21. De dolo et conspiracione et cautela ipsis contraria. | 23. De spirituali medicina. |
Cap. 22. (21.)
De timore mundano.Narrat Augustinus, quod, quando Egypcii olim volebant deificare Isidem et Serapem, isto modo processerunt: Statuerunt duas imagines et primo legem statuerunt, quod quicumque eos diceret esse homines, vel aliquid de eorum genealogia narraret, capite plecteretur. Secundo, ut lex predicta nullum lateret, in omni templo, ubi eorum imagines colebantur, et juxta eos ponebatur unum parvum idolum habens digitum suum labiis applicatum, ut per hoc faceret signum silencii ingredientibus ista templa, et sic veritas ab omnibus taceretur.
[Applicacio.] Carissimi, revera ista faciunt homines mundani tenebrosi, oppressores veritatis et subversores ecclesiastici status, quando volunt deificare et glorificare semetipsos vel alios consimiles. Ponunt statim quoddam idolum coram oculis prelatorum, faciens signum silencii, ita videlicet, ut nullus audeat eos arguere, nec de eorum factis exprimere veritatem, sed magis eorum errores dissimulare vel pocius magnificare, ut sic propter defectum contradiccionis videantur apud populum esse justi. Et certe istud idolum est timor mundanus, propter quem nullus audet dicere veritatem, nec mori propter veritatem, nec nimiam persecucionem sustinere, immo propter istud idolum illi, quorum principaliter interest, pro suo grege mori, fiunt ita timidi sicut lepores; immo, quod pejus est, ipsi fiunt aliis idolum silencii, quia, si ipsi non essent, alii[1] defenderent veritatem. Deum igitur qui est veritas, pre oculis habeamus in omnibus operibus nostris et deus nos liberabit et ducet ad vitam eternam. Ad quam etc.
- ↑ alii] orig. ipsi.