There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Sine Nomine
104. De beneficiorum memoria.
1872

 103. De omnibus rebus cum consensu et providentia semper agendis. 105. De vicissitudine cujuslibet boni et presertim recte judicantium. 

Cap. 104. (96.)

De beneficiorum memoria.

Quidam miles erat, qui super omnia venari dilexit. Accidit uno die, quod ad venandum perrexit. Occurrit leo claudicans et pedem militi ostendit. Miles vero de equo descendit et spinam acutam de ejus pede extraxit et unguentum vulneri apposuit, et sanatus est leo. Post hoc vero rex illius regni in eodem nemore a casu venabatur et illum leonem accepit et multis annis secum nutrivit. Miles ille contra regem forefecit et ad eandem forestam fugam peciit, ommes transeuntes spoliavit et occidit. Rex vero illum captivavit et contra eum sentenciam dedit, ut leoni daretur ad devorandum, et quod nichil aliud ad comedendum ei daretur ad hoc, ut militem devoraret. Miles vero, cum in foveam esset projectus, multum timuit exspectans horam, quando devoraretur; leo vero eum intime respexit et cum noticiam ejus haberet, applausum ei fecit et [84] septem diebus sine cibo remansit. Rex vero cum hoc audisset, admirabatur, fecit militem de fovea extrahi et ait ei: Dic michi, o carissime, quomodo hoc poterit esse, quod leo tibi non nocuit? Qui ait: Domine, a casu per forestam equitavi, leo iste claudicans michi occurrebat, ego vero spinam de pede ejus extraxi et vulnus sanavi, et ideo ut credo michi parcit. Ait rex: Ex quo leo non nocuit tibi, ego tibi parcam, ammodo studeas vitam tuam corrigere. Ille vero gracias regi reddidit et post hoc in omnibus est emendatus et finivit vitam suam in pace.

Moralizacio. Carissimi, miles iste, qui venatus est, est homo mundanus, qui cotidie studet, quomodo bona mundana poterit acquirere. Leo claudicans est totum genus humanum, quod per peccatum primi parentis claudicabat, quam spinam i. e. peccatum originale per baptismum erat extractum et cum unguento bonarum virtutum salvatum. Post hoc miles contra regem deum omnipotentem surgit, quociens mortaliter peccat et virtutibus spoliatur, quas in baptismo recepit, sed leo scilicet genus humanum capitur, quociens divinis preceptis obligatur et in foveam penitencie projicitur; si vero miles homo scil. peccator in eadem fovea projicitur, omne malum ei evenire poterit immo bonum, quia salutem anime potest promerere. Ad quam nos perducat etc.