Gesta Francorum ad obitum Clodovei I (Rorico Moissiacensis)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Gesta Francorum ad obitum Clodovei I
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 139a


Gesta Francorum ad obitum Clodovei I (Rorico Moissiacensis), J. P. Migne cc_id: cps_2.RorMoi.GeFrAdO, cc_idno: 9810

LIBER PRIMUS.

PROLOGUS.

139.0589|

139.0589A| Quia calami nostri acies quadam rubigine videtur ambesa, quam boni totius inimica connexit otiositas, ne plectrum linguae desidia pariter innectat aut quadam tarditate rigescat, dum in custodiendis pecoribus immoramur, dum capellae legunt cytisum, et adhuc aliquantulum diei superesse videtur; memor patriae 139.0590A| quaedam meae gentis opuscula, sicut nostri priores retulerunt, quoniam injungitis, modica relatione narrabo. Nec imputetur garrulitati, si gesta parentum praeconiis aliquibus extulero, quoniam ordini debetur et naturae ut prudentium facta parentum extollat devotio filiorum.

LIBER PRIMUS.

139.0589|

Quoniam id vestra deposcit intentio ut vobis insinuare debeam, cur compatriotae mei Franci cognominentur, quae res est digna relatu, si vos otium praebueritis; quantum exinde ad nos veterum monimenta transmiserunt, quantumve memoria retinere potui, intimabo. Si vestrum aliquis facta Trojanorum cognovit, si, Virgilio referente, eorum excidium Ulyssis fraude compertum aure vel leviter tetigit, non opus 139.0589B| est hic enarrare per singula cur ad debellandam ferocissimam gentem Agamemnonis exarsit insania, quia nec nostrae facultati congruit et non historiam texere, sed brevem narratiunculam referre proposui. Mortuo igitur Hectore, Ilioque destructo, spes patriae tota deperiit, omnium corda tremuerunt, ac viribus defaecatis dulcia arva linquentes, alii pedestri itinere lares incognitos expetunt, alii marinis fluctibus remigantes fallacibus undis spem vitae committunt. Utrique videlicet necessitati consulentes, non jam vicinas, sed longe remotas et incognitas nationes expetere decreverunt: quo tantae infamiae notam vel paululum evitare quivissent. Ex his Priamus et Antenor cum ingenti multitudine de exercitu Trojano intrantes ripas Tanais fluminis, Pannoniorum terminos 139.0589C| secus Maeotidas paludes navigio petierunt. Missisque per gyrum exploratoribus deprehenderunt e vicino locum suae habitationi congruum, remotum videlicet a communi habitatione hominum, terram nullis cultam vomeribus, marinis fluctibus undique circumseptam. Ibi itaque fixere tentoria, et resumptis animis civitatem aedificaverunt, quam Sicambriam appellavere. Viri igitur isti fortes et validi consueta ferocitate suffulti contra vicinos arma moventes, per gyrum finitima devastantes, famam sui nominis vulgaverunt ubique. Et quoties de propriis finibus Pannoniorum populus hos exturbare voluisset, toties frustratis viribus eorum gladiis caedebatur, nec ad debellandos eos aliqua poterat facultate consurgere. Cumque eos nec armis, nec viribus, 139.0590A| nec suffragiis aliquibus de propriis agellis extrudere potuissent, tandem ab insectationibus eorum desistentes, quos ante persecuti sunt ut inimicos, contra velle postmodum coeperunt colere ac venerari quasi dominos ac vicinos. Creverunt itaque in gentem magnam, et inhabitaverunt Sicambriam usque ad tempora Valentiniani imperatoris. Habebant duces et primarios, et universos ordines magnatorum: 139.0590B| et si non eamdem honoris amplitudinem, tamen pristinae dignitatis fastum vel nomine tenus retinere gestiebant. Si forte primates aliquos elegissent, quasi haereditario jure priorum patrum nomina conservantes, non alium sibi patiebantur imponi, nisi quem nominis dignitas sublimasset. Valentinianus ergo imperator arcem Romani regebat imperii, vir strenuissimus et amator reipublicae, pauperum ac humilium cultor munificus, et rebellium exstirpator atrocissimus. Adversum hunc Alanorum gens atrocissima servilia arma corripiens, rebelles dexteras ad devastandum imperium, vel seditiones excitandas, ausu temerario erigens, quaeque attrectare poterat universa devastabat. Occurrit his imperator cum exercitu maximo super fluvium Danubii, 139.0590C| et in eos aciem dirigens servilem insolentiam imperiali repressit edicto: plures eorum bello superans, alios in fugam praecipites abire compellens. Hi vero qui fuga elapsi sunt, Maeotidas intravere paludes, ibique se communientes ad defendendum vel potius resistendum quaeque poterant adjumenta congerebant. Perlustratis imperator importunitatibus loci, nolens totum fatigari exercitum, sacramentis imperialibus constrinxit, per annos 10 illis relaxari tributa, qui gentem hanc rebellem exinde dolo armisve ejicere potuissent. Audientes hoc Sicambri, quos a Troja adventasse jam diximus, animi audaciam experiri cupientes, per occulta latibula intra paludes insidias collocant, et facto impetu super Alanos irruunt; et eos nimia caede mactantes, tandem vinctos 139.0591A| ut inimicos imperatori repraesentant. Hac igitur patrata victoria, et rebelles condigna ultione perdomuit, et Trojanos nostros, Sicambros videlicet, Francos appellari praecepit. Expletis itaque 10 annis, idem imperator primarium quemdam cum exactoribus de Romanorum populo misit, qui tributum a Francis exigerent. Franci vero indigne ferentes quod qui eadem sorte Graecorum saevitiam evitantes de propriis finibus aufugerant, ad persolvenda tributa germanum sanguinem provocassent, nil morati adversus primarium insurgentes, eum vita privavere. Pariter et legatos, quos direxerat imperator. Consilio etenim juvenum depravati, haec inter se verba tractabant: Imperator cum exercitu Romanorum Alanorum gentem rebellem de latibulo paludum ejicere non potuit, 139.0591B| et nos, qui eos devicimus, cur tributa persolvimus?

His auditis, imperator felle fervens contra Francos movit exercitum, ducens secum Aristarchum militiae suae principem. Qui videlicet Aristarchus cum innumera multitudine super Francos irruens, quemdam eorum ducem nomine Priamum gladio trucidavit, et caeteros nimia caede comminuens, licet cum multo dispendio Romani exercitus, tandem eos superans, terga dare compulit. Sentientes itaque Franci iram imperatoris diu sustinere non posse, et libertatem quam armis acquisierant perdere formidantes, elegerunt magis omnibus diebus vitae suae exsulari, quam tanti nominis dignitatem servili amplius maculari infamia. Et relicta Sicambria, media pars ipsorum cum uxoribus et liberis 139.0591C| pervagantes Europam, huc et illuc vacillabant, non habentes certos lares, nec propriae stationis aliquod firmamentum. Per diversos igitur anfractus itineris se suosque nepotes gladio defensabant, si forte propter adipiscenda vitae stipendia progrederentur alicubi, et inhumanos aliquos ad prohibenda necessaria offendissent. Et quocunque progrediebantur, eorum terror ubique diffusus compellebat in unum convenire populos, gentes innumeras adunari, universas patriae munitiones machinis omnibus armisve muniri. Vulgus insuper universum, quasi spes patriae deperisset, abdita quaeque lustrantes, se suosque parvulos ad montium abdita conferebant, et undique, buccinis concrepantibus, ita ex propugnaculis 139.0591D| oppidani quique transeuntem populum jactis spiculis atque sagittis exturbabant, ac si debellandam patriam eos adventasse cognovissent. Sed gens, quae non ad pugnam, sed ad commeandum venerat, recto gradiebatur itinere, nisi forte aliquem capiendi cibarii necessitas alicubi pergere coegisset. Communis vero exercitus citato calle gradientes, absque nimio impedimento ripas Rheni fluminis attigerunt. Ibique in Germanorum oppidis fixere tentoria, habitaveruntque pacifice cum principibus terrae illius. Hi vero, qui apud Sicambriam remanserunt, incolentes videlicet ripas Danubii, elegerunt super se regem nomine Torcat, unde et propterea Torci appellati sunt.

Modico itaque tempore elapso, intrantes Franci 139.0592A| resumptis viribus, et a lassitudine recreati, qui, ut diximus, ripas Rheni fluminis attigerant, ad instar Trojae civitatem aedificare conati sunt. Sed imperfectum opus relinquentes, pari consilio elegerunt sibi regem, sicut et caeterae gentes, nomine Faramundum, filium Marchomiris filii Priami, et eum solio sublimantes debita reverentia excolere coeperunt. Quo defuncto, filium ejus Clodionem in paterno solio sublimaverunt. Hic in finibus Thoringorum in Dispargo castello paucis diebus habitavit. Suspecti semper erant Franci et dubii, et in incerto vacillantes, dum explorarent sedulo, si forte inveniretur alicubi locellus aliquis, qui eorum habitationi videretur esse congruus. Et dum hoc taedio aestuarent, relatum est illis ab exploratoribus, Galliam 139.0592B| esse omnium regionum nobiliorem, omni refertam dignitate, consitam nemoribus pomiferis, terram esse fecundam, aptam ad omnia quae humanis possunt subvenire necessitatibus. Tali nuntio animati animos et arma corripiunt, et ad vindicandas injurias quas a Romanis pertulerant, corda cum gladiis exacuunt non ut fugiant, sed ut eos exterminent, et unumquemque suorum dictis asperioribus accendunt. His ferme diebus Romani habitabant a flumine Rheni usque ad fluvium Ligeris, et a Ligere fluvio versus Hispanias Gothi dominabantur. Burgundiones quoque Ariani erant, et habitabant secus Rhodanum fluvium. Clodio igitur rex missis praecursoribus suis usque ad urbem Camaracum, ipse quoque cum exercitu maximo Rhenum 139.0592C| transiens eos subsecutus est, et ingressus Carbonariam silvam, Turnacensem civitatem obtinuit, et exinde Camaracum usque properavit. Ibique modicum residens, Romanos omnes qui in eadem reperti sunt gladio trucidari praecepit. Qua civitate retenta, inde progreditur et usque ad Sumam fluvium occupavit, et ingressus Ambianorum urbem, ibidem et regni sedem statuit, et deinceps pacato jure quievit. Regnavit igitur annis 22 et mortuus est. Quo defuncto, Merovicus ad regendum populum eligitur, et in eadem Ambianorum civitate regali solio sublimatur. Merovicus itaque iste, a quo et Franci prius Merovinci vocati sunt, propter utilitatem videlicet et prudentiam illius, in tantam 139.0592D| venerationem apud Francos est habitus, ut quasi communis pater ab omnibus coleretur. Hic genuit Childericum, patrem Clodovei regis excellentissimi. Erant autem Franci tunc fanatici, adorantes idola, et non agnoscebant regem coeli, qui creavit omnia. Mortuus igitur Merovicus, et regnavit Childericus filius ejus pro eo. Childericus itaque rex cum esset nimis luxuriosus, et regnaret super Francos, filias eorum violenter opprimebat. Super hac re nimium indignantes, pari consilio et aequalibus animis, aut eum occidere aut de regno expellere decreverunt. Sentiens Childericus adversum se Francorum animos esse commotos, aureum unum divisit in partes, vocans ad se Viomadum consiliarium suum, et ait illi: « Sentio gentem istam adversum me consurgere 139.0593A| velle, et ego unanimitatem tuam peto, ut, in quantum potueris, Francos mihi pacifices. Cumque sedatos eos agnoveris, mandato tu ut redeam, et aurei ista partitio erit signum inter me et te. Cum autem videro quam tibi relinquo, revertar in pace. Sin autem, manebo apud Sisinum [ al. Bisinum vocant ] Thoringorum regem. »

His dictis clam fugit apud Thoringos, habitavitque cum Sisino et Basina uxore sua. Quo expulso, Aegidium Romanum militem Franci super se statuunt consilio non bono atque inutili. Regnavitque super eos annis 8, et junctus est ei Viomadus in fictam amicitiam ob amorem Childerici domini sui. Et hortabatur regem Viomadus ut Francos aliquos male opprimeret; Franci vero Aegidii regis furore 139.0593B| attriti, consilium Viomadi expetunt, et quid agere debeant inquirunt. Quibus ille ait: « Non reminiscitis, qualiter Romani parentes vestros attriverunt? quomodo eos a Sicambria expulerunt? Et vos regem vestrum expulistis utilem ac strenuum, et elevatis super vos militem hunc Romanum crudelem atque superbum? Sine consilio hoc fecistis, et nunc merito inebriamini poculo, quod propinastis. » Cui aiunt illi: « Sine lege licet tunc filias nostras abuteretur, nunc poenitet nos hoc fecisse, et utinam eum invenire meruissemus, ut cum pace regnaret super nos. » His Viomadus auditis, celeres nuntios ad Childericum dirigit, ut cum pace redeat, aurei divisi certa praemittens indicia. Sentiens Childericus quod desideraretur a Francis, laetus reversus est 139.0593C| in regnum suum. Quem Franci cum gaudio recipientes, cum dedecore expulerunt Aegidium. Basina quoque Sisini regis uxor, apud quam latuisse praemonstravimus Childericum, saepius relicto viri toro, consortium nostri regis est experta. Quamobrem et eum nec multo post in Franciam est secuta, cupiens loco uxoris habitare cum eo. Quam Childericus cum insperate conspexisset, et ad quos usus de tam longinqua provincia ad eum properasset, inquireret: illa postposito pudore muliebri, ut erat nimis luxuriosa, tale fertur dedisse responsum: « Quoniam novi utilitatem tuam et pulchritudinem, 139.0594A| et quod sis habilis et strenuus, e domo veni ut habitem tecum. Nam si in extremis terrae finibus utiliorem te cognovissem, et hunc nihilominus expetissem. » Complacuit regi mulieris sermo facetus, et eam gaudens sibi sociavit in uxorem. Quae concepit et peperit filium, vocavitque eum Clodoveum. Hic fuit rex potentissimus super omnes Francorum reges, vir egregius ac strenuissimus, expugnator bellicosissimus, imperii dilatator et totius aequitatis amator. Childericus itaque rex hac tempestate, collecto Francorum exercitu, Agrippinam civitatem super Rhenum fluvium est aggressus. Quam omni bellorum apparatu circumdans, tandem populum eumdem nimia caede vastatum devicit, et munitiones universas ejusdem civitatis sibi retinens, Coloniam 139.0594B| eam vocari instituit. Hanc regebat Romanus Aegidius, cujus superius fecimus mentionem. Sed tanto exercitui resistere non valens, urbe progressus fugae consuluit, et sic furorem regis evasit. Inde progredientes Franci, Treveris civitatem super Mosellam fluvium vastantes ceperunt.

Eo tempore mortuus est Aegidius Romanorum tyrannus, et ejus filius nomine Siagrius apud Suessionem civitatem in paterno solio sublimatur. Recollecto iterum Childericus rex Francorum exercitu, Aurelianis usque pervenit, terras omnes quae sunt in circuitu nimia feritate depopulans. Inde progreditur Andegavis, occursurus Adovagrio duci Saxonum, qui eamdem Andegavam debellaverat atque protiverat, relicto Paulo comite ad custodiendam civitatem. 139.0594C| Cumque rex Childericus ex improviso civitatem irrumperet, et Adovagrium ducem obtruncare decerneret, nave subvectus Adovagrius aufugit regisque mucrone Paulus obtruncatus est et principalis domus ejusdem civitatis est igne cremata. Hac igitur patrata victoria, cum ad solum proprium, hoc est ad Ambianorum urbem remeare cuperet, febre correptus spiritum exhalavit, et regendum populum Clodoveo filio suo dereliquit. Mortuus est autem Childericus rex XXIV imperii sui anno, et regnavit Clodoveus filius ejus pro eo.

LIBER SECUNDUS.

PROLOGUS LIBRI SECUNDI.

139.0593| 139.0593D| Relatum est, ut opinor, compendiose satis, quantum propositae brevitati congruit, cur ad has partes Francorum populus sit delatus, cur et tali nomine vocitetur. Sed quoniam vos intentos intueor, dum adhuc solis exspectamus occasum, et dum saturos greges ad ovile reducimus, paucis tantum sermonibus intimabo, qualiter omnem Galliam hic populus sit pervagatus, et qualiter eam a Romanis abstulerit. 139.0594D| Precor etenim ne vobis onerosum videatur, si ad supplendam historiam vel ad depellendum fastidium eorum, quibus displicet prolixa narratio et nova semper audire delectat, si aliqua ex opusculis vicinarum gentium elate [e latere] tetigero. Nam is, qui propriis semper deliciis affluit, etiam cum externas tetigerit, delectatur.

LIBER SECUNDUS.

139.0593|

139.0593D| Clodoveus igitur anno quinto imperii sui contra Siagrium Aegidii filium arma corripuit, atque ad exturbandum eum de paterno solio Francos omnes 139.0594D| in exercitum adunare praecepit. Siagrius pari modo ex omni parte collectis viribus ad defendendum suorum animos praeparat, Romanorum fortia facta commemorans, 139.0595A| et ad contemnendos inimicos eorum enses acutissimos esse semper insinuans. Et cum hinc et inde utraeque acies insisterent, et buccinis concrepantibus undique spicula mitterentur, totis viribus cum Romanis decertantes Franci, memores prioris injuriae qualiter eos a Sicambria ejecerant, nulli parcentes aetati, omnes pariter desectis cervicibus gladiis obtruncabant; et quod dictu etiam est horrendum, plures eorum laniandos bestiis objectabant. Siagrius itaque caesum cernens exercitum suum, solus e praelio fugit, et cum se morti conaretur abstrahere, morti potius destinatur. Nam dum Tolosam fugeret ad Alaricum Gothorum regem, et Clodoveus victor detractis spoliis laetaretur, intercurrentibus nuntiis perlatum est Clodoveo quod 139.0595B| apud Alaricum Siagrius occultaretur. Pervaso igitur omni regno Siagrii, Clodoveus legatos suos ad Alaricum dirigit, mandans ut ei Siagrius redderetur, sin aliter, pararetur ad bellum. Metuens Alaricus Francorum gladios experiri, per eosdem legatos regi Clodoveo Siagrium mittit, mandans humiliter ut juxta votum animi quod meruerat redderet inimico suo. Qui cum regi praesentaretur, misso spiculatore caput ejus amputari praecepit. Dehinc jam sedato tumultu, et fugatis hostibus partimque detruncatis, regnum Siagrii, et thesauros ejus universos omnemque regiam supellectilem sibi soli Clodoveus retinuit. Praedam vero et spolia occisorum militibus universis aeque dividenda mandavit. Non solum enim villas seu castella aliqua vastaverant, 139.0595C| verum etiam ecclesias plures cum tanta aviditate depopulati sunt, ut cum aurea quaeque vel argentea utensilia sibi quisque reconderet, ea etiam quae nullis utilitatibus erant congrua vel unguibus dissecarent, vel flammis injecta concremarent. Inter caetera vero ecclesiarum ornamenta, urceum mirae magnitudinis mirique decoris, de ecclesia quadam abstulerant. Hos ecclesiae ejusdem episcopus per legatos subsequitur, humili prece deposcens ut ei Clodoveus rex urceum reddere dignaretur ablatum. Quibus ita respondit: « Licet omnia reddenda forent quae de Christianorum ecclesiis abstulimus, tamen si aliud videtur non mereri episcopus, urceum tamen, si nostrae parti obvenerit, non negabo. » His dictis, concitus abiit quo totius praedae 139.0595D| summa dividenda erat, et sic universis militibus infit: « Rogo, charissimi milites, ut Dei amoris gratia urceum illum meae sorti deputetis, quatenus hunc petenti episcopo reddere valeam, ne ex toto paupercula ejus ecclesia nostra violentia desoletur. » Placuit universis petitio regis, et gratanti animo urceum reddere decernebant, cum unus e Francis in sui perniciem elevata bipenne urceum percussit, et ait: « Quod ei sors dederit, cuivis impertiatur a rege, nostras nobis partes ipse relinquat. » Obstupefactis omnibus ac rei istius novitate turbatis, regis indignatio patientia interim opperitur, et urceum reddere praecepit episcopo. Anno itaque expleto congregato exercitu, dum secundum morem 139.0596A| giraret universos, et apparatum singulorum sedulo perlustraret intuitu, ad ultimum eum qui percusserat urceum oculis conspicatur. Et praefatam injuriam mente revolvens, agrestia ejus arma miratus, cum injuriare coepit cur videlicet conventum virorum nobilium tam horrendo turpasset apparatu. Accipiensque arma singula, cum indignatione maxima elisit ad terram. Et cum ille ad colligenda arma manum acclinis extenderet, rex elevata bipenne caput ejus lethali vulnere percussit, et ait: « Ita et tu anno praeterito Suessiones urceum percussisti. » Quo mortuo, adversus Thoringos eumdem duxit exercitum, et eos nimia caede prosternens, post innumeras caedes, post populi totius diminutionem, post patriae devastationem, residuos tandem, 139.0596B| qui vitam fuga protexerant, redire praecepit, et eos Francorum tributarios fecit.

In diebus illis Gundobaldus et Godegisilus Burgundionum reges, filii videlicet Gundevei, qui ex genere Athanarici regis descenderat, nimia cupiditate illecti, fratrem suum nomine Chilpericum gladio peremerunt, et uxorem illius, ligato ad collum saxo, fluctibus submerserunt. Chilpericus iste duas filias habuit. Nomen uni Chronna, Crochildis altera vocabatur; Chronnam vero, mutata veste, Gundebaldus exsilio condemnavit, Chrochildem domi retinuit. Praeceperat tunc Clodoveus rex legatario suo Aureliano ut sibi puella nobilis quaereretur bonis moribus adornata et habitu corporis decorata, quam sibi conjugio copularet. Frequenter in Burgundiam 139.0596C| Aurelianus ierat, quamobrem et Chrochildis prudentiam et elegantiam bene cognoverat. Hic accessit ad regem, et puellae prudentiam nimiis praeceniis attollere coepit. Exarsit in concupiscentia ejus regis animositas, et per legatarium virginis aures appellat, si forte Francorum regi puella nobilis et orphana cuperet sociari. Regis mandata laturus arripit iter Aurelianus, Burgundiam tendens, et quo noverat esse puellam pedestri itinere properat, peram ferens et baculum, resarcitis tunicis adopertus, in sportella absconsa ferebat munera Clodovei. Quo cum pervenisset, adveniente die Dominico inter reliquos pauperes ad capiendam eleemosynam sese Aurelianus immiscuit ut Chrochildi de ecclesia redeunti paucos indicaret sermones. Erat enim Christiana. 139.0596D| Quae cum de ecclesia domum reverteretur et solita munificentia singulis pauperibus eleemosynam impertiret, pervenit ad Aurelianum et obtulit ei aureum unum, totius ignara negotii. Quem cum ille recepisset, caute subtraxit pallium puellae, innuens sese loqui velle cum illa. Ventum est ad palatium, et, subsequente Aureliano, ingreditur virgo triclinium, et misit ancillam quae convocet peregrinum. Detulit Aurelianus donaria regis, et annulum Clodovei manu gestans porrexit eum puellae, et ait: « Loquatur, obsecro, mi domina, quiddam servus tuus secrete in auribus tuis ut licite possim intimare mandata domini mei regis. » Cui et illa: « Loquere, » inquit. Et educens e sportella sponsalia 139.0597A| ornamenta, obtulit puellae, dicens: « Haec mandat dominus meus rex Clodoveus, ut si ei praebueris tuae voluntatis assensum, absque dilatione te recipiet in uxorem. » Tantam industriam viri miratur puella, et cum nimia mentis alacritate donaria regis amplexatur, et caetera sibi recondens, annulum solum in thesauros avunculi sui reposuit, et talia retulit portitori: « Salutem dicito Clodoveo, et quamvis non sit licitum ut nubat Christiana pagano, tamen si Domini Dei voluntas adfuerit cui servio, quem confiteor, quem adoro, gratias divinae referam majestati, et nutum subsequar imperantis. Et tu nostri secreti fidus adjutor vade in pace. » Perlata sunt ad Clodoveum verba puellae, et rursum Clodoveus Aurelianum legatarium ad Gundebaldum 139.0597B| mandatque ut ei in conjugem neptem suam tribuat, si Francos velit habere pacatos; alioquin aut tributa persolvat, aut ad pugnandum cum eo arma corripiat. Haec audiens Gundobaldus, mente consternatus convocat amicos et consiliaros suos, dicens illis: « Nostis omnes consiliarii et amici mei, quod Francorum rex Clodoveus adversum nos quaerat occasiones, petens per legatum neptem Chrochildem, cum necdum eam facie noverit. Haec est dissensionis origo, haec causa discordiae, haec nostrae vastationis infinita perditio. Ad hoc tendit omne negotium, ut nos omnes vita privet, deinde gentem nostram spoliet libertate. Ideo enim vos accersivi ut pari consilio saniorem exitum inquiratis, et communi utilitati providentes, quid facto opus 139.0597C| sit vestra auctoritate decernatis. »

His ita peroratis, Burgundiones consiliarii ejus metuentes iram incurrere Clodovei, pari consilio decreverunt ut tanto regi tamque potenti puella donaretur, ne hac occasione ad delendos eos tantae gentis ferocitas acueretur. Metuebant enim Francos, ut caeterae gentes quae cernebant eos undique dilatari; nec esse aliquem, qui eorum gladiis resistere posset. Mandant ergo accelerari negotium, ne prolongata responsio verteretur in fastidium. Et advocans Aurelianum Gundobaldus, his eum coepit interpellare sermonibus: « Quoniam occasione petendi uxorem domino tuo regi domos nostras et patriam explorare venisti, haec populi nostri responsa dicito Clodoveo. Inaniter suspicatus 139.0597D| est habere neptem meam conjugem, frustra concupivit Chrochildis meae pulchritudinem. His exasperatus Aurelianus, ita respondit: Quoniam rusticani alicujus me putas mandata detulisse, non hoc mandat alius nisi Clodoveus, tuus et meus dominus: tuus, inquam, tuus, ut mittas ei sponsam suam Chrochildem. Quod si distuleris, aut ei tributa persolves, aut libertatem gladio defensabis. » Substomachatus Gundolbadus haec tantum Aureliano verba rependit: « Veniat, veniat dominus tuus Clodoveus, quoniam ad defendendam libertatem Burgundionum enses paratos inveniet, et, Domino Deo nobis auxiliante, ad internecionem decidet audacia ejus, et vindicabitur sanguis gentium plurimarum, 139.0598A| qui effusus est in manibus ejus. » Et plura locutus, tandem consilio prudentum virorum mitigata est insania, et sic Chrochildem Aureliano tradidit. Quam cum ingenti gaudio Aurelianus suscipiens, Suessionis civitatem secum usque duxit, et reddidit eam Clodoveo. Cujus pulchritudine delectatus rex, convocatis regni sui proceribus, secundum regiam consuetudinem eam sibi sociavit in uxorem. Sero igitur die illo, quando more nuptiali simul accumbere deberent, sic illa prior allocuta est Clodoveum. « Audiat, oro, dominus meus rex ancillam suam, et concedere dignetur famulae suae petitiunculam, si inveni gratiam in conspectu illius. » Cui Clodoveus: « Pete, ait, quod vis, quoniam tua petitio consequetur effectum. » Ad haec regina spiritu Dei repleta, 139.0598B| his regem coepit interpellare sermonibus. « Primum postulat ancilla tua, domine mi rex, ut Dominum coeli patrem omnipotentem credas, qui te creavit. Deinde ut Dominum Jesum Christum, qui nos redemit, a Patre de coelis missum ad salutem credentium confitearis. Tertio Spiritum sanctum et illuminationem omnium justorum agnoscas, et agnoscens omnem simul venerare divinitatis unicae majestatem, et in tribus personis Patris et Filii et Spiritus sancti, nihil prius, nil posterius, nil minus suspiceris, sed aeternitatem tota mente et coaequalitate complectaris. Et idola quae non sunt dii, sed muta simulacra succendas, ecclesiasque Dei mei quas succendisti reaedifices, et baptismum recipias in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Et hoc 139.0598C| ad ultimum peto ut requiras thesauros patris mei et matris meae, quos Gundobaldus avunculus meus nequiter interfecit, quorum sanguinem Dominus ulciscatur. » Et ait rex: « Hoc ad praesens mihi videtur haberi difficile ut deos meos relinquam et Deum tuum colam; sed caetera, ut potero, faciam. » Cui et illa: « Hoc est, inquit, maximum et singulare, quod postulo, ut Dominum coeli colas, per quem velis nolis regnas, in cujus nomine adversariorum castra facile superabis. »

His ita peroratis, cubiculum introgressi pariter accubuerunt, et nuptialiter solemnisantes in gaudio et laetitia totius anni spatium expenderunt. Expleto itaque anno, ad Gundobaldum iterum Clodoveus Aurelianum dirigit, mandans ut Chrochildis uxoris suae 139.0598D| thesauros ei transmitteret. Ira fervens Gundobaldus Aureliani verba vix sustinet, et in haec verba tandem prorumpit: « Nunquid in manibus Clodovei regnum meum tradetur, aut thesauri mei? nonne obtestatus sum, et dixi tibi, Aureliane, ut non venires amplius explorare substantiam regni nostri, vel principum nostrorum felicitatem? Salutem populi nostri testor, nisi cito reverteris et recesseris a me, ego interficiam te. » Cui Aurelianus ita respondit, dicens: « Vivit dominus meus Clodoveus rex et primates regni ejus, quia non te timeo, dum dominus meus advixerit. Et sic mandat proprius tuus et meus dominus Clodoveus, quia tibi est occursurus ut thesauros uxoris suae recipiat. » His auditis, Burgundionum 139.0599A| majores dederunt regi suo consilium ut universa quae fuerant patris ejus vel matris Chrochildi absque dilatione redderentur, dicentes regem esse ferocem, populum sine Deo, pactum debere stabiliri cum talibus, ne unanimiter irruentes in eos, terram pariter delerent ac populum. Quid plura? Reddit Gundobaldus legatario regis omnem Chrochildis supellectilem, et ex thesauro suo auri purissimi et argenti fabricaturas pretiosissimas, et ait ad Aurelianum: « Quid restat amplius, nisi ut universum regnum meum Clodoveo dare debeam? Revertere cito ad dominum regem tuum, qui habes quod ei deferas, munera multa. Metit messem quam non seminavit, et colligit quod non sparsit. » Et ait Aurelianus: « Filius tuus est dominus meus Clodoveus. 139.0599B| Non contristeris si modicum istud ei detulero; ex hoc nunc omnia vestra communia erunt. » Et dixerunt Burgundiones: « Vivat rex, qui tales legatos habet. » Reversus est Aurelianus ad dominum suum, et restituit ei omnia quae reddiderat Gundobaldus.

In diebus illis dilatavit Clodoveus Francorum regnum usque ad Sequanam, et accipiens castrum Miledunensem tradidit eum Aureliano legatario, cumque ducem provinciae illius esse instituit. Dehinc Aurelianis usque perveniens, Francorum terminos usque ad fluvium Ligeris protelavit. Interim regina dominum suum adhortabatur ut Deum coleret, et muta simulacra ex omni regno suo deleret, si victor adversus inimicorum omnium impietates esse 139.0599C| cuperet. Deludebat eam Clodoveus et subsannabat; non tamen exprobrando, sed blandiendo potius vitae monita refutabat. Ad hoc utique ventum est ut regina conciperet et pareret filium, et juxta ritum Christianorum ad abluendum sacro baptismate in ecclesiam deferri praeciperet. Baptizatus, et signatus, et sacro chrismate delibutus: quem Ingumerem vocaverunt hi, qui eum de sacro baptismate susceperunt. Nec mora defungitur infans, et res sicut evenerat innuitur Clodoveo. Tristatur pater anxius, primam sobolem cum insperate deferri videt ad tumulum, et reginam increpat cur videlicet in nomine Domini nostri Jesu Christi signasset infantulum. Affirmabat enim insanus quod si diis suis dedicatus fuisset, non tam cito privaretur hac luce. Regina vero gratias 139.0599D| Deo referebat quod ejus primogenita in coelesti gloria sublimasset. Post autem hunc peperit et alterum, et ablutum fonte baptismatis Clodomirem vocaverunt. Et hic cum aegrotare coepisset, verbis reginam asperioribus increpat Clodoveus, asserens istum etiam nulla ratione vivere posse, nisi quo modo vixerat et alius. Sed orante regina, et Domini misericordia praecurrente, vitae pariter et sospitati restitutus est infantulus. Rex itaque credere differebat, nec monita salutis audire volebat, donec tandem aliquando bellum contra Alemannos Suevosque moveret, in quo compulsus est confiteri quod Deus solus potest auxilium praestare credenti. Nam cum hinc et inde utraeque acies insisterent, et perstrepentibus 139.0600A| buccinis cominus jacula mitterentur, nec Francorum vires ad proterendos inimicos sufficerent, prospexit ex alto Dominus, et miratus laborem mulieris virum infidelem salvare cupientis, immisit timorem suum super Francos. Et jam terga dare volebant, cum Aurelianus nomen Domini ad adjutorium interpellans, his regem verbis constanter alloquitur: « Crede tantummodo, domine mi rex, Dominum coeli, quem Chrochildis praedicat, et inclamato ejus nomine tuos celeriter conteres inimicos. » Hoc rex animatus alloquio, ad coelum oculos elevat, et cum lacrymis hac Dominum voce precatur: « Jesu bone, quem Chrochildis regina mea praedicat esse Filium Dei vivi, qui subvenis in tribulatione, qui das auxilium in te sperantibus, tuum auxilium devote 139.0600B| postulo, non abneges mihi soli quod plurimis est collatum. Quod si mihi victoriam dederis, et in hoc virtutem tuam expertus fuero, credam tibi, et baptizabor Nam invocavi deos meos, et elongati sunt a me, et nullam eos suspicor habere virtutem, qui nec occurrunt, nec auxilium deferunt invocati. Te invoco, te confiteor, te jubente, noster confortetur exercitus, et adversariorum nostrorum audacia conteratur, ut vel si victoriam non mereor, tantummodo ab eis liberer. » Et cum haec ita perorasset, ac nomen Domini cum interno rugitu cordis inclamasset, defectis viribus terga dederunt Alamanni vitae spem fugae credentes. Sed cum et regem suum cernerent interfectum, retroversi Clodoveo supplicant ut tantam stragem cessare praeciperet, 139.0600C| sua omnia seque dedentes. Qui cum imminentem plagam cessare fecisset, terras eorum nimia populatione vastavit, et eos sub tributo constituit.

Hac igitur patrata victoria, reversus in Franciam narravit uxori qualiter per invocationem nominis Jesu Christi victoriam meruerit obtinere. Laeta illico Chrochildis efficitur, et lacrymis superfusa sanctum Remigium Remorum archiepiscopum sub festinatione convocat ut ipse videlicet suppleat quod in marito Dominus per eam jam coeperat operari. Pandit episcopus salutis januam, et torrente Scripturarum sitientem animam reficit peccatoris. Mitigatur amentia regis et ex lupo mutatur in ovem, et vacuus ad Dominum venire formidans mille hostias 139.0600D| praeparat, quas secum offerat creatori. Necdum initiatus in sacris fit suae genti apostolus, nomen Domini gentibus praedicat, exercitui comminatur ne ultra simulacris incurventur. Quid plura? fit subito concursus populi, exercitus omnes dextras jungunt, pares animos offerunt Creatori, et qui tardior currit ad lavacrum quasi ignavior a caeteris incusatur. Et consertis manibus videns acies ad ecclesiam convolare, et ob amorem regis antea etiam baptizari cupiebant, quam baptismatis jura cognovissent. Hac igitur frequentia constipatus subintrat ecclesiam rex victurus. Cumque persensisset, per thymiamatis redolentis thurisve fragrantiam, et miraretur parietes cortinis palliisque velatos, pavimentum omne diversis floribus fuisse respersum, quaesivit a pontifice si esset hoc paradisus, 139.0601A| vel futura gloria quam ei in sua praedicatione promiserat. Ad quem episcopus: « Non, inquit, hoc est paradisus, quem pollicitus sum domino meo regi, sed est Ecclesia Dei per quam et in qua bonis operibus, acquiritur gloria illa indeficiens regni celestis, quam ab origine mundi praeparavit Dominus his qui diligunt eum. » Tantam denique gratiam subministravit Dominus in populo, ut non jam viceni vel centeni ad locum baptisterii convenirent, sed universam pene civitatem in unum convolasse crederes, unam dedisse sententiam, pares animos obtulisse Creatori. Interiori igitur gaudio conformati applaudebant in unum, et regem suum his adhortabantur alloquiis: « Dominus noster rex prosequatur inceptum, quia et nos mortales deos abjicimus, 139.0601B| nugaces contemnimus, manufactos expellimus: et Deum verum quem praedicat Remigius incontaminata credulitate recipimus, et eum fidei veneratione complectimur. Hunc Deum enim Christianitatis credimus, et adoramus, et in hac religione usque ad terminum vitae permanere parati sumus. » Quid plura? venit ad baptismum quasi novus Constantinus 139.0602A| abnegatis diaboli pompis, et feroces animos humilians Creatori. Huic devotioni congaudens episcopus, protensis manibus in sublime Dei potentiam collaudabat, et regem his hortabatur alloquiis: « Mitis en, inquit, depone colla, Sicamber; idola varia crema, cultum venerare divinum. Pristinos errores, et fana priora relinque, et sanctas aedes vel nunc renovare studeto. » Igitur rex omnipotentem Dominum in Trinitate confessus baptizatus est a sancto Remigio in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti, et sacro chrismate delibutus cum signaculo crucis videlicet Domini nostri Jesus Christi. Baptizati sunt de exercitu illius amplius quam tria millia, baptizatae sunt et sorores illius Alblofedis et Landechildis, insuper totus Francorum populus. Nam Dominus noster 139.0602B| Jesus Christus abundanter his sanctam gratiam infundebat. Hac occasione suae fidei gratiam Gallica disseminabat in tellure. Ecce regem reddimus innovatum, necesse est uti et paginam pariter innovemus. Sed prius quieti modicum membra locantes resumamus flatum, quo facilius die crastino materiae nostrae valeamus referre sequentia.

LIBER TERTIUS.

PROLOGUS LIBRI TERTII.

139.0601|

139.0601B| Nondum noctis detersa caligine ad persolvendum debitum, quia importuni feneratores insistitis et pigritantes artus excutitis, e lectulo socordiam meam verbis asperioribus increpantes, cur non jam adhuc pene dormiens extenderim digitos ad scribendum, 139.0601C| cum noverit unusquisque vestrum qua conditione gravetur, qui mercede conductus aliis servire compellitur. Prius ad pastum reducemus oviculas, prius agnisculos modico lacte potabimus, prius et tectulo eos contutabimus, et cum sub frondosa arbore membra 139.0602B| locavero, si vos adfueritis, et jactis globis vel lapidibus, ne modico gregi insidietur, lupum nobiscum exturbaveritis, tunc forte liberius atque commodius exsolvere potero quod repetitis. Et ne vobis 139.0602C| videar innectere moras, dum nocui aeris nebulas formidantes Austri spiramina, qui eas submoveat vel aranearum telas disrumpat, quibus herbae solent infici, praestolamur: jam nunc in alteram partem nos ducentes consistamus in unum, et taedium vestrum hac modica relatione levabo.

LIBER TERTIUS.

139.0601C| Baptizato, ut diximus, rege nostro Clodoveo, et universo exercitu ejus sacro chrismate delibuto, tanto regina dicitur exsultasse tripudio, ut in conspectu omnis populi solo procumbens, et lacrymis superfusa Domini benediceret majestatem, quia in ea dignatus fuerat adimplere quod scriptum esse in 139.0601D| Apostolo legerat qui dicit: Salvabitur vir infidelis per mulierem fidelem. Ex tunc Francorum virtus et gloria ita Domino procurante magnificata fuisse refertur, ut non solum vicinae gentes, verum etiam longe remotae eorum amicitias expeterent, et eos consanguinitatis gratia sibi foederari vel consortiari cuperent. Unde contigit ut Theodericus Italiae rex, qui in Italia Gothis imperabat et Romanis, Landechildem Clodovei sororem ad conjugium expeteret et acciperet. Is igitur Theodoricus quis fuerit vel unde originem duxerit, si modicis verbis evolvero non vobis onerosum habeatur, praesertim cum heri promiserim me aliqua relaturum de opusculis vicinarum gentium. Theodericus igitur iste, ut Idatius refert, ex Macedonum descendit origine, illorum 139.0602C| videlicet, qui summa sorte de Troja cum nostris aufugerant et Macedoniam armis domuerant, insuper et pervaserant. Hanc insectantes Romani, sicut et caeteras nationes, multis eam praeliis attriverunt, captivos secum adducentes, et spolia multa ferentes. Adductus est inter reliquos puer quidam 139.0602D| Theodericus nomine, et puella quaedam quae Lilia vocabatur. Hi sorte militaris praedae devoluti sunt in partem Idatii patricii, et fideliter serviendo domini sui gratiam pleniter sunt adepti. Erat huic Idatio uxor nomine Eugenia decora valde, sed sterilis. Ob hanc causam adoptaverunt sibi in filium Theodericum, Liliam in filiam, et singulari dilectione excolebant. Quos cum arnandi lege consueta nutibus et sibilis, jocis et amplexibus incubare conspicerent, conjugio copulari permiserunt. Et advocans Eugenia puellam dixit ei secretius, cum ad viri coitum accesseris, quaecunque tibi nocturna visione occurrerint in crastino mihi referes universa. Putabant enim insani et vecordes universa provenire, quae prima nocte copulationis somniasset mulier desponsata. 139.0603A| Hanc consuetudinem ab insipientibus et rusticis adhuc etiam conservari quasi veracem, cum ex toto inanis sit et abjicienda, plurimi asseverant. Abiit mulier, et obdormivit, et tamen ei in somnis fictitia quasi praesentia demonstrata sunt. Vidit in somnis quasi de umbilico ventris sui exire arborem excelsam et sublimem, ita ut pene nubium altitudini coaequari videretur: filium videlicet signans, qui ex utero illius generandus erat. Et evigilata prae pavore narravit viro suo somnium, insuper et secretum dominae suae nil morata nudavit. Quae cum mane surrexisset edocta a marito, non ut evenerat, sed fallens dominam suam ei aliter est locuta. En, inquit, domina mea, tua verba rememorans, juxta virum hac nocte obdormivi, et vidi per somnium 139.0603B| quasi equum et equam omnium pulchriores ingredi in domum dominorum meorum, quos subsequebatur pullus habilis et lascivus sua pulchritudine superans omnes greges equorum.

His auditis, Idatius et Eugenia putaverunt sibi sobolem adfuturam, et ob hanc gratiam Theodericum et Liliam libertate donaverunt, et multis muneribus ditaverunt. Conceptum puerum Lilia peperit, et vocavit eum nomine patris sui Theodericum. Crevit puer, et ablactatus est, et adoptans eum Idatius in filium, cum omni diligentia eum enutrire praecepit. Fuit enim decorus aspectu, statura procerus, saeculari prudentia et calliditate munitus, et corporis nimia fortitudine circonspectus. Defuncto igitur Idatio et Eugenia, jussus est militare Theodericus, 139.0603C| et sic Leonis imperatoris gratiam emeruit, et imperiali palatio apud Constantinopolim ingenuitatis et audaciae nomen sibi acquisivit et laudem. Ptolemaeus quidam ex senatorio ordine huic in amicitiam singularem ita devinctus esse refertur, ut eum usque ad diem sui obitus suo consilio et prudentia ab obviantibus periculis invidorum tutare conatus sit. Et dum quibusdam Theoderici prudentia placeret, dum et quibusdam invidiae causa videretur onerosa, per internuntios communi consilio ab imperatore Itali petiverunt ut eis Theodericus patricius institueretur, quatenus ejus prudentia singulari ab instantibus inimicis tueretur Romana libertas. Placuit hoc imperatori, et eum Romam dirigens, patriciatus honore sublimatus est, 139.0603D| et cum Herulis praelia multa commisit, et eos ad internecionem usque delevit. Unde contigit ut cum die quadam adversus eorum regem praelium concitassent, et ex utroque exercitu plurima hominum multitudo mutuis vulneribus sternerentur, sentiens Theodericus suorum gladios defecisse, terga dedit, et ita cum suis fugiens Ravennam est ingressus. Quem cum insperate Lilia mater inspexisset, sic eum exasperans et illudens increpare coepit et dicere: « Quae, inquit, o mi nate, dementia ita te compellit abire praecipitem? Non jam quo fugias, nisi ut sublevatis vestibus meis ingrediaris uterum, de quo parvulus oriendo prodiisti. » Quod ille audiens, et nimia verecundia perfusus, recollectis 139.0604A| paucis militibus, optans magis mori quam amplius vivere, cum jam dispersi essent ad praedandum, quasi ex improviso inimicis occurrit, et eos imparatos inveniens veluti vulgus ignobile superavit, et eorum regem gladio trucidavit, uxorem insuper ac liberos interfecit, regnumque et gentem Herulorum et nominis dignitatem ad nihilum usque deduxit, et eorum spoliis ditatus est, ita ut Chroesi opes superasse se crederet. Hoc cum relatum fuisset imperatori, extimuit protinus ne similiter adversus eum aliquando arma corriperet, et eum vita privaret et imperio. Tunc etiam et persuasum est imperatori a quibusdam aemulis, quibus Theoderici liberalitas et prudentia displicebat, qui eum quoque accusaverant crimine pessimo, ut Theodericum sub festinatione 139.0604B| ad se venire praeciperet et eum vita privaret. Theodericus igitur nihil doli suspicatus, cum 12 millibus fortissimorum bellatorum Constantinopolim usque properavit, et sic occurrit imperatori. Decretum erat ab universo senatu ut cum Theodericus solus ingrederetur palatium, membratim scinderetur totus, et ita de medio viventium tolleretur. Sed Ptolemaei amici sui consilio conservatus et astutia liberatus est. Accessit enim ad imperatorem, et eum his allocutus est verbis: « Indignum nimium est majestati vestrae, domine mi imperator, ut sic fraudulenter homo ille interficiatur sine lege, sine judicio, sic separetur a suis, sic opprimatur a nostris. Prius omnibus causa criminis exponatur; prius ad suos senatores etiam de curia nostra nobiliores 139.0604C| dirigantur qui rem diligenter examinent, qui offensionum culpas multiplicare didicerunt, ut cum ab utrisque morte dignus fuerit judicatus, tunc decentius atque liberius aut bestiis subrigatur, aut capite puniatur, vel suspendio pereat. Interim vivus teneatur et vinctus. En et ego cum legatis vestris abire paratus sum. » Eliguntur denique quinque viri nobiliores de curia imperatoris qui, ut suggesserat Ptolemaeus, ad Gothos Italosve imperatoris mandata deferrent. Jussu imperatoris abiit cum eis Ptolemaeus, et secretissime praemisit puerum qui Gothis universa nuntiasset, et qui intimaret legatos omnes esse vinciendos pariter et Ptolemaeum, et quarumdam poenarum ostentatione perterrendos, nisi eis 139.0604D| velociter dominum suum Theodericum sanum et incolumem redderet imperator, et cum prosperitate eos omnes qui cum eo erant ad propria redire permitteret. Quid plura? necdum verba finierant qui missi fuerant senatores, et ecce undique vinciuntur, ad suspendendum cruces aptantur, gladii acuuntur et diversa mortium genera praeparantur: eos pariter enecare comminantes, nisi dominus suus eisdem redderetur, et sacramento firmaret imperator ut eos omnes qui cum eo erant incolumes ad propria redire permitteret.

His angustiis arctatus imperator, vellet nollet Theodericum Gothis reddidit, et eos omnes cum prosperitate repatriari permisit. Cum ergo Theodericus cum sociis ad propria remeasset, comperit 139.0605A| Avares in Italiam introisse, populum et patriam devastasse, urbes plurimas solo coaequasse et Romam usque vestigium velle protendere. Tandem resumptis armis et viribus eos omnes de patria expulit, et usque ad Pannoniorum terminos insecutus, et juxta eorum exercitum tentoria fixit. In die igitur crastino, assumptis secum militibus sex, septimus ipse castris est egressus ut Avarorum castra per semetipsum exploraret. Simili modo Avarorum quidam Xerxes nomine singulariter e suorum castris est egressus, ut et ipse quasi potentissimus praeliator potentiam persequentium exploraret. Quem cum singulariter oberrantem Theodericus inspexisset, tres e suis comitibus ad eum capiendum ire mandavit, quos Avar solus fugam 139.0605B| fingens, et saepius loca reflectens, singulariter interfecit. Alios tres iterum abire imperat, sed statim ut primos fefellerat, fallere tentavit et alios, et in oculis Theoderici eos hasta dejecit et gladio. Post haec Theodericus cum eo singulariter decertans, in brachio eum vulneravit, tandemque devictum secum ad castra suorum ipse reduxit. Cujus prudentia et fortitudine delectatus, verbis eum suavioribus est hortatus ut cum eo pacifice remaneret, munera plurima promittens et honores. Qui parvipendens preces et munera, hoc solum quotidie precabatur ut ad solum proprium Theodericus redire permitteret. Et cum eum ullatenus retinere non posset, tandem abire permisit, et ipse eum subsecutus est usque ad Istriam fluvium. Quem cum Avar transnatasset, 139.0605C| respiciens retro sic ab altera ripa Theodericum est allocutus: « Quoniam libero me arbitrio restituisti, jam nunc ad te revertar, eroque tibi fidelissimus. » Reduxit eum Theodericus secum, multisque dilatum muneribus contra Wandalos et Suevos eum saepius comitem habuit, quoniam omnia prospera illi provenire cernebat.

His ita gestis, et fugatis Avaribus, Romam cum prosperitate Theodericus reversus est victor. His ferme diebus ad Clodoveum Theodericus legatos suos misit, mandans ut ei sororem suam Landechildem in matrimonium tribueret, et ex hoc pacis firmissimum pactum inter se custodirent. Annuit ejus petitionibus dominus noster Clodoveus, et cum honore maximo suam sororem ei tradidit. Quam 139.0605D| Theodericus benigne suscipiens, eam sibi sociavit in uxorem. Quae peperit ei filias duas, et cum eo pariter et ipsa benignissime conversata est, donec earum unam beato Sigismundo regi et martyri in matrimonium copularet. Alia vero cum matre sua domi residens post mortem Theoderici, cum viro cuidam ignobili connubio illicito copulari cuperet, a matre prohibita est. Sed conceptam saniem mente revolvens, injuriam quam pertulerat refudit in matrem, et eam quasi nefariam veneno interfecit. Quod cum comperisset rex qui patri suo sucesserat, tanti piaculi malum debita ultione decrevit esse vindicandum, et eam balnei calore praefocari praecepit. Sed de his satis dictum, et jam ad historiae 139.0606A| ordinem recurramus, praesertim cum adhuc Theoderici istius historiam ad supplendum nostrae narrationis ordinem nobis necessariam suspicemur.

Clodoveus igitur anno 2 sui baptismatis contra Gundobaldum et Godegisilum arma corripuit, et in eos aciem dirigens, ad ulciscendos veteres uxoris suae injurias Francorum animos acuit, Burgundiones universos aut gladio trucidare, aut tributo gravi subjugare decernens. Contra quem Gundobaldus et Godegisilus exercitum magnum praeparant, et ad se defendendum, licet redarguente conscientia poenam fratricidii mererentur, cum omni bellorum apparatu aetatis utriusque viros conglomerare fecerunt. Et sic collecta omni multitudine Divionem usque properarunt, et utrinque totis viribus concertantes 139.0606B| terga dederunt Burgundiones, et tanta feritate depopulatus est eos Francorum exercitus ut vix possit colligi numerus occisorum. Gundobaldus itaque de praelio fugiens, in Avenionem civitatem se reclusit atque communivit, ac si tanto regi resistere posset. Sed manus ejus quandoque se effugere non posse persentiens, et offensionis suae modum reformidans, Aredium quemdam consiliarium suum, virum sapientem atque modestum, ad Clodoveum direxit qui furentes ejus animos suo moderatissimo eloquio ( deest aliquid ) . . . . . viri sapientis mitigata est ira regis, et cum propositione fratricidii dedit Gundobaldus domino nostro regi auri et argenti pondera multa et immensa, pro perpetrato videlicet scelere, ne regis animus amplius moveretur. Hanc 139.0606C| autem conditionem inter se statuerunt ut per singulos annos saeculi superventuri tributum Burgundiones Francis praesentibus ac futuris exsolverent. Clodoveus igitur onustus praeda, his atque muneribus honoratus, victor ad propria remeavit. Erant autem Gundobaldo filii duo, Sigismundus et Godegisilus.

Eodem vero tempore apud Viennam urbem terraemotus accidit maximus, et multae ecclesiae subversae sunt. Domus insuper quamplurimae ita eodem motu concussae referuntur, ut etiam fundamenta ipsarum ab imis sedibus solverentur. Nec mora, oberrantes lupi et aliae bestiae feroces terraemotum subsequuntur, et per civitatis portas cum impetu formidabili irrumpentes, si quem fortasse offendissent 139.0606D| hunc miserabiliter laniabant et puerorum aliquos ad silvestria protrahebant, catulis utique dividendos. Hac peste vastata est civitas pene per unius anni spatium, et tota ejusdem civitatis regio.

Eodem vero anno, adveniente paschali solemnitate, dum S. Mammertus, ejusdem civitatis episcopus, Sabbato sancto more solemni offerret sacrificium Creatori, regale palatium urbis ejusdem divino igne crematum est. Videns igitur praefatus pontifex super miseros accolas pagi illius divinum exarsisse furorem, et feras irrationabiles ratione utentes homines permissione Dei omnipotentis irrationabili feritate vastantes, tanti infortunii remedium a Domino monuit esse quaerendum. Praecepit namque populo universo ut cum gemitu et contritione spiritus 139.0607A| per triduum more Ninivitarum ab alimentis abstinerent, et operti ciliciis, et nudatis pedibus incedentes, loca sacrata flendo et orando circuirent, clamantes Kyrie eleyson, si forte hac humiliatione placatus Dominus tam terribilem exterminationis sententiam in benevolentiam commutaret. Instituit etiam ut per annos singulos in eadem ecclesia litaniae per triduum agerentur, ad quas universus populus conveniret, et ne amplius feraliter absumerentur, preces supplices effunderet Creatori. Vidit Dominus afflictionem populi sui, et pepercit creaturae suae, ne vastaretur ad internecionem; hac plurimum devotione delectatus est. Ita lupi saevientes repulsi sunt; ita vindicta coelestis repropitiante Domino conquievit. Ita generalis luctus in gaudium est mutatus, 139.0607B| dum cessavit tribulatio, dum in mansuetudinem bestiarum feritas est conversa. Hac sancta consuetudine delectata est sancta mater Ecclesia, et cum auctoritate Romani pontificis per universum orbem institutum est ut in his diebus tribus, id est secunda feria ante Dominicam Ascensionem, tertia videlicet et quarta, ad ecclesiam conveniat populus. Et sic litanias celebrent, ut sicut eodem tempore ab insectantibus lupis per Dei gratiam defensus est populus Viennensis, ita et nunc Dei miseratio spiritales lupos, id est, diabolos a nobis amoveat, et sanctam 139.0608A| Ecclesiam suam defensare dignetur, ne callidus hostis sua feritate commaculet quod Domini sanguine cognoscitur esse redemptum. Precatur ibi pro statu Ecclesiae, pro incolumitate principum, pro serenitate aurarum, pro terrae frugibus, et pro diversis populi incommoditatibus, ut Deus et Dominus noster Jesus Christus pro sua pietate et misericordia suae sanctae Ecclesiae statum in omni prosperitate custodiat; principes populi catholici ita protegat et conservet, ut accincti fortitudine spiritali procul a nobis expellant omnes barbaras nationes; aeris temperiem bonam nobis tribuat, agrorum sterilitatem in opimam fecunditatem ipse commutet, fruges custodiat atque multiplicet, et ad maturitatem usque perducat; corporum quoque nostrorum incommoditates medicabili 139.0608B| virtute depellat, et sanos atque incolumes in suo sancto servitio nos conservare dignetur. Pepulit Auster nebulam formidabilem aranearum, telae disruptae sunt, nocivus aer submotus, ad pastum oviculae sunt ducendae, ne procacis linguae flagello percutiar et verberer. Vos vero nomine sciente caute me sequimini, si quid amplius audire delectat, et cavete ne hoc quoque Domini mei sentiant, quia mihi plurimum irascentur, si me deprehenderint otiantem vobiscum atque fabulantem.

LIBER QUARTUS. PROLOGUS LIBRI QUARTI 139.0607| 139.0607C| Hora diei decursa jam tertia, quartum, juvante Domino, hujus operis inchoabo libellum, quia et sub frondosa arbore residentes aestum solis declinavimus, et lupus qui insidiabatur ovibus territus abiit. Constrinxerunt enim fauces illius, quibus pariter insidiabatur, nec jam ut lupus ululat, sed ut vulpecula gannit, humiliavit oculos, cervicem flexit, alteratur in voce, incedit ut languidus, non ut feritatem ponat, sed ut incautos decipiat. Utrum gallinas inspiciat, an sitiat agnos, habetur incertum: et si pellem mutasset Aethiops, in ovem pariter et hunc se crederem immutasse. Quod si mentitum habitum exuerit, et oves nostras amplius consueta feritate pervaserit, peram pastoralem, quam prope cernitis, 139.0608C| lapidibus implevimus, fundam praeparavimus; non nos segnes et imparatos inveniet, audacter eum exspectabimus, funda dejicietur et lapide. Et quoniam spectatis ad Austrum, et non verbis, sed nutibus intuitis, ut sicut Romanos a Gallis attritos et expulsos insinuasti, Gothos pariter tangam, et qualiter eorum rabies sit compressa plano sermone demonstremus. Faciam quod hortamini, si vos promiseritis nulla nos amplius inquietudine pulsaturum, et si rusticitatem meam mecum ipsi celaveritis, ne virorum nobilium quam urbanas aures laedat sermo pauperior, quia tanti regis historiam ausu temerario degustavi, quam sensatus aliquis praeconiis innumerabilibus extollere debuisset.

LIBER QUARTUS. 139.0607| 139.0607D| Clodoveus igitur, cujus religiosum animum divinus fervor afflaverat, zelo fidei accensus, non solum de propriis finibus exturbabat haereticos, verum etiam si aliquos vicinarum gentium minus religiosos esse comperisset, aut eos sedulis irruptionibus edomabat, aut duris nexibus servitutis violenter opprimebat. Unde contigit ut adversus Alaricum, Gothorum regem, arma corriperet, quem Ariana pravitate foedatum totius vulgi opinione compererat. Alaricus iste audax et validus, et vir amplissimi animi exstitit, prosperis eventibus semper clarus ac nimia feritate praecinctus. Hunc saepius Clodoveus rex per legatos admonuerat, ut ab Ariana pravitate desisteret, et aequalem divinitatem in tribus personis Patris, et 139.0608D| Filii, et Spiritus sancti esse crederet, si eum sibi in amicitiam retentare cuperet. Sed Alaricus consueta feritate suffultus, propriis viribus confidere coepit, et hoc etiam indigne ferens, cur talia auderet eum saepius injuriabat, et pro gratiarum actione contumelias inferebat. Quamobrem et adversus eum, ut dictum est, multoties arma sustulit Clodoveus, et eum multis bellorum incursionibus lacessivit, donec tandem Paternus quidam legatarius Clodovei, vir sapiens et modestus, efferos Alarici animos pene inflecteret ad credendum, pacis et inimicitiae jura perpetuo inter utrosque conserere cupiens, nisi caeterorum infidelitas obstitisset. Petiverat enim vir modestus ut in tondenda barba Clodovei patrinus ejus 139.0609A| efficeretur Alaricus, et deinceps in confessione verae fidei perseverans, foedus alterutrae pacis tali observatione firmarent, ut Franci pariter atque Gothi arma deponerent quoties ad stabiliendum foedus, vel ad colloquendum acies utraeque convenirent. Gothi itaque assueta infidelitate pacis foedera perturbare cupientes, et regem nostrum vita et imperio spoliare meditantes, cultellos permaximos, quos vulgariter hantsaccos corrupto vocabulo nominamus, palliis contexerunt, ut hoc habitu palliati sine impedimento sternerent imparatum exercitum Clodovei. Quod cum Paternus legatarius praesensisset, genus factionis admiratus, Francos ad propria redire praetexit, et ipse Alaricum his sermocinationibus est aggressus: « Quoniam pacis et amicitiae jura nostris 139.0609B| ac vestris utilitatibus providendo inter utraque regna stabilire meditarer, et ut ex facto patuit, consueto mendacio et fraudulentia utimini, ut nostros palliatis vulneribus sternere volueritis, ne tam subito et insperate rejiciatur ista conditio, qualemcunque vicinorum regum per internuntios super hac re pariter consulamus, quidquid ipse decreverit absque frustratione compleatur. » Quod Paternus oraverat mandat compleri populis, et Theodericum Italiae regem super hoc percunctandum insinuat, et quidquid ipse decernat praecipit exsequendum. Quo cum pariter perrexissent, Paternus videlicet et legatus Alarici, istius patefacto negotio cogitavit Theodericus quod si hos fortissimos reges separaret ab invicem et inter eos, altercationis et odii affamina seminaret, dum se mutuis 139.0609C| bellorum eventibus impugnarent, dumque se uterque exercitus mutuis vulneribus sternerent, horum ipse medius pacato jure quiesceret. Hoc denique statuit, hoc decrevit, quasi ex sententia prodiretur, ut hinc et inde Francorum et Gothorum utraeque acies convenirent atque circumstarent; in quorum medio legatus Clodovei equo residens sursum hastam erigeret, et tandiu in circuitu ejus aurum argentumque pro compositione facinoris Gothi comportarent, donec omne spiculum hujus gemini metalli congerie operiretur. Hac conditione gravatus Alaricus, odium quam pacem elegit potius, et alio fraudis genere Paternum decipere conabatur, si forte casu aliquo laederetur ad mortem et ita finiretur ista contentio, dum non esset qui renuntiaret 139.0609D| hujus negotii veritatem domino nostro Clodoveo. In vetustissimo eum solario hospitari praecepit, per quod dum incaute graditur, comminuto sub pedibus ejus ligno, pronus ad terram cecidit, et fracto brachio vitae reservatus est, Domino protegente. Cumque vix convalesceret, nec dum sanato vulnere, ad ostendendos thesauros suos eum quadam die duxit Alaricus, et aperiens arcas demonstravit ei divitiarum suarum innumerabilem quantitatem. Ad hos Paternus exsiliens et alludens, prae gaudio manum tetendit ad arcam et rapuit aurum quod pugillus capere poterat; et respectans Alaricum, sic eum audaciter alloquitur: « Nisi cito conduxeris acies. exercitum innumerabilem adunaveris, dextras 139.0610A| eorum et animos armaveris, juratas legiones in nostrum sanguinem acueris, absque dilatione factionis tuae dignas poenas accipies, cum ad hoc aurum dividendum Francos nostros adduxero, cum ad hanc dignitatem possidendam nostros nepotes accendero, cum ad dividendos hos terminos calamos nostros vel funes extendere fecero. »

His ita peroratis, ascenso equo ad Francos concitus abiens, universa sicut evenerant domino suo Clodoveo nuntiavit, et ejus animos ad amplificandam Francorum gloriam vehementer accendit, dum ad videndos montes Pyrenaeos, vel ad collustrandum mare Oceanum eum hortatur abire. Hoc fuit scandalorum initium, inde concertationis causa succrevit. Hoc origo discordiae, qua et Gothorum 139.0610B| feritas est attrita, et Alaricus vita pariter spoliatus et dignitate. Et quoniam Theoderici regis quaedam principia retulimus quae nostrae narrationi congruere sperabamus, quis finis ejus fuerit pariter intimemus, ut ejus formidabili exemplo pravos judices corrigamus. Hic iniquorum quorumdam consilio depravatus, Joannem papam et Symmachum patricium, viros Christianos, ab insidiatoribus accusatos, cum ex toto sine offensione viverent, iniquo judicio condemnavit atque trucidare praecepit. Post haec cum duceretur ad exitum, nec rem hujuscemodi purgaret poenitudine, ultio in eum divina descendit et iniquum ejus spiritum a corpore violenter abstraxit, et sicut beato papa Gregorio referente cognovimus, eodem die quo de hac luce migravit, 139.0610C| vir quidam in Sicilia habitans et angelorum vitam inter homines gerens, dum juxta consuetudinem orationi incumberet, et raptus in spiritu vota supplicia porrigeret Creatori, vidit ipsum Theodericum discinctum et discalceatum vinctis post tergum manibus ad poenarum loca pertrahi. Et hi duo viri, Joannes videlicet et Symmachus, turpiter eum appellabant violenter atque pertrahebant. Et sicut eos injusta morte damnaverat, ita ipsi eum post mortem ad supplicium perduxerunt, et in barathrum Vulcani sine miseratione projecerunt. Et de his ista sufficiant. Verum ad historiae ordinem revertamur.

Clodoveus igitur Paterni legatarii sui consilio animatus et prudentia confortatus, Francorum proceres 139.0610D| apud Parisios congregare praecepit, et astutiores his verbis alloquitur: « Quoniam animi vestri vigor et confidentia mihi bene comperta habetur, ideo vos accersendo aestimavi ut quibus mecum est una voluntas et amicitia singularis, animi mei secreta patefaciam. Volo compertum habeatis animum meum accendi vehementius, cum considero vitae nostrae statum sine aliquo laudis titulo ad occasum quotidie vergi, et feroces nostrorum militum animos desidia mollescere, et metuo ne cum inertes animos ex dissuetudine capiunt, cum necessitas forte poposcerit, gladios eorum hebetatos ac rubigine corruptos inveniamus. Arma jam resumenda sunt, gladii acuendi, ad laborem militiae corpora 139.0611A| sunt reducenda. Non vos illiciant blandimenta mulierum, non parvulorum vagitus exterreant. Licet gentilitatis errore tenerentur nostri parentes, armis et vicibus domuere superbos. Et nos, qui Christum adorare jam coepimus, qui ejus laudibus delectamur et amicitiis fruimur, condignum valde ut inimicos ejus exosos habeamus. Ecce Galliarum partem maximam, quam Aquitaniam nominant, populus infidelis, Gothi videlicet insensati, cruentare videntur. Qui per Arianam pravitatem Filium a Patre separant, nec Spiritum sanctum cum Patre et Filio aequalem divinitatem habere fatentur, et per hoc inimici Dei esse comprobantur. Quod si uno animo verbis nostris assensum dederitis et vos ex nomine Christiano Dei amicos esse monstraveritis, 139.0611B| sursum dextras erigite, et ad conterendum populum infelicem gladios felices exerite, minus cautos armis et adhortationibus bonis instruite. Dabit ipse pro certo victoriam, qui mentes vestras suo cultui dedicavit. Felicem Romam divitiis pariter et libertate nudaverunt, nec nobis minor gloria parabitur, si regem eorum ferocissimum bellando vicerimus, et regnum ejus atque fortunam nostrae ditioni subjecerimus. » Regis prudentiam omnes pariter amplectuntur, animositatem admirantur, et fidem potius venerantur. Dextras omnes in sublime erigunt, mandatum regis accelerari denuntiant, seseque votis stringunt, et ni superessent infideles, barbas non amplius esse radendas profitentur. Nec mora per populos volat edictum, 139.0611C| praeparari jubetur sexus uterque ad tale negotium. Parvuli ducuntur et matres, et evulsis et eradicatis aculeis hereticae pravitatis, inserantur virtutum surculi, et novella plantatio fructum Domino centuplicet, quem adinventio foeda fraudaverat. Ad haec regina Crothildis nimium exhilarata gaudebat in Domino, et plaudebat quod tam pretiosam sobolem per baptismum obtulerat Creatori, quae etiam infidelium mentes, quas vomer ecclesiasticus sulcare non poterat, armis edomare decerneret. Accessit igitur ad regem, et ait illi; « Audi, obsecro, Domine mi rex, ancillam tuam, et jube construi ecclesiam in honorem beati Petri principis apostolorum, ut tibi sit auxiliator in bello, et profecto faciet Dominus victoriam in manibus tuis. » Placuit 139.0611D| sermo reginae in oculis Clodovei, et elevata bipenne quam manu gerebat, adnisu quo potuit projecit eam a se, et ait: « In hoc loco, adjuvante Domino, S. Petri stabilietur ecclesia, cum e praelio victor reversus fuero. » Movit itaque exercitum, et Pictavis usque properare decrevit. Alaricus vero Gothorum rex tunc temporis morabatur ibidem.

Cumque per pagum Turonicum transiret exercitus Clodovei, pro reverentia S. Martini praecepit rex ut nemini in eadem provincia aliqua violentia inferretur. Sed nec omnino aliquid inde per vim tollere praesumpsisset exercitus, nisi tantummodo herbam quae equis eorum videbatur esse necessaria. 139.0612A| Munera etiam plurima et equum velocissimum, quem amabat plurimum, transmisit rex per legatos ad beati Martini basilicam, et ait illis: « Cum ingressi fueritis beati viri oratorium, et nostra munera praesentaveritis, quidquid ecclesiae cantor primum ore pronuntiaverit, mandate memoriae, ut mihi renuntiare sciatis. Forsitan aliquod victoriae signum ex sancto sermone capietis. » His dictis, oravit ad Dominum, et ait: « Si tu, Domine, gentem hanc incredulam mihi tradideris, et victoriam in manibus meis videris [ f., dederis], et adjutor et protector in bello mihi exstiteris, in ingressu basilicae Sancti Martini talia nostris pueris audire contingat in quibus aliquod victoriae signum deprehendam, et cognoscam quia tu propitius fueris mihi servo 139.0612B| tuo. » Dimisit itaque pueros, et abierunt. Cumque pervenissent ad ingressum basilicae, emissa voce cantor pronuntiabat, dicens: Praecinxisti me, Domine, virtute ad bellum; supplantasti insurgentes in me subtus me, et inimicos meos dedisti mihi dorsum, et odientes me disperdidisti. Oblatis itaque muneribus, et oraculo divino confortati, cum laetitia et exsultatione ad dominum suum sunt reversi, et eum tali nuntio reficiunt. Inundaverant tunc aquae prae nimietate pluviarum; et Vicenus fluvius in tantum excreverat ut penitus inveniri non posset locus quo sine navigio transmeari posset. Quo cum pervenisset rex et ultra progredi non valeret, tentoria figere praecepit ut vel pontem sterneret, vel navigium praepararet quo illud aquae diluvium cum exercitu 139.0612C| pertransire deberet. Sustulit hunc laborem Dei nostri miseratio, et in die crastina matutina jam luce diffusa, ecce cervam mirae magnitudinis eminus conspicantur quae lento gressu amnem est ingressa, et quo transire debeat populus animal inscium nutu divino demonstrat. Nec mora cunctus exercitus amnem transiit, et cum animi tripudio Dominum glorificant in excelsis, qui ut Israeliticum populum per mare Rubrum, ita et Francorum populum per inundationem tanti fluminis viam mirabiliter ostendendo transire praecepit. Qui cum Pictavam pervenissent ad urbem, longe ab ecclesia Sancti Hilarii tentoria figere praecepit Clodoveus. Et comminatus est omni populo, ne in ipso pago spolium alicujus auferrent, neve diriperent domos, 139.0612D| non pecora praedarentur, nec stipendia etiam per violentiam raperent. Eadem vero nocte pharus igneus quasi de sepulcro S. Hilarii egredi visus est, et super Clodovei tentorium per dimidiam fere horam apparuit, missus, ut credimus, in Francorum auxilium, ut hoc vexillo confortati ad conterendam incredulam gentem magis ac magis accenderentur. Alaricus forte tunc aberat, et ad congregandum innumerabilem exercitum legatos ubique direxerat, et ut ita dicam, non ad resistendum, sed potius ad communiendum suorum animos accendit, eorum fortia facta commemorans. Gentem nostram dicit esse paucissimam, latum et spatiosum suum denuntiat imperium. Sicut Romam attriverant, ita Francorum 139.0613A| gloriam insinuat conterendam. Non ad bellandum, sed ad praedandum eos adventasse mentitur. Mille convitiis nostros infamat, suos laudibus extollit immensis. Ne parvulos suos latrunculi spolient, arma denuntiat prehendenda. Sic substomachatus occurrit nostris non ut feriat, sed ut deglutiat; et vallatus militum suorum multitudine nostrorum exuvias suspirabat, anhelus quod effuso sanguine foedarentur. Ignorabat insanus, quod ipse nostrum ductaret exercitum, qui non confidit in millibus, qui tonat in nubibus, qui movet abyssum, et sedet in coelo. Clodoveus igitur castris egressus Christum gestabat in pectore, et totum lustrans exercitum ordinabat acies electorum. Fortissimos milites ut feriant adhortabatur, et mediocres ne paveant 139.0613B| dictis informabat alacribus. Ut egregius miles ante ductabat exercitum, ut fidelissimus Christianus saepius suspirabat ad coelum. Ne ante tempus prorumpant ex acie, nobilium juvenum ardentes animos comprimit, et cum in bello steterint, gladios ne obliviscantur hortatur. Rudibus insinuat qualiter hostem feriant, et designat pariter quomodo ictus hostium incassum dissilire faciant. Petrum atque Martinum invocat ut succurrant; et respectans Hilarium ut vexillum capiat et ductet exercitum imprecatur. Nec segnius feriat Arianos, quam ventrem vacuum suis disputationibus ferire consueverat eorum principem infelicem Arium. Et innixus hasta Francos omnes intuetur, et signaculo nostrae fidei fidelem signat exercitum, et ut in nomine Domini feriant imprecatur. Ast hinc et inde conseritur praelium, 139.0613C| et buccinis undique sonantibus, coelum clamoribus impletur, tela volant per aera, terra sanguine cruentatur. Audires hinc gemitum morientium, illinc vulneratorum stridores horresceres. Palpitabat hinc exsanguis, et moriens vorabat terram aut lapides. Alius calcitrans, dum ei mortis tarda molimina viderentur, augustiatus prae dolore vulnerum, quiddam effractis spiculis rapiebat quo tristia pectora transverberaret, et tali mortis acceleratione finiebat vulnerum cruciatus. Clodoveus igitur hastam vibrans obvios quosque prosternebat, et nomen Domini saepius inclamabat. Cumque Francorum animos ad internecionem odiosae gentis sedulis inclamationibus adhortaretur, et aliquos in bello minus sollicitos confortaret, Alaricum eminus conspicatur, 139.0613D| et equo post eum emisso, eum lancea percutit, et sic gladium evaginat. Ecce reges ferocissimos circumstans populus mirabatur, et eis ita bellantibus nullum solatium impendebat. Rimabatur uterque locum vulneris, et plerumque non inveniens aversi clypeum gladio decurtabat. Cumque hac vicissitudine alter alteri fervens succederet, et utrarumque galearum planities scinderetur in partes, ne res luceretur ad effectum, antiquae feritatis fortia facta rememorans Clodoveus, elevato brachio ensem librat ad vulnus, et barbam mentumque pariter ac laevam manum, qua clypeum gestabat, excussit Alarici, et sic resiluit in partem; ita altera caput ejus amputare deliberans.

139.0614A| His ita bellantibus, duo Gothi prosillunt ex adverso, et regem nostrum lanceis suis forti conamine percusserunt, eum ex improviso morti tradere meditantes. Sed Dominus omnipotens hunc protexit, et gloria triplici coopertus ictus tales pro nihilo reputavit, et Alaricum laeva corripiens, adnisu valido deduxit gladium, et sic caput ejus amputavit. Tolluntur iterum voces ad sidera, et renovatis viribus Franci iterum animantur ad caedes. Sed Gothi morte sui regis inspecta, turbinum more hac illacque diffugiunt, et projectis armis incassum abdita quaeque collustrant. Et, ut in veterum Patrum historia legitur, unus nostrum eorum mille persequebatur, et duo fugabant decem millia. Cerneres illud impletum, quod de peccatoribus Scriptura testatur, quia sicut 139.0614B| fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei, et justi epulentur, et exsultent in conspectu Dei, et delectentur in laetitia. Ita Clodoveus inimicum superavit exercitum, et pene ad internecionem usque deduxit. Hi vero, qui Francorum gladios evaserunt, cum Amalarico Alarici filio ad Hispanias profugerunt, et eumdem Amalaricum in paterno solio sublimarunt. Maximus autem Arvernorum populus, qui cum Apollinare duce in adjutorium Alarici venerat, ita in eodem praelio cum multis senatoribus est attritus, ut vix ex tanta multitudine nuntius superesset, qui hoc uxoribus nuntiaret. Factum est praelium istud in campo Vosaglinse super Clinnum fluvium, decimo milliario ab urbe Pictava.

139.0614C| Hac igitur patrata victoria, filium suum Theodericum, quem ex concubina genuerat, Clodoveus rex cum parte sui exercitus ad Arvernum dirigit, qui ei civitates et municipia ad Rhodanum fluvium usque subjiciat. Qui patris sui mandatis obtemperans urbes universas a finibus Gothorum usque Burgundiam sagaciter subjugavit et Francorum ditioni substituit. Clodoveus igitur rex Burdegalem civitatem ingrediens, per hiemem ibidem demoratus est, et fatigatum in bello refecit exercitum. Unde progrediens Tolosam invasit, et thesauros Alarici his, qui eamdem provinciam possessuri erant, dividere praecepit. Cumque Ecolesinam civitatem, quae rebellionis audaciam assumpserat, expeteret, et eam armis et obsidione expugnare decerneret, tantam 139.0614D| gratiam ei virtus divina concessit ut in ejus adventum muri ejusdem civitatis ruerent. Quod videntes oppidani, et rem divino nutu evenisse credentes, sese suaque dedere Clodoveo, et urbis munitionem machinis protriverunt, et Gothos milites munitionis ejusdem regi pariter obtulerunt. Quos omnes capite plexos morti tradidit, et Pyrenaeos montes usque Perperaum subjiciens, urbes et castella subruens, municipia quaeque depopulans, praedam innumerabilem et spolia multa suis militibus aeque dispertiens.

His igitur ita patratis, cum ad solum proprium redire deliberaret, electos milites atque fortissimos cum parvulis atque mulieribus ad pervasas civitates custodiendas et ad reprimendam Gothorum saevitiam 139.0615A| dereliquit, et immensis muneribus ampliavit.

¶ Sic itaque exsultans in Domino et in laetitia delectatus, Turonis est regressus, et multa munera supplex obtulit confessori, centumque solidos ad redimendum equum suum matriculariis dare praecepit. Sed nec solvi, nec etiam moveri potuit loco. Dedit iterum centum, et moveri potuit et absolvi. Quem cum recepisset, ex abundanti laetitia resolutis in risum, talia dicitur responsa dedisse: « Vere beatus Martinus et auxilio promptus, et in negotio charus habetur. » Et ascendens equum, purpura redimitus et auro ac diadema regium in capite gestans, pro exsultatione victoriae ob reverentiam sancti Martini auri et argenti plurimum in atrio, quod est inter ecclesiam S. Martini et civitatem 139.0615B| praesente populo sparsit, et regia munificentia dispensavit. Ab ipso igitur die suscepit eum Anastasius imperator in amicitiam singularem, et non solum rex aut consul, sed et Augustus ab eodem imperatore jussus est appellari. Et tali gloria sublimatus ante sepulcrum beati Martini genua fixit et oravit. Et sic urbe progressus, Parisios rediit, et eamdem civitatem regni sui sedem esse constituit. Ecclesiam vero Sancti Petri quam se facturum promiserat antequam progrederetur ad bellum et decenti compositione construere fecit, et constructam ornamentis atque redditibus sufficienter ampliavit. Dehinc adversus Ragnerium atque Richarium duxit exercitum, qui apud Camaracum morabantur, et eos omni dignitate saeculari et vita pariter confirmavit esse 139.0615C| nudandos. Erat iste Ragnerius effrenus in luxuriam, et habebat consiliarium quemdam Pharonem nomine simili spurcitia lutulentum. Oderat eos Dominus, et ideo ab hominibus Dei amari non poterant. Propterea et Franci superiores, quos dominatu premebant iniquo, nimium indigne ferentes talibus subdi, accesserunt ad Clodoveum, et petierunt ab eo munera ut eum dolo ad certandum contra nostros impellerent, et ita sine tumultu maximo et vitae illius finis imponeretur et crimini. Dedit eis itaque rex armillas, et balteos cuprinos, et electrinos subdole compositos, et desuper auro tectos. Quibus receptis muneribus, coeperunt adhortari Ragnerium ut adversus Clodoveum arma corriperet et egrederetur ad bellum, mentientes regem adventare 139.0615D| cum paucis, se multis militibus esse constipatum. Quod cum audisset Ragnerius, audacter ad pugnam iit, et adversus nostros acriter praeliatus 139.0616A| est. Sed favente Domino, cui nefaria ejus vita displicuerat, correptus est et ligatus, et Clodoveo praesentatus. Cum quo et Richarium atque Pharonem comprehenderunt, et vinctos pariter regi obtulerunt. Quos capitibus puniri praecepit, et ita nefando crimini finem imposuit. Insuper et thesauros eorum ac civitatem propriae ditioni restituit. Apud Cenomanicam quoque civitatem Ragnerii propinquus quidam morabatur Ragnimirus nomine, quem pariter vita privavit et regno: ne scintilla videlicet iniqui germinis remanere videretur, quae scelus horrendum suscitaret in populos, et Sodomorum Gomorrhaeorumve, quod absit, exterminio damnarentur. Cumque proditores Ragnerii cognovissent quod in pretio tanti facinoris aes vitiatum accepissent, 139.0616B| conquerentes nimium et sero poenitentes, accesserunt ad regem, et qualiter ludificati fuerant intimaverunt. Quibus Clodoveus ita respondens, ait: « Tale aurum merito recepistis, qui dominum vestrum morti tradidistis. Sit jam vobis satis vestras animas reservasse, et non pro tanto crimine condigna supplicia persolvisse. »

His igitur patratis, febre corripitur Clodoveus, et de die in diem sentiens langorem ingravescere, convocatis Francorum proceribus, regnum suum divisit in partes, et filiis suis quatuor easdem partes distribuit. Childeberto vero filio suo, quem unice diligebat, Parisios tradidit, et Clodomirem apud Aureliam residere praecepit. Clothario Suessiones dedit, et Theoderico, quem ex concubina genuerat, Remis 139.0616C| civitatem atque Camaracum indulsit. Cumque per Francorum proceres luctus ingens oriretur pro tanti regis abscessu, suspirans ad coelum rex fidelis: « En, inquit, Domine Deus, miserere mei, et populum hunc, qui in tuo nomine sacri baptismatis regeneratione purgatus est, ut ipse guberna; tu nostros haeredes perpetua tuitione circumda. Crochildem vero nostram, imo tuam, et quia tuam ideo melius nostram, ita tibi commendo, ut eam tuearis sicut propriam, sicut domesticam, sicut filiam, vel sicut ancillam. Tu eam mihi providisti servo tuo atque tradidisti; tibi eam reddo, per quam et tuae legis decreta cognovi. » His dictis, reddidit spiritum et sepultus est in basilica Sancti Petri, quam ipse construxerat, anno tricesimo sui regni, Domino Jesu 139.0616D| Christo regnante in perpetuum, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

139.0616| Explicit.