164. De perversitate mundi. | 166. De ludo schacorum. |
Cap. 165.
Item de mundi perversitate.Legitur in vitis patrum, quod angelus ostendit cuidam sancto tres homines triplici fatuitate laborantes. Primus homo fasciculum de lignis faciebat, et cum non posset portare pre nimia gravedine, adhuc plura ligna adjungebat. Secundus aquam de puteo profundo cum multo labore hauriebat cum vase cribrato et foraminibus pleno et tamen non cessabat implere. Tercius trabem in curru gerebat, volensque domum intrare, janua tam arcta et parva erat, quod intrare non potuit, et tamen non cessabat equum verberare et pungere, quousque in foveam profundam simul ceciderunt. Tunc ait angelus: Quid tibi videtur de istis tribus hominibus? [139b] At ille: Tres stulti sunt. Cui angelus: Primum, quem vidisti, per illum intelligas homines, qui peccata perpetrant et de die in diem credunt secum portare usque ad finem, et cotidie addunt plura et plura, intantum quod portare omnino non possunt, quousque mors subito veniat et animam ad penam auferat et in profundum lacum infernalem demergat. Per secundum, quem vidisti, aquam de puteo profundo in vanum haurientem, intellige illos, qui opera meritoria perpetrant et tamen locum meritorium in eis non occupant, quia pleni sunt foraminibus i. e. peccatis et quicquid boni operantur, per peccatum totum destruitur. Per tercium, qui trabem portavit, designantur mundi potentes, qui credunt per ostium regni celorum intrare cum superbia vite et mundi pompa; tamen impediuntur, intantum quod ad infernum cadunt, a quo nos etc.