There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Sine Nomine
167. De audiendo bono consilio.
1872

 166. De ludo schacorum. 168. De eterna damnacione, quam per peccata nos incidere cognoscimus et tamen moniti non vitamus. 

Cap. 167.

De audiendo bono consilio.

Sagittarius quandam aviculam nomine philomenam capiens, quando volebat eam occidere, vox data est philomene et ait: Quid tibi proderit, o homo, si me occideris? Neque enim ventrem tuum de me implere valebis; sed si dimittere me velles, tria mandata tibi darem, que si diligentius servares, magnam utilitatem inde consequi posses. Ille vero ad ejus loquelam stupefactus promisit, ut eam dimittere vellet, si hec tria mandata et utilia proferret. Que ait: Audite ergo! Primum est: nunquam rem, que apprehendi non potest, apprehendere studeas! Audi secundum: de re perdita et irrecuperabili nunquam doleas! Audi tercium: verbo incredibili nunquam credas! Hec tria bene custodi et bene tibi erit! Ille autem, ut promisit, eam volare dimisit. Philomena enim per aerem volitans dulciter cantavit; finito cantu dixit ei: Ve tibi, homo, quia malum consilium habuisti, et quia magnum thesaurum hodie perdidisti, est enim in visceribus meis margarita, que strucionis ovum vincit magnitudine. Ille hoc audiens contristatus est valde, quod eam dimisit, rethe suum expandit et [142b] conabatur eam apprehendere, dicens ei: Veni in domum meam, et omnem humanitatem exhibebo tibi, et propriis manibus te pascam et ad tuam voluntatem te volare permittam. Cui philomena: Nunc pro certo te fatuum esse cognosco, nam ex illis, que tibi dixi, nullum profectum habuisti, quia de re perdita et irrecuperabili doles et me nequeas capere; et tamen per rethe tuum temptasti, et insuper margaritam in meis visceribus esse credidisti, cum ego[1] tota ad magnitudinem strucionis ovi non valeam pertingere. Stultus es et in stulticia tua semper permanebis. Hiis dictis avolavit; homo autem dolens et tristis ad domum rediit et philomenam non vidit.

Moralizacio. Carissimi, iste potest dici quilibet bonus Christianus, qui in baptismo a peccato originali est lotus, in quo baptismo sagittas acutas recepit scilicet virtutes contra diabolum, mundum et carnem. Accepit philomenam scilicet dominum nostrum Ihesum Christum, quando renunciavit diabolo et omnibus pompis ejus. Qui miro modo dulciter cantavit, quando oracionem patri celesti pro genere humano infudit, sed miser peccator istam philomenam, scilicet dominum nostrum Ihesum Christum, cogitavit occidere, quotiens cogitavit peccatum mortale perpetrare, sicut dicit apostolus: Iterum, quantum est in eis, crucifigunt filium dei. Sed diligenter attendite, quod deus dedit tibi tria mandata! Que si diligenter homo custodierit, ad magnum profectum pervenire posset etc. Rex iste est trinitas, in qua sunt tres persone et unus deus, quam rem nunquam poterimus apprehendere, quamdiu sumus in hoc mortali corpore, secundum quod dicit apostolus: Jam videmus in enigmate, postea videbimus sicuti est. Nec fides habet meritum, ubi humana racio prebet experimentum. Item salvator in evangelio respondit mulieri petenti: Dic, ut sedeant hii duo filii mei etc. Respondit salvator: Nescitis, quid petatis. Item dicebat Petro, querenti de consummacione seculi etc. Dixit: Non est vestrum nosse tempora vel momenta etc. Ecce isti stupebant rem apprehendere, quam non potuerunt attingere.

Aliter istud exemplum potest reduci ad illos, qui appetunt honores et divitias. Exemplum de Lucifero, qui rem appetiit, sed impossibile ei apprehendere erat, quando dicebat: Ascendam usque ad tercium celum. Quid ergo sequitur post? In infernum cecidit. Item de primo parente, qui per esum pomi deus esse voluisset, propter quod a paradiso est expulsus et mortem sibi et nobis omnibus paravit. Consulo ergo, ut vos divites ac mundi potentes nolite rem apprehendere, que apprehendi non potest, sicut sunt bona temporalia ac seculi honores, que nunquam veraciter poterunt sine damno anime apprehendi, sicut dicit apostolus: Qui voluerit dives fieri, incidit in laqueos diaboli. Et licet bona obtinueris, quando melius speras de eisdem gaudere, defraudaberis. [143] Exemplum de illo divite, qui dicebat: Destruam horrea mea. Et eadem nocte defunctus est. Secundum mandatum est: de re perdita et irrecuperabili non dolebis! Carissimi, debetis scire, quod per rem perditam debemus intelligere corporis sanitatem aut divitias, quas deus aufert ab eo, quem diligit, juxta illud: Flagellat omnem filium suum, quem diligit. Sed cum aliqui facti sunt ceci claudi aut membro aliquo privati vel divitiis spoliati et ultra quam credi potest dolent et gratias deo non offerunt, sicut Esau multum dolebat, quod benedictionem patris amisit et tamen obtinere non potuit. Tercium mandatum est: verbo incredibili non credas! In isto verbo, carissimi, multi sunt decepti per diabolum, mundum et carnem. Diabolus suggerit multa et falsa promittit, que sunt incredibilia, sicut de primo parente, qui credidit diabolo, quando dixit: Si comederitis de ligno, eritis sicut dei. Credidit et erat deceptus, et ideo a paradiso est expulsus. Promissio diaboli erat incredibilis propter duo: primo, quia mendax, secundo, quia deus ei predixit: In quacunque hora comederitis de ligno, moriemini. Sic modo aliqui tamen credunt diabolo, mundo et carni, quod statim eis adherent et in peccatis consentiunt et dicunt: Ovum est tam preciosum etc. Per ovum mundus intelligitur, qui est rotundus. Mundus dicit homini: Bonum est uti mundo in juventute, quia licet hoc fecerimus et peccatum inciderimus, tunc major est strucione i. e. major est divina misericordia, quam nostra miseria. Contra tales dicit Psalmista: Non miserearis omnibus, qui operantur iniquitatem. Studeamus ergo etc.




  1. ego] orig. ergo.