There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Sine Nomine
27. De justa remuneracione.
1872

 26. De humilitate. 28. De inexecrabili dolo vetularum. 

Cap. 27. (26.)

De justa remuneracione.

Quidam imperator erat dives valde ac potens, qui unicam filiam habebat pulchram valde et oculis hominum graciosam, quam miro modo dilexit, intantum quod quinque milites pro sua custodia[1] assignavit. Milites vero isti quasi continue armati incedebant et certam prebendam singulis diebus de thesauro regis pro custodia filie accipiebant. Rex vero quendam senescallum et canem habebat, quos multum dilexit. Canis vero tribus cathenis erat ligatus, quia valde crudelis erat, et quos poterat apprehendere occidit. Accidit semel, quod cum rex in stratu suo jacuisset, terram sanctam visitare proposuit. Mane surrexit et senescallum ad se vocari fecit et ait ei: Terram sanctam visitare volo. Sub tua custodia filiam meam unicam cum militibus dimitto et canem quem diligo. Precipio tibi sub pena capitis, quod nullum defectum filia mea habeat. Omnia necessaria militibus secundum quod decet ministres, canem vero continue in cathena habeas et ei non laute administres, sed pocius famem sustineat, ut sic ejus crudelitas atque ferocitas annichiletur. Senescallus vero omnia adimplere fideliter promisit. Rex vero terram sanctam adiit, et senescallus omnia que promisit et totum preceptum in contrarium egit. Nam canem de melioribus cibariis semper pavit, nec eum sicut debuit custodivit, puelle necessaria subtraxit et milites prebenda privavit, intantum quod dispersi et vagabundi per mundum ibant, puella sine custodia sic relicta plorans et ejulans[2] ambulabat in aula sola. Canis cum eam solam vidisset, tres catenas fregit, cum quibus ligatus fuit et puellam occidit, de cujus morte factus est planctus magnus in civitate. Rex vero cum audisset de morte filie sue, commota sunt omnia viscera ejus et senescallum ad se vocari fecit, et cur et qua de causa filiam suam sine custodia dimisit et milites sine prebenda et canem contra preceptum ejus [27b] pavit, quesivit. Ille vero obmutuit, nec aliquid pro ejus excusacione allegavit. Rex vero tortoribus precepit, ut ligatis pedibus et manibus eum in fornacem ardentem projicerent. Omnes regem laudabant, quod tale judicium dedit.

[Moralizacio.] Carissimi, iste imperator est dominus noster Ihesus Christus, filia tam pulchra est anima ad dei similitudinem creata, pro cujus custodia quinque milites, id est quinque sensus ordinavit, ut continue bonis operibus essent armati et prebendam gracie dei reciperent. Canis vero est caro misera, que die ac nocte nititur spiritum perturbare et animam occidere. Unde de necessitate requiritur, quod tribus cathenis sit caro continue ligata, scilicet per timorem dei, per ejus amorem et pudorem peccandi. Propter timorem, quia deus est justus et juste peccatorem judicat ad penam perpetuam. Hec est cathena prima, cum qua caro misera ligetur, ne deum offendat et salutem propriam perdat. Secunda cathena est amor dei, quia homo tenetur, ipsum super omnia diligere, eciam plus quam seipsum. Propter ejus amorem teipsum debes refrenare a viciis et concupiscenciis cavere. Et quare debes ipsum intantum diligere? Certe quia te creavit, te plasmavit, te ad similitudinem suam fecit, te redemit et vitam eternam dabit. Tercia cathena est pudor hominis[3] peccare in conspectu dei, quia omnia videt, eciam minimam cogitacionem, quam in corde habes. Propter ista tria homo debet seipsum cohibere et nullo modo deum per peccatum offendere. Senescallus est homo, cui tradidit animam cum quinque sensibus et carnem sicut dedit ad regendum, ut pro eis respondeat, quando dominus noster Ihesus Christus ad judicium venerit. Sed miser homo, qui non diligit deum, cathenas frangit, quia postponit dei timorem, non curat cogitare, quod justo judicio hominem eternaliter dampnat. Postponit dei amorem, non curat pensare, quanta judicia amoris ei ostendit, quod eum de nichilo plasmavit, ad ejus similitudinem fecit, eum sua imagine divina decoravit, pro eo se humiliavit, naturam nostram assumpsit, proprio sanguine eum redemit, nec pudorem peccandi coram domino deo suo habuit. Omnia in contrarium perpetrat et animam suam occidit. Ideo cum venerit dies judicii, tunc apparebit peccator et non poterit ad objecta respondere, et tunc deus tradet eum tortoribus infernalibus, sicut ipse testatur Mathei xxv: [28] Ite maledicti in ignem eternum. Studeamus ergo ante omnia[4] animam a peccato custodire, si desideramus ad vitam eternam pervenire.





  1. custodia] orig. custodie.
  2. ejulans] orig. ejulens.
  3. hominis] orig. homini.
  4. omnia] orig. omina.