There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Sine Nomine
174. Quod natura docet, nemo tollere potest. Et de talione ingratitudinis.
1872

 173. De sarcinis et gravaminibus mundi et gaudiis celi. 175. De diversitate et mirabilibus mundi cum exposicione. 

Cap. 174.

Quod natura docet, nemo tollere potest; et de talione ingratitudinis.

Quidam imperator post meridiem ad venandum equitabat. Accidit, quod transiret per quandam silvam et invenit quendam serpentem a pastoribus captum et ad arborem fortiter alligatum, serpens vero horribiliter clamabat. Imperator pietate motus solvit eum et in sinu posuit, ut eum calefaceret. Cum autem esset calefactus, incepit eum mordere et venenum suum in eum effundere. Ait imperator: Quid facis, cur malum pro bono reddis? Data est vox serpenti, ut quondam asine Balaam, et ait: Quod natura docet, nemo tollere potest. Tu fecisti; quod in te fuit, ego vero secundum naturam meam feci; tu ostendisti mihi omnem humanitatem, quam potuisti, ego vero reddidi tibi omne quod in me est; venenum obtuli, quia aliud nihil quam venenum habui, et semper ero inimicus homini, quia propter hominem sum punitus et maledictus. Illis sic contendentibus vocatus est quidam philosophus, ut inter eos judex esset et judicium rectum discerneret. Ait philosophus: Ista solum per relatum et auditum vestrum audio; sed si viderem ipsam rem, de qua dicitis, judicarem. Volo; ut serpens ligetur ad arborem pariformiter, sicut prius ligatus fuit, et dominus imperator sit liber; tunc judicabo pro utraque parte. Quod et sic factum est. Tunc ait philosophus serpenti: Jam es ligatus; solvas teipsum, si potes, et recedas. Ait serpens: Non possum, quia tam fortiter ligatus sum, ut vix me movere valeo. Ait philosophus: Morieris ergo justo judicio, quia semper et usque modo ingratus fuisti homini et semper eris. Post hoc convertit se ad imperatorem et ait: Domine, jam liber es, venenum de sinu tuo excutias et perge viam tuam; ammodo de tali fatuitate te non intromittas, quia serpens nichil aliud potest facere, nisi quod natura ei dedit. Imperator hoc audiens dedit gratias philosopho, qui tam rectum judicium dedit, et abscessit.

Moralizacio. [152] Carissimi, iste imperator potest dici quilibet bonus Christianus et vir ecclesiasticus, sicut est bonus prelatus, qui habet continuo venari circa salutem animarum, unde oportet quod transeat per silvam. Ista silva mundus dicitur, in quo invenit serpentem ligatum. Serpens est diabolus, qui per Christi passionem intantum est ligatus, quod nihil potuit nisi permissive, hoc est inquantum homo, qui est libere voluntatis, eum temptare permittit et ei consentit. Miser vero homo non premeditans de futuris, solvit diabolum et in sinum suum ponit, quotiens in peccato mortali jacet et in eo delectatur. Quid ergo facit diabolus? Certe projicit venenum in corde illius hominis; venenum diaboli est, peccatum peccato addere, et malum malo cumulare. Isto veneno plures hodiernis temporibus inficiuntur. Quidam cum sunt in peccato luxurie, non solum apud se incontinentes sunt, sed et alios malo exemplo ad simile peccatum inducunt. Alii venenum illud pessimum a faucibus diaboli diffusum detractionis scilicet ita habundanter recipiunt, quod cum seipsos intoxicatos conspiciunt, non ad clamorem alicujus adjutorii per confessionem vociferant, sed ut alii ad venenum hoc hauriendum ac aliis ministrandum alterius accedant. De istis detractoribus psalmista ait: Venenum aspidum sub labiis eorum. Item alibi: Lingua eorum gladius acutus. Istud venenum est ita detestabile, quod vix aliquod malum veneno detractionis comparari potest, unde Ambrosius ait: Deteriores enim sunt, qui bonam famam aliis surripiunt, quam qui bona eorum violenter rapiunt; bona autem possunt eis restituere, famam autem nunquam; melius enim est nomen bonum, quam unguenta preciosa. Inimicus ergo noster diabolus peccati venenum semper in nobis fundere studet, quia natura sua mala est, et ergo bonum facere non potest, et inimicicie sunt inter diabolum et hominem ab inicio; sed peccator diabolum ligatum solvit, quando peccatum immissum per temptationem opere perficit; solucione facta inimicum suum in gremio fovet, quando peccatum continuatur et peccator per consuetudinem in eo manet, quod grave est, et ad ultimum in desperacionis baratrum immergit et subducit. Pastores, qui istum serpentem ligabant, sunt prophete, patriarche, apostoli et alii moderni ecclesie doctores et predicatores, qui eum vinculo lingue eorum ita ligant, quod potestatem nullam exercere [152b] potest, et per vitam sanctam et opera misericordie et cum dominica oracione potestatem ei omnes subtrahunt. Sed miser homo, qui non timet deum, contra diabolum non pugnat nec eum ligat, sed et potius eum solvat peccata mortalia committendo, et in gremium eum recipiens fovet, et tunc est plenus veneno peccati in corpore et anima. Si ergo desideras liberari, voca ad te philosophum i. e. discretum confessorem, qui habet judicare inter te et diabolum, qui scit discernere inter lepram et non lepram, inter peccata et peccatorum genera, cui pandas cor tuum. Sed nullus poterit judicare, nisi prius diabolus sit ligatus. Et quomodo debet ligari? Certe triplici catena, scilicet contritionis, confessionis et satisfactionis, quia teste Psalmista cor contritum et humiliatum deus non despicies, quia non vult mortem peccatoris, sed ut magis convertatur et vivat. Propterea peccator hanc triplicem catenam, quotienscunque sibi aliquod peccatum objicitur, ad collum diaboli debet extendere et eum sic ad desistendum compellere. Adversarius iste, qui tanquam leo rugiens circuit nos, querens quem devoret; ideo humano generi adversatur, quia locum unde ipse cum sociis suis per peccatum cecidit, ut peccatis renovatis homo similiter eundem amitteret et gratiam celestium non obtineret. Quare omnia peccata quanquam minima et per confessionem non deleta ad faciem nobis ostendet in extremis. Propterea hujus cathene capiamus partem secundam et ad collum ejus ligemus, ut sic vinctum ducere poterimus per confessionem, qui in nostram perpetuam laborat confusionem. Tunc confessor dabit nobis remedium salubre de tercia parte istius catene scilicet penitentie ac satisfactionis et dicet: Jam liberatus es a diabolo. Vade in pace, hoc est noli amplius peccare! Rogemus ergo etc.