111. De custodia et circumspectione habenda ad gregem commissum. | 113. De spirituali pugna et remuneracione pro victoria. |
Cap. 112. (104.)
De curacione anime per medicinam supercelestis medici, qua quidam curantur et quidam non.Gorgonius regnavit, qui uxorem pulchram accepit, concepit et peperit filium. Puer crevit et ab omnibus est dilectus; cum autem decem annos in etate habuit, mortua est mater ejus et tradita honorifice sepulture. Post hoc ex consilio multorum rex aliam uxorem duxit, que filium prime uxoris non dilexit, sed obprobria multa sibi intulit; rex autem hoc percipiens, volens placere uxori, filium suum extra imperium ordinavit, filius sic expulsus artem medicine studuit et in tantum profecit, quod factus est magnus et perfectus medicus. Audiens rex, quod filius suus in studio profecit, gavisus est valde. Accidit [94b] infra tempus breve, quod rex in gravem infirmitatem cecidit, litteras pro filio destinavit, ut ad eum sine ulteriori dilacione veniret et eum ab infirmitate liberaret; filius vero, ut voluntatem patris intellexit, ad patrem venit et eum perfecte curavit, unde fama ejus per totum regnum volavit. Post hec regina mater[1] ejus usque ad mortem infirmabatur, et medici ex omni parte sunt adducti, qui omnes eam ad mortem judicabant. Hoc autem percipiens rex contristatus valde, rogavit filium suum, ut eam curaret; at filius ait: Peticionem vestram implere nolo. Cui pater: Extra regnum meum te expellam. Cui filius: Si sic agitis, injuste mecum facitis, pater! Bene constat vobis, quod me extra regnum expulisti propter ejus suggestionem; unde mea absencia fuit causa vestri doloris ac infirmitatis, et mea presencia est causa doloris et infirmitatis regine, et ideo nolo eam curare, sed ab ea recedere.[2] Ait pater: Eundem morbum habet quem ego habui; me perfecte curasti, sic et eam cura. Respondit filius: Pater mi, licet sit eadem firmitas, non tamen eadem complexio est tibi et sibi; quicquit ergo tibi feci, gratum et ratum habuisti, et quando palacium intravi et me vidisti, curatus fuisti; noverca mea, quando me videt, gravatur; si loquor, incenditur dolor; si tangam eam, extra se ipsam rapitur; et ideo nichil magis expedit egris curandis nisi dare eis quod volunt et quod desiderant. Et sic per tales allegaciones filius evasit et noverca defuncta est.
Moralizacio. Carissimi, rex iste potest dici primus parens Adam, qui locum et imperium habebat, scilicet paradisum, quem deus dominum tocius mundi constituit. Psalmista: Omnia subjecisti sub pedibus ejus etc. Qui desponsavit pulchram uxorem i. e. animam ad dei similitudinem creatam, ex qua genuit filium i. e. Christum sua progenie productum quantum ad humanitatem. Uxor i. e. anima moritur spiritualiter per peccatum, quod commisit; statim duxit aliam uxorem, scilicet iniquitatem et miseriam in quam cecidit, per quam paradiso privabatur et in isto mundo ponebatur, ubi in sudore et labore vixit. Filius dei, qui erat de sua progenie, secundum carnem de imperio celesti propter nostram infirmitatem et iniquitatem descendit, qui factus est noster medicus. [95] Perfectus autem medicus omnes infirmitates curat, in tantum quod fama ejus in celo et in terra et in inferno volavit. Sed pater noster Adam graviter infirmabatur per peccatum commissum tam in corpore quam in anima; in corpore perdidit gloriam et honorem, quando de paradiso est expulsus; in anima, quando a deo separatus est et in infernum collocatus, deus vero optime et perfecte illum sua benedicta passione curavit, sed novercam, scilicet diabolum, cui per peccatum conjunctus erat, numquam volebat curare. Dic ergo michi quare habuerint eandem infirmitatem, quia ambo per peccatum ceciderunt? Ad hoc dico: Licet ambo peccaverunt, tamen alio et alio modo; diabolus sine suggestione et ex propria malicia, homo vero per diabolum temptatus et ex fragili materia plasmatus in peccatum cecidit et oleum misericordie peciit; ideo medicus dominus noster Ihesus Christus hominem curavit, sed non novercam scilicet diabolum. Noverca illa est causa, quare filius dei a multis hominibus in alienam regionem mittitur et ab eis expellitur; sed e converso presencia divina est causa mortis diaboli, quia ambo se non compaciuntur.