Aperire sectionem principem


Et tamen hanc poteras mecum requiescere noctem
Nec dubiis vitam commitere, Galle, tenebris.
State, viri, quae causa fugae? Non Trinacris haec est
Ora, nec infames funesto vespere terrae.
Sarmatia est, quam Galle fugis, fidissima tellus
Hospitibus; fastus tantum impatiensque tyranni
Sarmatia est, cui verba prius, nunc terga dedisti
Continuasque fugam, quasi musca agitere canina.
    Frigus et acre gelu quereris, quid ego audio? Gallus
Arctoas hiemes horret, gelidasque pruinas,
Ille, inquam, Gallus, genus alto a sanguine Teucrum,
Quique minabatur nuper, modo sceptra vocarent
Venturum excidio Moschis equitesque Tatarros
Riphaeos ultra montes, glacialiaque ultra
Aequora submoturum armis; ita volvere Gallos.
    Atqui Galle prius quam sit tibi copia Moschi
Et prius in Scythia tua quam tentoria figas,
Perque lacus magnos, perque humani inscia cultus
Arva, nivesque altas glaciemque et flumina vasta
Ire necesse habeas et densas ducere turmas,
Ut tibi non tantum cum Moschis atque Tatarris
Sit depugnandum, sed hiems quoque saeva domanda
Et Boreas raptor, bellatori aemulus Austro.
    Nunc, o Galle, domi friges et deses ad ignem
Contractis torpes membris; si bella vocarent,
Quid faceres? fugeres, quod nunc facis hoste remoto.
O vere Galli, nam quorsum est dicere Gallae
Maeonio ritu; Galli, inquam, quaerite coelum
Mitius et patriam cursum convertite ad Idam,
Tympana quo raucoque vocat vos tibia cantu
Et thiasus tremulis ululans per Dindyma linguis,
Ite sacrum aucturi numerum famulique Cybelles,
Magnam semimari matrem stipate corona.
Terra viros haec poscit, hiems quos nulla fatiget
Et Boreas nullus glaciem ructansque spuensque.
    Ante tamen teras dabitur quam spernere terras
Aeternoque gelu damnatas effugere oras,
Galle, tibi potius quam saevo aquilone rigescas
Et stes in glaciem duratus, uti Niobe olim
In silicem, dignare illa admiranda domorum
Claustra subire hospes gelidosque recalfacere artus,
Nec, bonus, aversere hypocausta calentia, neu quod
Femina cum pueris cubat una, susque nefrendes
Propter alit, stabulant vituli; Gallos quoque, amice,
Claudimus his iidem septis, totamque cohortem,
Ni faciamus, hiems leviter praefocet amictos.
    Nam quod me fastus levitatisque arguis, id tu
Consilio hoc fecisse vafer mihi, Galle, videris,
Ut vitia haec, quae sunt ita vestra et propria vobis,
Ater uti corvo color et color albus olori,
Mecum partiri cupias ac parte levari
Invidae, morum si gens foret ulla reperta
Consimilis vestrum; sed enim volvenda supersunt
Multorum saecla annorum, immensamque fugacis
Vim Tiberinus aquae prius egeret in mare Tuscum,
Quam de Sauromata Gallus persuadeat id, quod
De Gallis toti iam dudum innotuit orbi.
    Vel nunc quos ludos mundo spectante dederunt?
Collibuit regem fieri, sed singula longum est
Commemorare, manet seros ea cura nepotes.
Nostrae decurrent spatio breviore Camenae,
Cursoremque prement sua per vestigia Gallum.
    Prepoti mensis instertimus. Immo ita somnum
Demersi fuimus (nam quis sperasset) in altum,
Ut cum per tacitam subrepstis moenia noctem
Tota cohors atque immissis fugeretis lateret.
    Atque ego, Galle, quidem fateor, neque forsitan ipse
Inficias ibis, vos summo hominumque deorumque
Applausu exceptos, passimque agitata per urbes
Adventu vestro convivia, nec puduisse
Sauromatam pictis redimitum tempora sertis
Ad citharam saltare rudem, Bacchoque madere,
Quippe ut Galle fidem faceret tibi simplicis atque
Non fucati animi, quo confidentius et tu
Laetum ageres convivam, epulis acceptus amicis.
Tu vero ingratus fugitivus, barbarus, hospes
Officium in vitium trabis et temeto conspergis
Non tantum me, sed proprios etiam ebrie versus.
    Quod si peccaturus eram (peccasse etenim me
Sentio, qui ingratos ita sum compexus amice)
Est quod agam meritas diis longa in saecula grates,
Hunc animi errorem in patria, non Gallico in orbe
Obiectum nobis, ubi Liber largius haustus
Sanguine pensatur, famosaque coena tyranni
Vita emitur, neque sopitos semel expergisci
Fas iterum est, sed producendi ad funera sommi,
Funera per summas volvenda cruenta fenestras.
Huic similem saltum, si Galle tibi optio detur,
Eligeres saliendum, an malles victus laccho
Ridicula subter mensas cecidisse ruina?
    Unde autem tibi sit paupertas tam cito nostra
Cognita mirrari nequeo satis, optime Galle.
Per breve enim certe nobiscum tempus eratis,
Nec spatium explorandi habuistis, si qua Polono
Terra ferax frugum, si quod mare, si qua metalla,
Munitaeve forent urbes. Quod si voluisses
Durare et paucos regioni impendere menses
Lustrandae, ut forsan non omnia, quae tibi Galle
Deliciis innutrite luxuquae fluenti
Sufficerent, invenisses; ita perspicuum esset
Absque ope Gallorum sat felicem esse Polonorum.
Quid causae est igitur visos tibi nos ita egenos?
    Galli cum Genricum videre ad sceptra vocari
Sarmatiae, sic omnio persuasum habuere,
Ut quisque arctoum Gallus cum rege sub astrum
Venisset, etiamsi Gallinaceus esset,
Sic eum oportebat ditari, aurique potentem
Fortunam mutare, colique a rege secundum,
Sauromatis heroas admirantibus illos
Certatimque auro donantibus. Hanc ubi frustra
Spem se aluisse vident, natibusque incedere nudis
Magnanimos heroas et, velut ante, necesse,
Paupertatis nos damnent, Irosque salutent,
Vulpes ut trabe dependens farcimen ab alta
Restim appellabat, quod contrectare nequibat.
    Atque haec Arctous tibi mutua, Galle, Polonus
Respondet, pensatque malo mala carmina versu.
Quod superest ave pernici fuge; nec mihi tam ater
Sol unquam surgat, purumque infuscet Olympum,
Ut retulisse gradum et finestetigisse Polons
Dicaris: procul haec avertant tempora divi
Et nostris utriusque advertant vocibus aures,
Ut, tuta si unius non possint vota valere,
Vota duum valeant, aeternumque improbus absis.
Quod si regnandi teneat vos tanta libido,
Magna suum potius vobis Germania regnum
Deferat, ut sceptris insignitosque coronis
Clam fugere in patriam, titulosque referre fugaces
Ipse quoque aspiciat Rhennus, quod Vistula vidit.