There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Sine Nomine
19. De peccato superbie.
1872

 18. Quod omne peccatum, quamvis predestinatorie gravissimum, nisi desperationis baratro subjaceat, sit remissibile. 20. De miseria et tribulacione. 

Cap. 19. (18.)

De peccato superbie.

Legitur in gestis romanorum, quod erat quidam princeps Romanorum nomine Pompejus. Hic duxerat filiam cujusdam nobilis, qui Cesar vocabatur. Hi duo convenerunt inter se, quod tocius orbis dominum suo imperio subjugarent. Accidit quod Pompejus mitteret Cesarem ad expugnandum plagas diversas, quia juvenis erat et ipsum decuit laborare, ipse autem tamquam principalis civitatem romanam a plagis illis[1] custodiret, prefixitque sibi tempus redeundi sub spacio quinque annorum; quod si non faceret, jure suo perpetuo privaretur. Cesar autem collegit exercitum et ad illas partes perrexit. Et inveniens homines bellicosos, quos non poterat in prefixo termino superare, malens Pompejum offendere quam bellum dimittere, ex capite proprio[2] alienavit se aliis quinque annis; quod graviter portabat Pompejus, interdixit sibi civitatem romanam ita, quod non auderet ad eum ulterius appropinquare. Cesar vero finito bello iter arripuit versus Romam, venit per quandam aquam cum exercitu suo, que quidem aqua vocabatur Rubicio, et ibi apparuit ei quedam imago magna stans in medio aque et loquebatur ei dicens: Cesar, si venias pro pace romana, liceat tibi usque huc venire, sin autem, non presumas intrare. Cui Cesar respondit: Semper militavi et paratus sum, omnes labores sustinere pro honore et commodo civitatis romane ampliando, et semper hoc volo, diis meis testibus, quos adoro. Hiis dictis imago disparuit. Post hec statim Cesar percusso dextrario flumen transivit, sed cum pertransito flumine stetisset ex alia parte, mox ait: Hic pace temerata, quia jura relinquo. Et ab illo die non cessavit, Pompejum persequi, et, in quantum potuit, destruere.

[Moralizacio.] Carissimi, per istum senem Pompejum intelligo deum creatorem omnium, qui semper fuit ab inicio et erit sine fine. Per Cesarem intelligo Adam, qui fuit princeps omnium hominum, cujus filiam i. e. animam deus desponsavit in fide, Osee ii: [22] Desponsabo te michi in fide. Deus igitur volens probare Adam, posuit eum in paradisum, ut operaretur et custodiret illud. Qui statim de statu suo superbiens, volens sue uxori placere et diabolo acquiescere, unicum preceptum, quod deus ei dederat, violabat; propter quod deus eum expulit non solum de paradiso sed eciam de imperio. Adam tamen sperans se[3] posse recuperare, quod perdiderat, ad hoc postea, in quantum potuit, laborabat, sed vere attingere non valebat usque ad adventum domini nostri Ihesu Christi, imaginis nostri, qui apparuit baptizatus in aquis Jordanis. Dominus vero et salvator noster dixit omnibus nobis ad celum tendere volentibus, Johannis tercio: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu sancto etc. Multi autem cum veniunt ad hanc aquam, promittunt coram testibus, deo servire et peccata vitare, viriliter contra diabolum pugnare. Sed heu, proh dolor, et timeo et timendum est de multis, quod cum fecerunt vota sua, obliviscuntur et precepta contempnunt. Sicut Absolon tercio regum, postquam fuerat reconciliatus patri suo David, occiderat fratrem suum. Videns, quod populus pronus erat ad constituendum eum regem, dixit patri suo: Vadam et reddam vota mea domino, que vovi domino in Ebron. Et dixit ei pater suus: Vade in pace. Perrexitque in Ebron, et populus constituit eum regem. Ab illo die usque in diem mortis non cessavit persequi patrem suum. Sed Cesar et Absolon interfecti sunt a servis suis. Eodem modo mali christiani non desistunt, deum patrem persequi per mala opera eorum; ideo tradentur ministris gehennarum, quos timebant et colebant. Sed attendite, postquam Absolon occiderat fratrem suum, fuit exaltatus, et Cesar, postquam fregerat preceptum Pompeji. Sed Joab faciens pacem inter ipsum et patrem, reduxit eum, et videns honorem suum, impugnavit patrem, et colligens sibi gentem, constituit se regem. Sed in bello suspendit seipsum per crines. Et Joab, qui fecerat pacem inter ipsum et patrem, infixit tres lanceas in cor ejus. Iste Absolon signat peccantem mortaliter, qui occidit fratrem suum i. e. animam suam. Christus autem fecit pacem, sed multi reconciliati accipiunt bellum contra deum. Et tunc venit Christus, qui pacem fecerat et figit tres lanceas in cor peccatoris. Prima est separacio a deo, secunda est malediccio, tercia est ignis eternus.





  1. a plagis illis] orig. et plagas illas.
  2. proprio] orig. propria.
  3. sperans se] orig. se sperans.