33. De jactantia. | 35. De pacis reformacione et vindicta eam dissipantium. |
Cap. 34. (33.)
De ponderacione vite.Legitur de rege Alexandro, qui habebat Aristotelem magistrum, de cujus doctrina multum profecit et multas virtutes ab eo didicit. Inter cetera a magistro suo quesivit aliqua sibi et aliis proficua dici. Ait magister: Fili, ausculta diligenter, et si meam doctrinam tenueris, [31] ad magnum honorem pervenies. Septem sunt, que te docebo. Primum est, stateram ne transilias. Secundum, ignem cum gladio ne foveas. Tercium, coronam ne carpias. Quartum, cor avicule ne comedas. Quintum, cum profectus fueris, non redeas. Sextum, per viam publicam ne ambules. Septimum, irundinem garrulantem in domo habitare non permittas. Rex in istis septem miro modo studebat et sic profecit quamdiu vixit.
Carissimi, statera ista est vita humana. Duo in pensis sunt, gressus in mundum [et egressus ab eo]. Ponatur ergo homo in una pensa, scilicet in paupertate, cum qua ingressus est, et in alia paupertate, cum qua egredietur et inveniet quod eque ponderabit. Sicut pauper ingreditur, sic pauper egreditur. Ecclesiastici secundo. [Sicut] egressus est nudus de utero matris sue, sic revertitur et nichil aufert secum de labore suo. Item pone in una parte statere tempus quo peccasti, et tunc quero, sicut Christus quesivit a patre filii infirmantis, quando ei accidit. Respondit ei pater: Ab infancia etc. ut patet. Et ego quero a te: Quando incepisti peccare? Heu respondebis: Non heri nec pridie sed ab infancia. Pone ergo tempus peccati in una parte et minus ponderabit. Non ergo transilies stateram, sed bene pensa quomodo? pone ad aliam tempus penitencie. Sed nescis, quamdiu possis penitere. Ideo multiplica opera penitencie, ut eque ponderent tuis malefactis, sicut dicit Zacheus: Si quid aliquem defraudavi, reddo quadruplum. Non ergo transilias ultra istam stateram, hoc est, non nimis cupias ultra que sunt necessaria victui. Sicut legitur de vulture: Vultur cum ceperit predam, probat an totam predam possit secum portare et cum ea volare vel non, sed non dividit, et tantum secum portat quod possit secum volare, et sic habet de preda quod sibi sufficit. Eodem modo homo deberet facere. Multi sunt, qui divicias pro preda ponunt; ut divites fiant, nocte dieque laborant, aliena rapiunt, et cum habuerint, in abscondito ponunt et per illam detinentur, quod ad deum volare non possunt; et hec est magna fatuitas, quod illis utuntur, que secum portare non possunt. Dividatur ergo preda scilicet divicie, et sibi necessarium teneat; residuum det pauperibus, et sic poterit ad deum volare. Secundum est: Ignem cum gladio ne foveas, id est iracundum cum [31b] verbis asperis ne provoces. Ira enim comparatur igni, quia, cum aliquid iracundo deficit, statim inflammatur. Iste ignis non est fovendus gladio. Gladius vero est lingua hominis, que ad modum gladii materialis lata est et acuta ex utraque parte. Psalmista: Lingua eorum gladius acutus. Est enim de iracundo sicut de calce. In calce est calor sopitus; si superponatur aqua, statim inflammatur et fumum exire facit. Si de iracundo, in quo est ira sopita; cum audierit verba aspera, statim inflammatur et fumum ire et rixe exire permittit, et ideo ignem non debemus fovere cum gladio. Tercium est: Coronam ne carpas, id est leges civium ne reprehendas. Civitas, in qua sumus, est ecclesia. Leges hujus civitatis sunt doctrine ecclesie, quas nullus sapiens debet reprehendere, sed humiliter audire et imitari; sed ista doctrina multos habet reprehensores, quod patet ex eo, quod habet paucos auditores, et ideo nobis est necesse, verba dei audire et ejus precepta et nobiscum firmiter retinere, si cupimus ad eternam patriam venire. Quartum est: Cor avicule ne comedes, id est de nulli adversitati temporali tristiciam, odium, invidiam in corde tuo habeas, quia Proverbiorum xv dicitur: Sicut vermes ligno et tinee vestimento, sic tristicia viri nocet cordi. Homo ergo se jungat deo per bonam vitam et semper habeat in corde recentem memoriam et sic nullum dolorem senciet, immo plus de adversitate gaudebit. Ibant apostoli gaudentes etc. Quintum est: Cum profectus fueris, non redeas, id est cum a statu culpe recesseris non redeas ad vomitum peccati. De ista sapiencia habetur Eccles. xxi: Fili, peccasti, non adjicias iterum. Sed timeo, quod multi sunt ad modum canis, de quibus loquitur Petrus: Sicut canis reversus ad vomitum suum, sic peccator, qui iterat vias suas malas. Item est de multis sicut de vipera. Vipera enim volens copulari cum lampreda, fugit venenum. Tunc vipera in quodam loco venenoso evomit et sic copulatur ei et post redit ad venenum. Sic multi volentes Christo copulari in altari evomunt venenum, dum peccata confitentur; sed postea redeunt ad illud. Unde de talibus dicitur Proverbiorum xvi: Sicut canis revertitur ad vomitum etc. Sextum est: Per viam publicam ne ambules. Via publica est via peccatoris, per quam major pars mundi transit, quia lata est. Mathei vii: [32] Spaciosa est via, que ducit ad perdicionem, et multi sunt, qui ambulant per eam. Unde notandum est, quod alique sunt bestie, que numquam per viam rectam ambulant, ne canibus insequantur. Sic debet homo, dum est in mundo et[1] in periculo, propter canes infernales [fugere], qui eum sequuntur, sicut dicit Psalmista: Circumdederunt me canes multi. Fugiendum est de tali via, quia ibi sunt venatores diaboli, qui triplici genere venacionis utuntur. Tria enim sunt genera venacionis et omnia sunt dolo plena. Primum genus est, qui venantur bestias fugitivas; et isti faciunt foveas, ut eas capiant. Fovee iste sunt usure et bona temporalia ut mendacia, falsa juramenta ac deceptiones, in quibus cupidi decipiuntur. Secundum genus venacionis est, qui venantur aves. Isti ponunt laqueos, qui sunt falsi advocati et placitatores[2] ac judices qui per munera corrumpuntur, qui faciunt leges, ut capiant pauperes. Tercium genus est piscatorum, qui ponunt recia sua ad accipiendum omne genus humanum. Isti sunt luxuriosi. Mulieres sunt recia diaboli, per que fere de omni statu capiuntur aliqui. Septimum est: Hyrundinem garrulantem in domo non permittas habitare, scilicet peccatum in corde, contra quod semper murmurat consciencia; sicut habetur de Jona; quamdiu erat in navis profunditate, non poterat esse tranquillitas maris. Eodem modo, quamdiu peccatum hospitatur in corde hominis, racione cujus consurgit tempestas magna, dum contra deum murmurat consciencia, tranquillitas esse non potest, donec Jonas ex navi et peccatum ex corde expellatur et cessabit tempestas id est remorsus consciencie, quando peccatum in profundo inferni demergatur. Ideo non sustineamus yrundinem id est peccatum in corde, sed desideremus vitam eternam obtinere, ad quam.