Gesta Aldrici

This is the stable version, checked on 9 Octobris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Gesta Aldrici
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 115


Gesta Aldrici

Gesta Aldrici (Auctor incertus), J. P. Migne 115.0106A

I.

Domnus Aldricus Cenomanicae urbis episcopus, natione patris ex parte Francus sive Saxo, matris quoque ex parte Alamannus atque Bajuvarius. Pater ejus nominabatur Sion, mater quoque ejus Gerildis. Praedictus ergo episcopus regia ex progenie ortus atque aliis nobilissimis parentibus est procreatus. Ab infantia autem cum episcopis enutritus atque ab eis nobiliter et sapienter est instructus; ecclesiasticis quoque disciplinis voluntarie se submittens, ordinabiliter congruenterque est inconnexus. Jam enim duodecim annos habens, a jam dicto patre suo ad palatium deductus est, et glorioso Carolo Francorum regi atque domno Ludovico ejus filio honorifice commendatus, et ab eo est decenter susceptus. Ipse 115.0029D| videlicet omnibus bonis moribusque dulcibus ornatus, omnia omnibus factus est, et tam regi quam omnibus ejus optimatibus et regi famulantibus, Domino annuente, placere meruit. Per diem itaque regi et fidelibus suis amabiliter militans, Domino autem nocte et secrete totis nisibus et vigiliis atque orationibus serviens, gratiam divinam meruit assequi. Sed sollicite evenerat ut quandocunque locus ei eveniret, in ecclesia Sanctae Mariae quae est constructa in Aquisgrani palatio secrete psalmos decantaret et orationes faceret. Quadam autem die in praedicta ecclesia Sanctae Mariae in sinistra parte altaris 115.0030C| secrete psalmos suos cantans, instinctu divino corde admonitus est ut militiam saecularem dimitteret et Domino solummodo famulari studeret. Ipse quoque adhuc tenerae aetatis erat atque pube tenus. Tunc primo is.. se incipiebat, timens valde ne hoc illi diabolica ex parte suggereretur, obnixe Deum deprecatus est ut, intercessione beatae Mariae, in cujus ecclesia orabat, si divinitus jam dicta voluntas in ejus corde versaretur, manifestum ei pro sua misericordia faceret; sin autem diabolica immissio esset, similiter et hoc illi notum faceret. Totis itaque nisibus et flectendo genua, pectusque tundendo, ante praedictae sanctae Mariae aram deprecatus est ut Domino ex hoc meruisset facere voluntatem, ut diabolus eum seducendi nullum locum haberet. Ipse enim divinitus in 115.0030D| antedicta bona voluntate confortatus et firmius subjugatus est et plenius corroboratus. Deinde coepit toto corde rogare Deum ut si diaboli esset exhortatio, recederet ab eo, et si divina esset gratia, pleniter eam secundum Dei voluntatem adimplere meruisset. In hac autem intentione ferme dimidium annum corde angens, angelica et divina confortatione suffultus, ad regem deprecaturus accessit ut saecularem militiam dimittere ei liceret et militiae spirituali se conjungere atque eum Domino famulari permitteret.. Nullo tamen nisi tantummodo uno Deum timenti amico suo et charissimo familiari hoc confessus est, timens quippe 115.0031A| ne si hoc sui intelligerent parentes et amici, ei hoc facere minime permitterent. Rex autem, haec audiens, oppido tristatus est, promittensque ei duodecim et amplius comitatus se daturum si hoc dimitteret et in sua militia perseveraret. Ipse vero a rege hoc audiens ait, etiamsi dimidium suum regnum ei daret, ipsam voluntatem propter hoc non dimitteret. Videns autem rex se illum a sua intentione non posse avertere, concessit ei licentiam et locum ubicunque eligeret in suo regno. Tunc ergo ipse, inspirante divina gratia, petivit locum sibi dari in quadam civitate cujus vocabulum est Mediomatricis, quae et alio nomine Mettis vocatur; sibique cum duobus clericis tantummodo postulavit dari praebendam. Rex autem et hoc concessit, et quantum volebat sibi dare spopondit. 115.0031B| Tali enim conditione licentia accepta, a rege osculatus est, et ad jam dictam urbem festinando profectus est; ibique amabiliter et devote ab omnibus susceptus, et clericus ab episcopo ejusdem civitatis et cuncto clero divinis benedictionibus decantantibus et hymnis spiritualibus modulantibus confortatus est, et vestimentis clericalibus indutus, et manuum impositionibus ab episcopo et a cunctis sacerdotibus clericali benedictione consecratus, inter seniores fratres est collocatus. Deo igitur ibi totis nisibus die noctuque deserviens, factum est ut multos Domino lucrifaceret. Cantum quippe Romanum atque Grammaticam sive divinae Scripturae seriem humiliter discere meruit, quibus et donante omnium Domino pleniter atque doctissime instructus est. Post 115.0031C| duos quoque clericatus sui annos ab episcopo ejusdem civitatis nomine Gundulfo in ecclesia Sancti Stephani diaconus est ordinatus. In ipso igitur gradu tres ferme annos militans mirabiliter et docte quotidie diaconatus sui adimplere certavit officium. Mortuo quoque jam dicto Gundulfo praedicto ordinatore suo, alius episcopus in eadem civitate nomine Drogo, filius Caroli piissimi imperatoris, subrogatus et ordinatus est: qui videns praedicti Aldrici levitae intentionem et studium bonum, quod tam in ministerio suo quam et erga omnes habebat, coepit eum exhortari ut sacerdos efficeretur. Noluit autem jam dictus diaconus Aldricus neque ausus est divinam repellere benedictionem, ad quam saepissime vocabatur a Drogone ejusdem civitatis episcopo et successore 115.0031D| jam dicto ordinatori suo, dum nobiliter degebat in diaconatus officio, eligente eum clero et populo presbyter est ordinatus. Ipse autem melius ac melius virtutum pollens actibus, multosque erudiens suis praedicationibus sive bonis exhortationibus, multos et innumerabiles Deo et sanctae Ecclesiae lucrari meruit. Demum quoque eligentibus fratribus, et suadente sive exhortante episcopo suo Drogone, licet coacte, senior cantor ibi sublimatur. In scholis vero in quibus jam magister erat constitutus sapienter multos et innumerabiles in supradictis artibus erudiens, magnum lucrum in sancta Dei Ecclesia facere meruit, imo innumerabiles in jam 115.0032A| dictis artibus doctissime erudivit. Videntes igitur eum antedictus pontifex domnus Drogo et cunctus clerus sive populus in jam dictis ministeriis et doctrinis magnum habere studium et multos doctores et magistros nobiles fecisse, in majus eum ministerium, quamvis coacte sublimaverunt et primicerium secundum Romanum ordinem eum esse constituerunt, totumque clerum tam civitatis quam et monasteriorum, sive totius illius civitatis parochiae, ei subditum esse praeceperunt, et magistrum omnium eum constituerunt. Ille enim in his studiosissime Domino serviens, omnibus bonis hominibus amabiliter famulari meruit; eumque cuncti boni ita amabant quasi semetipsos; et quidquid eis imperabat, libenter faciebant. Audiens autem Ludovicus imperator 115.0032B| Francorum ejus opinionem, ad se eum vocavit, et in suo palatio, volente vel nolente, eum seniorem sacerdotem suumque confessorem praeesse constituit. Qui et ibi omnibus palatinis bonis placens, ut solitus erat, omnibus omnia factus, ab omnibus honorabatur atque venerabatur. Ita quoque omnes eum diligebant, si fieri potest, quasi semetipsos, ejusque jussionibus in omnibus quasi senioris voluntarie et bono animo obtemperantes erant. Quatuor autem menses cum imperatore in suo palatio nobiliter degens, eique amabiliter serviens, nec ad unum diem licentiam exinde evadendi et in patriam pergendi impetrare valebat. Episcopatum ei quippe quoddam, cujus vocabulum est Cenomanis, eligente eum ejusdem provinciae archiepiscopo Landramno atque 115.0032C| comite ejusdem parochiae Rorigone, sive omnibus praefixae parochiae nobilibus hominibus, atque cunctis palatinis, et clero et populo, per baculum Landramni Turonicae civitatis et praedictae parochiae metropolitani jam dictum episcopatum in sua praesentia et eo instigante a Ludovico gloriosissimo imperatore, orantibus cunctis, cura pastorali est commissum; qui et hoc refugiens, et nolens praedictum episcopatum suscipere, omnibus tamen; licet coactus, hortantibus, ipsum sacrum suscepit ministerium. Ordinatus quoque a suo praedicto metropolitano et caeteris nobilibus et sapientibus episcopis in idipsum convenientibus, eligente eum clero et populo in praedicta civitate et in ipsa matre Ecclesia die 11 Cal. Januarii est, anno igitur incarnationis 115.0032D| Domini nostri Jesu Christi octingentesimo trigesimo et secundo, episcopus est consecratus. Tertio autem die post ordinationem suam jam dictus domnus imperator in suam adveniens civitatem, gratias agens Dominum laudavit quod jam ordinatus erat episcopus. Praedictus ergo pontifex domnum Ludovicum imperatorem cum psallentio et hymnis et canticis sive crucibus et caeteris divinis oraculis benigne et sapienter suscipiens, eumque ad ecclesiam manu tenens et deducens per altaria orando, suis precibus, eum Domino commendavit. Suprascripto igitur imperatori omnibusque suis nobiliter et dulciter famulari studuit, ibique domnus imperator Ludovicus 115.0033A| nativitatem Domini nostri Jesu Christi, praefato Aldrico episcopo et suo clero sapientissime et honorifice officium peragente, solemniter celebravit. Octo quoque dies in eadem civitate domnus imperator residens, villam quamdam quae Brogilus et Novavilla nuncupatur cum omnibus ad se pertinentibus, quae dudum inde abstracta et in beneficium data fuerat, per suum praeceptum ei atque Ecclesiae suae sedis sive clericis et domini servis inibi Domino famulantibus jure firmissimo perpetuis temporibus possidendam reddidit.

II.

Praedictus quoque pontifex, in primo pontificatus sui anno, aquam per aquaeductum in praedictam civitatem Cenomanicam, quam nullus hominum ibi 115.0033B| antea venire viderat, suo opere et bono ingenio adducere meruit, omnibusque qui antea valde aqua indigebant, nec eam nisi per magnum laborem eatenus habere poterant, sufficientem, auxiliante Domino, habere fecit. Unum siquidem vel duo modia aquae infra civitatem antea emere nemo valebat nisi unum denarium afferentibus eam de Sartha vel de aliquo fonte dedisset, quoniam nec puteum inibi aliquem habebant. Ideo tam chara erat. In ipso quoque anno claustrum ubi sui canonici conversari regulariter et canonice possent aedificare coepit, qui antea nunquam, ut fertur, claustrum habere meruerunt, sed per civitatem huc et illuc vagantes et dormientes et discurrentes, tam in nocte quam in die, per diversa domicilia manere solebant, et propter hoc impedimentum 115.0033C| ad officium divinum occurrere, ut decebat, minime valebant; eisque suam domum, in qua manerent, et solarios sive cellaria et alia aedificia, quae ad suum opus habebat, tradidit. Et non in hoc sufficiens erat, sed etiam alias domos per circuitum nobiliter, sicut ad hoc opus decebat construere certavit. Praefatus ergo pontifex fuit vir mitissimus et sapiens valde, lingua eruditus, psalmos omnes per ordinem memoriter retinens, et in eorum sensibus subtilissima exercitatione limatus, lingua quoque in lectione posita, et exhortator omnium bonorum operum, plebique florentissimae salutaria praedicans fidei catholicae et apostolicae, immaculate conservare perenniter sua monita salutaria praedicans, corda fidelium corroborans, orthodoxae fidei aemulator ac defensor 115.0033D| fortissimus, paupertatis amator, erga inopes non solum mitis, sed etiam sollicitus, captivorum etiam redemptor, orphanorum quoque et viduarum largitor, necessaria tribuens, amator religiositatis Christianae normae, et religiose volentibus vivere et Dei timorem habere in suis praecordiis dilectio residens; vir vero erat mitissimus atque suavis omnique bonitate ornatus, amator cleri omnisque populi Christiani, tardus ad irascendum, et velox ad miserandum, nulli pro malo malum reddens, neque vindictam secundum meritum tribuens; sed pius et misericors erat omnibus, cunctos attrahens, neminemque dissipans. Magnum gregem adunare in unum et ingens lucrum, adminiculante Domino infra sinum sanctae Dei Ecclesiae 115.0034A| tam infra suam parochiam quam et extra facere meruit, et multos Domino lucrari meruit. Fecit igitur praedictus Aldricus pontifex in praescripto claustro recta nova et dupla, in quibus et diversas mansiones ad opus fratrum et ad eorum necessitates procurandas mirabiliter et nobiliter construxit. Insuper et in jam dicto claustro fecit ecclesiam in honore sancti Stephani a novo, quam et in honore praefixi sancti Stephani et omnium sanctorum quinta Iduum Novembris solemniter consecravit; in qua et in ipsa die consecrationis ejus signum apparuit mirabile. Quidam enim sacerdos inibi suos wantos perdidit dum praedictum sacraretur templum; quos quidam clericus inveniens, furtim de ipsa ecclesia nova exportare cupiens, de praedicta Sancti Stephani et omnium 115.0034B| sanctorum ecclesia exire non potuit, nec ipsos wantos secum deferre valuit, antequam eos in ipsa ecclesia videntibus multis ejecit, et fuga lapsus evasit. Fecit namque in praedicta ecclesia altaria sex; quorum unum sursum positum in media absida collocatum in honore sanctae Sophiae sacravit, et reliquias Domini nostri Jesu Christi, tam de spongia quam et de sandaliis ejus propriis, in confessione in eo facta collocavit. Fecit quoque atque sacravit jam dictus pontifex in superiori et in dextera parte ipsius ecclesiae aliud altare in honore sancti Stephani, et sancti Vincentii, ac sancti Gervasii, sanctique Privati, sive sancti Quirini, atque sancti Naboris, necnon et sancti Nazarii martyrum Christi, et in eo decenter eorum reliquias collocavit. Fecit namque 115.0034C| in superiori et in sinistra parte ipsius ecclesiae tertium altare, atque sacravit in honore sanctae Dei genitricis Mariae, sive sancti Clementis Romanae Ecclesiae episcopi et martyris, et sancti Albini, sancti Amantii ac sancti Arnulphi, seu sancti Martini, atque sancti Clementis primi Metensis urbis episcopi, atque sancti Audoeni, necnon et sancti Martialis, ac sancti Benedicti, et sancti Paterni, et sancti Silvestri, confessorum Domini, et in eo propriis manibus decenter praedictorum sanctorum reliquias in confessione ipsius altaris collocavit. In subteriori ergo parte et in absida ipsius ecclesiae, fecit et consecravit quartum altare in honore sancti Stephani et omnium sanctorum, et in eo sancti Stephani atque aliorum multorum sanctorum reliquias propriis manibus decenter 115.0034D| collocavit atque conclusit. In dextera igitur et subteriori parte ipsius ecclesiae quintum fecit altare, quod et consecravit in honore sancti Pauli et sancti Jacobi apostoli et sancti Matthaei apostoli et evangelistae, et in confessione ipsius altaris praedictorum sanctorum apostolorum reliquias propriis manibus decenter composuit atque conclusit. In sinistra et in subteriori parte ipsius ecclesiae sextum fecit altare, quod et consecravit in honore sancti Theodori et sancti Juliani atque sancti Lamberti, martyrum Christi, et in confessione ipsius altaris eorum pignora propriis collocavit manibus.

III.

Anno siquidem incarnationis Domini nostri Jesu 115.0035A| Christi octingentesimo trigesimo et quarto, indictione vero tredecima, et anno imperii domm Ludovici piissimi imperatoris vigesimo et secundo, anno vero ordinationis praescripti Aldrici episcopi tertio, praedictam ecclesiam jam dictus pontifex solemniter et decenter dedicavit. In praescripto namque Calendarum die, Turonis metropolis civitate per consensum et electionem Landramni praedictae Turonicae urbis archiepiscopi, sive aliorum episcoporum atque multorum abbatum atque comitum necnon et aliorum innumerabilium prudentium virorum a Ludovico praescripto imperatore, cura Cenomanicae urbis et sollicitudo totius populi ipsius urbis parochiae Aldrico praefato episcopo commissa est; cui omnipotens Deus, suppliciter oramus, una nobiscum tribuat 115.0035B| requiem sempiternam et vitam aeternam. Praescripto videlicet anno incarnationis Domini nostri Jesu Christi, undecimo quoque Calendarum Decembris die solemniter consecravit jam dictus Aldricus pontifex absidam matris et senioris civitatis ecclesiae, quam a novo fundavit et mirabiliter ornavit atque fabricavit, in qua et altare mirabiliter fabricatum et compositum construxit. Jam dictam quippe absidam una cum praefato altari consecravit in honore sancti Salvatoris et sanctae Dei genitricis Mariae et sanctorum martyrum Gervasii et Protasii, sed et sancti Stephani; in quo et reliquias sancti Salvatoris et sanctae ejusdem Dei genitricis Mariae, atque de proprio corpore sanctorum martyrum Gervasii et Protasii, sive sancti Stephani in saepedicto altari, propriis manibus 115.0035C| decenter collocavit et mirabiliter composuit. Aliam quoque partem praescriptae matris et civitatis ecclesiae, cujus consecrationis dies penitus ab omnibus ignorabatur, in praedicto Domini Salvatoris nostri Jesu Christi nomine et sanctae Dei genitricis Mariae, sanctorumque martyrum Gervasii et Protasii, atque sancti Stephani, reconciliavit atque solemniter dedicavit. In praefata namque ecclesia seniori altaria construxit et a novo fundavit, atque in supradicta die sacravit numero decem: et nomina super ea eorum sanctorum, in quorum memoriis ea consecravit, desuper ascribere jussit; quae et adhuc per singula altaria inserta singillatim et distincte ac diligenter investigantibus reperiri hodierna die queunt. Deambulatoria siquidem sursum per totum in circuitu 115.0035D| ipsius ecclesiae fecit, in quibus et altaria quinque nobiliter construxit atque sacravit. Primum enim in dextera et in orientali parte altare in praedictis deambulatoriis positum sacravit in honore sancti Martini et sancti Hilarii, ac sancti Germani sanctique Vedasti, sive sancti Domnoli atque sancti Carilefi et sancti Rigomeri confessorum Christi, et pignora praedictorum sanctorum in eo propriis manibus decenter et ecclesiastico more collocavit. Aliud vero altare in supradicta dextera parte et in eodem deambulatorio in medio positum sacratum in honore sancti Petri et sancti Joannis apostoli et evangelistae atque sancti Andreae, necnon et omnium apostolorum, et reliquias eorum in ipso collocavit altari. In occidentali 115.0036A| quippe parte ipsius ecclesiae, in ipso solario fecit atque sacravit altare in honore omnium sanctorum, in quo et multorum sanctorum pignora propriis collocavit manibus. In sinistra autem parte ipsius ecclesiae et in sinistro deambulatorio in orientali parte fecit et consecravit altare in honore sancti Dionysii et sancti Laurentii, ac sancti Remigii sanctique Medardi, seu sancti Bonifacii et sancti Rustici, necnon et sancti Eleutherii martyrum et confessorum Christi, et eorum reliquias in ipso propriis manibus collocavit altari. In praedicto videlicet sinistro solari et deambulatorio in medio aliud fecit et sacravit altare in honore sanctae Dei genitricis Mariae ac sanctae Anastasiae sanctaeque Caeciliae, necnon et omnium sanctarum virginum, et pignora sanctarum 115.0036B| virginum in eo multa propriis collocavit manibus. Deorsum quoque et in dextera, sive orientali parte praefatae ecclesiae fecit et consecravit altare in honore sancti Ambrosii et sancti Benedicti, sanctique Gregorii, ac sancti Augistini sive sancti Juliani atque sancti Hieronymi, necnon et sancti Vigoris Christi confessorum, et eorum in eo decenter et ecclesiastico more collocavit reliquias. Extra chorum scilicet et in dextera parte ipsius ecclesiae fecit et consecravit altare in honore sancti Georgii et sancti Felicis, ac sancti Symphoriani sive sancti Sixti atque sancti Tiburtii, sanctorum quippe Marcellini et Petri, et eorum in eo decenter collocavit reliquias. In sinistra namque et in orientali parte ipsius ecclesiae fecit et sacravit altare in honore sanctae Scholasticae 115.0036C| et sanctae Agnetis ac sanctae Luciae, atque sanctae Lodesindae, sive sanctae Afrae, sanctaeque Geretrudis et sanctae Aldegundis, virginum Christi, et in eo earum reliquias propriis decenter collocavit manibus. Extra chorum autem in sinistra parte ipsius ecclesiae fecit et consecravit altare in honore sanctae Agathae et sanctae Felicitatis ac sanctae Sabinae sanctaeque Euphemiae sive sanctae Perpetuae atque sanctae Brigidae, necnon et sanctae Genovefae, virginum Christi, et earum in eo decenter propriis manibus collocavit reliquias. In media quoque Ecclesia fecit altare in quo et crucifixum Domini nostri Jesu Christi auro et argento mirabiliter fabricatum erexit, et ipsum altare in media ecclesia positum in honore sanctissimae Trinitatis in eo decenter propriis collocavit 115.0036D| manibus. Antedictus igitur Aldricus Cenomanicae praefatae urbis episcopus anno incarnationis Domini nostri Jesu Christi octingentesimo trigesimo et quinto, et anno imperii piissimi Ludovici imperatoris vigesimo et tertio, anno siquidem ordinationis suae tertio, indictione quatuordecima, undecimo vero Calendarum Juliarum die solemniter consecravit occidentalem partem saepedictae matris et Cenomanicae civitatis senioris ecclesiae, quam et a novo fundavit et mirabiliter ornavit, ad effectum quoque usque perduxit: in qua et altare fecit in honore sancti Joannis Baptistae, quod et insuper dicto Calendarum die in honore sancti Joannis Baptistae solemniter consecravit, et praedicti sancti Joannis Baptistae sive aliorum 115.0037A| multorum sanctorum reliquias propriis manibus in eo decenter collocavit. Aliud ergo in dextera parte ipsius occidentalis partis ecclesiae fecit altare et in praescripto die consecravit in honore sancti Christophori et sancti Hippolyti atque sancti Saturnini, martyrum Christi, et eorum reliquias in confessione ipsius altari propriis decenter collocavit manibus. In sinistra namque parte ipsius occidentalis partis senioris ecclesiae in suprascripto Calendarum die tertium consecravit altare in honore sancti Victurii et sancti Victuri, ac sancti Brixii, sanctique Arvei, atque sancti Baumadi, seu sancti Almiri, seu sancti Ulfacii et sancti Juliani primi ipsius urbis episcopi, atque sancti Turibii et sancti Pavacii, necnon et sancti Liborii, confessorum Christi, et eorum reliquias 115.0037B| propriis manibus decenter in supradicto collocavit altari. Praescripto namque undecimo Calendarum Juliarum die, antedictus Aldricus pontifex est de utero matris suae natus, cui omnipotens Deus assidua intercessione praedictorum sive omnium sanctorum tribuat vita aeternaliter una cum eis frui sempiterna. Amen.

IV.

Dedit quippe praefatus Aldricus pontifex villam quamdam canonicis suis, cujus vocabulum est Buxarias, cum omnibus ad se pertinentibus, una cum silva cujus vocabulum est Felicionis, de qua et plenius praedicti canonici eorum mererentur habere stipendia, et delectabilius Domino famulari, sive pro imperatore antedicto Ludovico et conjuge sua Judith, 115.0037C| sed et pro liberis regalibus, sive pro universo exercitu eorum, atque pro saepedicto Aldrico ipsius urbis episcopo orare certatim studerent, et delectabilius sive studiosius eis Domino militare delectaret. De praefixa videlicet villa censuit, atque suis successoribus contestando in suo privilegio quod de eadem villa praedictis canonicis suis fecit adjuravit ut fratres et canonici Cenomanica in urbe degentes haberent plenam refectionem in undecimo Calendarum Januariarum die, quando mater et civitatis ecclesia senior Cenomanica in honore sancti Salvatoris et sanctae ejusdem Dei genitricis Mariae et sancti Gervasii et Protasii sive sancti Stephani est a jam dicto Aldrico episcopo solemniter dedicata. Similiter censuit ut de praefata villa plena praedictis fratribus et 115.0037D| canonicis undecimo Calendarum Januariarum die fieret plena refectio; in quo die et saepedictus Aldricus in praescripta civitate et in praefata ecclesia est canonice et solemniter a nobilissimis et doctissimis atque sanctissimis episcopis pontifex ordinatus. Similiter censuit ut in undecimo Calendarum Juliarum antedictis canonicis et Dei servis de praefata villa fieret plena et optima refectio, in quo die et praefixus Aldricus episcopus est de utero matris suae natus, atque occidentalis pars praescriptae matris et civitatis ecclesiae ab eodem pontifice est solemniter dedicata. Similiter in assumptione sanctae Dei genitricis Mariae, quae est decimo octavo Calendar. Septemb. die, in cujus honore praefata ecclesia a sancto Juliano 115.0038A| sacrata fuit, cujus consecrationis dies ab omnibus penitus ignorabatur, sed modo renovata et reconciliata sive consecrata est in honore praedictae sanctae Dei genitricis Mariae seu sanctorum Gervasii et Protasii sive sancti Stephani solemniter et canonice in praescripto Calendarum die a praefixo Aldrico episcopo, constituit fieri et plenam refectionem jam dictis Dei servis ministrari. In his quoque praedictis quinque festivitatibus censuit ut praedicti canonici et Dei servi acciperent de praefata villa de pane optimo per singulos praedictarum festivitatum dies modios quatuor, arietes optimos sex, et de vino optimo modios duos, et de potione optima modium unum, et caetera, sicut in ejus testamento quod de eadem re fecit, continentur inserta.

V. 115.0038B|

In ipso ergo ordinationis atque consecrationis praescriptae matris et Cenomanicae civitatis ecclesiae anno primo virtutes in supradicta ecclesia apparuerunt multae, videntibus Domino insigniter tribuente multis. Quidam enim claudus et utrisque pedibus debilis in praefata ecclesia ad vespertinalem synaxin adveniens, dum fratres Domino vota persolverent et officia vespertina peragerent, utrisque pedibus restauratus ac sanatus multis videntibus fuit, ita vero pristinum recipere meruit gressum quasi nunquam claudus ac debilis fuisset. Alius siquidem ad matutinalem synaxin veniens, qui mutus ab ortu nativitatis suae et surdus erat, dum canonici ac Dei servi in jam dicta sancti Salvatoris et sanctae 115.0038C| Dei genitricis Mariae, et sanctorum martyrum Gervasii et Protasii, atque sancti Stephani ecclesia devotissime matutinalem peragerent synaxin, tam auditum quam et locutionem inibi pleniter recepit, et ita loqui ac audire meruit ceu nunquam surdus ac mutus fuisset. Sequenti namque tempore quidam caecus veniens in jam dictam ecclesiam, dum missa a saepedicto Aldrico episcopo et a suis consacerdotibus sive reliquis ministris devotissime peragebatur, visum Domino largiente recipere in supradicta ecclesia meruit plenum et ita videre veluti nunquam caecus fuisset. Alius ergo plenus daemonio, qui graviter a diabolo vexabatur, et saepe tam in ignem quam et in aquam sive in reliqua pericula se demergere volebat, qui et multis funibus constrictus atque 115.0038D| colligatus erat ne aliquem laedere posset, in supradictam ecclesiam ad matutinalem synaxin adveniens, dum ibi a Dei servis ibidem constitutis et a jam dicto episcopo divina peragebantur intensissime officia, a daemonio curatus et pleniter sanatus est ceu nunquam a daemonio vexatus esset. Alia quoque innumerabilia signa in suprascripta ecclesia et in antedicto primo ordinationis, consecrationis, sive reconciliationis suae anno, necnon et in subsequentibus annis, innumerabilia multis apparuerunt videntibus signa, quae propter prolixitatem sive propter taedium lectoris atque auditoris hic non inseruimus; quae tamen tanta sunt in ejiciendis daemoniis, in recipiendis gressibus, in reddendis auditibus, 115.0039A| et reparandis visibus, sive in reliquis Dei beneficiis quanta, ut reor, duo vel tres quaterniones minime capere valerent. Alii autem infirmi tam de febribus quam de aliis infirmitatibus in suprascripta ecclesia innumerabiliter multi, Domino largiente, sunt sanati, atque pristinam sanitatem recipere et plenam meruerunt adipisci salutem.

VI.

Antedictus enim domnus Aldricus, praefatae urbis episcopus, quando in praedicto quinto Iduum Nov. die a largitatione domni Ludovici piissimi imperatoris, per consensum et electionem multorum nobilium virorum, sicut supra dictum est, accepit jam dictum episcopatum, quidam aemuli sanctae Dei Ecclesiae et sui intimaverunt atque firmiter protestati sunt praefixo 115.0039B| domno Ludovico imperatori quod abbatia Sancti Vincentii non esset de jure antedicti episcopi, sed fiscus saepedicti domni Ludovici imperatoris esse debebat. Domnus igiter Ludovicus imperator ad hoc inquirendum atque veraciter investigandum suos strenuos et fideles misit missos, qui hoc inquirerent si fiscus esse debebat, an de jure et dominatione antedicti episcopi esse deberet. Aldricus vero in hoc valde angebatur, tristabaturque, quod tali occasione a jure et dominatione saepedicti episcopii jam dicta abbatia sancti Vincentii perdita et injuste ablata fieret. Non enim habebat ibi cognitos homines, nec ipsam rem cognoscebat; sed Dominum obnixe deprecabatur ut sua negligentia ipsa abbatia Sancti Vincentii de jure praedictae Ecclesiae perdita 115.0039C| nec alienata fieret. Quem nempe Dominus in hoc exaudivit, et oppido illum consolatus est; et ipsas res adminiculante Domino evindicare meruit, et ad jus suae sedis ecclesiae jure firmissimo retinere, licet in ipso die introitus sui, quando primo in festivitate sancti Martini in ipsam civitatem Cenomanicam est ingressus, ipsa inquisitio facta fuisset, ubi et testes habuit qui ad jus sui praefixi episcopatus ipsam abbatiam testificaverunt atque confirmantes dixerunt quod sub dominatione et jure praefati episcopatus esse deberet. Privilegium ergo quod domnus Domnolus de praefata abbatia fecit quando praefatum monasteriolum et jam dictam Ecclesiam de rebus suae sedis Ecclesiae ditavit, ipso tempore minime invenire quivit, quod ei tunc absconditum fuit. Sed 115.0039D| posteaquam illud jam evindicatum et per praeceptum confirmatum monasteriolum habuit, ipsum privilegium Domino adminiculante invenire et adipisci meruit. Idcirco in hoc opusculo praedictum privilegium nobis inserere placuit; ut si, quod absit, futuris temporibus de saepe jam dicta abbatia aliqua quaestio orta fuerit, et praefatum privilegium aliqua machinatione aut malo ingenio aliquis occultare vellet, in hoc opusculo exemplar ejus inveniretur, cum quo et solatium fideles ejusdem sanctae Dei ecclesiae haberent, qualiter ipsa abbatia nunquam a jure et dominatione praefatae ecclesiae perdita fieret. Similiter et privilegium quod jam dictus domnus Domnolus de colonica ad ecclesiam Sancti Vincentii 115.0040A| et ad opus fratrum ibi degentium cum consensu suorum canonicorum atque aliorum tam episcoporum quam et aliorum nobilium virorum fecit hic inserere placuit.

VII. Exemplar privilegii et traditionis quam domnus Domnulus de villa Tricione et de Fraxinido, sive villula nomine Debuc, atque de aliis villulis sive rebus ac territoriis suae sedis ecclesiae in die dedicationis saepedictae Sancti Vincentii ecclesiae ad ipsam ecclesiam fecit.

Domino venerabili Ecclesiae Cenomanicae clero Domnolus episcopus.

Congruum nobis fuit ut votum desiderabile in charitatis vestrae notitiam poneremus; quia si consensus vester desiderium cordis nostri decreta adverterit, 115.0040B| credimus nullius nullo unquam tempore contrarietate a nobis pariter firmata posse convelli, cum pro salute populi, velut custodiam civitatis, reliquias domni ac venerabilis sancti Vincentii martyris intercedente praesumptione ausi fuerimus deferre, cum Dei adjutorio et vestro, eidem loco dignitatis ereximus in culmine, ita petimus ut nostro pariter ditetur et munere; et si sensus vester in nos contulerit claritatem, hanc paginolam donationis vestro quaesumus ut firmetur robore. Dono ergo in ipsius domni Vincentii honore donatumque esse volumus villa cognominante Tricione, quam Abundantius visus est quondam tenuisse, per loca designata ad Confluentes usque Bucias defluit in Indua usque termino Proliacense, subjungente ad se 115.0040C| adjacentia Saturniacinse, inde pervia Saturniacinse pervenit ad vuacta usque campo Daulfo, deinde a broialo Censurio usque ad domum Merae, inde ad campum Locogiacinse pervenit ab ipso Tricione, cum id quidquid Mallaricus Diaconus noster tempore vitae suae usufructuario possidere videtur, cum agris, pratis, pascuis, silvis, aquis aquarumve decursibus, cum mancipiis his nominibus, Leudomado cum uxore Leudomalla et infantulum Litomeri, Leudolfo, item Leudolfo, Chariobandi, Vinoflede, et Mogiane, gregi equino quem Allomeris intra terminum ipsum commanens custodire videretur. Idemque et villa Fraxeneto, quam bonae memoriae Ap. Presbyter tenuit, cum broialis Marcelliacensis, cum vineis, silvis, pratis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, 115.0040D| cum accolis decem commanentibus in rem Ecclesiae. Quicunque opportuni ad domum ipsam fuerint, quos per ad signationem Leudorico defensore perceperit possidendos, cum mancipiis his nominibus Lanvoneto, Fredulo cum uxore Taligia, Sesulfo, Castino cum uxore Leudomalla et filio Leudoghisilo, cum filia Childegunde, Puppa cum filio suo Populonio, cum Leudomundo et Leudomanda cum libertis omnibus praedicti presbyteri. Pari modo et locello ad Buccis, quem de Eutelio presbytero accepimus, cum mancipia qui ibidem excolere videntur, pratum intra vinarium supra ripa Sarthae secum quem Abundantius vel actores Ecclesiae visi sunt tenuisse, Chyldigisilo puero, cum armento pecorum quem ipse 115.0041A| custodire videtur, et campo adjacente ad memorato prato quem nostro opere fecimus, Sescismundo cum uxore sua Wiliare. Haec omnia quidem per hanc paginam donationis, quam Aunulfo diacono praerato unanimiter rogavimus conscribendam, constat delegasse, nuncupata basilica habeat, teneat, possideat, quicunque loci ipsius dignitatem perceperit, jure haereditario perpetualiter sibimet vendicet possidendum. Si ullo unquam tempore aut pontifex civitatis aut quaelibet persona a nobis donata vel tradita de dominatione basilicae ipsius abstrahere voluerit, induat maledictionem pro benedictione, et Domini nostri Jesu Christi vel omnium sanctorum martyrum incurrat offensam, et voluntas nostra perpetim, auxiliante Domino, capiat firmitatem, Ans Juliani 115.0041B| legis indetamentionem.

Actum Cenomanis civitate, anno XI regnante domini nostri Chilperici regis pridie Nonas Martias. + Domnolus peccator subscripsit. Germanus peccator, rogante clero Cenomanis, subscripsit. Dinamus peccator consensit et subscripsit. Drauscio presbyter subscripsit. Injuriosus peccator subscripsit. Meterius presbyter consensum nostrum subscripsi. Populonius presbyter consensi et subscripsi. Alloveus presbyter consensum nostrum subscripsi. Setrius peccator consensi et subscripsi. Leudoveus presbyter subscripsi. Daunaredus presbyter consensum nostrum subscripsi. Frigimodus presbyter, Ursicinus diaconus consensum nostrum subscripsimus. Census diaconus consensum nostrum subscripsi. Romolus 115.0041C| diaconus consensi et subscripsi. Daddus diaconus consensum nostrum subscripsi. Noxus diaconus subscripsi. Seuvovechus diaconus consensi et subscripsi.

VIII. Item exemplar quod dominus Domnolus de villa Canon per consensum canonicorum suorum ad ecclesiam Sancti Vincentii fecit.

Anno XX regni Domini nostri Chilperici gloriosissimi regis, pridie Nonas Septembris, ego Domnolus in Christi nomine episcopus cum evocassem domno et fratri meo Audoveo episcopo Andegavae civitatis visitare sanctis liminibus patroni peculiaris mei Victorii episcopi imo et solemniter ipsius celebrassem, cum consensu omnium fratrum meorum 115.0041D| presbyterorum, quia ante tempus testamentum meum condidi et in ipsam voluntatem meam adhuc non complevi, quod meum conscriptum videtur volo in omnibus conservetur, et haec paginola plenum capiat opto robur. Dono basilicae sanctorum Vincentii et Laurentii, quam meo opere construxi et aedificavi pro salvatione civitatis et populi collocavi colonicam cognominatam Cannono, cum agris, pratis, pascuis, silvis, aquis, aquarumve decursibus, et mancipiola duo Waldardo cum uxore sua vel infantibus eorum qui ibidem nunc commanere videntur, ab hodierno die praedictus Abbas antedicti loci ad stipendia fratrum nuncupatae basilicae faciat revocare, et tamen post obitum meum, quando Deus jusserit, 115.0042A| qui praesens fuerit ordinatus de loco praefato commemorationem meam annis singulis adimplere procuret. Ideo tibi, Niviarde diacone, ac defensor nostrae ecclesiae, indico atque jubeo ut hoc tua traditione, sicuti nunc a dicta ecclesia possidetur, cum omni soliditate vel adjacentia Suolevo abbati facias consignari. Hoc vero inserendum rogavi, ut qui voluntati meae obvius esse voluerit, maledictionem illam incurrat quem Propheta in psalmo CIX decan tavit, et praesens pagina maneat inconvulsa, quam pro rei veritate manu propria subscripsi et domnis et fratribus meis muniendam rogavi Domnolus peccator subscripsi. Audoveus peccator subscripsi rogante domno Domnolo episcopo. Theodulfus peccator subscripsi. Aimulfus presbyter subscripsi. Leudoricus 115.0042B| presbyter subscripsi.

IX.

Placuit etiam in hoc opuscolo exemplar praecepti quod jam dictus Aldricus a domno Ludovico piissimo imperatore, quando res de saepe dicta sancti Vincentii abbatia et ipsam abbatiam adjudicare et adipisci meruit.

Hoc praeceptum (Vide Patrologiae tomo CIV, col. 1217, inter Ludovici Pii Diplomata).

X.

Similiter in hac scedula vel in hoc libello inserere placuit exemplar praecepti quod supradictus domnus Aldricus de villa quae Brogilus vel Novavilla nominatur cum omnibus ad se pertinentibus tam villulis quam manicipiis, sive reiculis atque forestibus, 115.0042C| necnon et omnibus ad eas juste pertinentibus accipere meruit; ut, si necesse fuerit, hoc exemplar futuris appareat fidelibus praescriptae Ecclesiae, qualiter omnibus notum sit supradicta causatio.

(Vide ubi supra, col. 1218.)

XI.

Insuper in hoc opusculo inscribere libuit exemplar praecepti quod saepedictus Aldricus de nonis et decimis vel restaurationibus ecclesiarum sive de censibus tam monasteriorum quam cellularum et villarum quae largitione regia vassalli dominici adipisci, licet injuste et contra canonicam auctoritatem, meruerunt. Nam oblatio fidelium ab episcopis 115.0042D| et ministris eorum secundum canonicam institutionem dispensanda et gubernanda est, non a laicis et saecularibus hominibus; quoniam qui hoc facere ex saecularibus vel laicis hominibus praesumpserint, sub anathematis nomine a sanctis Patribus districte feriuntur. Illis quoque hoc valde cavendum est, ne pro temporalibus hujus saeculi a deliciis coelestis regni perpetuo alienati, quod absit, fiant.

(Praeceptum de quo agitur vide ubi supra, col. 1219.)

XII.

Placuit etiam in hoc scripto inserere exemplaria praeceptorum quae praefatus domnus Aldricus, saepedictae urbis episcopus, de monasteriolo Sanctae Mariae quod est situm intra murum civitatis et fluvium 115.0043A| Sarthae accepit, quod etiam domnus Ludovicus piissimus imperator propter amorem Dei et reverentiam sanctorum sive propter dilectionem et amorem praedicti Aldrici suprascriptae urbis episcopi ad matrem et civitatis seniorem ecclesiam potestative et legaliter tradidit. Quam antedictus domnus Aldricus in honore Domini nostri Salvatoris Jesu Christi et ejusdem genitricis Mariae sive sanctorum martyrum Gervasii et Protasii atque sancti Stephani renovavit, solemniterque consecravit atque reconciliavit, congregatis scilicet episcopis atque sacerdotibus multis nobilibus sive reliquis Christi et sanctae Dei Ecclesiae ministris, cum consensu videlicet absentium multorum et innumerabilium nobilium episcoporum praedictam matrem ecclesiam in 115.0043B| supradictorum memoriis consecrare solemniter ac studiosissime meruit. Primo siquidem hoc accepit praeceptum, quoniam putabat quod praedictum monasteriolum donatio regum et fiscus esset imperatorum. Sed postquam invenit traditiones et precarias sive privilegia et strumenta multarum chartarum investigario sive armario praedictae ecclesiae, qualiter praefatum monasteriolum Sanctae Mariae ad jam dictam matrem et civitatis ecclesiam a Deo devotis et liberis atque nobilibus utriusque sexus hominibus traditum fuerat, aliud inde accepit praeceptum, sicuti in eo continetur insertum. Idcirco hoc facere studuit ut si, quod absit, futuris temporibus aliqua ex hoc causatio orta fuerit, et praedicta praecepta aliquo ingenio ablata vel perdita fuerint, 115.0043C| exemplaria amborum in his reperiantur schedulis praeceptorum, et in hoc inveniantur inserta libello, quatenus ex hoc procuratores jam dictae sedis ecclesiae, si necessitas fuerit, adjutorium et recuperationem habere valeant.

(Vide ubi supra, col. 1255 et 1256.)

XIII.

Hic est inserendum item exemplar praecepti quod saepedictus domnus Aldricus de rebus et de monasteriolis sive cellulis atque vicis, necnon et villulis sigillatim nominatis sub emunitatis tuitione et gubernatione suae sedis ecclesiae, quam reaedificavit, et quasi a novo restruxit atque inmelioravit, immajoravitque, et in honore sancti Domini Salvatoris et beatae ejusdem Dei genitricis Mariae atque sanctorum 115.0043D| martyrum Gervasii et Protasii sive sancti Stephani solemniter consecravit, et praeceptum istius exemplaris a domno Ludovico piissimo imperatore percipere meruit, sicut in eo continetur insertum. Ita etenim in eo habetur scriptum.

(Vide ubi supra, col. 1257.)

XIV.

Praedicta quoque praecepta in hoc opusculo ideo inserere placuit ut, sicut dictum est, si futuris aut modernis de supradictis rebus aliqua quaestio orta fuerit, exemplaria antedictorum in hoc libello inveniantur inserta praeceptorum; quatenus per ea fideles suprascriptae ecclesiae et rectores atque gubernatores ejusdem ex his exemplariis adjutorium habere 115.0044A| queant. Nonnulla etenim alia praecepta praefatus domnus Aldricus jam dictae urbis episcopus accipere pro firmitatis causa studuit, quae in his schedulis propter prolixitatem vel fastidium audientium vel legentium, sive taedium scribentium, inserere minime libuit.

XV.

Praedictus quoque Aldricus, saepedictae urbis episcopus, collegit quaedam capitula canonum valde utilia et necessaria, quae a suis consacerdotibus saepissime legenda sive memoriae commendanda tribuit. Ex quibus enim canonibus atque edictis Patrum praefata capitula strictim colligere curavit, in suo prooemio continetur insertum. Primo vero collegit capitula nonnulla ex duodecim conciliis sive ex decretis Romanae 115.0044B| sedis episcoporum, quorum praefationem in prima fronte praedicti operis valde utilem posuit. Demum quoque quae sequuntur ex aliis collegit canonibus atque dictis Patrum diversarum provinciarum, atque nonnulla ex his cum aliis sanctissimis et doctissimis episcopis in synodis pariter sanxit, sive ex capitulis Christianissimorum imperatorum, in synodis episcoporum decretis tam tempore Pippini quam et Caroli sive Ludovici, sicut in praefationibus ipsius libelli a diligenter investigantibus inveniri potest. Saepedictus quoque Aldricus episcopus fecit tugurium, quod et ciborium nominatur, super altare seniori, quod est sacratum, ut praefixum est, in honore Domini Salvatoris et sanctae Dei genitricis Mariae atque sanctorum martyrum Gervasii et 115.0044C| Protasii sive sancti Stephani necnon et simul in veneratione et honore omnium sanctorum. Ipsum enim ciborium auro et argento mirifice, sicut hodie apparet, fabricare studuit; in quo et cennas argenteas et deauratas desuper configere praecepit, sicut hactenus a conspicientibus praedictum opus videtur. Hinc namque fecit in loco in quo olim canes et meretrices sive latrones habitare solebant monasterium supra fluvium Sarthae milliario et semis a jam dicta urbe distante in honore sancti Salvatoris et sanctae Dei genitricis Mariae et sanctorum martyrum Stephani, Gervasii, et Protasii, atque omnium sanctorum, in quo et dormitorium novum decenter compositum fecit, et in ipso dormitorio absidam in orientali parte mirifice construxit, et in ea altare 115.0044D| construxit et erexit; ipsam vero absidam, una cum praedicto altare in die IV Iduum Septembris una cum suis reliquiis in honore sancti Benedicti confessoris praecipui solemniter consecravit; et ubi antea latratus canum et ululatus pauperum qui a latronibus inibi inhabitantibus exspoliabantur resonabant, ibi hymnos angelicos et propheticos sivae caeterarum divinarum Scripturarum laudes decantare et resonare die noctuque Domino constituit. Fecit quoque in ipso monasterio refectorium novum et nobiliter compositum, et caetera officina fratrum, tam cellaria quam et alia officina mirabiliter et decenter construxit et regulariter ordinavit, monachisque ad inhabitandum contradidit. In ipso ergo loco Calend. 115.0045A| Maii fundamenta ecclesiae et claustri coepit ponere et construere; in quo opere mira et magna virtus Dei est declarata, quia quae in duos aut tres annos minime putabant esse consummata, in quatuor et quinto dimidio mensibus, Domino adminiculante, consummatum est, id est, a Cal. Maiis usque XVI Cal. Octobris; in quo Calendarum die et ipsa ecclesia est consecrata, et ipsi monachi in dormitorio inibi novo coeperunt dormire, et in refectorio inibi novo manducare, quae nullo modo fieri potuissent nisi Domini misericordia et ejus magna virtus hoc operata esset. Unde et ipse laudatur, qui hoc praestare et concedere atque divinitus operari dignatus est; cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

XVI. 115.0045B|

In praedicto itaque monasterio ecclesiam mirifice et ordinabiliter compositam a novo construxit, in qua et quatuordecim altaria erexit, et ea in memorias et nomina atque honores eorum sanctorum dedicavit et consecravit, et eorum pignora in eis collocavit, quorum nomina super ea hactenus adscripta esse videntur. Ipsam ergo ecclesiam, ut praefixum est, in honore Domini Salvatoris et sanctae ejusdem Dei genitricis Mariae, sive sanctorum martyrum Gervasii et Protasii atque sancti Stephani, necnon et simul in honore omnium sanctorum solemniter decenterque in die XVI Calend. Octob. consecravit. Dum ergo consecratio praedictae ecclesiae a jam dicto episcopo et a suis ministris praeparabatur, mira res 115.0045C| et minime celanda accidit. Venit quoque quidam homo, nemine movente hominum aut vocante, sed divina clementia inspirante compunctus, nomine Salahardus, nobilis genere, ad praefatum locum et ad jam dictum episcopum, et ad ipsam congregationem, qui dixit se velle suum tradere proprium ad eamdem devotionem et ad praefixum locum et suos filios binos ad supradictam ecclesiam tradere servituti, ut et ibi, si Domino placuerit, monachi fierent, et cunctis diebus vitae illorum inibi Domino deservirent. Quod ita post consecrationem supradictam peractam, Domino annuente, factum est. Tradidit itaque praefixus vir, multis nobilibus coram astantibus, praefixo episcopo una cum suis sacerdotibus et monachis supra praescriptum altare sancti Salvatoris votum 115.0045D| ejus suscipientibus de proprio suo quantum, ut reor, cum mille solidis argenti pretiosi nemo emere poterat. Unde praedicto episcopo et suis sacerdotibus atque monachis inibi Domino famulantibus chartam legalem fecit, et fidejussores ex eodem proprio nobiles et electos condonavit. Ista igitur miracula nisi instinctu Dei nullo modo fieri possent. Idcirco et ea hic inseruimus, ut cuncti servi Dei pro eis qui haec legerint orent qui suis votis Domini famulatum amplificare magnificareque atque adimplere cupiunt sive cupierint.

XVII.

Consecratione igitur solemniter et canonice peracta, ad ipsam ecclesiam sive ad ipsum altare quod 115.0046A| in praedictorum honore sanctorum consecravit, et ad fulciendam fratrum necessitatem ibidem Domino servientium, una cum suis consacerdotibus et clericis sancte viventibus, cum consultu et consensu videlicet universi cleri et populi, contradidit quatuor Evangelia mirifice conscripta et calicem aureum una cum patena sua. Etenim ipsum Evangelium et praedictum calicem aureum, Deoque sacratum, una cum caeteris episcopis et consacerdotibus manus eorum desuper imponentibus, et cunctis reliquis consentientibus ac exorantibus, ibidem de rebus sitae sedis ecclesiae cum consultu omnium contradidit, multis testibus circumastantibus nobilibus et liberis hominibus videntibus; id est: villam Apiacum, in qua sanctus Ulfacius confessor Christi requiescit in corpore, cum omni 115.0046B| integritate, et villam Luciacum cum omni integritate, et medietatem de villa Can, et medietatem de villa Bernis, et illas culturas duas juxta praefatum monasterium infra illam silvam conjacentes, una cum prato ex alia parte monasterii consistente, sicut termini ipsorum monachorum dividunt, et illa molina duo juxta monasterium supra fluvium Sarthae constructum, et villam Salvariam cum aliis villulis juxta eam adjacentibus, cum manentibus triginta, et illam vineam indominicatam quae juxta ipsum monasterium consistit. Hoc totum praefixae ecclesiae et praedicto altari in dotem monachis ibidem Domino famulantibus regulariter cum consensu piissimi Ludovici imperatoris et episcoporum multorum, maxime comprovincialium et consacerdotum 115.0046C| suorum, monachis ibidem degentibus perpetualiter ad possidendum contradidit, deprecans et contestans humiliterque implorans ut nemo ea inde auferat, sed plura adaugeat, et sicut vult unusquisque ut sua pia facta stabilia permaneant, ita et nostra, licet pauca, perpetualiter manere inconvulsa permittat. In quo die et in qua solemnitate constituit ut monachi in ipso monasterio degentes et regulariter viventes fratribus canonicis matri et seniori civitatis ecclesiae famulantibus dent plenam refectionem, quae et in subsequentibus commemorabitur. Ipsam ergo refectionem clericis matri et seniori civitatis ecclesiae famulantibus dare censuit; quae etiam similiter in honore Domini Salvatoris et sanctae ejusdem Dei genitricis Mariae, sive sanctorum martyrum 115.0046D| Gervasii et Protasii atque sancti Stephani necnon et simul in veneratione et nomine omnium sanctorum noscitur a praedicto Aldrico episcopo reconciliata et solemniter, ut praefixum est, sacrata esse, ad cujus similitudinem et imitationem et hanc ecclesiam in jam dicto monasterio consecravit. Quae igitur quoniam subjecta est matri et seniori civitatis ecclesiae, idcirco et in ipsorum memoria quorum praedicta mater ecclesia est consecrata et hanc consecrare disposuit. Quod et ita ordinabiliter et solemniter Domino adjuvante factum est.

XVIII.

In die namque consecrationis praescriptae ecclesiae, ut superius commemoratum est, censuit supradictis 115.0047A| canonicis et Dei servis matri et seniori civitatis ecclesiae famulantibus dari de jam dicto monasterio sancti Salvatoris de pane optimo modios quatuor, et de vino optimo modios tres, et quarum de potione optima, friscingas vero vervecinas duas et porcinas similiter duas. Constituit etiam ut jam dicti canonici pleniter et decenter venirent cum psallentio, id est cum crucibus et reliquis divinis obsequiis et ornamentis, ut decet, nobilibus ad vesperas et vigilias jam dictae festivitatis et dedicationis Domini Salvatoris et ipsius monasterii ecclesiae, in qua tam vespertinale quam et matutinale seu missale officium dedicationis ecclesiae, sicut in sacramentario et lectionario sive antiphonario atque in caeteris sanctorum Patrum institutis et rationabiliter ordinatis 115.0047B| a prudentibus sanctae Dei Ecclesiae cultoribus invenitur, agatur, et pleniter decenterque et rationabiliter atque solemniter una cum monachis ibidem degentibus et Domino famulantibus devotissime ab omnibus perficiantur, et post vesperas in ipsius dedicationis vigilia praedicti canonici in refectorio cum ipsis monachis talem refectionem sicut ipsi monachi una cum eis habeant. Missa vero crastina in die ipsius solemnitatis canonice et solemniter peracta, faciant ipsi canonici utrum episcopus vel magistri eorum melius et rationabilius judicaverint, aut in ipso monasterio reficiant pleniter, aut praedicta stipendia ad eorum refectorium famuli eorum deferant, in quo et ipsi pleniter et decenter reficiant, laetantes quippe et gaudentes de praedicta solemnitate.

XIX. 115.0047C|

Constituit etiam praedictus Aldricus, jam dictae civitatis episcopus, et humiliter deprecatus est, ut in praefixae solemnitatis die unusquisque tam civitatis sacerdos quam et suburbanus sive praefati monasterii presbyter unam decantaret, dum in praesenti peregrinatione vixerit, pro eo vivente missam, post obitum quoque ejus, quando Dominus voluerit, similiter constituit et suppliciter deprecatus est, atque una cum eis pariter sanxit ut pro anima ejus praedicti sacerdotes in jam dicta die decantent devotissime unusquisque missam unam, et reliquus clerus, cuncti videlicet monachi et canonici, unusquisque psalmos quinquaginta devotissime decantet, orantes 115.0047D| namque Dominum coeli ut vitam habere praedictus Aldricus mereatur sempiternam. Porro similiter constituit ut in die XI Cal. Januar. dedicationis matris et senioris ecclesiae civitatis sacerdotes et clerici missas et psalmodia sicut et in dedicatione ecclesiae Sancti Salvatoris jam dicti monasterii pro Aldrico episcopo studiosissime decantent, id est, unusquisque sacerdos missam unam vel eo amplius, si libuerit, et unusquisque clericus psalmos quinquaginta et eo amplius, si placuerit, orantes et deprecantes Dominum coeli ut anima ipsius vita sempiterna perfrui et requie aeterna mereatur. Amen.

XX.

Similiter ergo et in dedicatione sancti Stephani 115.0048A| ecclesiae, quam infra claustrum canonicorum jam dictus Aldricus episcopus a novo construxit, decretum est ut praedicti canonici et ipsius civitatis Dei servi et suburbani omnes presbyteri et clerici ad ipsam solemnitatem dedicationis ecclesiae sancti Stephani mane prima revestiti convenientes, unusquisque sacerdos in ipsa ecclesia pro anima praedicti Aldrici pontificis cantet missam unam; et si amplius voluerit, in ipsius erit benignitate et potestate ut faciat. Et unusquisque clericus psalmos quinquaginta; et si amplius voluerit, in ipsius erit benignitate et misericordia sine remuneratione et potestate, orantes et deprecantes Domini misericordiam obnixe ut anima ipsius Aldrici episcopi quiete aeterna frui valeat, et requiem sempiternam una cum sanctis 115.0048B| et electis Dei habere mereatur. Amen.

XXI.

Sanxit quoque antedictus domnus Aldricus episcopus una cum fratribus et coepiscopis ac canonicis suae sedis ecclesiae, consideravit ut in die ordinationis ejus omnes presbyteri tam urbani quam et suburbani, sive monasteriales relisquunque clerus ad vesperas et vigilias ipsius festivitatis, sicut in natalitiis episcoporum constitutum est solemniter agere, pariter et solemniter convenirent, et in ipsa officia solemniter cum ipsis canonicis et devotissime peragerent, et post vesperas peractas in refectorio una cum ipsius ecclesiae canonicis ter biberent, et ad nocturnas vel ad matutinas pleniter postea venirent, et matutinalem synaxim una cum ipsis canonicis 115.0048C| solemniter et decenter peragerent. In ipsius quippe solemnitatis die constituit atque sanxit una cum sapientissimis episcopis atque sacerdotibus ut mane prima omnes sacerdotes tam urbani quam et suburbani revestiti infra ipsam matrem et seniorem ecclesiam convenirent, et reliquus clerus una cum eis adveniat, et unusquisque presbyter pro jam dicto Aldrico pontifice missas devotissime decantet tres, et unusquisque clericus pro se psalterium decantet unum, aut simul omnis clerus versa vice unum decantet in choro psalterium; haec vero officia et missarum solemnia pro Aldrico venerabili episcopo devotissime completa, simul omnes ad legitimum et canonicum tempus in publicum et solemne introeant officium, sicut in natalitiis pontificum facere constitutum 115.0048D| est. Post actum quoque publicum atque solemne officium, simul tam ipsi canonici quam et omnes clerici ad praedicta officia peragenda convenientes in refectorium pariter et sufficienter solemniterque reficiant de praebenda quae eis, ad praedicta officia peragenda et ad ipsam solemnitatem complendam, a praefixo Aldrico dare de villa cujus vocabulum est Buxarias decretum est, sicut in testamento de ipsa villa fratribus a jamdicto Aldrico episcopo praefato et in eo scripto atque firmato a multis episcopis constitutum est. Praedicta vero festivitas et antedicta refectio fratrum quae modo agitur in XII Calendarum Januariarum die, quae et una die anticipatur propter dedicationem praefixae matris et 115.0049A| senioris civitatis ecclesiae, decretum et consideratum est a jamdicto Aldrico episcopo et a praedictis sanctis coepiscopis et suis sacerdotibus et canonicis universis ut transferatur in diem depositionis ejusdem, quando eum Dominus de hoc saeculo vocare voluerit; et in ipsa die agatur tam refectio praedicta quam et antedicta solemnitas, tantum enim ut hoc, quod modo pro vino in missis et psalmodiis et caeteris orationibus et caeremoniis agitur, tunc pro defuncto similiter, et praedicto numero adimpleto, id est, unusquisque sacerdos missas tres, et unusquisque clericus psalterium unum, in die depositionis ejus agatur pro defuncto episcopo, et tunc unusquisque devotius et solemnius agere certet, quia major necessitas est tunc quam nunc; quoniam non est amicus 115.0049B| in vita qui post mortem animam illius non diligit, et pro ea orare non certat; atque pro requie ejus orare et certare negligit et dedignatur. Est namque a praefixis sacerdotibus et Dei servis consideratum et decretum ut quisque haec praeterierit, aut cujus negligentia praetermissum fuerit, sive in danda praedicta praebenda, seu in peragendis praedictis officiis, ut ante tribunal districti judicis reddat ex hoc rationem, et ibi sententiam suam accipiat. Videte, fratres et sancti successores antedicti episcopi, ut hoc decretum non negligatis, sed magis adimplere studeatis; qualiter non damnationis poenam, sed retributionis praemium in aeternum percipere valeatis. Amen.

Oremus, fratres, ut Dominus animae praedicti pontificis 115.0049C| Aldrici tribuat primae resurrectionis partem, et vitam ei habere concedat in coelis, ubi et gloria aeterna perfrui una cum sanctis Dei aeternaliter mereatur, ipso dispensante et tribuente qui vivit et regnat cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti per infinita saeculorum saecula. Amen.

XXII.

Similiter etiam in festivitate dedicationis occidentalis partis matris et senioris civitatis ecclesiae, in qua altare sancti Joannis construxit et alia altaria tria, facere censuit; id est ut unusquisque presbyter tam urbanus quam et suburbanus, sive cuncti monasteriales sacerdotes ad ipsam solemnitatem, quae est XI Calend. Juliarum, mane prima revestiti conveniant, 115.0049D| et ibi pro jam dicto pontifice Aldrico venerabili episcopo missam unam decantent, et si amplius voluerint, in eorum erit potestate et misericordia sine retributione, et unusquisque clericus psalmos quinquaginta, et eo amplius decantet pro anima Aldrici jam dicti episcopi, orantes quoque Dominum coeli et deprecantes misericordiam ejus ut anima praedicti Aldrici episcopi vitam aeternam habere valeat sive requiem sempiternam una cum sanctis, et electis Dei aeternaliter frui mereatur per infinita saeculorum saecula. Amen.

XXIII.

Constituit enim praefatus Aldricus venerabilis episcopus ut omnes presbyteri, tam urbani quam et 115.0050A| suburbani sive monasteriales juxta urbem degentes et omnes sacerdotes infra illam commanentes, ad praedictas sex festivitates decenter et revestiti convenirent, id est XVIII Calend. Septembrium, quando festivitas Assumptionis sanctae Dei genitricis Mariae celebratur, et in festivitate consecrationis occidentalis partis matris et senioris civitatis ecclesiae, quae est XI Cal. Juliarum, et in festivitate dedicationis ecclesiae Sancti Salvatoris infra monasterium monachorum quod Aldricus supradictus episcopus supra fluvium Sarthae a novo fundavit, et in quo monachos habitare et regulariter vivere constituit, et in festivitate sacrationis ecclesiae Sancti Stephani quam jam dictus Aldricus episcopus intra claustrum canonicorum a novo fundavit, quae est V Iduum Novembrium, 115.0050B| et in festivitate natalitii praefati Aldrici episcopi, quae est XII Cal. Januariarum propter anticipationem unius festi diei, id est, matris et senioris ecclesiae consecrationis celebratur, et in festivitate consecrationis matris et senioris civitatis ecclesiae, quae est XII Cal. Januariarum. Ad has ergo festivitates consideratum et decretum est ut praedicti sacerdotes revestiti mane prima conveniant, et in jam dictis ecclesiis oblatas et vinum a custodibus ipsarum ecclesiarum accipiant, et supradicta officia pro Aldrico episcopo mane prima ante horam tertiam faciant, orantes humiliter et supplicantes, flexisque poplitibus Domini misericordiam obsecrantes, tam sacerdotes cuncti quam et reliqui clerici omnes, ut absolvat Dominus animam Aldrici praedicti episcopi ab omni 115.0050C| vinculo delictorum, quatenus in resurrectionis gloria inter sanctos et electos Dei resuscitari mereatur, et vita sempiterna una cum eis perfruatur per infinita saecula saeculorum. Amen. Haec ergo officia pro Aldrico praedicto episcopo devotissime et bono animo peracta, hora tertia in publicum et solemne ipsius diei officium omnes introeant, et officium solemne decenter solemniterque peractum in refectorio una cum praedictae sanctae matris ecclesiae canonicis in praedictis sex diebus et festivitatibus plenam et condecentem refectionem sicut ipsi canonici habeant, gaudentes et laetantes plaudentesque in praedictis festivitatibus persistant, laudantes et benedicentes Dominum qui eis tanta bona tribuere non dedignatus est; orantes quoque et supplicantes Dominum coeli 115.0050D| precibus incumbant, ut hanc vitam pacifice et decenter sancteque et pie degere valeant, et postmodum, quando Deus voluerit, vita aeterna in coelestibus sedibus una cum sanctis Dei frui mereantur, quod ipse praestare dignetur, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen. Hanc quicunque cupit dissolvere, a membris Ecclesiae dissociatus eat.

XXIV.

Fecit igitur antedictus Aldricus episcopus monasterium in loco ubi dudum monasterium fuerat in honore sanctae Mariae constructum, quod et ipse legibus et per instrumenta chartarum a domno imperatore Ludovico ad jus saepedictae ecclesiae acquisivit, sed pene destructum atque dirutum et absque 115.0051A| ulla ratione neglectum. In loco vero supradicto ubi illud praedictum monasterium fuerat, id est inter murum civitatis et fluvium Sarthae, monasterium praedictus Aldricus episcopus, ut dictum est, fundavit, et a novo prout melius potuit construere studuit. Ecclesiam namque inibi fecit majorem quam ibi destructam invenisset, eamque in honore Domini Salvatoris et sanctae ejusdem Dei genitricis Mariae sanctorumque martyrum Stephani, Gervasii et Protasii IV Idus Octob. canonice atque solemniter sacravit. Et propterea hoc illi visum fuit agere quia in eorum sanctorum nomine et honore in quibus caput ipsius monasterii, id est mater ecclesia civitatis sacrata erat, ut in ipsorum memoria et honore membrum constructum sacratumve foret, et sicut praedicta 115.0051B| mater ecclesia in honore Domini Salvatoris et sanctae Mariae sanctorumque martyrum Gervasii et Protasii dedicata erat, ita et ipsa in eodem monasterio ecclesia fuisset, qualiter eorumdem sanctorum memoria ab omnibus, ut decet, inibi futuris veneretur temporibus. Porro claustrum juxta ipsam ecclesiam fecit, id est refectorium, dormitorium, cellarium, et caetera officina quae ad monasterium pertinent, nobiliter composuit, et ita constituit ut in medio claustro fons vivus et bonus surgeret, et inde per eorum officina aquam eis ministrando discurreret. In ipso quoque monasterio monachas instituit secundum regulam sancti Benedicti degentes, quas per licentiam domni imperatoris Ludovici et domnae imperatricis Judith ab Intramnis monasterio misit ibidem. Et 115.0051C| hoc decrevit atque sanxit pariter cum suo metropolitano et suis comprovincialibus, et aliis multis episcopis, auctoritate praedicti imperatoris Ludovici, ut futuris temporibus semper monachae regulariter viventes et secundum regulam sancti Benedicti degentes inibi permanerent, et si quis haec destruere aut infringere nisus (quod absit) fuerit, ante tribunal aeterni judicis inde tremebundam redderet rationem. Ipsis quoque sanctis monialibus et monachis villas dedit, ut inde eorum stipendia et vestimenta atque caetera supplementa per singulos annos pleniter haberent, ut absque ullo impedimento aut indigentia regulariter vivere possent, id est villam Macerias in condita Conedralinse cum omni integritate, et aliam in condita Vivoniense cum omni integritate quae 115.0051D| Taumiacus nominatur, et est sita super fluvium Sarthae, tertiam vero super eumdem fluvium Sarthae, quae Monasteriolus vocatur, et quartam in condita Gabronense, quae Cambronis appellatur. Constituit namque, ut de praefato monasterio et de supradictis villis ministri et monachae ipsius monasterii canonicis matris et senioris civitatis ecclesiae degentibus, unam refectionem per singulos annos in solemnitate praedictae dedicationis ecclesiae, id est quarto Idus Octob. plenam et bonam facerent, et ipsi canonici ad officium dedicationis ipsius ecclesiae revestiti veniant, et illud inibi per singulos annos, sicut in libris officiorum continetur, solemniter celebrent, atque pro praedicto Aldrico episcopo 115.0052A| inibi missas et psalmodia devotissime cantent, id est, unusquisque presbyter missam unam aut duas, et unusquisque clericus sive monacha, psalmos centum decantent, perorantes Dominum coeli ut vitam aeternam habere in coelestibus mereatur, insuper orantes et devotissime supplicantes ut requiem aeternam donet ei Dominus, et lux perpetua luceat ei. Amen.

Supradicta enim refectio canonicorum talis debet esse, id est ut accipiant per singulos annos de pane optimo modios quatuor, et friscingas porcinas optimas quatuor, et de vino optimo modios quatuor, tam in vita ipsius Aldrici quam et post ejus obitum, ita fiat qualiter ambobus congregationibus delectet semper pro eo orare, tam in ipso die quam et in reliquis 115.0052B| diebus, et memoria ipsius nominis ab eis devotissime celebretur, qualiter cum sanctis Dei in coelestibus laetari et beata requie frui mereatur. Amen.

XXV.

Praefatus ergo Aldricus episcopus ingressus villam sui episcopii, in condita videlicet Conedralinse, monachos regulariter degentes instituit, ubi et monasteriolum, prout tunc temporis ratio dictavit et ipse melius potuit; ecclesiam et claustrum aedificavit, et futuris temporibus habitationes monachis regulariter viventibus praeparavit. Et hoc constituit, ut semper ibi monachi essent, et pro domno imperatore et pro eo sive pro universa Ecclesia die noctuque orarent, suasque animas inibi salvarent et aliorum lucrarent, bonamque vitam perpetualiter regulariter viventes 115.0052C| ducerent. Ipsis enim monachis ex rebus suae sedis ecclesiae sibique divinitus commissis ad eorum varias necessitates sufficienter fulciendas atque supplendas dare abundanter, prout tunc temporis exposcebat necessitas, non distulit. Unde et scriptum quoddam sua caeterorumque venerabilium auctoritate episcoporum reliquorumque ordinum Deo servientium, necnon et laicorum religiosorumque pariter ac nobilium manibus roboratum futuris temporibus habendum et custodiendum propriis manibus tradidit, ut ex rebus in eo insertis eorum necessitates supplerent et domino suisque successoribus regulariter militarent, atque multos Domino lucrarent, et pro . . . . . . . . Principibus et pontificibus, quibus subjecti esse debebant, atque pro cunctis sanctae Dei Ecclesiae fidelibus 115.0052D| futuris temporibus exorarent, quatenus eorum et aliorum servorum Dei precibus remissionem omnium peccatorum et vitam perpetuam habere mereantur in coelis. Amen.

XXVI.

Saepedictus igitur Aldricus, Cenomanicae matris ecclesiae episcopus, quoddam monasterium monachorum in condita Duciacinse, in loco qui dicitur Talipiacus, super fluviolum Rhodani construxit prout melius tunc temporis ratio permisit. In ipso enim monasterio Talipiaco, ecclesiam in honore sancti Petri una cum claustro monachorum et molendinis et caeteris officinis quae ad curam et regulam monachorum pertinent, prout melius potuit praedictus 115.0053A| pontifex construere et ornare nobiliterque et sapienter componere studuit. In praefato enim monasterio Talipiaco monachos de monasterio suo quod Anisola nominatur, in quo sanctus Carilephus corpore requiescit, misit, ut in eo regulariter viverent, et multos ad Dominum attraherent, suasque atque multorum aliorum animas inibi Domino multipliciter lucrarent, et pro domno Ludovico imperatore, seu pro filio ejus Carolo, atque pro praefixo Aldrico episcopo, sive pro omnibus sibi commissis et universis sanctae Dei Ecclesiae fidelibus, die noctuque fideliter exorantes rogarent ut nobis omnibus suam semper tribuat facere voluntatem vitamque concedat degere felicem, et insuper requiem tribuat sempiternam. Amen. In memorato ergo monasterio Talipiaco 115.0053B| praepositum suum nomine Jacob archipresbyterum abbatem constituit, qui monachorum curam ibi gereret, eosque monachos juxta regulam sancti Benedicti regulariter regeret, suamque atque aliorum animas inibi salvaret, atque ad supernam patriam, id est coeleste regnum Domino adjuvante deduceret, ut coelestibus in sedibus una cum sanctis et electis Dei perpetualiter vivere cum eis regnare et gloriari, praestante Domino nostro Jesu Christo, mereantur. Amen. Has ergo villulas et res jam dictus Aldricus episcopus praefixo monasteriolo et monachis inibi Domino degentibus per suum privilegium confirmavit una cum licentia domini Ludovici piissimi imperatoris, et una cum consensu Ursmari sui metropolitani et caeterorum suorum comprovincialium sanctorum 115.0053C| episcoporum, assensum etiam praebente universo ordine et clero sibi commisso, sive cuncto coetu Cenomanicae in parochia militantium sacerdotum ac levitarum atqui reliquorum sacrorum ordinum ministrorum.

XXVII.

Commemoratus namque Aldricus, Cenomanicae matris ecclesiae episcopus, divino honore fervens pariter et amore, monasterium Sancti Vincentii juxta Cenomanicam urbem situm quasi a novo reaedificavit et renovare studuit, ipsamque ecclesiam Sancti Vincentii teguminibus et aliis aedificiis ornare interius exteriusque non distulit, et juxta eum in aquilonari parte claustrum monachorum una cum aliis aedificiis quae ad curam et regulam eorum pertinere 115.0053D| videntur, prout melius potuit, construere et ornare nobiliterque et sapienter atque decenter componere studuit. In praefato quippe monasterio praefixi Sancti Vincentii, quod pene dirutum et quasi annullatum invenit, jam magna ex parte reaedificato, posuit monachos, ut regulariter in eo viverent, et multos ad Domini Salvatoris servitium et ad decorem sanctae Dei Ecclesiae attraherent, et ad lucrum animarum et corporum sive ad salvationem et exaltationem Christiani populi multos acquirerent, suasque atque aliorum innumerabilium animas multipliciter inibi sancte et juste ac pie et regulariter viventes Domino lucrarent, et pro domno Ludovico imperatore sive pro ejus conjuge Judith imperatrice atque pro nobilissima 115.0054A| prole eorum Carolo glorioso rege, quorum licentia et auxilio fultus haec agere coepit, et pro omnibus sibi commissis gregibus et populis fideliter et incessabiliter die noctuque implorarent, seu pro omnibus sanctae Dei Ecclesia filiis incessanter orarent ut Dominus Salvator noster, qui nos proprio sanguine redemit, die noctuque in suo servitio et ad suam peragendam voluntatem ubique custodiat, semperque felicem vitam ducere concedat, et ad societatem sanctorum intercedentibus servorum et sanctorum Dei meritis perducere dignetur.

XXVIII. Commemoratio de mansionibus et novalibus quae praefatus Aldricus Cenomanicae urbis episcopus ad utilitatem sanctae Dei Ecclesiae suorumque servorum et sustentationem pauperum sive indigentium atque supplementum sibi famulantium, et ad alenda sive nutrienda pecora, construere et exstirpare studuit.

Juxta monasterium sancti Salvatoris unam sibi ad inhabitandum fecit mansionem, et in monte Sedoneris octo fecit mansionilia, et in rebus de villa Vodebistria in Caterniaco, tria, in Ruiniaco tria, super fluviolum Miliciae tria, inter Agniacum et silva Briscia tria, in Drumniaco duo, in Mantula de ratione sanctae Mariae duo, in Mantula Sancti Albini et fratrum unum, in Novavilla duo, in Rino petroso unum, in Colonica secus urbem, in loco qui dicitur Vivariis, unum, in Puscit duo, in illa rua ultra fluvium Sarthae duo, in illa rua Sancti Vincentii unum, in Laudemauro unum, in Bellasilva tria, in silva Laudensinde 115.0054C| duo, in villa Tricionis quinque, super fluvium Liti juxta Culturas duo, in monte ipsius villae, ubi vinea antiqua fuit, unum, in silva Vaustina septem, in Mouciaco tria, in Canon duo, in Noiolio unum, hoc est, in Vaustina, in Vindoninse pago unum, in villa Cipetra super fluvium Sarthae unum, in Parciaco unum, in Casiliaco duo, in Aciaco unum, in Rupiaco tria, in Asinariis villa fratrum duo, in Colonica duo, in vetus vicum unum, in Celsiaco duo, in Stauriaco in pago Bajocassimo duo, in silva Blanau in pago Oxominse duo, in Spelteriis villa fratrum duo, in Colonica duo, in vetus vicum unum, in Durno unum, in Canania tria, et in Culcanna sive ad Sanctum Julianum duo, juxta monasterium sancti Carilephi super illud magnum vivarium unum, ad 115.0054D| monasterium aliud, ad Belmont tertium, juxta Maceriolas quatuor, juxta illam silvam quam Godefredus fecit quinque, in Panitiariis sex et septem, in campo Cabalorum octo et novem, in Mont Camp decem, in Bovonis villare unum, in villam novam duo, in Varinnas duo, ad Ruciacum unum, in luco Aldrici unum, in Cipetum super fluvium Lizi in Belsa unum, in Pertica ad illam cellam unum, in Runciviacum unum, in Stiviale unum, ad mansiones juxta furcam Burgast unum, in Fraxinido in Belsa in Vuodebris unum, juxta Vuodebris in loco qui dicitur ad Sanctum Paternum unum, in Flaciaco unum, in Rufiaco super Sartham unum, ad Curtunvelt unum, in Brimo unum, in villa Maurane unum, in Breniaco in 115.0055A| Bruslondinse unum, in Brinnaico in Exominse quatuor, ad Cervias unum, ad Curt Cardrici unum, ad Piscosam unum, ad Gaure unum, in Sarcinaco super fluvium Meduanam unum, in Cambion unum, in Bolsingas unum, in Autlingua Saxoniae unum, in Alona unum, juxta campum Sigelaici unum, in Brisciola unum, in Molindareslingres unum, in Montmercantin unum, in finibus Culturensibus juxta Truecto sursum in illo monte e contra Montcue unum, in silva Carnida quinque, in Novavilla in Audecavo unum, in campo Seutdom una cum sua ecclesia unum, in cultura quae Monasteriolus vocatur unum, in illo monte ad Archas unum, juxta Sabonarias unum, juxta Proliacum latronum unum, in Contiliaco unum, in Contidla unum, ad villam Hulduminum, ad Fraxino 115.0055B| in finibus Balian unum.

Sunt in summa centum quinquaginta duo mansionilia a novo fundata et reaedificata non minima.

XXIX.

Placuit quoque in hoc opusculo inserere exemplaria privilegiorum praefati episcopi, et praeceptorum ab imperatoribus et regibus supra ipsa privilegia firmitatis studio a praescripto domno Aldrico episcopo impetrata, ne aliqua machinatione praefata privilegia quassarentur, imperatorum et regum auctoritatibus confirmata, quae suis monachis et canonicis de quibusdam rebus et villulis fecit, ut eorum stipendia pleniter haberent, et absque indigentia Domino servirent, et mater ecclesia suum privilegium pleniter retineret, sicut in subsequentibus haec scire et investigare 115.0055C| volentibus inveniri poterit.

 Exemplar privilegii quod fecit memoratus pontifex fratribus suis de quinque festivitatibus anni et de villa Buxariis.
 In nomine sancti Salvatoris et veneratione sanctae Dei genitricis Mariae sanctorumque martyrum Stephani, Gervasii et Protasii, quorum ecclesia titularius, licet indigne, esse videor, ego Aldricus, Cenomanicae urbis indignus et peccator episcopus, primo anno ordinationis meae, oppido moestus de conversatione fratrum et canonicorum nostrorum, quadam nocte in oratione positus, ut credo divinitus inspiratus, coepi cogitare ut rationabilius et canonice viverent, atque quod multo seu, ut fertur, nullo transacto 115.0055D| tempore habuere claustrum haherent, in quo canonice et regulariter conversarentur, et religiose ac canonicaliter Domino devote famulantes praesentibus scilicet atque futuris temporibus inhabitarent. Memorato ergo in tempore per consensum Landramni venerabilis nostri archiepiscopi, seu et per exorationem comprovincialium nostrorum omnium episcoporum, dedi praedictis canonicis nostris domum in dextera et australi parte constructam nostrae sedis et matris ecclesiae, quae est consecrata in honore sancti Salvatoris et in nomine ac veneratione praedictorum sanctorum, id est, sanctae Dei genitricis Mariae, sanctorum martyrum Gervasii et Protasii sive sancti Stephani, simulque in veneratione et 115.0056A| nomine omnium sanctorum; qua etiam in domo ego et antecessores mei dudum inhabitare solebamus. Praedictam ergo domum nostram atque praefatum locum, cum omnibus aedificiis superpositis et aedificatis, dedi canonicis nostris secundum ordinem canonicum ad inhabitandum. Ipsum quoque locum demum in modum claustri juxta virium mearum imbecillitatem restaurare curavi, et ibidem secundum canonicam institutionem ac sanctorum patrum ordinem canonicaliter Deo et praedictae ecclesiae servientes pariter institui degere vitam et ad canonicas pari modo cunctos devotissime concurrere horas, ac tempore refectionis, ut sanctus canonialis ordo docet, ad eorum refectionem nostri operis studio noviter aedificatum ad reficiendum occurrant, et omnia quae ad corporis sustentationem pertinent, secundum ordinem 115.0056B| canonicum pleniter percipiant. Haec ergo ita peracta, accessi humiliter ad clementiam domni senioris nostri Ludovici piissimi imperatoris, petens ab eo ut pro sua largissima eleemosyna aliquid de rebus nostrae sedis ac matris ecclesia quas vassi dominici per ejus beneficium tenebant mihi reddidisset. Quam petitionem, Domino annuente, non renuit, sed sicut deprecatus sum adimplevit, et per praeceptum suum, suo quippe annulo sigillatum, confirmavit. Haec autem taliter peracta et a sua elementia impetrata, petii ut mihi licentiam daret ut aliquid de ipsis rebus ad necessaria fratrum et canonicorum nostrorum quas mihi reddidit tribuerem. Quod ita et fecit. Tunc ergo gratulanti animo in 115.0056C| eleemosyna et memoria jam dicti domni mei Ludovici piissimi Augusti, dedi sana mente et prompto animo praefixis fratribus et canonicis nostris, una cum consensu praefati domni Landramni Turonensis ecclesiae archiepiscopi et aliorum omnium scilicet comprovincialium coepiscoporum nostrorum, ad supplementum memoratorum fratrum nostrorum atque canonicorum nostrorum, in pago Cenomanico infra quintam praefixae civitatis villam unam nomine Buxarias cum omnibus ad se pertinentibus, et silvam aliquam quae Follicionis vocatur cum omni integritate, atque futuris temporibus ad eorum supplementum augendum per hoc testamentum confirmavi. Ita sane hoc feci ut per singulos annos habeant memorati fratres de praefata villa in festivitate dedicationis 115.0056D| occidentalis partis matris et senioris ecclesiae, quae undecimo Cal. Juliarum die, in qua etiam parte occidentali est in suprascripto die sacratum altare in honore sancti Joannis, et alia duo in honore aliorum sanctorum quorum nomina super ipsa altaria sunt conscripta et quartum altare desuper in solario constructum in honore omnium sanctorum dignoscitur in jam dicto die a nobis esse sacratum. In memorato itaque undecimo Cal. Juliarum die, in veneratione jam dictae dedicationis et solemnitatis, de praedicta villa Buxarias statuentes per hoc testamentum censemus, et censentes consultu et exhortatione multorum episcoporum ac sacerdotum devotissime statuimus ut accipiant suprascripti canonici et fratres nostri 115.0057A| de frumento optimo modios sex et de vino optimo modios quatuor, et insuper potione quae vulgo alixona dicitur modium unum, et arietes optimos quatuor, et porcos optimos duos. Et in dedicatione ecclesiae Sancti Stephani, quae est infra claustrum constructa, cujus festivitas dedicationis est quinto Idus Novembris, similiter habeant fratres de frumento optimo modios sex, et de vino optimo modios quatuor, et insuper de potione quae dicitur silvia modium unum, et friscingas porcinas perbonas duas, et arietes quatuor. In anniversario etiam ordinationis nostrae, quae colebatur duodecimo Cal. Januarias, quae tamen anticipatur una die propter dedicationem matris et senioris nostrae sedis ecclesiae, quae est undecimo Cal. Januarias, habeant praedicti fratres ad eorum refectionem 115.0057B| de frumento optimo modios sex, et de vino optimo modios quatuor, et insuper potionem de finiculo modium unum, et ad pisces emendos de argento solidos quinque, de caseo autem modium unum, et de legumine optimo similiter modium unum. In dedicatione vero absidae matris et senioris nostrae urbis ecclesiae et reconciliatione ipsius ecclesiae quam noviter aedificavi atque reaedificare studui, quam et in honore sancti Salvatoris et in nomine sanctae Dei genitricis Mariae sanctorumque martyrum Stephani, Gervasii et Protasii, simulque in honore et veneratione omnium sanctorum undecimo Cal. Januariarum die, cum aliis episcopis et sacerdotibus multis solemniter dedicavi, et multorum sanctorum reliquias in ea propriis manibus collocavi, sive de corpore proprio 115.0057C| sanctorum martyrum Gervasii et Protasii in confessione senioris altaris reliquias dedicando, decenter composui. In ipsa ergo festivitate habeant jam dicti fratres de frumento optimo modios sex, de vino autem optimo modios quatuor, insuper et de costo optimo modium unum, et ad pisces emendos solidos quinque, de caseo vero modium unum, et de legumine similiter modium unum. Haec autem omnia de praefata villa Buxarias memoratis fratribus, veluti praefixum est, devotissime ministrentur. Ea scilicet ratione haec illis dare censuimus ut praedictas quinque festivitates saepedicti fratres solemniter et devotissime celebrent adjunctos sibi monasteriales omnes, sive suburbanos sacerdotes et reliquos clericos, qui in supradictas festivitatum vigilias devotissime 115.0057D| veniant, et tunc mane prima revestiti in ecclesia cujus festivitas celebratur devotissime adesse procurent, ministrante autem eis custode ipsius ecclesiae oblatas et vinum sufficienter inibi per singula altaria pro me peccatore, dum advixero, unusquisque sacerdos missam decantet unam et amplius, si libuerit et charitas ministraverit, et unusquisque clericus psalmos quinquaginta et amplius, quantum, dilectio et amor Dei instigaverit. Ipsos autem psalmos tam ipsi canonici quam et suburbani vel monasteriales clerici alterius chori in praefata ecclesia vicissim decantare studeant. Post obitum vero meum, quando Deus voluerit, in praedictis festivitatibus futuris temporibus similiter pro defuncto faciant 115.0058A| tam in missis quam et psalmodiis humiliter precamur. Haec ergo omnia diligenter peracta, hora tertia in publicum introeant officium, ipsius diei festivam peragentes solemnitatem. Peracto autem solemniter praedictae festivitatis officio, tunc in refectorio una cum praedictis monasterialibus et suburbanis sacerdotibus ac clericis religiose lectionem continuo audientes et intendentes religiosissime cum silentio reficiant. Hoc ergo summopere suppliciter obsecro sanctos successores meos et praepositos ac magistros seu ministros canonicorum praedictorum, sive ipsos canonicos praesentes scilicet et futuros, ut praedictos suburbanos seu monasteriales sacerdotes et clericos qui ad praedictam festivitatem venerint, et suprascriptas orationes pro me miserrimo peccatore 115.0058B| fecerint, a memorata refectione et ab eorum refectorio a se non excludant; sed si aliqua necessitate factum fuerit, tunc statuentes imploramus ut unus canonicorum bene fidelis de praedictis stipendiis quae de memorata villa Buxarias tribuuntur, accipiat unum modium panis et alterum vini, insuper et de jam dicta potione sextaria quatuor, et unam friscingam qualem meliorem invenerit, et ex his, illis praeparet infra praefixum claustrum in optimo loco devote et religiose et refectionem plenam; sed magis opto et supplex deprecor ut cum saepedictis canonicis nostris in refectorio cum illis religiosissime reficiant, solemniter quoque praedictas dies ducentes, et de tantis festivitatibus laetantes, Deumque in omnibus laudantes ac deprecantes ut tranquillam 115.0058C| hanc degere valeant vitam, et praemia aeternae vitae percipere mereantur. Insuper de praedictis stipendiis deprecans sanctos successores meos atque ministros praefatae matris ecclesiae contestor, atque contestans humiliter deprecor, ut unum modium de praefixo pane per singulas jam dictas festivitates et alium de praedicto vino, et de praefatis friscingis unam quadraginta pauperibus in singulis memoratis festivitatibus tribuant, et in optimo loco ex his eis refectionem praeparent; qui inde refectionem habentes Dominum Salvatorem mundi collaudent, et pro me miserrimo peccatore vivo atque defuncto orare studeant, qualiter cum sanctis et electis Dei aeternaliter laetari valeam, et vita frui perpetua merear. Amen. Quidquid autem in jam dicta villa amplius 115.0058D| elaboratum et acquisitum quam superius in praedictis festivitatibus ministrandum insertum est de qualicunque justo ingenio vel arte, hoc ipsum veniat ad communem utilitatem praedictorum fratrum, et ad eorum refectionum augmentum proficiat, et nihil eis de sumptibus praefatae villae a quoquam substractum vel minoratum fiat, ut magis ac magis Domini omnipotentis servitium adimplere valeant, et pro perpetuitate imperii et domni et senioris nostri Ludovici praescripti piissimique imperatoris et sospitate conjugis et prolis ejus atque invictissima sui exercitus victoria exorare humiliter delectetur, et quasi ad vestigia pedum eorum provolutus deprecor universos in hac sede succedentes ut hanc firmitatem quam 115.0059A| pro amore Domini Salvatoris et veneratione sanctae Dei genitricis Mariae sanctorumque martyrum Stephani, Gervasii et Protasii, atque omnium in veneratione sanctorum, et eleemosyna saepedicti domni Ludovici imperatoris, ac per ejus licentiam pro pondere peccaminum meorum fieri decertavit, in perpetuum conservent esse mansuram. Quam devotionem si quispiam violare praesumpserit, ante tribunal Christi, pro cujus amore hoc factum esse dignoscitur, tremebundam in judicium deducat rationem. Ego Aldricus Cenomanicae urbis indignus et peccator episcopus hoc testamentum a me factum subscripsi. Ursmarus indignus Turonicae urbis archiepiscopus huic testamento annuens subscripsi. Dodo humilis Andecavensium antistes huic testamenti decreto 115.0059B| assensum praebui et subscripsi. Jonas indignus episcopus huic testamento annuens subscripsi. Ego Autcarius Magontiae urbis archiepiscopus subscripsi. Ebroinus indignus episcopus huic testamento annuens subscripsi. Guntardus indignus episcopus huic testamento annuens subscripsi. Ego Erchinradus Parisiacae urbis episcopus hoc testamentum, deprecante Aldrico episcopo, subscripsi. Vyarnarius indignus episcopus huic testamento subscripsi. Ego Echardus episcopus hoc testamentum, deprecante Aldrico episcopo, subscripsi. Theodoricus Cameracensis urbis episcopus hoc testamentum subscripsi. David chorepiscopus subscripsi. Ansteus decanus subscripsi. Godenus archipresbyter subscripsi. Ricardus presbyter subscripsi. Dedivinus archipresbyter 115.0059C| subscripsi. Eruardus, licet indignus, presbyter subscripsi. Geraldus subscripsi. Gansuinus presbyter subscripsi. Ascaricus presbyter subscripsi. Alexander presbyter subscripsi. Gerihanus presbyter subscripsi. Vineboldus presbyter subscripsi. Flodoinus presbyter subscripsi. Flodebertus presbyter subscripsi. Anisacharus diaconus subscripsi. Rodricus diaconus subscripsi. Regnogardus modicus subscripsi. Vivaldus subdiaconus subscripsi. Data Kalend. April. in die sancto Paschae, anno incarnationis Dominicae octingentesimo trigesimo et septimo, indictione vero quindecima, anno quoque vigesimo et tertio imperii domni nostri Ludovici gloriosissimi imperatoris, et anno ordinationis nostrae quinto. Actum ergo Cenomanica in urbe publica in Dei nomine 115.0059D| feliciter. Amen.

XXX. Exemplar praecepti domni Ludovici imperatoris super praescripto privilegio de villa Buxarias.

 In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi. Ego Ludovicus, divina repropitiante clementia, imperator Augustus. Omnibus sanctae Dei Ecclesiae et nostris fidelibus praesentibus et futuris notum sit quia vir venerabilis Aldricus, Cenomanicae urbis episcopus nostrae, suggessit mansuetudini eo quod primordiis ordinationis suae confusum canonicorum matris ecclesiae sibi commissorum ordinem statumque invenerit, et claustrum qui canonice vivere debent eatenus nullum habuerant, sed ipse divini 115.0060A| cultus amore fervens, ex domibus quas episcopi antecessores sui propriis usibus habere solerent, memoratorum canonicorum habitaculis ac variis usibus attribuerit, illicque constructis et secundum opportunitatem cujusque usibus aedificatis ac decoratis, eos secundum auctoritatem canonicam fecerit habitare. Retulit etiam serenitati nostrae eo quod jam dictae matris ecclesiae quibusdam additis oratoriis aliisque forinsecus ecclesiis, solemniter religioseque eorum devotionem adimplere curaverit, easdem dedicationum festivitates propriis temporibus solemniter memorati canonici, convenientibus tam sacerdotibus quam religiosis laicis reliquoque populo solemniter celebrare valerent, eisdem canonicis quamdam ejusdem villam Buxarias vocabulo 115.0060B| per testamenti conscriptionem propria caeterorumque episcoporum venerabilium manibus roboratam proprie delegaverit, quatenus in saepedictis dedicationum festivitatibus, praefixis etiam quibusdam conditionibus dignam ac necessariam refectionem habere valerent. Quae sua institutio ut perennibus temporibus inviolabilis persistere possit nostrae, supplicavit celsitudini ut super idem devotissime religiose institutam nostram firmitatis gratia auctoritatem percipere mereretur, per quam futuris temporibus inconvulse atque inviolabiliter permaneret. Cujus supplicationibus annuentes, per hoc nostrae auctoritatis scriptum statuentes, decernimus ut quod studio divini honoris et cultus religiose patrasse atque instituisse dignoscitur, et jam dicta inscriptionis suae serie 115.0060C| conscribi ac roborare non distulit, cunctis temporibus maneat inconvulsum, nec quispiam successorum suorum de conditionibus in ea comprehensis quidquam audeat immutare aut memoratam villam a jure eorumdem canonicorum abstrahere; sed quidquid de ea secundum institutionem ejus, ut dictum est, ordinare atque disponere voluerint saepedicti canonici, liberam in omnibus habeant potestatem; quatenus pro nobis, conjuge, proleque nostra, ac stabilitate totius imperii a Deo nobis concessi Domini misericordiam jugiter valeant exorare. Et ut haec nostrae confirmationis auctoritas nostris successorumque nostrorum temporibus inviolabilem et inconvulsam obtineat firmitatem, de annulo nostro subter eam jussimus sigillari.
 115.0060D| Hirminmarus notarius ad vicem Hugonis recognovi et subscripsi.
 Datum quatuordecimo Calendas Jul. anno, Christo propitio, vigesimo et tertio imperii domni nostri Ludovici piissimi Augusti, Indictione quindecima.
 Actum Theodonis villa, palatio regio, in Dei nomine feliciter. Amen.

XXXI. Sequitur exemplar privilegii quod fecit praenominatus Aldricus, episcopus ecclesiae Sancti Salvatoris, super fluvium Sarthae, et monachis ibi Domino famulantibus.

 In nomine sanctae Trinitatis et unicae Divinitatis. Ego Aldricus, Cenomanicae urbis indignus et peccator episcopus, illustratione divinae pietatis provocatus, 115.0061A| una cum consensu et licentia domni Ludovici piissimi imperatoris, seu omnium sanctorum comprovincialium episcoporum atque aliarum multarum provinciarum nobilium ac sapientium pontificum, sive cum omni nostrae curae commissae Deo devotae congregationi matrique et nostrae sedis ecclesiae famulanti, pertractans ego casum fragilitatis humanae, pavescensque ultimum vocationis diem, ne multa mole peccaminum oneratus, sine fructu aliquo, quod absit, boni operis repertus inveniar, confortatusque alloquio praedicatoris praecipui, Pauli scilicet apostoli, ubi ait: Si cujus opus manserit, mercedem accipiat; idcirco, ut dictum est, cum consensu et licentia suprascripti principis atque praedictorum sanctorum praesulum sive praefixorum servorum Dei 115.0061B| promptissimo animo, divina inspirante clementia, nostrae devotionis decrevit compunctio, ut ad augendum cultum divinum sive matris et nostrae sedis ecclesiae atque parochiae nobis commissae, ac cumulandum honorem atque lucrum multarum animarum, ut monasteriolum aliquod in nostra parochia nostro labore ad perpetuam omnipotentis Dei laudem fundare et construere deberemus, quod ita annuente Domino et facere studuimus, in quo et ecclesiam, prout valuimus, ad invocandum perpetualiter nomen Dei aeterni in honore Domini Salvatoris et sanctae ejusdem Dei genitricis Mariae sive sanctorum martyrum Gervasii et Protasii atque sancti Stephani, necnon et in honore et memoria simul omnium sanctorum construere et solemniter 115.0061C| sexdecimo Cal. Octob. die cum aliis episcopis et sacerdotibus sive reliquis sanctae Dei ecclesiae ministris decenter et rationabiliter canoniceque atque insigniter, Domino auxiliante, curavimus consecrare, in qua et quindecim altaria erigere et in honoribus et memoriis eorum sanctorum quorum nomina super ea inserta esse praesentis temporis momento videntur, eorumque atque aliorum multorum sanctorum patrocinia et reliquias meis propriis manibus collocavi, solemniterque ea et decenter adjunctis nobis praefatis sanctissimis sociis ordinabiliter sanctificantes consecrare, Domino miserante, meruimus, quorum intercessionibus nos adjuvari misericorditer confidimns eorumque perpetuis tueri praesidiis, largiente Domino, humiliter petimus. In memorato 115.0061D| itaque Calendarum die et in dedicatione praefatae ecclesiae cum licentia et exhortatione jam dicti principis sive praescriptorum sanctorum patrum, videlicet episcoporum ac nobilium et sancte viventium sacerdotum, per librum quatuor Evangeliorum nobiliter ornatum et auro ex parte conscriptum, seu per calicem aureum unum cum patena sua desuper episcopis et sacerdotibus manus eorum imponentibus, multis scilicet nobilibus coram astantibus et videntibus, tradidimus simulque delegavimus una cum jam dicto Evangelio et memorato aureo calice de nostrae sanctae sedis ecclesiae rebus ad supradictum sanctum locum, qui vocatur monasterium Sancti Salvatoris, olim vero Brogilus a 115.0062A| priscis vocabatur; et ad opus monachorum inibi regulariter viventium et Domino famulantium, donatumque in perpetuum ibidem ob mercedem et stabilitatem praedicti domni nostri Ludovici piissimi imperatoris, cujus largitione et praefatum locum acquirere meruimus, sive futurorum dominorum, regum videlicet Francorum, seu et nimis pro pondere peccatorum nostrorum donamus et per hoc testamentum confirmamus confirmatumque futuris temporibus esse volumus, tam opportunitatem quam et pro stipendio fratrum ibidem Domino servientium, necnon et consolationem peregrinorum, atque hospitum advenientium receptionem. Primo vero omnium delegavimus ibidem villam Salvarias cum manentibus triginta et illas culturas duas juxta illud 115.0062B| monasteriolum sitas, seu illam silvam quae intra fluvium Sarthae et inter praedictas culturas et praefatum monasteriolum consistit, atque illam vineam dominicam quae inter Salvarias et jam dictum monasteriolum conjacet, et illa molina duo juxta illud monasteriolum supra fluvium Sarthae sita, necnon et illud pratum ex alia parte praefati monasterioli situm una cum silva, sicut termini praedictorum monachorum dividunt. Delegavimus etiam ibidem villam nostrae sedis ecclesiae Apiacum cum omni integritate, in qua sanctus Ulfacius, pretiosus Christi confessor, corpore requiescit; simulque tradidimus ibi medietatem de villa Canon; parique modo confirmamus ibidem villam Luciacum cum omni integritate; simulque inibi dedimus et 115.0062C| medietatem de villa quae Beruas vocatur de ratione Sanctae Mariae, quam redditione domni nostri Ludovici excellentissimi imperatoris acquisivimus; et illam precariam quam Friderardus per precariam de rebus Sanctae Mariae et Sancti Gervasii tenet, tradimus totam similiterque donamus, et in villa quae vocatur villa Sancti Autleni manentes tres cum vineis tribus et campis aliis, et quantum pars Sanctae Mariae ibi habetur. Videlicet et illas res quas Saleardus in die dedicationis ipsius ecclesiae eidem sancto loco et nobis sive ipsis monachis legaliter tradidit inibi, per hoc testamentum confirmamus. Haec autem omnia in pago Cenomanico sunt sita. Supradictas igitur villas omnes et res cunctas superius nominatas et ad praedictas villas jure pertinentes, 115.0062D| una cum caeteris domibus, aedificiis, mancipiis, vineis, silvis, campis, pratis, pascuis, aquis, aquarumve decursibus, farinariis, mobilibus et immobilibus, omnia et ex omnibus ad praefatum sanctum locum pro lucranda sancta mercede et augmento nostrae sanctae sedis ecclesiae atque nostrae congregationis ornatu donamus, tradimus, simulque delegavimus, et omnia quae eidem sacrosancto loco et fratribus et monachis inibi Domino famulantibus et regulariter viventibus divina pietas deinceps augeri voluerit et a bonis hominibus ibidem condonatum atque traditum fuerit, ita ut ab hac die ibidem perpetualiter, Domino auxiliante, in augmentis proficiant. Unde constitui ob hoc piae devotionis 115.0063A| amore veniente jam dictae Sancti Salvatoris ecclesiae consecrationis festivitate, omni anno fratribus matri et nostrae sedis ecclesiae famulantibus consolationem ministrandam ab abbate et monachis in praefato monasterio Domino famulantibus, id est, de pane optimo modios sex, et friscingas porcinas tres, berbicinas vero similiter tres, et de vino optimo modios quatuor, et de potione optima quinque. Ea vero ratione haec illis dare censuimus ut supradictae matris ecclesiae jam praefati canonici pleniter ad memoratam dedicationis ecclesiae cum silentio et caeteris divinis ornamentis veniant festivitatem cum caeteris suburbanis sacerdotibus et reliquis clericis, et tunc mane prima inibi pro me peccatore, dum advixero, unusquisque sacerdos cantet unam missam 115.0063B| et amplius, si libuerit et charitas ministraverit, et unusquisque clericus psalmos quinquaginta et amplius, quantum dilectio et amor Dei instigaverit. Post obitum vero meum, in praedicta die similiter pro defuncto faciant. Haec ergo omnia diligenter peracta, hora tertia in publicum introeant officium et una cum monachis ibidem Domino famulantibus solemniter ipsius diei festivam peragant solemnitatem; et tunc utrum elegerint faciant, aut inibi cum ipsis monachis pariter reficiant, aut si ibi non refecerint, tunc accepta stipendia in refectorio infra domum et claustrum canonicorum una cum praedictis suburbanis, clericis, et sacerdotibus reficiant. Hoc sane humiliter obsecro sanctos successores meos atque abbates vel monachos praefati monasterii, et 115.0063C| praepositos ac magistros seu ministros canonicorum nostrorum, sive ipsos canonicos praesentes scilicet atque futuros, et praedictos suburbanos, seu monasteriales sacerdotes et clericos, qui ad praedictam festivitatem venerint, et suprascriptas orationes pro me miserrimo peccatore fecerint, a memorata refectione vel ab eorum refectorio a se non excludant; sed si aliqua necessitate factum fuerit, tunc statuentes imploramus ut unus canonicorum bene fidelis de praedictis stipendiis quae jam dicti monachi tribuerint, accipiat unum modium panis et alternum vini, insuper ex potione sextaria quatuor, et unam friscingam qualem meliorem invenerit, et ex his illis praeparet devote et religiose refectionem. Sed magis opto et suplex deprecor ut cum saepedictis canonicis nostris 115.0063D| in refectorio cum illis religiossime reficiant, solemniter quoque illum diem ducentes, et de tanta festivitate laetantes, Dominumque in omnibus laudantes ac deprecantes ut tranquillam vitam hanc degere valeant et praemia aeternae vitae percipere mereantur. Insuper de praedictis stipendiis deprecans sanctos successores meos contestor et contestans humiliter deprecor atque ministros ejusdem Ecclesiae ut unum modium de praefixo pane et alterum de jam dicto vino et de praefatis friscingis unam quadraginta pauperibus in memorata festivitate tribuant, qui inde refectionem habentes Dominum Salvatorem mundi collaudent et pro me miserrimo peccatore orare studeant, qualiter cum sanctis et electis Dei 115.0064A| laetari aeternaliter mereamur. Amen. Porro quod multas episcopales sedes et matres Ecclesias diversa monasteria sub se habere videmus constructa, quaeso ne quidam superflue hoc me fecisse asserant, praesertim cum magis pro honore Ecclesiae nobis commissae, et pro lucro animarum quam pro facinore humano, hoc me fecisse profiteor. Nec mirum si praefatum locum de rebus nostrae sedis Ecclesiae ditaverim, cum multos sanctos episcopos jam talia fecisse et legimus et cognovimus. Idcirco precor cunctos fideles sanctae Dei Ecclesiae ut non hoc me superflue fecisse putent, sed magis pro me peccatore orare non dedignentur; ut si quam pro hoc mercedem adipisci meruero, ejusdem fieri mereantur participes. Denique humiliter precor Dominum nostrum 115.0064B| Jesum Christum, beatum successorem meum mox futurum, et post eum in sede nobis commissa succedentes cunctos episcopos, atque quasi ad pedes eorum provolutus suppliciter flagito, omnesque principes ac nobiles et ignobiles, cunctosque Christianos obsecro, ut parvula a nobis facta ad divinam omnipotentis Dei laudem et incrementum praedicti monasterioli Sancti Salvatoris conservent, et in eorum eleemosyna sive ob praedicti Domini Salvatoris amorem, in cujus honore jam dictum monasteriolum aedificatum et dedicatum esse dignoscitur, augere inibi plura dignentur, et de eis quae fecimus atque delegavimus inibi imminuere aut subtrahere non praesumant; quatenus et bona illorum facta in praesenti et in futuro, sicuti et nostra fecerint, Deo auspice, 115.0064C| conserventur; quatenus si aliquam mercedem pro pio praefixo facto, Domino annuente, habere meruerimus, ipsius mercedis, auxiliante ipso Domino Salvatore nostro, pro cujus et amore hoc fecimus, effici mereamur consortes. Precor etiam cunctos sacerdotes ac Dei servos sive monachos omnes ut praedictas orationes in praefata die pro me peccatore pie et studiosissime adimplere procurent, qualiter absolutionem omnium peccatorum meorum eorum precibus adipisci valeam, et sanctorum consortio perpetualiter Domino largiente frui mereamur. Similiter precor obnixe abbates et monachos cunctos in praefato sancti Salvatoris monasterio degentes, praedicta stipendia canonicis et fratribus nostris, sive suburbanis sacerdotibus et clericis ministrare in 115.0064D| jam dicta die non negligant; quatenus ipsis ministrantibus nobisque humiliter famulantibus et caeteris fratribus et Dei servis orantibus, per suffragia omnium sanctorum nos et illos Jesus Christus Dominus noster in aeterna laetitia una cum sanctis suis fovere dignetur. Amen. Porro ut hoc testamentum sive privilegium a me pia voluntate factum, per rationem supradictam, omni tempore maneat illibatum atque firmissimum, manu propria illud pro firmitatis studio roboravimus, sive sanctos patres nostros episcopos, atque fratres nostros sacerdotes et levitas, seu reliquos clericos caeterasque personas quorum nomina subter habentur, inserta firmare humiliter postulavimus.
 115.0065A| Ego Aldricus Cenomanicae urbis indignus peccator episcopus hoc testamentum a me factum subscripsi. Ursmarus indignus Turonicae urbis archiepiscopus huic testamento annuens subscripsi. Dodo humilis Andecavensium antistes huic testamento decreto assensum praebens subscripsi. Warnarius indignus episcopus huic testamento annuens subscripsi. Ebroinus indignus episcopus huic testamento annuens subscripsi. Ego Autcarius Magontiae urbis archiepiscopus hoc testamentum, deprecante illo Aldrico praedictae urbis episcopo, subscripsi. Guntardus indignus episcopus huic testamento annuens subscripsi. Ego Erchinradus episcopus hoc testamentum, deprecante Aldrico episcopo, subscripsi. Ego Hechardus episcopus hoc testamentum, deprecante 115.0065B| Aldrico episcopo, subscripsi. Ego Theodoricus Cameracensis urbis episcopus hoc testamentum subscripsi. David chorepiscopus subscripsi. Austeus decanus subscripsi. Deduius archipresbyter subscripsi. Erauldus presbyter indignus subscripsi. Ricaudus presbyter subscripsi. Godenus archipresbyter subscripsi. Geraldus presbyter subscripsi. Floduinus, licet indignus, presbyter subscripsi. Gantzuinus presbyter subscripsi. Ascaricus presbyter subscripsi. Flodebertus presbyter subscripsi. Alexander presbyter subscripsi. Ansbaldus presbyter subscripsi. Gerbaus presbyter subscripsi. Anisacar diaconus subscripsi. Rodricus diaconus subscripsi. Vinaldus diaconus subscripsi. Reginhardus modicus subscripsi. Leodaldus diaconus subscripsi. Data 115.0065C| Calend. Aprilis in die sancto Paschae anno incarnationis Dominicae 837, Indictione vero XV, anno quoque XXIII imperii domini nostri Ludovici gloriosissimi imperatoris, et anno ordinationis nostrae quinto. Actum ergo Cenomanica in urbe publice in Dei nomine feliciter. Amen.

XXXII. Sequitur exemplar praecepti Domini Ludovici imperatoris, super memoratum privilegium Sancti Salvatoris et monachorum quod eis jam dictus Aldricus episcopus pio affectu fecit.

 (Vide ubi supra, col. 1271.)

XXXIII. Sequitur descriptio de eleemosyna praefati Aldrici, praefixae Cenomanicae urbi episcopi, qualiter sibi credita singillatim disposuit et discrete Christi famulis ejusque famulabus per hoc scriptum dare constituit.

In nomine sancti Salvatoris et veneratione sanctae Dei genitricis Mariae sanctorumque martyrum Gervasii et Protasii atque sancti Stephani, quorum ecclesiae, licet indigne, titulatus esse videor, Aldricus Cenomanicae urbis et praedictae ecclesiae indignus et peccator episcopus, omnibus in nostra dioecesi et parochia consistentibus, episcopis, sacerdotibus, diaconibus, subdiaconibus, et reliquis sanctae Dei Ecclesiae ministris, seu cunctis fidelibus notum esse cupio quia pertractans casum humanae fragilitatis, una cum licentia domini Ludovici piissimi imperatoris, 115.0066A| et consensu etiam metropolitani Ursmari Turonicae urbis archiepiscopi seu caeterorum com provincialium episcoporum atque multarum aliarum provinciarum sanctorum episcoporum, considerare coepi cum canonicis et caeteris parochianis nostris, tam sacerdotibus quam aliis divino cultui famulantibus, atque nobilibus laicis tam nostris quam et aliis liberis et bonis hominibus, qualiter mea facultaticula et inibi commissa post meum obitum utiliter et rationabiliter foret in utilitatem sanctae matris ecclesiae et meam eleemosynam dispensata, ne forte (quod absit) aliquis sibi ea rapere aut furari aut in suos usus converti faciat, sicut in multis jam factum cognovimus, sed omnia in utilitatem sanctae Ecclesiae et substentationes nobis famulantium, seu supplementa 115.0066B| nostrorum clericorum tam monachorum quam et canonicorum, sive adminicula laicorum qui nostrae ecclesiae et nobis famulari videntur, necne in alimonias pauperum, per consilium praedicti metropolitani et per manus fidelium sacerdotum sive diaconorum atque fidelium laicorum qui ad hoc peragendum a me denominati et constituti fuerint, fideliter et rationabiliter in supra nominatas utilitates et necessitates, sicut in subsequentibus dicemus, distribuantur, id est, quidquid tunc temporis in nostro ergastulo de pecuniis diversi generis et vestimentis inventum fuerit, tota decima pars distribuatur ecclesiae quam fecimus super fluvium Sarthae, in loco qui dudum Broilus Casalis nominabatur, quam et in honore Domini Salvatoris et sanctae Dei genitricis Mariae, sive 115.0066C| sanctorum martyrum Gervasii et Protasii atque sancti Stephani indigni sacravimus, et monachis ibi Domino famulantibus fideliter et cum charitate tribuatur, nona vero pars ecclesiae quam fecimus inter fluvium Sarthae et murum civitatis, in qua et monachas collacavimus, et sub regula sancti Benedicti vivere decrevimus, quam et in honore praedicti Domini Salvatoris et sanctae Mariae ejusdem Dei et Domini genitricis sive sanctorum martyrum Gervasii et Protasii sed et sancti Stephani, quae matri ecclesiae subjecta esse videtur, indigni canonice sacravimus, et monachis, sanctimonialibus, sive cunctae congregationi ibidem Domino famulanti fideliter et cum charitate absque ulla dilatione aut prohibitione vel impedimento attribuatur. De reliquo vero, 115.0066D| tantum quod in ergastulo inventum fuerit, juxta decreta canonum, quatuor portiones fiant tam de auro quam et de argento, sive de caeteris metallis vel utensilibus et diversi generis vestimentis et supellectilibus omnibus: una quae remaneat ecclesiae nobis commissae, alia vero in nostra eleemosyna detur fidelibus pauperibus, tertia autem clericis capellanis et vassallis nostris, quarta presbyteris urbanis et monasterialibus sive suburbanis atque reliquis parochianis et diaconibus seu subdiaconibus necnon et reliquis ministris et clericis, ut melius fieri potuerit. Nam et hoc summopere videndum est, ut omnia cum charitate fiant. Similiter et de vino solummodo quod tam in civitate quam et in ejus ruis tunc inventum 115.0067A| fuerit faciendum est, id est, omnis decima praedicti vini detur monachis viris, et nona funditus detur monachis feminis in praedictis locis degentibus; reliquum autem in quatuor partes dividatur et, ut praescriptum est, partiatur fideliterque et cum charitate per praelixas turmas, ceu de pecuniis in nostro inventis ergastulo dictum est, rationabiliter distribuatur. De vino quoque quod in civitate et ejus ruis tunc temporis fuerit inventum fiat ut dictum est. De reliquo autem vino cuncto, et de annonis omnibus diversi generis, et leguminibus sive fenis per diversa loca et in omnibus villis nostris nobisque commissis reconditis, volumus atque praecipimus suppliciterque flagitamus ut decem partes fiant aequa lance divisas: una videlicet fideliter servetur matri ecclesiae et 115.0067B| beato successori nostro quem Dominus elegerit, et alia detur vassallis et capellanis sive servientibus qui Domino nobisque in nostra mansiuncula militare videntur, ut non ipsi quique, quod absit, in aliquo periclitentur inopia, sed habeant unde sustentari queant usquequo se cum sancto successore nostro mox futuro collacare, Domino adjuvante, utiliter valeant. Tertia tribuatur canonicis et famulis sanctae matris ecclesiae et nonnanis quae in ea quotidie oblationes Domino offerunt, ut et pro me peccatore futuris temporibus Domino offerre eis delectet eorum oblationes. Quarta largiatur monachis qui sunt in monasterio sancti Carilephi et ingressive in Savonariis atque sanctimonialibus monachis quae sunt Intramnis monasterio. Quinta detur monachis quae 115.0067C| sunt in monasterio sancti Salvatoris paulo minus milliario ab urbe distante super fluvium Sarthae, et illis monachis quae sunt in sancto Vincentio juxta urbem, seu sanctimonialibus monachis quae sunt in monasterio Sancti Salvatoris et Sanctae Mariae sive Sancti Gervasii inter fluvium Sarthae et murum civitatis collocato. Sexta congregationibus quae per caetera diversa monasteria, tam in Cenomanica parochia quam et in pago Andecavo, sive Turonico atque Oxomense, et per caeteros pagos Domino militantibus fideliter, in quantum posse et esse facultas tribuerit, cum omni discretione rationabiliter tribuatur. Septima presbyteris et diaconibus ac reliquis clericis nostra in parochia Domino per diversitas ecclesias militantibus discrete et rationabiliter 115.0067D| tribuetur, ut eis semper pro miserrimo peccatore delectet orare et sacrificia Domino assidua offerre, et flexis poplitibus precor ut eis assidue agere suadeatur. Octava, ut diximus, tam de vino quam et de annona diversi generis et legumina sive feno, rationabiliter et discrete detur funditus familiis in nostris villis nobisque commissis commanentibus, quae ea suis sudoribus laboraverunt, ut et eis pro me peccatore orare delectet; et hoc eis agere precor saepissime suadeatur. Nona et decima pars omnis annonae, vini et feni et leguminis pauperibus, viduis, et orphanis fideliter cum omni discretione et charitate funditus tribuatur. Omnes enim precor ut pro me orare dignemini, ut remissionem 115.0068A| cunctorum valeam percipere peccatorum, et vitam habere, annuente Domino, merear sempiternam. Fiat, fiat. Greges autem jumentorum una cum eorum amissariis, et vaccarum ac boum seu porcorum, et ovium sive caprarum, qui sunt in Breim in condita Noviacense, et in Proliaco infra villam quintam, seu in Novavilla super fluvium Sarthae, sive in Cavania, et in Cepeto supra Sartham, et in Bruonis villare in Belsa, et in altero Proliaco super fluviolum Viduam, ecclesiae nobis commissae et nostro successori cum omni integritate possidendos et utiliter lucrandos et gubernandos relinquimus. Ego autem in toto episcopio non inveni viginti jumenta. Modo Deo gratias septem ei relinquo greges una cum eorum amissariis; neque in toto episcopio nobis 115.0068B| commisso ex omnibus pecoribus vel pecudibus tantum inveni quantum modo, Domino auxiliante, in una ex supradictis villulis relinquo ex his quae meo pretio comparavi et meo labore acquisivi. Ideo supplex flagito ne alicui durum aut contrarium sit si ea quae meo sudore acquisivi, et meo pretio comparavi, meis benefactoribus tribuo et mihi servientibus dono, atque Domino offerendo in mea eleemosyna fideliter distribui praecipio, et pro redemptione multorum et innumerabilium peccatorum meorum dari Dei servis et pauperibus humiliter supplico. Illi ergo greges jumentorum una cum eorum amissariis et vaccarum ac boum seu porcorum et ovium atque caprarum qui sunt in Alamaniscas, et illi greges jumentorum una cum eorum amissariis et boum 115.0068C| utriusque sexus, et porcorum sive ovium atque caprarum qui sunt in Drimiaco juxta Mantulam, et in Paciaco, in villae videlicet parte quam David modo providet, fratribus et canonicis nostris cum omni integritate absque ulla dilatione sive diminutione fideliter et cum omni charitate dentur. Illi namque greges jumentorum una cum eorum amissariis et boum utriusque generis, seu porcorum et ovium atque caprarum, qui sunt infra monasterium sancti Carilephi, et in villa Floriaco, et in Conflentio, et in villa Mauri et in Comnis, et in villare Martis, et Rusciaco, et in campo Sigalaici, et in illa cella sive in Cantarnaco, atque in diversis mansionibus circa monasterium constructis, omnes integerrime monachis qui in monasterio sancti Carilephi et in cella 115.0068D| quae Savonarias vocatur Domino militanti absque ulla minoratione aut tarditate detur. Ternos autem greges jumentorum una cum eorum amissariis ac boum et vaccarum sive caprarum et ovium qui sunt in Haliau, et quatuor porcarias quae in eadem villa, tam in mansilionibus quam et in aliis locis esse videntur, et illos greges qui sunt in Curte Quadrici, in Saxonense, omnes tam jumentorum quam et boum et vaccarum seu porcorum et ovium atque caprarum illis monachis qui Domino in ecclesia sancti Salvatoris supra fluvium Sarthae, ubi ille abbas praesse videtur, cum omni integritate et cum charitate absque ullo scrupulo aut contradictione sive dilatione fideliter tribuantur. Illi quoque greges jumentorum 115.0069A| una cum eorum amissariis et boum utriusque generis seu porcorum et ovium atque caprarum qui sunt in villa Colonica juxta urbem in illa curte quae dicitur Villa, quam Gundoldus modo providet, et in Carrariis super fluvium Sarthae, et in Canon, dentur monachis integerrime qui Domino in monasterio Sancti Vincentii militant. Illi ergo greges jumentorum una cum amissariis et boum utriusque generis seu porcorum et ovium qui sunt in Gres et in Fraxinido, in Belsa, et in Semmuro, monachis in Gres Domino in ecclesia Sanctae Mariae et Sancti Almiri militantibus funditus absque ulla tarditate aut minoratione tribuantur. Illi quoque greges una cum eorum amissariis jumentorum et vaccarum ac boum sive ovium et porcorum atque caprarum 115.0069B| omnes qui sunt in Aviniaco, seu in Casiliaco, et in illa parte Paciaci quam Gundoldus providet, nostris sororibus sanctimonialibus monachis quas inter murum civitatis et fluvium Sarthae in ecclesia Domini Salvatoris et sanctae ejusdem Dei genitricis Mariae semperque virginis sive sanctorum martyrum Gervasii et Protasii atque sancti Stephani sub monastico ordine et sub regula sancti Benedicti vivere collocavimus, cum summa charitate et omnium integritate absque ulla dilatione fideliter attribuantur. Illi quoque greges jumentorum una cum eorum amissariis et boum utriusque sexus et ovium sive porcorum atque caprarum qui sunt in Rupiaco, integerrime fratri meo Isaac filioque ejus Rotgario absque ulla diminutione aut dilatione tribuantur. Illi autem 115.0069C| greges jumentorum una cum eorum amissariis et boum utriusque generis seu procorum et ovium atque caprarum qui sunt in Contrella, et in Varennis, in Vindosnense, et in Breuviaco, in Oxomense, et in Artinis super Liz, et in Lanciati ultra Ligerim, sive in Vodebris, vassallis qui nobis in nostra mansiuncula serviunt et clericis qui Domino in nostra capella famulantur cum omni integritate disposite et rationabiliter largiantur. Reliquos namque greges jumentorum et boum utriusque generis et ovium seu porcorum atque caprarum, omnes qui sunt in culturis et in silva Uvastina in diversis mansionilibus et locis, tam super fluvium Liz quam et in silva Uvastina, et in Tricione in diversis mansionilibus et in locis diversis, et in Tauriaco, et 115.0069D| in Bajocassino, et in Vetusvico, sive in Celsiaco, ac in Nascas, seu in Cadarus, et in Colonica ultra Medanam, et in Culcamia ultra fluvium Ligeris, et in Callemarcio, sive in monte Sodeuris, in omnibus mansionilibus in eo constructis, et in rivo petroso, et in villa nova in Belsa, et in villa Macunen, et in Bioca super fluvium Bricia, et in Villena in Parisiaco, in nostra eleemosyna, presbyteris et Dei servis sive pauperibus fideliter et rationabiliter cum omni timore et reverentia distribui disposite imploramus atque rogamus, et omnia fieri cum charitate optamus. De equis namque nostris et secmariis sive mulis et asinis ac poledris, quibus adhuc fruimur, et sine quibus regale et commune servitium 115.0070A| explere nequimus, de illis qui antea dati minime fuerint, praecipimus duos, quales meliores inventi fuerint, praedicto domno metropolitano nostro bene paratos et ornatos dari; et alios duos, quales post hos meliores inventi fuerint, Didani Andecavensis urbis Episcopo bene ornatos tribui jubemus. Ipsos enim sanctos episcopos, si mihi superstites Domino miserante fuerint, ad obitum meum venite deprecor, et animam meam per eorum sanctas orationes Domino devotissime commendari suppliciter flagito, et ad corpusculum meum eorum precibus Domino una cum anima commendari et cum orationibus eorum sepeliri humiliter postulo; et in omnibus summopere illos, et quasi ad pedes eorum provolutus, deprecor ut de me et pro me sic 115.0070B| faciant sicut volunt ut de illis tam in vita quam et post obitum fiat. Insuper quatuor equos bonos meae sepulturae loco et fratribus inibi Domino famulantibus dari jubeo. De caeteris ergo equis volo ut causa benedictionis singulos accipiant singuli qui praescripti et praeordinati ad nostram eleemosynam faciendam fuerint, ut melius illis delectet pro me orare et commissum sibi negotium peragere. De reliquis quippe equis et poledris et mulis atque asinis tres jubemus fieri portiones: una pars remaneat ecclesiae nobis commissae et sancto successori nostro; alia vero largiatur disposite et rationabiliter clericis et vassallis et servientibus et ministerialibus nobis famulantibus. Tertia autem pars distribuatur fideliter et rationabiliter in nostram eleemosynam prout melius 115.0070C| scierint et potuerint quibus hoc commissum fuerit. Taliter quoque illis hoc praecipio et deprecor agere et tam fideliter et rationabiliter dispensare qualiter inde rationem non metuant reddere in conspectu Domini nostri Jesu Christi, et ex hoc non recipiant, quod absit, damnationem aeternam, sed praemium sempiternum. Illa vero omnia quae in praefato tempore, ut dictum est, in praedictis locis et agris tam internis quam externis inventa fuerint, Domino Deo, devota mente et sano corpore, pro ingenti et nimio pondere peccaminum meorum supplex et devotus offero, et per hanc chartulam, quam sana mente dictavi et supradicto praetextu scribere jussi, atque propria manu subter firmavi, ad supradicta et scripta, sicut haec paginula testamenti commemorat, 115.0070D| explenda et fideliter peragenda Domino Deo sponte et devote trado: ut si quis aliter, quod absit, ex praefatis rebus, in quantum melius praevaluerit ac poterit, agere praesumpserit, ipso Domino Deo meo et Salvatori nostro Jesu Christo reddat inde rationes, cui haec praescripta peragenda et explenda devote oblata et tradita sunt, et ante tribunal ipsius judicis aeterni ex hoc tremebundam deducat rationem. Contestor enim sanctum successorem meum mox futurum, quicunque fuerit, et quasi ad vestigia pedum ejus provolutus humiliter deprecor ut sic de me et pro me miserrimo peccatore faciat sicut vult ut sui successores post obitum ejus de eo faciant, et sic mea facta integra conservet sicut 115.0071A| sua vult post se servari. Hanc ergo paginulam testamenti suppliciter flagito ut per omnia conservet; et si quis aliter ex his quae hic inserta sunt facere voluerit, supplico ut eum corrigat, et eis quos ad hoc peragendum de nomine vero, sive quibus hoc negotium commissum fuerit, auxilium per omnia praestet, ut haec absque ullo impedimento perficere queant. Si autem, quod absit, aliter fecerit, ante tribunal Domini nostri Jesu Christi tremebundam ex hoc reddat rationem. Obnixe quoque deprecor sanctum successorem meum, quemcunque Dominus fore voluerit, et omnes sacerdotes tam monachos quam et canonicos, sive cunctos clericos et laicos in nostra dioecesi et parochia commanentes et conversantes, ut in anniversaria obitus mei per singulos 115.0071B| annos diligenter tractent et fideliter in eis pro me orare studeant et vigilias et missas devote decantent, ut, Domino annuente, remissionem omnium peccatorum meorum et indulgentiam misericorditer percipere merear, et vitam insuper habere sempiternam valeam. Amen. Precor etiam dominum successorem meum per Dominum omnipotentem, cunctosque fratres et consacerdotes nostros contestor, quatenus ei fideliter suadeant ut si facultas permiserit, et illi placuerit, per singulos annos in die obitus anniversarii mei de suo faciat praedictis sacerdotibus tam monachis quam et canonicis et reliquis clericis atque pauperibus plenam atque bonam refectionem. Et si illi hoc durum, quod absit, aut difficile fuerit, tunc de villa Buxarias, quam fratribus 115.0071C| et canonicis nostris per testamentum firmiter corroboratum, et per praeceptum domini Ludovici piissimi imperatoris confirmatum sponte et devotissime tradidi, atque perpetualiter possidendam et perfruendam reliqui, illa refectio quae modo et sicut modo praeparatur et agitur in die natalis et ordinationis meae, precor ut convertatur funditus in die obitus et anniversarii mei, et sicut in praedicto testamento continetur per omnia ita agatur, et sicut in eo scriptum est devotissime et fidelissime perficiatur, ut refectionem et consolationem habeant in illa die tam sacerdotes et clerici quam et pauperes et indigentes qui pro me miserrimo peccatore oraverint, ut omnes devota mente inibi requiem aeternam habere exorent suppliciter. Insuper supplico praedictum 115.0071D| successorem meum ut praefatum testamentum meum quod de praefixa villa Buxarias feci, fratribus et canonicis nostris per omnia conservet, et sicut in eo continetur insertum de quinque refectionibus eorum et aliorum sacerdotum ac clericorum atque pauperum diligenter adimplere faciat, ut omnes per singulas festivitates exorent et dicant: Aldrico, Domine, pontifici nostro da requiem aeternam et vitam sempiternam Amen. De jam dictis ergo rebus nemo aliquid meum putet esse nisi ad ameliorandum et canonice dispensandum, quoniam Domino omnia quae in hac chartula memorata et conscripta sunt per hoc testamentum praesens taliter tradidi, et ad praedicta explenda et peragenda firmiter delegavi, 115.0072A| et sicut in hac paginula distinctum et insertum est summopere deprecando fieri jussi et postulavi; et si quis aliter, in quantum facultas fuerit, aut deterius de praescriptis rebus Dominoque oblatis ad praefixa peragenda egerit, ante tribunal Domini nostri Jesu Christi de sua praesumptione tremebundam deducat rationem. Obnixe quoque omnes precor, ut taliter ex omnibus in hac chartula conscriptis agant qualiter in conspectu Domini, quod absit, et vitam aeternam, Domino tribuente, una cum sanctis et electis Dei habere mereantur. Amen.

XXXIV. Sequitur exemplar praecepti domni Ludovici piissimi Augusti super praescriptam descriptionem de eleemosyna Aldrici episcopi causa firmitatis et inconvulsionis facti.

 (Vide ubi supra, col. 1273)

XXXV. Exemplar immunitatis Sanctae Mariae et Sancti Gervasii et Aldrici episcopi de monasterio Sanctae Mariae.

 (Vide ubi supra, col. 1273.)

XXXVI. Item exemplar praecepti domni Ludovici piissimi imperatoris de monasterio Anisolae Aldrico episcopo et ecclesiae sibi commissae imperialiter actum, quando praedictus domnus Ludovicus imperator illud canonice atque legaliter reddidit ecclesiae Sanctae Mariae et Sancti Gervasii, memorato Aldrico ejusdem matris ecclesiae episcopo.

 (Vide ubi supra, col. 1275.)

XXXVII. Exemplar praecepti domni Ludovici piissimi imperatoris de moneta Aldrico Cenomanicae urbis episcopo ejusque successoribus concessa.

 (Vide ubi supra, col. 1276.)

XXXVIII. Item exemplar praecepti immunitatis domini Ludovici imperatoris de Sancti Carilephi monasterio de Aldrico episcopo impetratum.

 (Vide ubi supra, col. 1278.)

XXXIX. Item exemplar praecepti domni Ludovici piissimi imperatoris de villa Lugduno, quod fecit praedictus imperator Cenomanicae matris ecclesiae et Aldrico ejusdem ecclesiae episcopo.

 (Vide ubi supra, col. 1279.)

XL. De dedicatione senioris altaris Anisolae monasterii.

Anno incarnationis Domini nostri Jesu Christi 838, indictione vero prima, anno siquidem XXV imperii domni Ludovici piissimi imperatoris, anno sexto ordinationis Aldrici Cenomanicae urbis episcopi, quinto quoque Iduum Maiarum die, solemniter senius decatum est altare senioris ecclesiae monasterii Anisolae a praefixo episcopo Aldrico in honore Domini Salvatoris et sanctae ejusdem Dei genitricis Mariae sanctique Martini confessoris praecipui. In praefixo ergo Iduum die cum psallentio susceptus est jam dictus Aldricus episcopus, primo postquam ei redditum fuit memoratum Anisolae monasterium a domno 115.0073A| Ludovico imperatore, a monachis et reliquis nobilibus hominibus in ipso monasterio; cui Dominus precibus praedictorum et omnium sanctorum aeternam tribuat vitam. Amen. Praesul, ave, noster, cuncti te, Aldrice, rogamus, Nunc altus dominus, nunc humilisque pater. En tua fama sacri vulgans praeconia facti, Gallorum celsas venit ad usque domos. Qui es pia spes patriae, solamen et optima virtus, Ast murus fortis et clypeus validus.

XL bis. De hospitalium constitutione et receptione, et de sex sanctorum corporibus in sinu matris ecclesiae delatis et collocatis, quorum nomina hic habentur inserta; et de duodecim signis in clocariis matris ecclesiae collocatis, per singulas horas reboandis, et de consecratione episcoporum et sacerdotum ac reliquorum graduum sive sanctimonialium, atque de commemoratione dedicationum ecclesiarum.

Memoratus igitur Aldricus episcopus in praefata Cenomanica urbe duo hospitalia facere studuit. Unum idque juxta praefatam Cenomanicam urbem super fluvium Sarthae a radice pontis Sanctae Mariae propter abundantiam aquarum et pascuorum construere certavit, ad receptionem videlicet episcoporum et comitum atque abbatum sive cunctorum adventantium, in quo et ecclesiam construxit, quam et in honore sancti Stephani solemniter dedicavit, et alia aedificia ad praedictum opus faciendum rationabiliter et mirifice ordinabiliterque construxit et disposuit. Alterum ergo hospitale juxta matrem et 115.0073C| senioris civitatis scilicet ecclesiam infra urbem construxit, in quo pauperes et debiles, caeci ac claudi, sive aliarum debilitatum subnixi et indigentes multi reciperentur, quibus alimenta et lectorum stramenta sufficienter et discrete ministrarentur. Praefixa quoque hospitia jam dictus Aldricus venerabilis episcopus de rebus suae sedis ecclesiae nobiliter dotavit, et villulas seu decimas, sicut in testamentis de iis factis continetur insertum, una cum consensu episcoporum multorum et suorum consacerdotum ad memorata hospitalia et ad usus hospitum ac peregrinorum atque pauperum sive relinquorum adventantium canonice rationabiliterque contradidit, et per testamenta ab episcopis et sacerdotibus sive reliquis nobilibus et liberis hominibus roborata confirmavit. 115.0073D| Praescriptus quippe Aldricus jam dictae urbis episcopus venerabilis invenit quaedam corpora sanctorum sex, quae in desertis ecclesiis valde divinis officiis et luminaribus atque reliquis divinis cultibus negligebantur, quae una cum consilio consacerdotum suorum in gremio suae sedis ecclesiae et in confessione senioris ejusdem ecclesiae altaris decenter et rationabiliter collocavit: id est corpus sancti Juliani praefatae urbis episcopi et praedicatoris primi, et sancti Thuribii praedicti episcopi Juliani successoris, sanctique Pavacii jam dictae urbis etiam episcopi et praedicatoris optimi, seu sancti Romani sacerdotis praecipui et, ut fertur, nepotis sancti Juliani et sanctae Romanae Ecclesiae ministri, quem 115.0074A| etiam sanctae Juliae fratrem nonnulli esse testantur, atque sanctae Tevestinae praecipuae virginis, quae et monasteriolum sanctae Mariae in rebus senioris ecclesiae una cum adjutorio sancti Innocentis praefixae urbis episcopi construxit; sed et sanctae Adae, quae et Adrehildis alio nomine nominatur, quae, ut legitur, deprecante praedicto sancto Innocente, de monasterio sanctae Mariae quod situm est in urbe Suessionis ad Cenomanicam urbem venit, et ibi in suburbio Cenomanico in praefato monasterio sanctae Mariae regulam sancti Benedicti docuit, et eam inibi decenter ordinavit; et partem corporis sancti Liborii supradictae urbis episcopi et confessoris optimi, et maximam partem corporis sancti Haduindi. Antedicta quoque corpora sanctorum in ecclesia 115.0074B| quam praefatus Aldricus praefixae urbis episcopus in honore Domini Salvatoris et sanctae ejusdem Dei genitricis Mariae atque sanctorum martyrum Gervasii et Protasii sive sancti Stephani simulque et in veneratione omnium sanctorum solemniter consecravit, et in memorata ejusdem ecclesiae senioris altaris confessione praedicta corpora, ut praefixum est, solemniter decenterque et ordinabiliter collocavit, ea videlicet ratione ut inibi officia et luminaria et caetera ad divinum cultum et ad honorem sanctorum pertinentia pleniter haberentur, et postmodum ubicunque necessitas construendorum poposcerit monasteriorum, singillatim praefixa corpora in unoquoque monasterio collocaret; quatenus ex eorum memoriis et apertis intercessionibus magis cultus 115.0074C| cresceret divinus, et laus Dei in melius et multis modis multiplicaretur, sicut in posteris actum esse, Domino annuente, probatur. Ipse ergo Aldricus in praefata seniore et matre ecclesia civitatis duodecim signa ex metallo optimo fundere et firmare studuit, quae et in jam dicta seniore ecclesia decenter in clocariis collocavit, et ad singulos cursus mirabiliter et ordinabiliter reboare et sonare disposuit, quatenus et per ea populum ad ecclesiam decenter et solemniter convocaret, et ex eis plura et multimoda laus Domini exornaretur et cresceret, ut et in cymbalis bene sonantibus cuncti assidue Dominum laudarent, et quandocunque dulcis eorum sonus in auribus populorum reboaret, de eorum sceleribus omnes recordarentur, et pro eis Domini misericordiam 115.0074D| singulis horis invocarent, quatenus remissionem et absolutionem eorum percipere mererentur, et mundi atque puri ab omnibus sordibus peccatorum fierent, atque ad sempiternam pervenire gloriam mererentur. Praefatus igitur Aldricus episcopus tantae fuit dignitatis et honoris amorisque ut usque ad Romanam sedem ejus rumor pervenerit, eique domnus Gregorius Romanae sedis ecclesiae venerabilis apostolicus Roma in pago Cenomanico suum vestimentum sacerdotale miserit, illud scilicet vestimentum quo in Pascha indutus fuerat. Misit etiam ei baculum pastorale, quod ferula nuncupatur, una cum sua epistola, vocans eum ut, si possibile foret, usque ad eum perveniret, eique concessit ut qualemcunque 115.0075A| petitionem et benedictionem a sede sancti Petri accipere vellet, aut per seipsum aut per suum missum ei voluntarie et libenti animo mitteret atque concederet. Fuit enim memoratus episcopus consiliarius imperatoris et unus ex prioribus, quem tam domnus imperator quam et sui optimates et regni proceres obtemperabant et oppido credebant atque in omnibus obedientes ei se esse et benevoli dicebant. Sed inde valde tristabatur quod saepissime eum in palatio retinebant, et propterea suum ministerium ei ut desiderabat et volebat perficere non licebat, quoniam erat persaepe prope unum annum quod de palatio non absolvebatur, sed ibi, licet invitus, morabatur; et ideo multa remanserunt tam in sua civitate quam et in suis monasteriis sive in sua parochia 115.0075B| imperfecta, sed et quaedam nec inchoata quae ad divinum cultum explendum et ad laudem omnipotentis Dei magnificandam atque ad utilitatem sanctae Dei Ecclesiae perficiendam facere prudenter disponebat et perfici desiderabat. Praedictus quoque Aldricus episcopus fecit ordinationes per diversa et canonica tempora sexaginta. Episcopos ergo sacravit septem, sacerdotes vero octingentos, Levitas nongentos. Subdiaconos quoque et reliquos ordines prout necessitas poscebat; quorum nomina propter prolixitatem et taedium scriptoris atque lectoris hic non inseruimus, sed in alia scedula, in qua nomina eorum et testes et titulos et tempora et reliqua quae ad hoc pertinent plenius inseruimus; ut si quis haec plenius nosse voluerit, in ea reperire valeat, vel si aliqua altercatio de eorum ordinatione futuris temporibus orta fuerit, in ipsa scedula appareat pleniter declaratum qualiter aut qua ratione sive ad quos titulos ordinati esse noscuntur. Ipsam enim scedulam apud seniorem custodem matris et civitatis 115.0075C| ecclesiae reperire poterit si quis voluerit. Sacravit etiam praedictus pontifex virgines inter monachas et canonicas per diversa et canonica tempora centum et viginti. In monasterio videlicet Intramnensi monachas virgines canonice sacravit quadraginta quinque. Et in monasterio Sanctae Mariae juxta urbem super fluvium Sarthae, quod ipse a novo fundavit et ornavit, monachas virgines consecravit triginta octo, et reliquas canonicas virgines per diversa loca Domino militantes septemdecim.

XLI. De translatione corporis sancti Pavacii et dextri brachii sancti Liborii.

Anno incarnationis Domini nostri Jesu Christi 840, indictione III, anno vero imperii Ludovici piissimi Augusti XXVII, et anno VIII Aldrici hujus parochiae episcopi atque hujus coenobii fundatoris, VII videlicet Iduum Julianum die, solemniter translatum est a praescripto episcopo et ab aliis episcopis et sacerdotibus et reliquis sacris ordinibus corpus sancti Pavacii et brachium dextrum sancti Liborii in hanc Sancti Salvatoris ecclesiam, hucque in nobilissima 115.0076A| urna decenter a praefixis episcopis et sacerdotibus subsequentibus signis humatum; quorum precibus ab omnibus petimus liberari malis et cunctis frui aeternaliter bonis, ipso auxiliante, cui est honor et gloria in saecula saeculorum. Amen.

XLII. Constitutio Aldrici urbis Cenomanicae episcopi de luminaribus et incensibus ecclesiae senioris civitatis.

Constitutum est ab Aldrico Cenomanicae civitatis episcopo ut ardeant per quotidianas noctes in seniori ecclesia de oleo a vespere per totam noctem usque mane tria, et de cera, quando tempus dictaverit, una, et ad nocturnas sive matutinas ardeant luminaria per quotidianas noctes de oleo decem et de 115.0076B| cera quinque, tria ante senius altare, et quartum ante altare sanctae Trinitatis vel crucifixum, et quintum ante altare sancti Joannis. Illa vero luminaria quae de oleo fiunt ardeant per altaria et loca destinata, unum inter senius altare et sedem episcopalem, et aliud ante gradus senioris altaris, et tertium in medio choro, et quartum in exitu chori, et quintum ante altare sancti Georgii et sancti Felicis atque sancti Symphoriani et aliorum sanctorum quorum nomina super eo ascripta adesse videntur, et sextum ante altare sanctae Agathae et sanctae Felicitatis et sanctae Sabinae et aliarum sanctarum virginum quarum nomina super illud scripta adesse videntur, septimum ante altare sanctae Trinitatis, et octavum ante aram sancti Joannis Baptistae, et nonum 115.0076C| ante altare omnium sanctorum, et decimum ante aram sancti Christophori et sancti Hyppoliti atque sancti Saturnini et reliquorum sanctorum quorum nomina super illud scripta esse videntur, et undecimum ante altare sancti Victorii et sancti Brixii atque sancti Arvei et reliquorum sanctorum in quorum honore sacratum esse cognoscitur. In Dominicis vero omnibus noctibus et in festivitatibus XX sanctorum constitutum est ut amplius incendantur et ardeant luminaria XXX de oleo, et quinque de cera, et in festivitate sancti Joannis apostoli et evangelistae, et in festivitate sanctorum Innocentium, et in octavis Domini, sive in octavis Epiphaniae, et in festivitate sanctae Agnetis, seu in festivitate sanctae Agathae, et in festivitate apostolorum 115.0076D| Philippi et Jacobi, et in inventione sanctae crucis, et in festivitate sancti Petri, similiter et in festivitate sancti Pauli, seu in festivitate sancti Laurentii, et in decollatione sancti Joannis Baptistae, sive in festivitate sancti Michaelis archangeli, atque in festivitate sancti Bartholomaei apostoli, et in festivitate sancti Matthaei apostoli et evangelistae, sive in festivitate apostolorum Simonis et Judae, nec non et in festivitate omnium sanctorum Kalendis Novembris, atque in festivitate sancti Martini, et in festivitate sanctae Caeciliae virginis et martyris, atque in festivitate sancti Andreae apostoli. In his quoque festivitatibus amplius agatur, id est, in Epiphania et in 115.0077A| Purificatione sanctae Mariae et in Ascensione Domini, seu in Pentecosten, et in dedicatione occidentalis partis ecclesiae senioris et altaris sancti Joannis Baptistae, quae est XI Kal. Julii, et in nativitate sancti Joannis Baptistae, et in Assumptione sanctae Mariae, et in nativitate sanctae Mariae, seu in natale episcopi, quae agitur in die festivitatis sancti Thomae apostoli, atque in dedicatione matris et senioris ecclesiae suae senioris altaris. In his namque festivitatibus constitutum est ut ardeant luminaria triplicata, id est, de oleo nonaginta, et cera decem, hoc scilicet centum vel eo amplius, prout opportunitas et locus fuerit. Tamen nullo modo concessum est ut minus, sed amplius. In nativitate autem Domini tam festive constitutum est fieri sicut illos dies decet; et in festivitate 115.0077B| sanctorum Gervasii et Protasii sive sancti Stephani prout melius potuerit fiat. Est etiam constitutum a praedicto episcopo ut incensum boni odoris offeratur per singula altaria et deferatur fratribus in ecclesiam convenientibus et populis ad ecclesiam venientibus ad matutinas et ad missam sive ad vesperas atque completorium. Haec autem per singulos quotidianos dies devotissime, in Dominicis vero diebus et in festivitatibus amplius et solemnius agatur.

XLIII.

Placuit etiam in hac scedula, quae de quibusdam actibus pontificum Cenomanica in urbe degentium usque ad Aldricum ejusdem urbis episcopum conscripta esse dignoscitur, inserere relationem sive 115.0077C| memoriale qualiter praedictus Aldricus antedictae urbis episcopus monasterium Anisolae, in quo sanctus Carilephus confessor praecipuus corpore requiescit, ante domnum Ludovicum imperatorem legibus conquisivit; ut si deinceps aliqua altercatio de eo orta fuerit, praefati memorialis exemplar in hac scedula conscriptum bonis hominibus ad religendum appareat. Quod si aliquis ex hoc aliquam pulsationem praedictae matri et civitatis ecclesiae deinceps suisque successoribus ullo unquam tempore facere tentaverit, in hac scedula reperiatur qualiter evindicatum fuerit, et quid repetierit evindicare non valeat, sed subter inserta evindicatio firma et stabilis omni tempore permaneat.

Incipit relatio vel evindicatio sive memoriale qualiter monasterium Anisolae ad jus Cenomanicae matris ecclesiae ante domnum Ludovicum imperatorem ab Aldrico episcopo canonice et legibus evindicatum fuit.

 In nomine Domini nostri Jesu Christi. Temporibus Ludovici piissimi Augusti subter inserta causatio vel evindicatio fuit de monasterio Anisolae inter Aldricum episcopum et Sigismundum abbatem, qui illud tunc tenebat. Nam praefatus Aldricus dicebat et scriptis et testibus approbabat quod de jure suae sedis ecclesiae praefatum monasterium cum omnibus ad se pertinentibus esse debebat, et sui antecessores illud ex rebus Cenomanicae matris ecclesiae magna ex parte fundarant, et ad ipsam matrem ecclesiam 115.0078A| subjectum esse debebat, et hoc legibus affirmabat. Econtra Sigismundus dicebat quod proprium domni imperatoris esse debebat, et non de praedicta ecclesia: sed nullam veram auctoritatem exinde ostendebat, nisi tantum unam epistolam quam Pippinus propter odium Gauzioleni episcopi cuidam suo monacho fecerat, ut illi subjectum esset et non Gauzioleno; et hoc propter odium Gauzioleni factum esse perscrutatum est. Quia quando fuit Pippinus Cenomanica in patria, et de quadam persecutione inimicorum suorum reversus per Cenomanicam patriam transibat, tunc eum praefatus Gauziolenus et suus frater Harivius non receperunt, sed infra Cenomanicam urbem cum omnibus quos secum conducere potuerunt se recluserunt, et domnum Pippinum regem illuc introire 115.0078B| non permiserunt, sed damnum ei de suis hominibus facere nitebantur, et suum pincernam coram eo stantem, dum sua castra in vinea sancti Petri juxta urbem Cenomanicam posita erant, interfecerunt, et alios homines vulneraverunt. Videns autem domnus Pippinus quod ibi proficere non potuit, vastans totam illam regionem, pergere coepit ad Franciam. Tunc in ipso itinere venit ad ipsum praedictum monasterium Anisolam, et praecepit illis monachis ut nullam obedientiam facerent jam dicto Gauzioleno, eo quod ei rebellis esset, sed sub suo mundeburdo vel sub sua tantummodo tuitione vel dominatione permanerent. Et tunc eis ac Siebaldo eorum abbati talem epistolam dedit, quod propter odium, ut dictum est, Gauzioleni, et non propter ullam aliam rem aut 115.0078C| injustitiam factum esse liquet. Tunc enim ipse Siebaldus non fuit ausus ibi remanere, sed una cum Pippino usque in Franciam perrexit. Postea vero cognoscens Pippinus quod injuste fecisset et propter odium Gauzioleni hoc egisset, praecepit filio suo Carolo et jurejurando contestatus est ut praefatum monasterium redderet Cenomanicae matri ecclesiae, cujus juste esse debebat, ne aliquod detrimentum sua anima ex hoc haberet. Et sic fecit postea domnus Carolus, et Franconi episcopo illud reddidit, atque per praeceptum suum praedictae matri ecclesiae confirmavit. Multi autem hactenus vivunt qui domno Carolo hoc dicere audierunt, qualiter suus pater domnus Pippinus ei hoc contestando facere praecepit. Et quando jam dictum monasterium Branconi 115.0078D| reddidit, multi vivebant qui hoc domnum Pippinum Carolo praecipere et contestari audierunt. Istam vero rationem pleniter praedictus Aldricus episcopus perscrutatam apud veridicos homines habebat, et hoc testibus veris et bonis coram omnibus affirmabat. Taliter enim Aldricus et Sigismundus altercantes, pervenit ipsa ratio usque ad domnum imperatorem; qui hoc firmiter inquirere praecepit, et veraciter sibi renuntiare jussit. Sed antequam ipsa causatio ante domnum imperatorem veniret, volebant eorum amici et boni homines eos inde pacare et concordare. Sed Aldricus episcopus obtemperabat eorum justis petitionibus, et Sigismundus non faciebat; sed quidquid et juste et rationabiliter sui amici agere 115.0079A| suadebant, praedictus Sigismundus spernebat. Offerebat enim ei memoratus Aldricus episcopus ut aliquem censum ei ex hoc solveret, sicut sui antecessores praedicti episcopi antecessoribus faciebant, et per suum beneficium illud tenere, et nunquam ei diebus vitae suae de illo aliquod impedimentum facere volebat, sed quiete et pacifice una cum suis monachis eum inibi esse permittebat. Offerebat etiam et aliam causam praedicto Sigismundo, suadentibus praedictis amicis et bonis hominibus, jam dictus Aldricus episcopus, ut si hanc non vellet, saltem aliam faceret. Permittebat autem ei duas aut tres villas, quales sibi eligeret, per suum beneficium habere, et ex his nullum servitium aut aliqua dona requireret, sed quidquid ex his vellet faceret. His omnibus a Sigismundo 115.0079B| spretis, coepit saepedictus episcopus suam justitiam juste et rationabiliter quaerere, quia plenam et justam rationem sibi in hoc habere videbatur. Praecepit enim hanc justitiam inquirere domnus imperator Ebroino Pictaviensis urbis episcopo, et Erchinrado Parisiacae civitatis episcopo, et Rorigoni comiti, et Altmaro seneschalcho domnae Judith imperatricis, et misso palatino una cum aliis vassis dominicis. Sed dum haec res ad effectum tunc minime pervenit propter alias necessitates, et hoc domno imperatori renuntiatum esset, praecepit ut ante se in suo palatio ipsa altercatio finiretur. Tunc ergo jussit domnus imperator ut haberent ambo eorum auctoritates et testimonia Aquisgrani palatio ad suum placitum quod ibi tempore quadragesimali cum episcopis et abbatibus et 115.0079C| comitibus et caeteris fidelibus suis habebat, ut ibi pleniter praefixa altercatio finem perciperet. Sed Sigismundus jam vocatus ad ipsum placitum minime pervenit. Qua de re iterum domnus imperator per suam epistolam eum vocavit ut post Pascha veniret. Qui et hoc renuens, jam tertio vocatus minime venit, neque missum aliquem misit cur hoc dimitteret. Tunc cernens domnus imperator suam inobedientiam et contumaciam, exspectavit tamen adhuc post tertium condictum placitum quindecim dies ut veniret; sed cernens eum jam venire non velle, neque suam rationem juste diffinire, quia minime hoc rationabiliter et veraciter se facere confidebat, et propterea venire ad placitum nolebat, tunc domnus imperator interrogavit suos consiliarios et episcopos 115.0079D| sive abbates et comites et reliquos fideles suos quid ex hoc facere deberet, et quale consilium ex hoc ei darent, et quid de tam inobediente suo praecepto facturus esset. Tunc respondentes dixerunt utriusque ordinis omnes: Vidimus quod iste episcopus vester Aldricus habet suas auctoritates et praecepta regalia tam genitoris vestri quam et aliorum vestrorum antecessorum, videlicet regum Francorum, in quibus, ut coram nobis relictum est, continetur insertum et sanctorum sacerdotum ac regum manibus propriis corroboratum, quod monasterium Anisolae, unde agitur haec justitia, Cenomanicae matri ecclesiae traditum fuit et ab episcopis ejusdem matris ecclesiae constructum et ornatum atque legibus possessum. 115.0080A| Habet etiam praefixus episcopus, quos videmus et audimus, suos testes veros et bonos, qui has auctoritates firmas et veras esse testantur, et jurejurando quae dicunt affirmant. Insuper testantur quod infra legitimo tempore praedicta mater Cenomanicae civitatis ecclesia vestituram legitimam habuisset de praedicto monasterio, et adhuc triginta anni non sunt transacti quod ex eo legitimam vestituram habuit, et propterea inde fuit modo alienatum quod Franco episcopus praedictae ecclesiae suo propinquo Adalghyso illud impetraverit, ut pro illo regalia servitia et itinera faceret, quae ille pro sua infirmitate et senectute facere non valebat. Affirmant etiam eumdem Franconem aliquas villulas et quosdam vassallos casatosque, ut nominant, ex praefixo monasterio ad 115.0080B| suum opus, dum advixit, retinere, sed illis ambobus defunctis non fuit ad praesens episcopus ejusdem sedis qui domnum imperatorem Ludovicum ex hoc interpellaret ad tempus; et sic datum est alio, et tali occasione sublatum est de praefixa sede. Sed et hoc quod isti monachi dicunt quod vestrum proprium esset, praedicti testes Aldrici episcopi per eorum auctoritates et per vestros vassallos et alios veridicos et bonos homines affirmant non esse. Dicunt etiam, si vestrum proprium esset, res ipsius monasterii secundum legem Salicam aut Ribuariam tuerentur, sicut alia loca et res quae de vestro sunt proprio faciunt, et mancipia non partirentur, sicut de aliis locis et rebus quae de vestro sunt proprio in illa regione est consuetudo facere; sed de istis causis 115.0080C| in rebus sancti Carilephi sicut in propriis domni imperatoris observare apud eos est consuetudo, nihil unquam conservatum fuit; et pro istis causis affirmant et defendunt jam dicti testes saepedictum monasterium non vestrum proprium aut alicujus esse, sed de jure Cenomanicae matris ecclesiae, de cujus rebus est fundatum, illud esse affirmant, quod et rationabiliter et legibus, ut nobis videtur, facere possunt. Testantur etiam supra memorati testes quod omnes episcopi qui in praedicta civitate et in jam dicta sede a tempore sancti Innocentis episcopi secundi, successoris videlicet sancti Victurii, et a tempore sancti Carilephi confessoris eximii fuerunt, praedictum monasterium subjectum habuissent, exceptis duobus, quod propter praedictum odium et pro 115.0080D| aliqua negligentia veraciter factum esse inquisitum est. Testantur etiam quod plus ad jus et subjectionem praedictae matris ecclesiae praefatum monasterium pertineat quam ad vestrum proprium aut ad aliam aliquam causam; et hoc, si aliqui testes contra se venerint, falsos eos, qualiter praeceperitis, facere posse testantur firmiterque affirmant. Supradicta vero ratione hanc justitiam diligentissime ventilatam, rei veritatem cognoscentes, pleniter et rationabiliter legis divinae et mundanae nos utriusque ordinis vestri fideles auctoritate instructi, et plena ratione suffulti, judicamus vosque hortamur ut ei auferatur qui vobis inobediens exstitit et ad vestrum placitum non solum semel aut bis vel ter vocatus 115.0081A| venire contempsit, quia de sua absentia culpabilis et convictus esse cognoscitur, et ei vestra auctoritate nostroque judicio reddatur praefatum monasterium qui vobis inobediens non fuit, nec ad placitum venire renuit, sed semper praesens cum suis auctoritatibus et nobilibus testibus adfuit, et hoc pleniter et legaliter approbare est paratus quod suae sedis ecclesiae praefatum monasterium esse debet. Et propterea praefato Aldrico episcopo firma auctoritate ad jus suae sedis ecclesiae praefatum monasterium cum omni integritate ut reddatur judicamus. Quidam autem eorum dixerunt: De nobis ipsis aliter judicare non possumus, quod si aliquis nostrum licet nemine quaerente, aut aliqua causatione pulsante, vocatus ad vestrum placitum venire contempserit, ni infirmitas 115.0081B| aut legitima somnis eum detinuerit, et si aliqua somnis, aut infirmitas eum detinuerit, ni ipse suum advocatum aut suam excusationem rationabilem ad vos miserit, juste et plena ratione perdere debet unusquisque nostrum quod de vestro habet. Et propterea sicut et de nobis, sic et de illo judicamus; quia neutrum fecit, nec ipse venit, nec mandare studuit cur illud dimisit. Sed sicut isti homines qui praesentes adstant, id est Hagano et Benedictus et alii, dicunt et affirmare volunt qualitercunque vobis placuerit, sive si aliquis ex vobis aliter dixerit, singulare certamen cum eo praeliari sive in judicio, si vobis placuerit, seu cum sacramento verum facere nullam ob aliam causam praefatum Sigismundum remansisse, neque propter infirmitatem, neque propter 115.0081C| aliam necessitatem, nisi quod venire, ne convinceretur, noluit, quia nullam justitiam neque aliquam justam aut rationabilem causam praedicta quaestione se habere confidebat. Et haec praedicti homines quotidie ante vos et ante nos et reliquos fideles vestros clamant, et approbare, sicut praedictum est, vel qualiter vos placuerit et eis praeceptum fuerit volunt. Et hoc saepissime publiciter in hoc palatio est acclamatum et perquisitum nobis et caeteris fidelibus vestris audientibus: sed nemo est qui eis contradicere aut resistere velit, sed plus dicunt omnes eos veritatem dicere, quod et verisimile nobis esse videtur. Sic vos jam quindecim dies per aliud placitum vel tertium ei concessum exspectantes, neque suum advocatum aut suas auctoritates misit, neque ullam excusationem 115.0081D| de se vel de suo contemptu facere noluit. Idcirco de sua absentia vel contumacia jam convictum atque damnatum eum esse legibus judicamus, ita ut nec ejus vox amplius de hac causa audiatur. Et ut hoc quod dicimus et judicamus auctoritate canonum et legis plenius confirmemus, precamur ut nonnullae sententiae ad hoc pertinentes canonum et legum ante vos legere jubeatis. Et tunc publice coram omnibus recitatae sunt hae sententiae canonum et legum.

Excerptum ex decretis papae Bonifacii, capitulo III.

 Manifestum est confiteri eum de crimine qui indulto 115.0082A| et delegato judicio purgandi se occasione non utitur. Nihil enim interest utrum in praesenti examine omnia quae dicta sunt de eo comprobentur, cum ipsa absentia pro confessione constet.

Item ex decretis ejusdem Bonifacii papae.

 Nulli dubium est quod reus judicium nocens subterfugit, quemadmodum ut absolvatur qui est innocens quaerit. Confitetur enim de omnibus quisquis se subterfugere judicium dilationibus putat.

Item ejusdem cujus supra.

 Cavendum est ut si quis adesse neglexerit, dilationem sententiae de absentia non lucretur; sed quae male pullulasse noscuntur, radicitus evellantur et emendentur.

Ex decretis Coelestini papae. 115.0082B|

 Non caret enim suspicione qui ad judicium venire contempserit et purgari se distulerit, quia ipsa absentia sua est comprobatio. Insuper occurret veritas, si falsitas displicet. Merito namque causa nos respicit si silentio faveamus errori. Ergo corripiantur qui hujusmodi sunt modis omnibus, ut veritas eorum versutiis non sopiatur, sed astuta eorum cavillatio aptissime et prudenter omnibus manifestetur et emendetur, atque restituatur quod hactenus occultum et neglectum fuit.

Item excerptum ex decretis papae Innocentii.

 Veritas saepius exagitata magis splendescit ad lucem, et pernicies revocata in judicium gravius condemnatur. Nam fructus divinus est justitiam 115.0082C| saepius recenseri, et errata corrigere, ablata restaurare. Nec otiosa ergo Dominus judex noster in nobis esse patitur quae exercenda, non negligenda donavit.
 Sequentia vero capitula ad eamdem rationem pertinentia a sapientibus comitibus et scabinis dominicis sunt prolata; et per judicium coram omnibus sunt recitata.

Haec capitula quae subsequuntur de lege Romana sunt assumpta.

 Imperator Valentinianus inter caetera Firmino praefecto praetorio et patricio data. Si quis pulsatus in judicio adesse noluerit, post secundam aut tertiam conventionem sciat se contumacis sententiam 115.0082D| subiturum, id est ut quidquid, si fuisset in judicio addicendus erat, petenti litigatori quasi victus exsolvat. Data VII. Kal. Maii Romae, Herculano V. C. cons.
 Quinque capitula de effectu sententiarum et finibus litium Pauli sententiarum lib. V. Quicunque tribus auctoritatibus judicis conventus, aut trinis litteris vel tribus edictis ad judicium fuerit provocatus, aut uno pro omnibus peremptorio, id est quod causam exstinguit, fuerit evocatus, et praesentiam suam apud eum judicem a quo ei denuntiatum est exhibere 115.0083A| non voluerit, adversus eum quasi in contumacem judicari potest. Quinimo nec retractari per appellationem negotia possunt, quoties in contumacem fuerit judicatum.

Item Theodosius libro quarto' de sententiis ex periculo recitatum.

 Imperatores Gratianus, Valentinianus et Theodosius AAA. Clearcho praefecto. Quidquid praesentibus partibus in causis fuerit ordinatum, habebit plenissimam firmitatem, nec poterit immutari. Data Kal. April., Honorio VIII et Boetio conss.

Sequitur sententia de eadem lege Romana, de libro Pauli assumpta.

Si enim judicibus talia conceduntur, quanto magis 115.0083B| regibus et imperatoribus frena et lora ampliora et latiora relaxantur, quoniam de crimine majestatis gravius judicantur rei et incriminati quam alterius alicujus generis saecularis: quia honor capitis decus est aliorum membrorum, et dedecus capitis ignominia est aliorum membrorum. Porro quia omnia membra sequuntur caput, scilicet ut in comparatione praedecessorum nostrorum, more videlicet antiquorum, loquamur, sicut ab illis non semel aut bis vel ter sed persaepe firmatum et definitum esse legimus, dehonoratio et despectio seniorum et magistrorum et contumacia eorum contumelia est subditorum et juniorum, et honor et exaltatio atque benevolentia et obedienda seniorum et magistrorum honor et exaltatio est subditorum et juniorum, quia 115.0083C| et illi ab istis et isti ab illis mutuo foventur et exaltantur, et honor regni et populorum ampliatur, et vis atque justitia eorum crescit et populus salvatur et exaltatur. Si quis autem contra haec inire aut aliqua machinatione aliquid agere praesumpserit, damnatus in omnibus et ab omnibus interius exteriusque sententia ultionis feriatur, ne in posterum quisquam talia agere praesumat, et si quis facere tentaverit, similiter damnetur, et ultionis sententiam non effugiat.

Item unde supra, si quis ad placitum venire distulerit.

Si quis subterfugiendo placitum huc illucque vadit, et ad placitum venire distulerit, et maxime si 115.0083D| vocatus a judicibus fuerit, omnimodis providendum est ne quaerens suam justitiam pro tali occasione perdat, sed quasi convictus ille qui ad placitum venire distulerit, item culpabilis et convictus de sua absentia judicetur, et deinceps hoc recupare non valeat, sed magis metallis et aliis poenis deputetur, ne amplius quisquam talia agere praesumat, et ille de sua versutia et absentia vicisse non lucretur, neque subterfugisse gaudeat, neque suam justitiam perdat. Data IX. Kal. Maii.


His et aliis auctoritatibus sanctorum Patrum et canonum atque legum rationabiliter instructi judicavimus et iterum judicamus ut Aldrico saepedicto episcopo jam dictae res, qui semper pleniter instructus praesens adfuit, et nunquam ad suam justitiam 115.0084A| comprobandam defuit, vestra auctoritate vestroque judicio reddantur. Et si talis firmitas ex hoc facta sit quae in posterum appareat, nunquam deinceps de hoc praedicta ecclesia sibi commissa aliquod damnum aut scandalum aut ullam causationem patiatur. Et si aliquis, quod non credimus, ex hoc deinceps aliquam pulsationem aut causationem ei facere voluerit aut suis successoribus, evindicare non valeat, nec ejus vox penitus audiatur qui hoc facere tentaverit, sed hoc judicium quod modo agitur, ratum futuris maneat temporibus, et vestra redditio firma et stabilis permaneat. His taliter peractis, hoc divisimus. Tunc domnus imperator coram illis reddidit Aldrico praefixo episcopo per eorum judicium plena auctoritate monasterium Anisolae, in quo domnus Carilephus 115.0084B| corpore requiescit ad jus Cenomanicae matris ecclesiae, cui praefatus episcopus praeerat, futuris temporibus possidendum, et missos ei dedit qui ei inde plenam vestituram facerent, Fulconem, scilicet, comittem palatii, et Arduinum et Gaufridum comites, et Folcradum vassum dominicum, qui postea, sicut domnus imperator eis jussit, plenam et legalem vestituram per cloccas et ostia senioris ipsius monasterii ecclesiae, in qua etiam sanctus Carilephus corporaliter requiescit, et per portas ipsius monasterii jam dicto Aldrico episcopo multis coram testibus in ipso monasterio solemniter fecerunt. Hoc autem factum est anno incarnationis Dominicae 838, indictione II, et anno imperii praefati domni Ludovici piissimi imperatoris XXV, anno vero ordinationis 115.0084C| saepedicti Aldrici episcopi sexto. Pridie quoque Kalendarum Maiarum Aquisgrani palatio praedictum judicium est actum, et in ipsa die ipsa ratio a praefixo imperatore legibus est adimpleta et plena ratione peracta. Propterea ergo hoc memoriale conscribere libuit ut si aliqua altercatio deinceps exorta fuerit qualiter haec res acta sit, per hoc memoriale declaratum appareat: ut si aliquis ex hoc aliquam querelam facere tentaverit, evindicare minime valeat. Actum atque conscriptum est hoc memoriale Aquisgrani palatio Kal. Maii in sacrario sanctae Mariae, regnante Domino nostro Jesu Christo in perpetuum. Hae vero chartae et haec praecepta publice relecta et recitata sunt ante domnum imperatorem et 115.0084D| Drogonem ejus fratrem et archicapellanum, sive etiam ante suos missos quos domnus imperator ad hanc causam audiendam et discernendam constituit, seu ante conscriptos episcopos, comites et mininistros ac judices, quando hoc judicium in praescripto palatio judicatum est, et quando praefatum monasterium ad jus praefixae Cenomanicae matris Ecclesiae est legibus redditum et supradicto praetextu evindicatum; id est:

I. Traditio sancti Carilephi quam fecit sancto Innocenti episcopo per licentiam et consensum Childeberti regis. II. Charta commendationis qualiter se domnus Carilephus per licentiam sui abbatis, exhortante domno Avito, una cum suis monachulis subdidit ecclesiae 115.0085A| civitatis, et in manus sancti Innocentis episcopi duabus vicibus se tradidit. III. Precaria quam sanctus Carilephus accepit a sancto Innocente de eadem re. IV. Praeceptum Childeberti regis quod jussit tacere super traditionem sancti Carilephi et super precariam quam ipse sanctus Carilephus accepit a sancto Innocente. V. Charta donationis de rebus et villulis, et auro et argento et vestimentis tam ecclesiasticis quam et aliis, sive libris et crucibus et capsis vel reliquiis sanctorum multorum quae domnus Innocens in adjutorium ad monasterium Anisolae construendum et ornandum domno Carilepho et suis monachulis per scripturam tradidit. 115.0085B| VI. Charta de conventionibus sancti Innocentis et sancti Carilephi mirae magnitudinis conscripta, et a quindecim episcopis firmata, ut eorum conventiones nullo modo irritae fierent, sed per omnia stabiles permanerent. VII. Precaria quam sanctus Domnolus episcopus abbati suo Gallo fecit de monasterio sancti Carilephi. VIII. Praeceptum quod Chilpericus rex sancto Domnolo episcopo fecit et suo abbati Gallo de monasterio Anisolae. IX. Praeceptum emunitatis quod fecit Chilpericus rex sancto Domnolo episcopo de monasterio Anisolae et de omnibus villulis et rebus ad eum pertinentibus. X. Precaria quam Haduindus episcopus de monasterio sancti Carilephi Sigranno abbati fecit. XI. Praeceptum quod rex Chlotarius Haduindo episcopo et Sigranno abbati de monasterio Anisola fecit. XII. Praeceptum emunitatis quod fecit Chlotarius rex Haduindo episcopo de monasterio Anisola et de omnibus villulis et rebus ad illud pertinentibus. XIII. Precaria quam domnus Berarius episcopus de monasterio sancti Carilephi Ibboleno abbati fecit. XIV. Praeceptum Dagoberti regis super precariam Ibboleni abbatis quam a domno Berario episcopo de 115.0085D| monasterio Anisola accepit. XV. Praeceptum emunitatis quod fecit Dagobertus rex domno Berario, episcopo de monasterio Anisola et de omnibus villulis et rebus ad illud pertinentibus. XVI. Precaria quam Gauziolenus episcopus de monasterio sancti Carilephi Didoni abbati fecit. XVII. Praeceptum Chilperici regis quod fecit Gauzioleno episcopo et Sicbaldo abbati super precariam eorum de monasterio Anisola. XVIII. Praeceptum Chilperici regis sub emunitatis tuitione Cenomanicae sedis. Ecclesiae factum Gauzioleno episcopo. Simul et confirmatio in hoc ipso praecepto continetur quam fecit super precariam 115.0086A| praedictus rex Gauzioleno memorato episcopo et Didoni abbati suo. XIX. Praeceptum emunitatis quod fecit Theodoricus rex Berario episcopo de cellulis et villulis sui episcopii et nominatim de monasterio Anisola. XX. Praeceptum emunitatis quod fecit Dagobertus rex episcopo Herlemundo de cellulis et villulis de suo episcopatu; ubi et monasteriolum Anisola commemorat, et suae sedis ecclesiae esse affirmat. XXI. Monumentum de vita sancti Innocentis episcopi. XXII. Exemplar de vita et actibus sancti Turibi episcopi. XXIII. Praeceptum quod fecit domnus Carolus 115.0086B| Franconi episcopo quando ei monasterium Anisola per judicium et plenam auctoritatem reddidit et suae sedis ecclesiae confirmavit, sicut in eo continetur insertum. XXIV. Praeceptum quod feeit domnus Ludovicus imperator Franconi episcopo de mancipiis sanctae Mariae et sancti Carilephi, in quo continetur monasterium Anisolae subjectum esse debere Cenomanicae matri Ecclesiae. XXV. Praeceptum quod fecit domnus Carolus Franconi episcopo quando ei concessit ut hostes et itinera nulla faceret, sed Adalghisus suus propinquus omnia regalia servitia pro eo faceret, et per licentiam Franconis aliquam partem abbatiae sancti Carilephi teneret, et post obitum Adalghisi ad jus et regimen 115.0086C| Cenomanicae matris ecclesiae absque ulla contradictione revertetur, sicut in eo continetur insertum.

Huic judicio et redditioni interfuere subter inserti viri: Judith Imperatrix, Carolus gloriosissimus rex, Drogo archiepiscopus atque archicapellanus, Autcarius archiepiscopus, Hadalboldus archiepiscopus, Amaluvinus archiepiscopus, Aiulphus archiepiscopus, Rataldus episcopus, Ecardus episcopus, Erardus episcopus, Ebruinus episcopus, Wiliricus episcopus, Albericus episcopus, Ghefridus episcopus, item Albericus episcopus, Simeon episcopus, Ercan radus episcopus, Ionas episcopus, Vuiladus episcopus. Ansigaudus episcopus, Adalardus comes, Radulfus comes, Bonefacius comes, Adalbertus comes, 115.0086D| Vuarinus comes, Herbertus comes, Audulfus comes, Stephanus comes, Rainaldus comes, Cislebertus comes, Landricus comes, Gerardus comes, Abbo comes, Teoto comes, Poppo comes, Erminus comes, Anfredus comes, Adalgarius comes, Gebuinus comes, Tetghildus comes, Troandus comes, Ardoinus comes, Rumaldus comes, Herloinus comes, Hungarius comes, Theodoricus comes, Ricboto abbas, Ludovicus abbas, Stolido abbas, Hilduinus abbas, Burchardus abbas, Lantramnus abbas, Godolricus abbas, Daniel abbas, Georgius abbas, Elmeradus abbas, Vuaringarius abbas, Aldricus abbas, Eribertus abbas, Tethaldus abbas, Marcoardus abbas, Humbertus abbas, Eginardus abbas, Fulco vassus dominicus et comes 115.0087A| palatii, Ragenarius vassus dominicus et comes palatii, Teutfridus vassus dominicus, Adalelmus vassus dominicus, Henricus vassus dominicus, Engiscardus vassus dominicus, Diso vassus dominicus, Franco vassus dominicus, Teoto vassus dominicus, Folcradus vassus dominicus, Bernuinus vassus dominicus, Evrardus vassus dominicus, Salaman vassus dominicus, Egibertus vassus dominicus, Vuinitmarus vassus dominicus, Vuitbaldus vassus dominicus, Radulphus vassus dominicus, Gunzo vassus dominicus, Odorricus vassus dominicus, Cadilo vassus dominicus, Letricus vassus dominicus, Nantarius vassus dominicus, Robertus vassus dominicus, Isaac vassus dominicus, Hugo vassus dominicus, Dagobertus vassus dominicus, Ebruinus vassus dominicus, et reliqui 115.0087B| innumerabiles quorum nomina propter prolixitatem hic non inseruimus.

XLIV. Exemplar epistolae quam domnus imperator Ludovicus Ionae urbis Aurelianensis episcopo et Henrico abbati fecit de causa Aldrici Cenomanicae urbis episcopi suorumque monachorum de monasterio sancti Carilephi, quando illud ei domnus imperator plena ratione ecclesiaeque sibi commissae reddit, et propterea quidam monachi inconsulte contra omnem auctoritatem canonicam et regularem ex eo sunt egressi, et res ecclesiasticas non paucas sive sacrata vasa aurea et argentea furtim inde exportaverunt.

In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi. Ludovicus, divina repropitiante clementia, imperator Augustus, Jonae venerabili episcopo salutem.

115.0087C| Notum tibi esse volumus quia perventum est ad nos quod monachi ex monasterio sancti Carilephi in egressu praesumptivo idem monasterium expoliassent ornamentis ecclesiasticis tam in thesauro quamque in vasis seu vestimentis, nec non et libris. Quapropter tibi praecipimus et Henrico abbati ut vos omni diligentia illud inquiratis, et cum omni integritate res ecclesiasticas eidem ecclesiae restituere faciatis. Vale, ex hoc habeto studium sicut de te bene confidimus, et sicut in hoc nostram cognoscis voluntatem.

XLV. Item exemplar alterius epistolae domni Ludovici imperatoris de praedicta re, ad quos supra.

115.0087D| In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, Ludovicus, divina repropitiante clementia, imperator Augustus, Jonae venerabili episcopo salutem

 Notum tibi esse volumus quia perventum est ad nos quod monachi ex monasterio sancti Carilephi egressi sunt de proprio monasterio, aliena loca quaerentes, immemores propriae promissionis eorum, in qua promiserunt obedientiam et stabilitatem propriae promissionis loci, atque renuntiaverunt propriis voluntatibus secundum regulam sancti Benedicti, obliti etiam sententiam evangelicam, in qua Dominicum exemplar audivimus: Non veni, inquit, facere voluntatem meam, sed ejus qui misit me (Joan. VI. 38); 115.0088A| oblitique apostolicae sententiae ita dicentis: Subjecti estote omni creaturae, sive regi quasi praecellenti, sive ducibus tanquam ab eo missis (I Petr. II, 13). Et hoc non ob aliud fecerunt nisi quod abbas eorum nobis inobediens apparunt, et nos eidem abbati idem monasterium tulimus, et illud Aldrico episcopo ecclesiaeque sibi commissae legaliter, sicut a suis praedecessoribus possessum et constructum fuit, reddidimus, sicut lator ejus epistolae tibi dicere poterit, quia prolixum est nobis in hac epistola omnia inserere qualiter actum et definitum rationabiliter fuit, et quia in nullo sentimus contrarium esse auctoritati canonum monachos subjectos episcopis fieri debere. Quapropter volumus ut missus noster sis una cum Henrico abbate, et eosdem monachos plena 115.0088B| auctoritate canonum et regulari atque nostra ad proprium monasterium redire compellatis. Si vero quispiam eorum vos non obaudierit, volumus ut compellatis eum venire ad nostram praesentiam in proximo placito quod habituri sumus, Domino annuente, apud Carisiacum. Bene vale, et ora pro nobis Dominum.

XLVI. Notitia de monasterio sancti Carilephi in generali synodo in Carisiaco palatio regio, facta ab Aldrico episcopo per judicium episcoporum accepta, sicut in ea continetur insertum.

(Vide ubi supra, col. 1290.)

XLVII. De responsione Ludovici imperatoris et judicio optimatum suorum contra praecepta quae monachi de monasterio Anisolae attulerunt coram eo, quando contra Aldricum episcopum de praedicto monasterio in rationes venerunt.

Quando Aquisgrani palatio anno imperii domni Ludovici piissimi Augusti XXV, coram eo et principibus suis tam ecclesiasticis quam et saecularibus in generali conventu querela de monasterio Anisolae et rebus suis inter Aldricum Cenomanicae urbis episcopum et Sigemundum ejusdem monasterii abbatem agebatur et diligentius scrutabatur, atque jam dictus pontifex inter reliqua instrumenta chartarum et praecepta regalia unum praeceptum quod domnus Carolus facere jussit, sua videlicet propria manu roboratum et annulo suo subter sigillatum, per quod ipse jam dictum monasterium Franconi episcopo 115.0088D| ecclesiaeque sibi commissae reddidit, et monachi praedicti Sigemundi quoddam praeceptum de electione eorum, ut de semetipsis haberent licentiam eligendi abbatem, quod dicebant jussu domni Ludovici piissimi imperatoris esse conscriptum. Ad quod respondit domnus imperator: Si ego hoc praeceptum fieri jussi, nesciebam quod praedictum monasterium de episcopio Cenomanico esset, et ignorabam quod pater meus illud ibi per suum praeceptum redderet. Sed quia vos et pares vestri hoc mihi celastis, et per fraudem et malum ingenium facere suasistis, idcirco ipsum praeceptum, quod mihi praecipere fieri dicitis, vestro mendacio infirmatur, quia causa ubi fraus intercedit non valet, sed magis reproba 115.0089A| efficitur. Et ideo vestrum praeceptum stare non poterit, quia vestro mendacio et vestra fraude funditus destruitur. Si enim nos unam vobis tantum electionem concessimus, ipsam cito finitam esse cognoscimus, quia Sigemundus, quem vobis abbatem elegistis, memoratum monasterium sua culpa perdidit, quia nobis inobediens et infidelis exstitit. Haec taliter praedictus domnus imperator agens interrogavit cunctos circumstantes quid super hac re eis rectius videbatur. Qui respondentes dixerunt tam episcopi quam abbates, sive comites, et reliqui omnes: Haec posteriora praecepta, quae isti monachi afferunt, non possunt destruere anteriora quae Aldricus episcopus et ecclesia sibi commissa habet; sed anterioribus cedendum est, et posteriora, quae 115.0089B| fraude et malo ingenio impetrata fuerunt, infirmantur et stare non possunt, quia actio qua in quibuscunque negotiis fraus intercesserit non valebit. Et ut ratione et lege firmentur ea quae testamur, aliqua ex authenticis nostris vobis testimonia indicantes proferimus. Constitutum est a sanctis patribus et bonis imperatoribus et lege decretum ut quidquid falsa petitio a principe obtinuerit, quia fraus intervenit, non valebit. Item alibi: « Quaecunque contra jus conscripta fuerint non valebunt, quocunque modo fuerint impetrata. » Item alibi: « Qui falsa principum praecepta detulerint, puniantur. » Item alibi: « Dolus malus est cum aliter agitur, aliud simulatur. » Item alibi: « Qui dolum vel metum adhibuit ut res ad alium transiret, de doli actione tenebitur. » 115.0089C| Item alibi: « Dolus malus est si per falsitatem voluerit quis prius definita convellere. » Item alibi: « Redintegrandum est a praesentibus judicibus et in ejus unde abcessit potestate revocandum quod quacunque conditione temporis, aut dolo, aut captivitate, aut virtute majorum timore faciente deperierit. » Item alibi: « Quidquid vera seu falsa petitio a principe obtinuerit, quia fraus intercessit, non valebit. » Magna fraus fuit, quoniam monachi praedicti memoratum monasterium de jure Cenomanicae sedis ecclesiae esse sciebant, quia non sunt adhuc triginta anni quod a pontificibus memoratae sedis possessum est; et haec celantes, vobisque mentientes, praecepta sibi sine consensu praedictae sedis pontificis, cui juste debetur, facere suadebant. Et 115.0089D| hoc justum esset, ut si aliquis laicorum hoc fecisset, ut magnum detrimentum sustineret; sed et pro certo judicaretur illi ut capitali sententia puniretur. Sed quia non laici, sed jam dicti monachi, hoc fecerunt, dignum est ut ita coerceantur ne alii monachi deinceps talia agere praesumant. Propterea nonnulli praefati monasterii monachi cum Sigemundo praedicto eorum abbate exsilio damnati sunt. Et sic confirmatum est saepedictum monasterium Aldrico episcopo et ejus episcopio, sicut in ejus notum est praeceptis et aliis monumentis chartarum continetur insertum.

XLVIII. Memoriale qualiter Anisolae monasterium a jure Cenomanicae matris ecclesiae post obitum Ludovici piissimi imperatoris alienatum est.

Si quis nosse desiderat qualiter monasterium Anisolae una cum rebus suis de jure Cenomanicae matris ecclesiae post obitum Ludovici secundi Francorum imperatoris elapsum est, in hoc memoriale breviter comprehensum aliquid invenire poterit. Defuncto praescripto domno Ludovico piissimo Augustio anno incarnationis Dominicae octingentesimo et quadragesimo, magna seditio orta est in imperio suo. Inter caetera autem mala surrexit quaedam tyrannica potestas in pago Cenomanico qua resistere nitebatur Carolo filio ejus, cui praedictus imperator inter 115.0090B| caeteras regiones Neustriam dederat, et suos fideles valde infestabat. Praefatae ergo tyrannicae potestati se conjunxit Sigemundus, qui dudum de praefatae Anisolae monasterio abbas fuerat, et Aldricus ecclesiae Cenomanicae episcopus, qui illud monasterium una cum rebus suis tunc tenuerat, fideliter Carolo seniori suo adhaerebat, et licet memorata tyrannica potestas eum ad se saepissime vocaret, et firmitatem ei facere vellent qui eam exercebant qualiter ipse quaereret ut diebus vitae illorum suos honores non perderet nec imminutos haberet, sed majores et qualescunque in illa regione peteret adipisceretur, si se illis conjungeret. Sed ille propter haec omnia proposito a praedicto seniore suo se non substraxit; sed inconvulse fidelis et pro viribus adjutor illi exstitit, 115.0090C| et propter illum omnia sua dimisit, et eum secutus est per omnia. Cessante vero jam dicta seditione, cepit Carolus rex praedictus consilium ut memoratos tyrannos aut a jam dictis finibus ejiceret, aut eos sibi fideles faceret: ad quos misit optimates suos, vocans eos ad se. Quibus responderunt: Nec ad illum veniemus, nec illi fideles erimus, nisi nobis convictis concedat omnibus vitam et membra et tales honores quales modo tenemus, quocunque modo eos habeamus, inter quos praefatum Sigemundum et monasterium Anisolae cum rebus suis comprehenderit. Videns domnus Carolus praefatus rex, propter alias seditiones quae undique grassabantur, sine magno discrimine aliter tunc non posse fieri, consensit petitionibus eorum, et inter reliquos Sigemundo 115.0090D| concessit memoratum monasterium habere, et praedicto Aldrico et suae sedis ecclesiae firmiter promisit illud cito redditurum: et tali occasione memoratum monasterium alienatum est tunc a jure Cenomanicae matris ecclesiae, non legibus evindicatum, sed tyrannice alienatum.

XLIX.

Vertente autem tempore, et praedicto Sigemundo ad memoratum regem, domnum videlicet Carolum filium Ludovici imperatoris, minime veniente, et facto maximo praelio in pago Altisidiorense inter Carolum et Lotharium, in quo a Domino Deo et Salvatore nostro data est jam dicto Carolo victoria, 115.0091A| et eo per partes Cenomanicas remeante, nec tunc memorato Sigemundo ad eum veniente, redditur Kal. Augusti in villa cujus vocabulum est Bona super fluvium Liz, in pago Cenomanico, a praescripto domno Carolo legibus praefato Aldrico episcopo per judicium multorum nobilium et sapientium virorum praedictum Anisolae monasterium cum omnibus ad se pertinentibus; eique ibi missi boni et strenui dati sunt qui eum et Cenomanicam matrem sibi commissam ecclesiam legibus revestirent, et plenam ei atque legalem vestituram ex eo futuris temporibus legaliter tenendam facerent. Quod et supradicto praetextu tertio die Nonas jam dicti mensis factum esse liquet. Et sic falsitas subditur veritati, atque injuste alienata juste restituuntur; quae et 115.0091B| hactenus a praefato episcopo et a suae sedis ecclesiae ministris legibus possidentur, et canonice atque regulariter gubernantur.

L. Exemplar epistolae formatae quam Drogo archicapellanus et urbis Mediomatricae archiepiscopus Landramno Turonicae urbis archiepiscopo canonice misit, ut Aldricum praedictae urbis Mediomatricae cardinalem presbyterum atque ejusdem urbis primicerium suo permissu et jussu domni Ludovici piissimi imperatoris episcopum Cenomanicae matris ecclesiae ordinaret, sicut in ea habetur insertum. Talis enim est prologus praedictae epistolae venerabili Landramno archiepiscopo.

Venerabili in Christo fratri et coepiscopo Landramno archiepiscopo Drogo in Domino salutem. Auditu comperi quod domnus imperator concessisset 115.0091C| Aldrico presbytero consecrationis nostrae, qui etiam et noster tonsus doctus et clericus fuit, episcopium Cenomanicae urbis. Sed ille postea ad nos mittens petiit, sicut debuit, ut ei et ordinatoribus suis tibi atque suffraganeis tuis ad episcopatus culmen ordinandi assensum praebuissem et licentiam tribuissem. Cujus petitioni ita consensi, ut si ipsum per Dei voluntatem et domni imperatoris dignum et utilem sanctae Dei Ecclesiae ad hoc officium inveneris et ita decreveris, quia ipse apud nos probos mores ostendit, licentiam a nobis concessantibus id perficiendi atque ipsum consecrandi habere cognoscas. Oro te valere et omnes fratres, atque memor sis mei in sacris orationibus charitatis tuae.

LI Exemplar formatae epistolae quam Drogo archicapellanus et Mediomatricae urbis archiepiscopus Aldrico praedictae Mediomatricae urbis cardinali presbytero atque ejusdem urbis primicerio canonice misit, ut suo consensu et domni Ludovici piissimi imperatoris jussu Cenomanicae matris ecclesiae a suo archiepiscopo et reliquis comprovincialibus episcopus ordinaretur, ideo quia populus eum sibi ordinari episcopum petierat, et ad eum epistolam pro hoc direxerat, ut suo adminiculo et permissu antedictus Aldricus eorum atque jam dictae Ecclesiae episcopus ordinaretur, canonice eis direxit epistolam hunc modum continentem.

Dilecto filio Aldrico vocato episcopo Drogo indignus archiepiscopus in Christo sempiternam salutem. Cognoscat dilectio tua mihi placere ea quae 115.0092A| tibi divina largitio honoris conferre per imperialem administrationem dignata est. Sed dilectio tua, ut debuit, ad me misit ut tibi epistolam misissem ad metropolitanum tuum conscriptam ut ei licentiam tribuissem te ordinandi. Nunc vero, quanquam decentius atque honestius fuisset mihi et tibi ut scripto a te directo iterum scriptis respondissem, tamen ne forte occasio per me differentem donum tibi divinitus, ut credo, concessum aliquod tibi inferret impedimentum, charitate fretus feci ut petisti. Unde duas tibi misi epistolas; quarum una ad metropolitanum tuum est conscripta juxta petitionem tuam, ei retribuendo licentiam; altera vero ad te, ut et tu cognoscas licentiam a nobis tibi attributam et nos potius in augmento honoris tui gaudere quam ullo 115.0092B| modo injuriam tibi aliquam inferre voluisse. Vale semper in Domino, et confortare, memor semper nostri, et fidem quam semper erga nos jure servasti inconvulsam deinceps per charitatem tuam esse rogamus. Iterumque vale.

LII. Summa de polecticis vel plenaris fratrum Cenomanica in urbe Deo servientium, de rebus quas Franco senior et Aldricus eorum episcopi eis dederunt et testamentis atque praeceptis regalibus confirmaverunt.

Debent homines fratrum in summa de umericia vini modios duos et quadringentos, de pastione vini modios ducentos unum et septuagintos, de hostilense argenti solidos centum quadraginta et novem. Et debentur septem multones de pascuario, cum 115.0092C| lana sex et septuaginta, sogales duo et quadraginta. Et debentur duo, et de laudatico solidi quinque. Et debentur decem de carnatico, arietes quinque et quinquaginta sine lana, de lignario solidi sex et viginti, et debentur novem de sensu, sol. unus et centum de inferenda et de postiurno, sive de sensatico sol. centum et octoginta; et debentur inde de pastione inter frumentum et sigale modii quatuor et triginta, et sextaria novem sufuso, de avena modii quadringenti quatuor et quadraginta; axilios ad alvimannum quatuor et quinquaginta, et omni anno scudulas mille cum quadringentis et quadraginta.

LIII. De ejectione Aldrici Cenomanicae urbis episcopi, et de invasione atque vastatione Cenomanicae matris ecclesiae una cum rerum.

Decedente domno Ludovico Francorum imperatore secundo, filio videlicet Caroli Magni imperatoris, anno incarnationis Dominicae octingentesimo et quadragesimo, Indictione tertia, anno siquidem imperii sui vigesimo et septimo, surrexit quaedam tyrannica pravitas, inter caetera mala, inter Ligerim et Sequanam, et maxime in pago Cenomanico, in quo Aldricus tunc octavum annum in episcopatus dignitate fulgebat. Et licet praedictus imperator inter tres filios suos regna sua divideret, id est inter Lotharium et Ludovicum atque Carolum, Lotharium in media Francia, Ludovicum vero in Hostria 115.0093A| [Austria], et Carolum in Neustria et Aquitania collocaret, caetera vero regna et ducatus inter eos, sicut in annalibus eorum continetur, divisa consensu principum suorum partivit. Praefatum autem pontificem memorato Carolo filio suo minori per manus commendavit. Cui jam dictus pontifex Aldricus fidem servans debitam, ab infidelibus sanctae Dei Ecclesiae et suis a praefata tyrannica potestate in supradicto anno a praescripto episcopio et a sua sede ejectus est; et propterea multa quae in ecclesiasticis et aliis rebus pro amore Dei facere coeperat, imperfecta remanserunt. Nam pene praedictum episcopium tunc vastatum est et quasi ad nihilum redactum. Habebat enim coeptum claustrum canonicorum et matrem ecclesiam in media civitate a fundamento 115.0093B| una cum suis porticibus et paradisum inchoatum, et maximam partem ex ea factam, similiter et aedificia monasteriorum quinque, una cum claustris et caeteris eorum. Habebat quoque ad utilitatem ejusdem ecclesiae fulciendam et ad pauperes recreandos congregatos greges jumentorum una cum amissariis amplius quam octoginta, vaccarum et ovium atque caprarum sive porcorum amplius quam ducenta, annonam et fenum ac vinum tam ad opus congregationum hospitumque ac pauperum quam et ad sibi ecclesiaeque sibi commissae servientium opus sufficienter. Sed quid amplius dicam? Ita habebat fundatum tam in ecclesiasticis quam et in aliis rebus praedictum episcopium et res sibi commissas qualiter non fuerunt a diebus antiquis, vel a 115.0093C| tempore quo alicujus. . . . . . hominis memoria retinetur. Sed haec et reliqua bona innumerabilia a praedictis tyrannis, sive hospitalia septem quae ad pauperes et hospites recipiendos et recreandos fecerat, funditus vastata et diruta sunt. Propter has vero insidias et alias multas haec et alia bona innumerabilia quae facere voluit et coepit in suo episcopio non apparent, quae a Domino illis requirantur a quibus haec subversa et vastata atque prohibita sunt, et non ab illo, qui haec agere et adimplere voluit et prohibitus atque dejectus dimisit. Praescripti ergo tyranni de genere Herivei et Vidonis superiorum tyrannorum remanserunt.

LIV. Synodus habita ab Aldrico in urbe Cenomanica.

In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Aldricus indignus Cenomanicae matris ecclesiae episcopus omnibus nostrae curae commissis sacris ordinibus et cunctis fidelibus salutem et gloriam sempiternam. Cum in Dei nomine anno incarnationis Dominicae octingentesimo quadragesimo, Indictione tertia, et anno imperii domni Ludovici piissimi imperatoris vigesimo et septimo, anno vero octavo ordinationis praedicti Aldrici episcopi, quarto videlicet Iduum Maiarum die, synodum omnium sacerdotum ac levitarum seu reliquorum servorum Dei Cenomanica urbe praedictus pontifex coadunaret, post allocutionem et admonitionem sive inquisitionem eorum, 115.0094A| coepit jam dictus Aldricus episcopus una cum eis, illisque deprecantibus, tractare quid officii unusquisque pro suis confratribus tam pro vivis quam et pro solutis debitae mortis diligenter ageret, et quid pro praefixo pontifice et grege utriusque ordinis sibi commisso fideliter adimpleret. Qua de re hoc instinctu divino pariter considerantes tractavimus, simulque inter nos bono animo et pura voluntate decrevimus, ut dum (advixerit) unusquisque nostri ordinis sacerdos pro praescripto domno Aldrico episcopo et pro populo sibi commisso in quarta feria una cum litania et oblationibus missam decantet, similiter et sexta feria faciat; et qui hoc facere non poterit, quinquaginta psalmos decantet, orantes et supplicantes Dominum coeli ut Deus omnipotens praefixo 115.0094B| nostro pontifici secundum suam voluntatem hanc tribuat degere vitam, et quando ei placuerit, finisque hujus vitae advenerit, coelestis janua ei pateat, et locus sanctorum consortii nobis deprecantibus detur. Amen. Similiter et praefatus pontifex pro nobis omnibus aut per se aut per aliquem a se commissum est pollicitus agere. Insuper haec tractantes in prescripto Iduum Maiarum die et in jam dicta synodo inter nos decrevimus ut unusquisque nostrum, dum advixerit, pro suis confratribus in anno duodecim cantet missas cum oblationibus et reliquis orationibus, et quandocunque nostrum unusquisque (decesserit), decanus nomina de suis junioribus conscripta in nostra, per singula tempora, synodo deferat, et unusquisque nostrum pro illis 115.0094C| missas compleat duodecim cum oblationibus et reliquis orationibus et vigiliam cum novem psalmis et totidem lectionibus et responsoriis, una cum matutinalem synaxim fideliter pro defunctis fratribus peragat, et sic hoc faciat sicut vult pro se fieri quando hoc idem ei advenerit, et sicut ante tribunal districti judicis rationem ex hoc reddere voluerit quod hic coram Deo, et coram nostro pontifice et coram nobis omnibus se facere sponte promisit. Tribuat Dominus omnipotens ut sic inde faciamus ut non damnationem, sed plenam retributionem ex his a Domino Deo nostro percipere valeamus, et vitam habere sempiternam valeamus, auxiliante Domino nostro Jesu Christo, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et gloriatur Deus per omnia saecula saeculorum. 115.0094D| Amen.

LV.

 Haec est missa quae pro domno episcopo et pro omnibus sibi commissis in unaquaque hebdomada, id est quarta et sexta feria, una cum litania adimpleri debetur; et post istam subsequitur illa quam pro nobis in invicem canere debemus; et post illam subsequitur illa quam pro fratribus nostris defunctis cantare debemus.

Missa quotidiana. V\. Intret oratio mea.

Sanctae Dei genitricis Mariae ac beatorum apostolorum sive martyrum tuorum Gervasii et Protasii atque sancti Stephani simulque reliquorum martyrum 115.0095A| et confessorum virginumque atque omnium sanctorum tuorum assiduis intercessionibus quaesumus, Salvator mundi, pontificem nostrum Aldricum misericorditer protege, pariterque ei familiaritate atque consanguinitate conjunctos, et omnes sibi commissos utriusque ordinis viros et feminas ab omni pravitate defende, et secundum tuam voluntatem eis vivere tribue, omnemque populum Christianum misericorditer custodi, et animabus famulorum famularumque tuarum omnium sibi commissorum et commissarum atque cunctorum cunctarumque in Christo quiescentium requiem tribue benignus sempiternam, et sanctorum tuorum coetibus consociare digneris propitius. Per Christum, etc. Epistola ad Colossenses. Fratres, non cessamus pro vobis 115.0095B| orantes et postulantes. R\. Domine, exaudi, V\. Ne avertas. Evangelium secundum Joannem. In illo tempore, sublevatis Jesus oculis in coelum dixit: Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi ego sum, et illi sint mecum, ut videant claritatem meam quam dedisti mihi, quia dilexisti me ante mundi constitutionem. Pater juste, mundus te non cognovit. Ego autem novi te, et hi cognoverunt, quia tu me misisti et notum feci eis nomen tuum, et notum faciam, ut dilectio qua dilexisti me in ipsis sit, et ego in ipsis. Offert. Exaudi, Deus. Secreta. Oblationis hujus, Domine, placare muneribus, et intercedentibus omnibus sanctis tuis protege pontificem nostrum Aldricum et omnes sibi commissos commissasque atque omnem populum Christianum a cunctis defende 115.0095C| periculis, et animabus famulorum famularumque tuarum omnium sibi commissorum commissarumque atque cunctorum cunctarumque in Christo quiescentium per haec sancta sacrificia remissionem omnium tribue peccatorum, et vitam habere concede sempiternam. Praefatio. Vere dignum, etc., et tuam clementiam profusis precibus implorare, intercedente beata et gloriosa semper virgine Dei genitrice Maria, sanctisque martyribus tuis Gervasio et Protasio, sive sancto Stephano et omnibus sanctis tuis, cunctorum peccatorum veniam pontifex noster Aldricus consequi mereatur, et eos easque quos et quas ei cura regiminis consociasti ac familiaritate et consanguinitate junxisti, et omnem populum Christianum angelorum omnium sanctorum 115.0095D| tuorum praesidiis tuere, et animas famulorum famularumque tuarum omnium sibi commissorum et commissarum atque cunctorum cunctarumque in Christo quiescentium, ut in pacis ac lucis regione constituas deprecamur. Per Christum Dominum nostrum. Infra actionem. Hanc igitur oblationem quam tibi pro pontifice nostro Aldrico atque grege sibi commisso et propinquitate ac familiaritate junctis ei atque pro salute cuncti populi Christiani suppliciter immolamus, quaesumus, Domine, ut benignus accipias, et tua pietate concedas, ut et illis proficiat ad salutem hujus pietatis affectus, et animabus famulorum famularumque tuarum omnium sibi commissorum et commissarum atque cunctorum cunctarumque 115.0096A| in Christo quiescentium impetret beatitudinem sempiternam, diesque nostros. Ad communionem. Amen dico vobis. Ad complendum. Purificet, quaesumus, Salvator mundi, pontificem nostrum Aldricum divini sacramenti libatio, et gloriosa sanctae Dei genitricis Mariae atque omnium sanctorum oratio, et gregi sibi commisso ac familiaritate et consanguinitate junctis ei et omni populo Christiano misericordiam tuam ubique praetende, et animabus famulorum famularumque tuarum omnium sibi commissorum et commissarum atque cunctorum cunctarumque in Christo quiescentium remissionem omnium tribue peccatorum et vitam habere concede sempiternam. Per, etc. Alia. Omnipotens sempiterne Deus, sanctae Dei genitricis Mariae et omnium sanctorum 115.0096B| tuorum pia et assidua intercessione pontificem nostrum Aldricum ubique misericorditer protege et ab omnibus adversitatibus corporis et animae tua potentia defende, commissumque sibi gregem cunctum ad regendum custodi, et omnem populum Christianum conserva, atque illi et omnibus in Christo quiescentibus requiem tribue sempiternam. Per, etc.

Item alia missa quam mutuo praedicti sacerdotes inter se cantare debent

Deus, qui charitatis dona per gratiam sancti Spiritus tuorum cordibus fidelium infudisti, da famulis et famulabus tuis diversorum coenobiorum et titulorum atque locorum, tam sacerdotum et levitarum quam et reliquorum fidelium tuorum quorum 115.0096C| quarumque memoriam agimus, et quorum quarumque his in titulis scripta continentur vocabula, fratribus ac sororibus et familiaribus nostris salutem mentis et corporis, ut te tota virtute diligant, et quae tibi placita sunt tota dilectione perficiant. Per Dominum. Lectio Jeremiae prophetae. Si iniquitates nostrae contenderint contra nos, Domine, libera nos, quaesumus, fac propter nomen tuum, quoniam multae sunt adversiones nostrae, Tibi peccavimus, exspectatio Israel es, Salvator noster, in tempore tribulationis. Tu autem in nobis es, Domine, et nomen sanctum tuum super nos invocatum est. Ne derelinquas nos, Domine Deus noster. Secundum Matthaeum. In illo tempore, dixit Jesus discipulis suis: Petite et dabitur vobis, quaerite et invenietis, pulsate et aperietur 115.0096D| vobis. Omnis enim qui petit accipit, etc. Secreta. Munera, quaesumus, Domine, quae pro nostra et omnium, quorum quarumque memoriam recolimus, et quorum quarumque his in diptychis nomina continentur inserta, redemptione oculis tuis tuae offerimus majestati placatus suscipe, et ad perpetuam nobis omnibus tribue pervenire salutem, per.

 Omnipotens aeterne Deus, imploramus tuae majestatem misericordiae, ut nobis et omnibus quorum quarumque recolimus memoriam, et quorum quarumque nomina his in diptychis continentur inserta veniam largiri digneris peccatorum, ut ab omnibus inimici vinculis liberati, tuis toto corde inhaereamus 115.0097A| mandatis, et te solum semper tota virtute diligamus, et ad tuae quandoque beatitudinis visionem pervenire mereamur. Per Christum.
 Hanc igitur oblationem, Domine, quam tibi pro peccatis atque offensionibus nostris, et omnium quorum quarumque agimus memoriam, et quorum quarumque hic continentur inserta vocabula, offerimus, ut cunctorum delictorum remissionem consequi mereamur, quaesumus.
 Divina libantes mysteria, quaesumus, Domine, ut haec salutaria sacramenta illis proficiant ad prosperitatem et pacem pro quorum quarumque dilectione haec tuae obtulimus majestati. Per Christum.

Alia.

 Da famulis et famulabus tuis, quaesumus, Domine, 115.0097B| omnibus quorum quarumque memoriam agimus et quorum quarumque nomina his in diptychis continentur conscripta, seu etiam caeteris fidelibus utriusque sexus, in tua fide et sinceritate constantiam, ut in charitate divina firmati, nullis tentationibus ab ejus integritate vellantur. Per Christum.

Item missa pro defunctis fratribus et sororibus nostris.

 Deus, cujus misericordiae non est numerus, suscipe pro animabus famulorum famularumque tuarum, quorum quarumque memoriam agimus, et quorum quarumque nomina his in diptychis conscripta esse noscuntur, preces nostras, et lucis eis laetitiaeque regionem in sanctorum tuorum societate concede. Per.

Alia. 115.0097C|

 Deus, cui proprium est misereri et preces exaudire supplicantium, propitiare animabus famulorum famularumque tuarum diversorum coenobiorum et titulorum quorum quarumque memoriam agimus, et quorum quarumque hic assignata continentur vocabula, ut te miserante a vinculis peccatorum absoluti, ad aeternae beatitudinis requiem pervenire mereantur. Per.

Ad Thessalonicenses.

 Fratres, nolumus vos ignorare de dormientibus, ut non contristemini sicut et caeteri qui, etc.

Secundum Joannem.

 In illo tempore, dixit Jesus turbis Judaeorum: 115.0097D| Amen, amen dico vobis quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei, et qui audierint vivent, etc.

Secreta.

 His quaesumus, Domine, placatus muneribus intende, et quod ad laudem tui nominis supplicantes offerimus, ad indulgentiam omnium quorum quarumque memoriam agimus, et quorum quarumque nomina hic continentur inserta, sive cunctorum fidelium proficiat defunctorum. Per.
 Deus, qui nobis in Christo unigenito Filio tuo Domino nostro spem beatae resurrectionis concedis, praesta, quaesumus, ut animae pro quibus hoc sacrificium redemptionis nostrae tuae offerimus majestati 115.0098A| ad beatae resurrectionis requiem, te miserante, cum sanctis tuis pervenire mereantur. Per Christum.
 Hanc igitur oblationem quam tibi offerimus pro animabus omnium quorum quarumque memoriam agimus, et quorum quarumque nomina his in diptychis conscripta esse noscuntur, seu cunctorum cunctarumque fidelium defunctorum defunctarumque, quaesumus, Domine, propitiatus accipias, et miserationum lagitate tuarum concedas, ut quidquid terrena conversatione contraxerunt, his sacrificiis emundetur, ac vinculis mortis absolutae, transitum mereantur ad vitam; diesque nostros, etc.
 Propitiare, Domine, quaesumus, omnibus in Christo quiescentibus, et animae famulorum famularumque tuarum, quorum quarumque memoriam agimus, 115.0098B| et quorum quarumque nomina his in diptychis conscripta esse noscuntur, his purgatae sacrificiis indulgentiam pariter et requiem capiant sempiternam. Per.

Alia

Deus, cui possibile est omnes homines sine difficultate salvare, tanto benignus animabus famulorum famularumque tuarum diversorum coenobiorum et titulorum quorum quarumque memoriam agimus, et quorum quarumque hic assignata continentur vocabula, misericordiam concede perpetuam quanto eos ad Filii tui Domini nostri pertinere gratiam tribuisti. Per

Alia.

Deus, vita viventium, spes morientium, salus omnium 115.0098C| in te sperantium, praesta propitius ut animae famulorum famularumque tuarum quorum quarumque memoriam agimus, et quorum quarumque nomina his in diptychis continentur inserta, a nostrae mortalitatis tenebris absolutae in perpetua cum sanctis tuis luce laetentur. Per Christum.

LVI. Exemplar precariae de villa Tridente, quam Aldricus episcopus Bavoni Vasso dominico fecit tempore Ludovici piissimi Augusti.

Domino sancto ac venerabili basilicae sanctorum Gervasii et Protasii martyrum quae est constructa infra urbis Cenomanicae civitatem, quam Aldricus episcopus in dominatione et regimine habere videtur, ejusque congregationi ex ipsa consistenti basilica. 115.0098D| Ego enim in Dei nomine Bavo, dum et mea fuit petitio et vestra decrevit voluntas, et per permissionem domni nostri Ludovici gloriosi imperatoris villas vestras de ratione ipsius basilicae, cujus vocabula sunt Tridentus et Vintleva, cum omni integritate eorum nobis ad usandum tenere permisistis, in ea vero ratione ut dum ego advivo, tenere et dominare facere debeam, et post meum quoque, Deo jubente, discessum partibus sancti Gervasii revertere faciatis. Et convenit nobis annis singulis ad festivitatem sancti Martini hibernaticam argenti solidos quinque et viginti transsolvere debeam, aut decimam et nonam pleniter persolvam de omni reditu; et si negligens aut tardus exinde apparuero, fidem 115.0099A| exinde facere debeam, et ipsas villas perdere non debeam, et ut hae praecariae uno tenore conscriptae omnique tempore firmae et stabiles permaneant. Actum Cenomanis civitate publice, anno decimo et octavo regnante domno Ludovico gloriosissimo imperatore Nonas Kal. Maias. S. Bavonis vassi dominici, qui hanc precariam fieri rogavit. S. Viddonis. S. Vul. S. Hervei. S. Serilonis. S. Berilonis. S. Ebrulfi vicarii. Hercheus. S. Adalberti Gislarnis. S. Adalgysi. S. Godofridi. S. Jacobi. Deusdet subscripsit. Bobilo subdiaconus scripsit et subscripsit.

LVII. Exemplar praecepti domni Ludovici piissimi imperatoris de villa Tridente, quod fecit praedictus imperator Cenomanicae matri ecclesiae et Aldrico ejusdem urbis episcopo.

(Vide ibid., col. 1293.)

LVIII. Exemplar precariae de Fraxinedo et sancto Georgio in condita Sagonense vel de aliis villis sancti Gervasii quarum vocabula in ea habentur inserta, quas Vulfingus tenet, quam ei Gauziolenus episcopus fecit primo anno regni Pippini regis.

Domino sancto ac venerabili basilicae sancti Gervasii et Protasii infra urbis Cenomanicae civitatem constructae, ubi Gauziolenus episcopus praeesse videtur, ejusque congregationi ex ipsa consistentia. Ego enim in Dei nomine Vulfingus, dum et cognitum est qualiter domnus noster Pippinus gloriosus rex villas de sancto Georgio, sancto Gervasio, Fraxinedo, 115.0099C| Flexobracciale, Aciaco vel sancto Georgio cum appendiciis suis, Aloniaco longa filcaria, Camiaico mundarias, ad ipsam ecclesiam reddere jussit, et postea per verbum domno nostro Pippino mea fuit petitio, et vestra decrevit voluntas, ut ipsa locella per vestra beneficia ad usus fructuario ordine mihi tenere permisistis, id est, cum mansis, casis, domibus, aedificiis, mancipiis, accolabus, libertis, terris, vineis, silvis, pratis, et pascuis, vel quantum ad ipsa loca aspectum esse videtur, dum ego advivo pro vestro beneficio mihi licet tenere et dominare. Et spondimus vobis ut pro indicio ipsius sancti Gervasii vel vestro non sit annis singulis ad festivitatem sancti Martini illam hibernaticam argento libra una ad partem sancto Gervasio aut rectoris ecclesiarum 115.0099D| transsolvere faciam: et si negligens aut tardus de ipso censo ad ipso placito fuero, fidem exinde facere debeam, et ipsam rem, dum ego advivo, perdere non debeam, et post meum quoque, Deo jubente, discessum, ipsa locella cum eorum soliditate ad se pertinentis vel aspicientis vel quidquid ibidem attrahere vel immeliorare potuero, vel quantumcunque tunc temporis ibidem inventum fuerit, vos rectores sancti Gervasii sine ulla judicis consignatione aut haeredum meorum contraditione in vestram faciatis revocare dominationem et potestatem ad faciendum quod volueritis, et haec precaria, ac si semper per quinquiennium renovata fuisset, firma permaneat. Actum Cenomanis civitate in anno primo 115.0100A| regni domni nostri Pippini gloriosi regis. Signum Vulfingo, qui hanc precariam fieri rogavit. S. Fulgoberti. S. Sichardi. S. Vildeni. Salomano rogatus subscripsit. Aiglibertus subscripsit. S. Vuamafredi. S. Giboleni. Bertobodus subscripsit. Beraldus scripsit et subscripsit.

Anteriorum episcoporum authentica et precariae infrascriptarum villarum in archivo Cenomanicae matris ecclesiae conservantur, et propter prolixitatem operis in hac schedula non sunt inserta.

LIX. Exemplar precariae quam Franco episcopus Germundo fecit de villa Fraxinedo, Flexobrachiale, Aciaco, sancto Georgio in condita Sagonense, cum appendiciis suis, et alauniaco, seu longa filcaria, et Camiaco, atque mundarias, cum omnibus ad se pertinentibus.

Domino sancto ac venerabili basilicae sancti Gervasii et Protasii martyris infra urbis Cenomanicae civitatem constructae, ubi Franco episcopus praeesse videtur, ejusque congregationi ex ipsa Ecclesia consistenti. Ego enim in Dei nomine Germundus, dum et cognitum est qualiter domnus Carolus gloriosus rex villas sancti Gervasii, Fraxinedo, Flexobrachiale, Aciaco, vel sancto Georgio cum appendiciis suis, Aloniaco, longua filcaria. Camiaco, mundarias, ad ipsam ecclesiam reddere jussit, et postea per verbum domino nostro Carolo glorioso regi mea fuit petitio, et vestra decrevit voluntas, ut ipsa locella pro vestro beneficio ad usus fructuario 115.0100C| ordine mihi tenere permisistis, id est, cum mansis, casis, domibus, aedificiis, mancipiis, accolabus, libertis, terris, vineis, silvis, pratis, et pascuis, et quantum ad ipsa loca aspectum esse videtur, dum ego advivo pro vestro beneficio mihi liceat tenere et dominari; et spondimus vobis ut pro indicio ipsius sancti Gervasii vel vestro non sit annis singulis ad festivitatem sancti Martini illa hibernatica argenti libra una vobis ad partem sancti Gervasii et rectoris ecclesiarum transsolvere faciam, aut decimam aut nonam ex omni reditu pleniter persolvam; et si negligens aut tardus exinde apparuero ad praedictum placitum, fidem exinde facere debeam, et ipsas res, dum ego advivo, perdere non debeam, et post meum quoque, Deo jubente, discessum, ipsa 115.0100D| locella cum eorum soliditate ad se pertinentis vel aspicientis, vel quidquid ibidem attrahere vel immeliorare potuero, vel quantumcunque tunc temporis ibidem inventum fuerit, vos aut rectoris sancti Gervasii sine ullius judiciis consignatione aut haeredum meorum contraditione in vestram faciatis revocare dominationem et potestatem ad faciendum quod volueritis, et haec precaria, ac si semper per quinquennium renovata fuisset, firma et stabilis permaneat. Actum Cenomanis civitate in anno XXXI, regnante domno nostro Carolo glorioso Rege, in mense Martio. S. Germundi, qui hanc precariam fieri rogavit. S. Fulcoberti. S. Sichardi. S. Vuildoni. Haifredus subscripsit. Salomon rogatus subscripsit. Aiglibertus 115.0101A| subscripsit. Vuanafredus Gibolonus subscripsit. Bertobodus subscripsit. Bavo subscripsit. Ebtardus subscripsit. S. Vultadi. Salaardus subscripsit. Vualtarius subscripsit. S. Frumaldi. S. Leuberti. Beraldus scripsit et subscripsit.

LX. Exemplar precariae de villa quae vocatur Mansiones in condita Diablentica, quam Merolus episcopus Viliberto fecit.

Domino sancto ac venerabili basilicae sancti Vincentii martyris, quae est constructa extra muros Cenomanis civitatis, quam Merolus episcopus in dominatione et in regimine habere videtur. Ego enim in Dei nomine Vilibertus, et mea fuit petitio et vestra voluntas decrevit, et per jussionem domini nostri Caroli gloriosi regis villa vestra de ratione 115.0101B| monasterii sancti Vincentii, quod situm est extra urbem, cujus vocabulum est ad Mansiones, cum omni integritate et appendiciis in vicaria Diablentica nobis ad usitandum tenere permisistis, in ea vero ratione ut dum ego advivo et dominari facere debeam, et post meum quoque, Domino jubente, discessum, partibus sancti Vincentii monasterii revertere faciatis. Et convenit nobis annis singulis ad festivitatem sancti Martini hibernaticam de argento solidos decem transsolvere debeam, aut decimam et nonam pleniter persolvam de omni reditu, et si negligens aut tardus exinde apparuero, fidem facere exinde debeam, et jam dictam villam perdere non debeam, sed haec precaria, ac si semper per quinquennium 115.0101C| renovata fuisset, firma et stabilis permaneat. Actum Cenomanis civitate in anno XXXII, regnante domno nostro Carolo glorioso rege in mense Aprili. S. Viliberti, qui hanc precariam firmare ac fieri rogavit. S. Maginardi. S. Barivei. S. Girberti. S. Enigrimi. S. Adelberti, Bavo subscripsit. Gedeon subscripsit. Ebtardus subscripsit. S. Raginfridi. Jacob subscripsit. S. Bartaldi. S. Amalberti. S. Joachim. S. Bosleni. Versinus diaconus scripsit et subscripsit.

LXI. Exemplar precariae quam Merolus episcopus Viliberto de cella sancti Frambaudi fecit.

Domino sancto ac venerabili basilicae sanctorum martyrum Gervasii et Protasii quae est constructa infra urbem Cenomanis civitatem, quam Merolus 115.0101D| episcopus in dominatione, et in regimine habere videtur, ejusque congregationi in ipsa basilica consistenti. Ego enim in Dei nomine Vilibertus, dum et mea fuit petitio et vestra decrevit voluntas, et per jussionem Domini nostri Caroli gloriosi regis monasteriolum vestrum de ratione praedictae basilicae, cujus vocabulum est ad cellam sancti Frambaldi, in vicaria Gabronense, cum omni integritate sua vel appendiciis nobis ad usandum tenere permisistis, in ea vero ratione ut dum ego advivo tenere et dominari facere debeam, et post meum quoque, Deo jubente, discessum, partibus sancti Gervasii revertere faciatis. Et convenit nobis annis singulis ad festivitatem sancti Martini hibernaticam de argento 115.0102A| solidos sex transsolvere debeam; et si negligens aut tardus exinde apparuero, fidem exinde facere debeam, et ipsum monasteriolum perdere non debeam, sed haec precariae uno tenore conscriptae omnique tempore firmae et stabiles permaneant. Actum Cenomanis civitate anno XXXII, regnante domino Carolo gloriosissimo rege, IX. Kal. Maias. S. Viliberti, qui hanc precariam fieri et firmare rogavit. S. Gedeonis. S. Gripponis. S. Gauzberti. S. Ragemberti. S. Audulfi. S. Gheldulfi. S. Brucleni. Jonas subscripsit. S. Varan. S. Gulfaldi. Bavo diaconus scripsit et subscripsit.

LXII. Exemplar precariae quam Merolus episcopus Viliberto fecit de Belfaido in canonico, et de Senmuro, et Ingranda, et Vivillare, et Fontanas, et Monasteriolum, et Bragolium, cum eorum appendiciis.

Domino sancto et venerabili basilicae sanctorum Gervasii et Protasii martyrum infra urbem Cenomanis civitatem constructae, ubi Merolus episcopus praeesse videtur, ejusque congregationi in ipsa ecclesia consistenti. Ego enim in Dei nomine Vilibertus, dum et cognitum est qualiter domnus Carolus gloriosus rex villam sancti Gervasii, Belfaidum vicum publicum cum suis appendiciis, et Senmurum, et Ingrandam, et Vivillare, sive Fontanas, et Monasteriolum, et Bragolium, sive Auciacum vicum publicum, cum omni integritate vel eorum appendiciis ad jam dictam ecclesiam reddere jussit, et postea per verbum domno nostra Carolo glorioso 115.0102C| regi fuit petitio, et vestra decrevit voluntas; ut ipsa locella per vestrum beneficium ad usum fructuarium ordinem mihi tenere permisistis, id est, cum mansis, casis, domibus, aedificiis, mancipiis, accolabus, libertis, terris, vineis, silvis, pratis, et pascuis, vel quantum ad ipsa loca aspectum esse videtur, dum ego advivo per vestrum beneficium mihi liceat tenere et dominari. Et spondimus vobis ut pro indicio ipsius sancti Gervasii vel vestro non sit annis singulis ad festivitatem sancti Martini hibernaticam argenti libram unam et dimidiam vobis ad partem sancti Gervasii et rectoris ecclesiarum transsolvere faciam, aut decimam et nonam ex omni reditu pleniter persolvam; et si negligens aut tardus exinde apparuero ad praedictum placitum, fidem exinde 115.0102D| facere debeam, et ipsas res, dum ego advivo, perdere non debeam, et post meum quoque, Deo jubente, discessum ipsa locella cum omni soliditate ad se pertinentes vel aspicientes, vel quidquid ibidem attrahere vel immeliorare potuero, vel quantumcunque tunc temporis ibidem inventum fuerit, vos aut rectores sancti Gervasii sine ullius judicis consignatione aut haeredum meorum contradictione in vestram faciatis revocare dominationem et potestatem ad faciendum quod volueritis et hae precariae, ac si semper per quinquennium renovatae fuissent, firmae et stabiles permaneant. Actum Cenomanis civitate publice anno XXIX, regnante domino Carolo glorioso rege in mense Maio. S. Viliberti, qui hanc 115.0103A| precariam fieri et affirmare rogavit. S. Hervich. S. Adalulfi. S. Osberti. Boso subscripsit. S. Vuedranni. S. Troduini. S. Gehreii. S. Ramestani. Bavo subscripsit. Eptardus subscripsit. Salahardus subscripsit. S. Amalberti. Beraldus subscripsit. S. Pharamundi. Vinneradus diaconus scripsit et subscripsit.

Anteriorum episcoporum authentica et precariae infrascriptarum villarum in archivo Cenomanicae matris ecclesiae conservantur, atque propter prolixitatem operis in hac schedula non sunt inserta.

LXIII. Exemplar epistolae quam domnus Ludovicus imperator Elisachoro abbati suoque misso misit, ut beneficia et res in ea scriptas Aldrico episcopo vel suis missis consignaret, et suum episcopium imperiali auctoritate ex eis pleniter revestiret.

In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi. Ludovicus, divina repropitiante clementia, imperator Augustus Aldrico venerabili episcopo et fideli nostro salutem. Noverit tua industria quia missus tuus nostram adiit praesentiam innotescens quod quidam vassali nostri, Ghermundus, Vulfardus, Berchadus, Bodo et socius suus, beneficia ex tuo episcopio habent quae olim per precarias inde alienata fuerant. Qua de re volumus ut tu nostra auctoritate recipias usque ad nostram praesentiam, et de nostra fidelitate magnam curam semper habeas, sicut hactenus te habere cognovimus. Nam 115.0103C| memoratus missus tuus nostram deprecatus est pietatem ut aliquem missum tibi dederimus qui praedictas res tibi ecclesiaeque tibi commissae consignaret et vestituram legitimam faceret. Qua de re Helisachoro misso nostro praecepimus ut de supradictis beneficiis tibi vestituram faciat quando illas in partes a nobis directus fuerit. Volumus etiam ut quam citius poteris missum tuum bene fidelem ad nos dirigas, qui nos certos faciat qualiter erga vos et reliquos fideles nostros modo agatur, et quid de illis causis factum quas vobis agere praecepimus. Bene vale, et ora pro nobis.

LXIV. Exemplar praecepti domni Ludovici piissimi imperatoris de quibusdam beneficiis vassallorum suorum, id est, Germundi, Vulfardi, Berchadi, Bovonis et socii ejus, quae praedictus imperator reddidit et confirmavit Cenomanicae matri ecclesiae et Aldrico ejusdem ecclesiae episcopo.

(Vide ubi supra, col. 1294.)

LXV. Concordia Bethtae cum monasterio sancti Vincentii.

 Dum cognitum est quod Bethta Deo sacrata portione aliqua in locella nuncupantia Soliaco, Mansione, villam Bariaco, seu et Briscino, quam filius suus Ermenfredus quondam moriens dereliquit, et ad ipsam legibus obvenit, per venditionis titulum 115.0104A| ad basilicam sancti Vincentii Cenomanis civitate vindicat, et accipit exinde in pretium, quod et bene complacuit atque convenit, hoc est, auri solidos probos, optimos atque pensantes numero ducentos. Quo veniens venerabilis frater Patuinus praepositus de ipso monasterio una cum venditione ipsa, in privata collatione ipsa protulit ad relegendum dum inter se intenderent, (hi sunt, Berthofridus, Dodo una cum conjuge sua Eudilane vel Bertholanda cum infantibus suis his nominibus Ademaro et Joanne), chartam ambagibalem ibidem praesentabant quam Bethta ad ipsos infantes suos fecerat, ubi habebat insertum, dum advivebat, et in partes duas Leogiliso quondam conjuge suo quam et suam tertiam ad usum tenuerit, et post suum discessum ad jam dictos 115.0104B| infantes suos tam illas duas partes quam et suam tertiam in eorum reciperent dominatione, dum inter se intenderent, mediantibus bonis hominibus ad pacis concordiam visi sunt eos revocasse. Convenit inter ipsos quod illa quarta parte quam Ermenfredo quondam in Mansiones debitum erat memorati infantes Berthofredo, Dodo una cum conjuge sua Eodilane vel Bertholanda contra venerabili fratre Patuino praeposito vel ipso monasterio, quantumcunque ibidem habere videntur, omni tempore habeant evindicatum, et reliquo vero tam in Soliaco quam in Bariaco seu et in Briscino quidquid Ermenfredo quondam obvenire debuit, vel quantum per venditionis titulum memorata Bethta sive jam Noberta ad memorata basilica delegata contra ipso Berthofredo 115.0104C| et Dodone una cum conjuge sua Eodilane necnon et Bertolandane, tam terris, casis, mancipiis, domibus, aedificiis, accolabus, pratis, pascuis, vineis, silvis, aquis, aquarumque decursibus, mobile et immobile, junctis et subjunctis, vel omni supraposito, quantumcunque in jam dicta locella Ermenfredo quondam habere debuerat, pars monasterii sancti Vincentii vel ejus rectores contra ipsos homines superius commemoratos aequali lance dividere debent. Unde convenit ut tres epistolas uno tenore conscriptas inter se fieri et accipere deberent, quod et ita fecerunt, ut nullus contra parem suum de istis convenientis se remutare non posset; quod in hoc facere praesumpserit, partem suam a pare suo amittat, et insuper fisco sociante auri libras decem 115.0104D| argenti ponde viginti coactus exsolvat, et nec sic quod reperit vindicare non valeat, et has epistolas, quas in invicem bona voluntate fecerunt, cum stipulatione intraposita firmas et inviolabiles omni tempore valeant perdurare. Actum Soliaco in rem ipsam in anno XI regni domni Theodorici gloriosi regis, quod fecit praesentis mensis Octobris die duodecimo. Dodo subscripsit. S. Eodilane conjuge sua Berthofredus subscripsit. S. Bertolandane germana eorum, qui hanc epistolam fieri rogaverunt. Derriceus abbas subscripsit. Beoraldus in Dei nomine abbas subscripsit. Aiglimanus subscripsit. Joannes subscripsit. Salico subscripsit. Dadolo Sidonianis subscripsit. Bertholaudus subscripsit. S. Vuitdoni. S. Turpaldo. 115.0105A| Bavo subscripsit. Landulfus subscripsit. Odricus subscripsit. Caldobertus recognovi et subscripsi.
 Anteriorum episcorum authentica et precariae infra scriptarum villarum in archivo Cenomanicae matris ecclesiae conservantur, et propter prolixitatem operis in hac schedula non sunt inserta.

LXVI. Precaria de villa Calisamen quam fecit Aldricus Cenomanicae sedis episcopus, Agberto vasso dominico, tempore Ludovici piissimi Augusti.

 Domino sancto ac venerabili basilicae sanctae Mariae semper virginis sanctorumque martyrum Gervasii et Protasii, quae est constructa infra muros Cenomanis civitatis, quam Aldricus episcopus in dominatione et regimine habere videtur, ejusque 115.0105B| congregationi ex ipsa consistenti. Ego enim in Dei nomine Agbertus, dum et mea fuit petitio, et vestra decrevit voluntas, villam vestram de ratione ipsius basilicae, cujus vocabulum est Calisamen, cum omni integritate nobis ad usandum tenere permisistis, in ea vero ratione ut dum ego advivo tenere et dominari debeam, et post meum, Deo jubente, discessum, partibus sanctae Mariae et sancti Gervasii sanctique Protasii revertere faciatis; et convenit nobis ut annis singulis ad festivitatem sancti Martini hibernaticam argenti solidos XXV transsolvere debeam, aut decimam et nonam pleniter persolvam de omni reditu, et si negligens aut tardus exinde apparuero, fidem exinde facere debeam, et ipsam villam perdere non debeam. Et ut hae precariae 115.0105C| uno tenore conscriptae omni tempore firmae et stabiles permaneant, manu nostra et aliorum nobilium nostrorum 115.0106A| subterfirmandas esse decrevimus. Actum Pictavis civitate publice, anno XXVII imperii domni Ludovici piissimi Augusti, IX Kal. Februarias S. Agberti qui hanc precariam fieri ac firmare rogavit. S. Ragenarii comitis palatii. S. Gauzelini mansionarii. S. Ragenaldi comitis. S. Ramnulfi comitis palatii. Girbertus comes signavit, S. Valfredi comitis. Eberardus comes signavit. Emino comes signavit. Radulfus vassus dominicus signavit. Gauziolenus vassus dominicus signavit. Rotgarius vassus dominicus signavit. Isaac vassus dominicus signavit. Immo vassus dominicus signavit. Varnarius diaconus scripsit et subscripsit.

LXVII. Exemplar praecepti domni Ludovici piissimi imperatoris de villa Calisamen, quod fecit praedictus imperator Cenomanicae matri ecclesiae et Aldrico ejusdem urbis episcopo.

 (Vide ubi supra, col. 1295.)

LXVIII. Exemplar praecepti domni Ludovici piissimi Augusti quod, precante Aldrico episcopo, fieri jussit quando ei concessit ut haberet suum oeconomum qui pro illo secundum jussionem suam gereret exteriores curas et regalia servitia, et itinera faceret, et praedictus pontifex sua in parochia resideret, et suum ministerium absque impedimento adimplere curaret, et reliqua sicut in eo continentur inserta.

 (Vide ubi supra, col. 1297.)

LXIX. Exemplar praecepti domni Ludovici piissimi Augusti de villa Bonalla quod fecit praedictus imperator quando illam reddidit Cenomanicae matri ecclesiae et Aldrico ejusdem ecclesiae episcopo.

 (Vide ubi supra, col. 1298.)

(no apparatus)