156. De causa subversionis Troje. | 158. De perpetuitate anime. |
Cap. 157.
De pena peccatorum non satisfacientum in presenti pro delictis.[133b] Quidam imperator erat, qui janitorem prudentem habebat, qui a domino suo instanter petiit, ut eum janitorem civitatis per unum mensem esse concederet, ita quod ab omni gibboso, monoculo, scabioso, impetiginoso ac hernioso denarium haberet. Imperator ei concessit et sigillo roboravit. Qui ministerio suscepto stetit in porta civitatis, ut intrantes et exeuntes notaret, et videret, si aliquod lucrum ex officio posset obtinere. Quadam vero die gibbosus bene cappatus portam intravit. Janitor ei obviam venit et denarium ab eo petiit secundum statutum et imperatoris preceptum. Gibbosus renuit et nihil dare voluit. Tunc janitor manus in eum injecit ejusque capucium accipere voluit. Dum autem capucium tolleret, levando invenit eum monoculum. Statim duos denarios ab eo petiit. Alter dare noluit, sed fugere proposuit. Sed janitor per capucium eum traxit, et ecce, nudato capite jam scabiosus apparuit. Statim tres denarios postulavit. Gibbosus hec videns, incepit ei resistere, nudatisque brachiis apparuit impetiginosus. Janitor vero quartum denarium postulavit. Cui defendenti cappam abstulit, et cadente illa herniosus apparuit; quintum quare denarium ab eo petiit, et sic contigit, quod qui unum de jure dare noluit, invitus quinque dedit.
Moralizacio. Carissimi, iste imperatur est dominus noster Jhesus Christus, janitor est prelatus aut discretus confessor, qui habet stare i. e. verba dei et ejus precepta promulgare in porta civitatis. Civitas ista est mundus, qui tantum unam portam intrandi habet scilicet ventrem, quia unus introitus[1] hominum et jumentorum; sed sunt multe porte ad exeundum, scilicet, aliqui moriuntur gladio, aliqui igne, aliqui subito, aliqui a bestiis, secundum diversitatem et mortis multiplicia genera. Sed antequam per portam mortis mundum istum exeat, oportet de necessitate, quod solvat janitori denarium, si aliquam maculam habeat. Per istum gibbosum, scabiosum etc. peccatorem intelligere congruit plenum vitiis et concupiscentiis, et precipue, qui in septem peccatis mortalibus est involutus, qui pro quolibet vitio unum denarium solvat; scilicet avarus largitatem, gulosus sobrietatem, luxuriosus castitatem et sic de ceteris peccatis ad contraria procede, quia de necessitate est, ut solvat hic vel alibi, et quod potest una die solvi, vix alibi per annum poterit. Redde ergo que debes, et secure poteris transire per portam clarissimam ad vitam eternam. Quod etc.
- ↑ introitus] orig. exitus.