There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Sine Nomine
4. De justitia judicantium.
1872

 3. Justum judicium. 5. De sectanda fidelitate. 

Cap. 4.

De justitia judicantium.

Cesar regnavit, qui statuit pro lege, quod si quis mulierem raperet et vi eam opprimeret, in electione mulieris esset, utrum vir mori deberet vel eam sine dote in uxorem duceret. Accidit casus, quod quidam rapuit nocte una simul duas mulieres. Una peciit mortem et alia nupcias. Raptor captus est et ductus coram judice, ut duabus mulieribus secundum legem responderet. Prima mulier instanter secundum legem mortem peciit, secunda eum in virum habere clamavit. Et dixit prima[1] mulier: Verum est, quod lex dictat, quod peticionem meam obtineam, et altera respondit:[2] Eodem modo lex pro me clamat. Sed quia mea peticio est inicior et magis caritativa, ideo michi videtur, quod judex pro me sententiam dabit. Ambe mulieres judici sunt conqueste, et quelibet beneficium legis postulabat. Judex cum utramque partem audisset, secunde mulieri concessit, ut eum in virum obtineret, et sic factum est.

[Moralisatio.] Carissimi, iste imperator est dominus noster Ihesus Christus, raptor quilibet peccator, qui rapit i. e. violat duas mulieres sc. justiciam et misericordiam, que sunt ambe filie dei. Raptor convocatur coram judice, quando anima separatur a corpore. Prima scilicet justicia contra peccatorem allegat, eternaliter eum debere mori per legem justitie; sed altera scilicet misericordia divina allegat, quod per contricionem et confessionem salvabitur. Ideo studeamus sic deo placere.




  1. prima] orig. prime.
  2. altera respondit] orig. altera. Et respondit.