Liber I |
Ad Lucam Tertium patriciorum Brixiae splendorem, et Mecoenatem suum, Pylades
recensere
Tertie, cura poli, Musarum gloria, Luca,
Carmine diuorum suscipe quaeso genus,
Quod Pylades nuper fictum tibi dedicat uni,
Dum sibi praesidii te satis esse putat.
5 Nil habuit maius, quo te lux maxima
Munere deuotus posset adire cliens.
Quicquid enim inconstans homini fors addit, et aufert,
Argenti et rerum, possidet ille nihil.
Contentus casulae, et modici possessor agelli:
10 Si modo uix tenuis suppetat ore cibus.
Hunc tu iudicio postquam grauiore libellum
Terseris, in populum (si uolet) ire iube.