There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Sine Nomine
159. De invencione vinearum.
1872

 158. De perpetuitate anime. 160. De retractione diaboli ne bonum operemur, et presertim ut ecclesiam usque ad completionem divinorum non egrediamur. 

Cap. 159.

De inventione vinearum.

Josephus in libro de causis rerum naturalium refert, quod [Noe] invenit vitem silvestrem, id est labruscam a labris terre et viarum dictam. Que cum esset amara, tulit sanguinem quatuor animalium scilicet leonis, agni, porci et simee, quo terre mixto fecit fimum, quem ad radices labruscarum posuit. Sic ergo vinum eorum sanguine est dulceatum. Quo facto Noe postea de vino inebriabatur, et nudatus jacens a filio juniori [134b] derisus, qui omnibus filiis ejus congregatis dixit, se ideo sanguinem dictorum animalium posuisse hominibus pro doctrina.

Carissimi, per vinum multi facti sunt leones per iram, nec illo tempore habent discretionem, aliqui agni per verecundiam, aliqui sunt simee per curiositatem assumptam ineptamque leticiam; nam simea omnia coram se facta eciam facere proponit, sed destruit. Quam si capere volueris, plumbeos calceos habeas, et dum te illos exuentem induentemque conspexerit et fortiter ligantem, similiter facit; que, cum currere temptat, torquetur gravedine et capitur; quod de multis hominibus est simile, qui dum singula temptant in ebrietatibus, vix aliqua perficiunt, sed sicut simea destruunt et confundunt.