Valerius, quod in Roma vidit in una columpna quatuor litteras, quarum quelibet ter scribebatur, tres P P P, tres S S S, tres R R R, tres F F F. Visis litteris dixit: Heu, heu! confusionem video civitati. Isti satrape hoc audientes dixerunt: Magister, dic conceptum tuum. At ille: Talis est exposicio litterarum: pater patrie perditur, sapiencia secum sustollitur, ruunt regna Rome ferro, flamma, fame. Et sic factum est.

Carissimi, spiritualiter loquendo, pater patrie est caritas, que est dilectio dei et proximi, per quam quilibet homo deberet se ipsum regere, quia sicut scitis patrem decet filiorum necessaria providere. Hinc est, quod vera caritas nobis providebit de diviciis infinitis in vita eterna, quia sine caritate impossibile est nobis vitam eternam obtinere. Sed heu et proh dolor! jam pater patrie perditur i. e. caritas in terra; vix enim aliquis alium diligit, et sine dubio sapiencia secum sustollitur, quia pauci sunt, qui sciant, qualiter se habere debeant erga deum et proximum, et si sciant, pauci sunt, qui operantur propter defectum sapiencie. Quid ergo sequitur postea? Ecce ruunt regna Rome, ruunt regna in diversis partibus mundi, ferro, flamma, fame, [36] quia non est caritas in terra nec sapiencia. Si dicatur sapiencia humana, tamen stulticia est apud deum. Quot nobiles et proceres infra pauca tempora in bello per gladium perierunt vel interierunt, et morte turpissima! Quot pauperes fame perierunt! et hoc totum, quia non est amor nec sapiencia in terra, sed frequens maledictio et homicidium.