Gallia Christiana 1720 02/Monitum

There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Gallia Christiana - T. 2 (1720)
Monitum (np)


MONITUM.

IN Cadurcenſibus epiſcopis tomo 1. expunximus quemdam Stephanum a Cruceo admiſſum ; ea ratione ducti quod ex Cadurcenſi chartulario laudato in Geraldo III. inter ipſum & Geraldum II. nullus medius ſit epiſcopus. Verum tomo 2. in Siguino tertio abbate Caſæ-Dei col. 330. mentio ſit Stephani epiſcopi Cadurcenſis, qui cum Guillelmo Albienſi præſule conſenſit ſubjectioni monaſterii Galliacenſis, Caſæ-Dei.

In noſtris Animadverſionibus non reſpondemus ad objecta Trevoltiani diarii menſis Auguſti an. 1716. contra novem epiſcoporum Albienſium ſeriem, ſcilicet Richardi, Citruini, &c. Galliæ Chriſtianæ t. 1. col. 6. Jam enim ſcriptorum diarii hujus hallucinationes in objectis hoc loco propoſitis palam fecit epiſtola, cujus excerptum habetur ad calcem diarii eruditorum (Journal des Sçavans) an. 1716. & fuſius acriuſque epistola, cujus Gerardi Teleſii ad P. Felicianum Perger, relata in ſupplementis Actorum eruditorum Lipſienſium tomo VI. ſect. 8. anni 1716. Abſit tamen ut quæ iu hac epiſtola ſcripta ſunt acerbius, approbemus.