There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Sine Nomine
120. De mulierum subtili deceptione.
1872

 119. Quod omnium viventium in mundo de beneficiis acceptis est ingratissimus homo. 121. De gloria mundi et luxuria que multos decipit et ad interitum deducit. 

Cap. 120. (112.)

De mulierum subtili decepcione.

Darius regnavit prudens valde, qui tres filios habuit, quos multum dilexit. Cum vero mori deberet, totam hereditatem primogenito legavit, secundo filio dedit omnia, que in tempore suo acquisivit, tercio filio scilicet minori tria jocalia preciosa dedit, scilicet annulum aureum, monile et pannum preciosum. Annulus illam virtutem habuit, quod qui ipsum in digito gestabat, graciam omnium habuit, intantum quod quicquid ab eis peteret obtineret; monile illam virtutem habuit, quod qui eum in pectore portabat quicquit cor suum desiderabat quod possibile esset obtineret. Pannus illam virtutem habuit, quod quicumque super eum sederet et intra se cogitaret ubicumque esse vellet subito ibi esset. Ista tria jocalia dedit filio suo juniori, ut ad studium pergeret et mater ea custodiret et tempore opportune ei daret; statimque rex spiritum emisit, qui honorifice est sepultus. Duo primi filii ejus legata occupabant, tercius filius annulum a matre recepit, ut ad studium pergeret, cui mater dixit: Fili, scienciam acquire et a muliere caveas, ne forte annulum perdas. Jonathas annulum accepit, ad studium accessit et in sciencia profecit. Post hoc cito quadam die in platea ei quedam puella occurrebat satis formosa, et captus ejus amore eam secum duxit; continuo annulo utebatur, et graciam omnium habuit, et quicquit ab eis voluit habere, obtinuit. Puella ejus concubina mirabatur, quod tam laute viveret, cum tamen pecuniam non haberet; racionem quadam vice cum letus esset quesivit, dicens, quod creatura sub celo non esset, quam magis diligeret; ideo sibi dicere deberet. Ille de malicia non premeditatus sibi dixit, virtutem annuli esse talem etc. At illa: Cum singulis diebus cum hominibus conversare soles, perdere posses; ideo custodiam tibi eum fideliter. Qui tradidit ei annulum, sed cum repeteret penuria ductus illa alta voce clamavit, quod fures abstulissent, qui motus flevit amare, quia unde viveret non habuit. Qui statim ad reginam matrem suam est reversus denuncians ei annulum perditum. At illa: Fili mi, tibi predixi, ut a muliere te caveres; [102] ecce tibi jam trado monile, quod diligencius custodias; si perdideris, honore et commodo perpetuo carebis. Jonathas monile recepit et ad idem studium est reversus, et ecce concubina ejus in porta civitatis occurrit et cum gaudio eum recepit; ille ut prius eam secum habuit, monili in pectore utebatur et quicquit cogitabat habebat, et sicut prius convivia multa habuit et laute vixit. Concubina mirabatur, quia nec aurum nec argentum videbat; et cogitabat, quod aliud jocale apportasset, quod sagaciter ab eo indigavit; qui ei monile ostendit et virtutem ejus dixit; que ait: Semper monile tecum portas; una hora tantum cogitare posses, quod per annum sufficeret tibi; ideo trade michi ad custodiendum. At ille: Timeo, quod sicut annulum perdidisti, sic perderes monile, et sic dampnum maximum incurrerem. Que ait: O domine, jam per annulum scienciam acquisivi; unde tibi fideliter promitto, quod sic custodiam monile, quod nullus posset a me aufferre. Ille credens dictis ejus monile ei tradidit; postquam omnia consumpta fuissent, monile peciit; illa sicut prius juravit, quod furtive ablatum esset. Quod audiens Jonathas flevit amare et ait: Nonne sensum perdidi quod post annulum perditum monile tibi tradidi! Perrexit ad matrem et ei totum processum nuntiavit; illa non modicum dolens dixit: O fili carissime, quare spem posuisti in muliere? Jam altera vice deceptus es per eam et ab omnibus ut stultus reputaris; ammodo sapienciam addiscas, quia nichil habeo tibi, nisi pannum preciosum, quem pater tuus tibi dedit, et si illum perdideris, ad me amplius redire non valeas. Ille pannum recepit et ad studium perrexit et concubina ejus ut prius gaudenter eum recepit; qui expandens pannum dixit: Carissima, istum pannum dedit michi pater meus, et ambo posuerunt se super pannum. Jonathas intra se cogitabat: Utinam essemus in tantam distanciam, ubi nullus hominum ante venit! Et sic factum est; fuerunt enim in fine mundi in una foresta, que multum distabat ab hominibus. Illa tristabatur et Jonathas votum vovit deo celi, quod dimitteret eam bestiis ad devorandum, donec redderet annulum et monile, que promisit facere, si posset, et ad peticionem concubine Jonathas virtutem panni dixit, scilicet quicumque [102b] super eo quiesceret et cogitaret ubi esse vellet, ibi statim esset. Deinde ipsa se super pannum posuit et caput ejus in gremio suo collocavit, et cum dormire cepisset, ipsa partem panni, supra quam sedebat, ad se traxit. At illa cogitabat: Utinam essem in loco, ubi mane fui! Quod et factum est et Jonathas dormiens in foresta mansit. Cum autem de sompno surrexisset et pannum ablatum cum concubina vidisset, flevit amarissime, nec scivit, ad quem locum pergere. Surrexit et signo crucis se muniens per quandam viam ambulavit, per quam ad aquam profundam venit, per quam transire oportebat, que tam amara et fervida fuit, quod carnes pedum usque ad nuda ossa separavit. Ille vero de hoc contristatus vas implevit et secum portavit, et ulterius veniens cepit esurire, vidensque quandam arborem, de fructu ejus comedit, et statim factus est leprosus. De fructu illo eciam collegit et secum portavit. Tunc veniens ad aliam aquam, per quam transivit; que aqua carnes restaurabat pedum; vas de ea implevit et secum portavit, et ulterius procedens cepit esurire; et videns quandam arborem, de cujus fructu cepit et comedit; et sicut per primum fructum infectus erat, sic per secundum fructum a lepra est mundatus. De illo fructu eciam attulit et secum portavit. Dum vero ulterius ambularet, vidit quoddam castrum, et duo homines ei obviabant, querentes quis esset. At ille: Medicus peritus sum. Qui dixerunt: Rex istius regni manet in isto castro et est homo leprosus; si eum a lepra curare posses, multas divicias tibi daret. At ille: Eciam. Qui adducentes ipsum ad regem, dedit ei de secundo fructu, et curatus est a lepra, et de secunda aqua ad bibendum, que carnes ejus restaurabat. Rex ergo multa donaria ei contulit. Jonathas igitur postea invenit navem de civitate sua et illuc transfretavit. Rumor per totam civitatem exivit, quod magnus medicus advenisset, et concubina sua, que abstulerat ei jocalia, ad mortem infirmata est, mittens pro medico isto. Jonathas ignotus est ab omnibus, sed ipse eam cognoscens dixit ei, quod medicina sua non valeret ei, nisi prius confiteretur omnia peccata sua, et si aliquem defraudasset, quod redderet. Illa vero alta voce confitebatur, quomodo Jonatham decepisset de annulo, monili et panno et quomodo eum in loco deserto reliquisset bestiis ad devorandum. Ille hoc audiens ait: Dic, domina, [103] ubi sunt ista tria jocalia? Et illa: In arca mea. Et dedit ei claves arce et invenit ea. Jonathas ei de fructu illius arboris, a qua lepram recepit, ad comedendum dedit, et de aqua prima, que carnem de ossibus separavit, ad bibendum ei tribuit; et cum gustasset et bibisset, statim est arefacta et dolores interiores senciens lacrimabiliter clamavit et spiritum emisit. Jonathas cum jocalibus suis ad matrem suam perrexit, de cujus adventu totus populus gaudebat. Ille vero matri a principio usque ad finem narravit, quomodo deus eum a multis malis periculis liberavit, et per aliquos annos vixit et vitam in pace finivit.

Moralizacio. Carissimi, rex iste est dominus noster Ihesus Christus, regina mater ecclesia, tres filii homines in mundo viventes. Per primum intelligo divites et mundi potentes, quibus deus dat mundum ad voluntatem; per secundum mundi sapientes, qui per sapienciam mundanam, quicquit habent, acquirunt; per tercium filium bonum christianum ab eterno electum, cui dedit deus tria jocalia, scilicet annulum fidei, monile sue gracie sive spei et pannum caritatis; unde quicumque annulum fidei portaverit, graciam dei et hominis et amorem habere poterit in tantum, quod quicquit desiderat obtinebit, sicut scribit Paulus: Si habuero fidem ut granum sinapis, potero dicere huic monti: Transi! et transit. Si vero in pectore, hoc est in corde monile spei habueris, cogita quod volueris et, quod justum est, obtinebis; unde Dominus: Petite et accipietis; querite et invenietis! Et ad Hebre.: Spe salvi facti sumus. Si vero pannum caritatis habueritis, ubicumque esse volueritis, obtinebitis, ad Corinth. vi: Caritas non, que sua sunt, querit, sed que Ihesu Christi. Et Joh.: Deus caritas est. Sed ista tria jocalia sepius perdit homo in studio istius mundi per concubinam suam i. e. carnem, scilicet per carnalem concupiscenciam, quia caro spiritui adversatur. Concubina traxit pannum a Jonatha ipso dormiente. Sic caro sepius caritatem ab homine trahit per peccatum mortale, et eum in peccatis dormientem dimittit hominem ab omni gracia et adjutorio dei, quamdiu in peccato jacet. Jonathas excitatus a sompno flevit amarissime. Sic tu, postquam excitatus fueris a sompno peccati [103b] et te inveneris sine gracia et virtutibus, merito flere poteris. Quid ergo est faciendum? Surge velociter per opera misericordie et signa te signo sancte crucis in pectore, et invenies viam salutis. Perge quousque veneris ad aquam, per quam caro separatur ab ossibus. Aqua ista est contricio, que tam amara debet esse, quod debet separare carnem i. e. carnales delectaciones ab ossibus i. e. peccatis, in quibus deum offendisti; et vas cordis tui de hac aqua debes implere, et quamdiu in hoc mortali corpore fueris, contricionem in corde habeas. Deinde ulterius debes procedere et fructum arboris comedere. Ille fructus est penitencia, per quam anima sustentatur et corpus denigratur sepius ad modum leprosi; illum fructum debes colligere et semper tecum portare. Cum ulterius processisset, venit ad secundam aquam, per quam caro erat restaurata. Aqua ista est confessio, que restaurat virtutes perditas. Cum vero ulterius pergeret, de fructu secunde arboris comedit, et curatus est. Fructus ille est fructus penitencie, scilicet oracionis, jejunii et elemosine. De istis fluviis et fructibus debes semper portare tecum, ut, si a casu aliquem regem leprosum inveneris, ipsum cures. Rex iste potest dici homo per peccatum infectus, qui per fructum confessionis et aquam contricionis curari poterit. Duo, qui sibi in via occurrerunt et ad curandum te ducunt, sunt timor dei et gehenne, propter que homo declinat a malo et facit bonum. Naves, que Jonatham duxerunt ad patriam, sunt divina precepta, que nos ducunt ad gaudia eterna. Sed oportet nos prius videre concubinam, scilicet carnem spiritui contrariam, et eam in lecto carnalis concupiscencie invenies. Da ei de fructu penitencie cum aqua contricionis, per que duo intumescat hoc est elevetur per bonam devocionem ad recipiendum jugum penitencie. Et sic tu poteris spiritum deo reddere cum jocalibus i. e. bonis virtutibus et ad patriam regni celestis pervenire, ad quam etc.