Gallia Christiana 1720 02/Aniciensis

There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Gallia Christiana - T. 2 (1720)
Ecclesia Aniciensis (col. 685-782)
◄   Ecclesia Tutelensis Addenda   ►


ANICIENSIS ECCLESIA.


ANICIUM sic dictum a Monte-Anicio, le Mont-Anis, quod nunc Podium Vellavorum * appellatur, non erat olim hujus gentis caput, aut sedes episcopi ; * Le Puy
en Velay.
de eo enim loquitur Gregorius Turon, tanquam de loco a civitate Vellava distante, scilicet lib. x. hist. c. 25. Ingressus Vellavæ urbis terminos, ad locum quem Anicium vocitant accedis, & ad basilicas propinquas, &c.

Vix dubitari potest San-paulianum vicum, S. Paulien, qui distat ab Anicio duabus leucis, fuisse primum locum in quo episcopi cathedram posuerint, servatque adhuc partem antiqui decoris in ecclesia collegiata S. Georgii episcopi, cujus canonici easdem almutias purpura prætextas, habitum eundem gerunt atque canonici ecclesiæ cathedralis. Itaque San-paulianum oppidum esse Vellavam civitatem aut Vellavorum urbem in antiquis historicis & variis notitiis celebratam pene certum habemus ; idque confirmatur ex antiquis monumentis ; ibi enim reperiuntur adhuc in ipso oppido & in vicinis agris vetera numismata, & antiquæ inscriptiones, quarum aliquas exhibuit noster Mabillonius in suis Sanctorum[1] actis. Hanc urbem post translatam sedem episcopalem apud Anicium, Vetulam appellatam esse conjicimus ex his quæ leguntur seculi iv. Benedictini parte i. pag. 588. Cum igitur Aquitanici populi cum pontificibus concilium apud civitatem quæ dicitur Vetula in pago Vallavorum celebrarent, adfuit & Romanensium congregatio corpus prælibati ** Bernardi Viennensis pontificis deferens. Vetulam Vallavorum Anicium esse putat Chiffletius in historia Trenorciensi ; sed ex sequentibus apparebit Vetulam potius fuisse S. Pauliani oppidum, ubi primum erecta est sedes episcopalis, ac inde Anicium translata. Vide infra in S. Georgio episcopo. Porro nomen proprium prioris hujus civitatis apud Ptolomæum est Ruesio, & in tabula Peutingeriana, Revessio, ut probat Hadrianus Valezius in notitia Galliarum, ad vocem Vellavi. Sed more aliarum Galliæ urbium postea nomine gentis insigniri cœpit ; appellataque est civitas Vellavorum, uti legitur in notitia quæ Honorii Augusti tempore facta dicitur ; aliquando etiam Vellavi.

Ut autem de Vellavis populis quædam attingamus, libro vii. comment. Julii Cæsariis annumerantur iis qui sub Arvernorum imperio degebant ; nempe ubi scribit ad Alesiam obsidione Romana solvendam a Galliæ principibus, triginta quinque hominum millia imperata esse Arvernis, adjunctis Eleutheris, Cadurcis, Gabalis, Vellaunis, qui sub imperio Arvernorum esse consueverunt. Et quidem San-paulianum oppidum, quod olim Vellavorum caput fuisse putamus, adhuc in Arverniæ ditione remanet. Vellavia tamen provincia nunc Occitaniæ accensetur, episcopusque Aniciensis in Occitaniæ comitiis sedet, eisque interest nomine urbis legatus.

Vellavorum tractus, vulgo le Vellay, quem mediæ ætatis scriptores Vallagiam appellarunt, tam in longum quam in latum ad 14. leucas protenditur figura pene rotunda. Medium secat Ligeris fluvius ; alluuntque fluvioli Lignonius & Borna. Vellavi habent ab Oriente Vivarienses, ab Austro Gabalos, ab Occasu Arvernos, & ab Aquilone Segusianos.

Caput Vellavorum Anicium, nunc vocatur Podium ; quæ vox antiquis Gallis montem significabat, vulgo le Puech, le Pui, le Puy. Hoc nomen habere cœperat ætate Rigordi duodecimo seculo desinente ; sic enim loquitur in gestis Philippi Augusti ad an. 1183. Durando Dominus dicitur apparuisse in civitate Aniciensi quæ vulgo nunc Podium dicitur. Hæc urbs imposita est celso monti, qui est jugum unum Cebennicorum montium, a Rhodano usque ad Garumnam per Helvios, Vellavos, Arvernosque protensorum. Distat a fluvio Ligeri uno circiter milliari. Radices montis & mœnia duo fluvioli alluunt, Borna ** la Borne,
le Dolézon.
& Dolezotus. Urbs, si exceperis Tolosam, cujus parlamento subjacet, ceteras Occitaniæ urbes amplitudine superat.

Anicii jus dicunt curia præsidialis, prætor seu baillivus qui suos habet assessores, curia quam communem vocant, ex judicibus regiis & episcopalibus constans. Est præterea jurisdictio sex consulum qui purpura decorantur. Hoc in ea urbe notatu dignum minime prætereundum est, quod ab hæreticorum Calvinianorum qui Galliam totam infecerunt, labe semper fuerit illæsa : ita ut nulla unquam familia hujusmodi heterodoxorum in urbe fuerit admissa. Sæpius etiam ab hæreticis tentata & oppugnata, semper invicta remansit, uti legitur in inscriptione ecclesiæ cathedralis columnæ affixa ː

Civitas haæc non vincitur,
Nec vincetur, sic legitur ;
Per Mariam protegitur,
    Hæc privilegiata.

Ecclesia cathedralis, quæ Dei-param virginem patronam habet, in superiore parte urbis eminet ; cujus ædificia in colle declivi ad Meridiem, quasi multiplici contabulatione in modum amphitheatri disposita, uno prospectu pene omnia videre licet. Olim circa majorem hanc ecelesiam visebantur in modum coronæ superbæ ædes comitum de Ventadorio & de Monte-Lauro ; vicecomitum de Turenne & d’Alegre ; baronum de Chalanconio, de la Tour S. Vidal, aliorumque nobilium. Nunc autem vix ullæ supersunt præter domum vicecomitis de Podemniaco, Polignac, qui præterea ad leucæ distantiam habet castrum nobile & antiquum, a quo illustrissimæ gentis hujus cognomen derivatum, Podemniacum olim appellatum ; in quo templi & oraculi Apollinis adhuc vestigia dicunt superesse. Non longe ab ecclesia sunt xenodochium, nosocomium, publica pauperum domus, & infantium incerto patre natorum hospitium.

Sunt præterea intra cathedralis ecclesiæ claustrum tres ecclesiæ simul collegiatæ & parochiales, scilicet S. Georgii, S. Evodii ** S. Vosy.
* S. Agreve.
, & S. Agripani *. Hæc ultima unita est ecclesiæ S. Georgii, quæ cessit seminario ; illud regunt presbyteri ex Parisiensi S. Sulpicii seminario accersiti. In ejusdem cathedralis ecclesiæ claustro exstat S. Johannis Baptistæ baptisterium, quod in tota urbe unicum est.

Præter S. Georgii & S. Evodii parochiales ecclesias, quatuor aliæ sunt in urbe, scilicet S. Petri de monasterio, S. Hilarii, S. Petri a Turre, & S. Spiritus. Extra urbem est parochia S. Johannis Jerosol. quæ uti ecclesia S. Bartholomæi olim pertinebat ad milites Templi, vulgo Templarios, nunc vero ad Melitenses. In tota vero diœcesi sunt 135. parochiæ in quatuor archipresbyteratibus. Earum vero nonnullæ sunt in Arvernia & pagis Gabalitano ac Vivariensi. In urbe & suburbiis sunt : monasterium S. Petri, a monachis Cluniacensibus arctioris observantiæ nuper reformatum secundum S. P. Benedicti regulam : S. Roberti prioratus, Casæ-Dei subiacens : conventus Fr. Prædicatorum, Minorum Conventualium, Carmelitarum & Capucinorum : collegium Societatis Jesu : parthenones monialium nuncupatarum a Nostra-Domina, quæ puellas instituunt : virginum S. Mauricii dictarum ord. S. Augustini : S. Claræ, & earum quæ S. Mariam visitantem Elizabeth patronam habent : domus dicta Refugii, domus hospitalis puellarum orphanarum, domus sororum, vulgo instructionis sub infantis Jesu titulo. Missa facio oratoria quamplurima ; in his sacellum B. Agnetis a Jesu cum domo adjacente pro sororibus pœnitentibus. De abbatiis quæ hac in diœcesi continentur seorsim dicemus.

Episcopus Aniciensis nulli metropolitano subditum se contendit, sed soli Romano pontifici, ex bulla Paschalis II. ad Pontium Mauricium anni 1105. Mansuro in perpetuum decreto sancimus, inquit papa, ut tam tu, quam tui deinceps successores, nulli prater Romanum, metrolitano subjecti fint ; & ut omnes qui tibi in eadem sede successori sunt, per manum Romani pontificis, tanquam speciales Romanæ sedis suffraganei, consecrentur. ldem decernit Eugenius papa III. in bulla ad Petrum episcopum, anno 1145. Sane Stephanus de Chalancon sic præfatur in charta qua notum facit matrimonium contractum a vicecomite Podemniaci nomine Pontio, cum Adelaïde, an. 1223. Nos Stephanus Dei gratia Aniciensis episcopus Dom. papæ suffraganeus specialis, &c. Spicil. tom. x. p. 167.

Hic episcopus utitur pallio, singulari privilegio ; & quidem Stephanus de Mercorio primus pallium a Leone papa IX. accepit, ut refert Baronius Annal. tom. x. ad an. 1050. Idem antistes comes[2] est Vellaviæ, simulque comes & canonicus S. Juliani Brivatensis primus post regem Christianissimum. Olim episcopi Anicienses tanquam Anicii domini, & Vallaviæ comites, jus habebant cudendæ monetæ, & comitiis particularibus Vallaviæ etiamnum præsunt.

Capitulum constat decano[3], præposito, abbatibus S. Petri de Turre & S. Evodii, (hæ sunt majores dignitates,) ac canonicis 40. Minores dignitates, quæ non habent canonicatum annexum, sunt duo fordecani ** vulgo, fordoyen mage, & fordoyen moindre. id est foris decani, major & minor qui præcedunt omnes canonicos ; sescallus, forte senescallus, cellerarius, paneterius, hebdomadarius minor. Hic & alii quatuor hebdomadarii canonici alternis vicibus celebrantis munus implent, hocque gaudent privilegio, ut excommunicationi aut interdicto non subjaceant. Canonici majoribus in solemnitatibus mitras gestant, olimque ferebant extra ecclesiam tota Paschæ septimana in ambitu claustri, ut colligitur ex antiquo ordinario ubi legitur : Caveant nt non soli, sed cum honesta societate incedant, cum mitras, ornamentum videlicet episcopale, deferunt. Eadem in ecclesia sunt decem canonici dicti pauperes seu paupertatis, qui peculiarem habent mensam. Hi unum ex sodalitio suo vicarium creant, qui tenetur recitare officium cum canonicis infirmis. Missos facio inferiores ministros ecclesiæ, musicæ præsectum, ostiarios, mazerium, quem vocant regem ecclesiæ, abbatem campanilis, qui pulsationi campanarum præest. Olim numerabantur in Aniciensi ecclesia 60. canonicatus præter sequentes personatus, qui nunc exstincti sunt, scilicet abbas de Segureto, archidiaconus, præcentor, cancellarius, thesaurarius, major sacrista, capiscolus. Horum munia obeunt singuli vicissim & annuatim electi. De honorariis canonicis inter quos Christianissimus rex & serenissimus delphinus eminent, nihil nunc singulare quod dicatur occurrit. Collatio decanatus, præposituræ, duarum abbatiarum & 25. canonicatuum, pertinet ad episcopum pleno jure ; alii quindecim canonicatus dantur a capitulo.

Ecclesiam Aniciensem, quam angelicam appellant, visitantibus indulgentiæ insignes concessæ sunt, maxime in die annuntiationis B. Mariæ, quando concurrit cum feria VI. Parasceves.



ANICIENSES EPISCOPI.


DE Aniciensibus episcopis copiose scripsit Gallice Odo Gisseus Societatis Jesu presbyter, cujus laborer fruemur ; non pauca tamen emendando & addendo ex veteribus instrumentis.


I. S. Georgius.

SAnctus Georgius primus occurrit episcopus in vulgatis ecclesiæ tabulis. Antiqua supersunt numismata cum hac inscriptione : S. Georgius Vallavie protopræsul. Magna veneratione colitur in tota diœcesi tanquam Vellavorum apostolus. Ejus festum de præcepto celebratur iv. idus Novembris, jussu Durandi a S. Portiano episcopi. Ejusdem inventio recolitur 3. cal. Decembris. Translatio vero facta 12. cal. Januarii a Norberto episcopo, ex ecclesia S. Pauliani in Aniciensem, celebratur per totam diœcesim.

Jacuit diu in ecclesia sui nominis ornata titulo, quam nuperrime a fundamentis excitari curavit pius juxta ac eruditus vir D. Petrus-Nicolaus Girardin canonicus & cellerarius B. M. Aniciensis, officialis ac vicarius generalis illustrissimi ac reverendissimi episcopi. At die 21. Martii an. 1712. reverendissimus episcopus Aniciensis ejus sacras exuvias ex veteri capsa lignea, in qua inclusæ fuerant a Petro ep. an. 1162, ut testatur instrumentum ibidem repertum, transtulit in aliam decentiorem capsam ; in veteri vero capsa inventa est tabula marmorea in qua legitur sequens inscriptio :

Ex ipso autographo nobis a D. Guyton superiore seminarii exhibito, & nondum edito.Petrus Aniciensis episcopus omnibus Christianæ religionis fidem servantibus, notum fieri volumus quod ego Petrus Aniciensis episcopus, consilio prælatorum ecclesiæ nostræ, Armanni abbatis Segureti, Anthonii & Stephani sacristarum, Petri Guillelmi thesaurarii, Stephani de Pratis tunc præcentoris, Armanni hebdomadarii, & rogatu clericorum S. Georgii, Bernardi poenitentiarii, magistri Simonis Baldi Caldariæ, & aliorum qui in eadem ecclesia commanebant anno ab Incarn. Dom. m. c. lxii., indictione decima, feria quarta ante diem Paschæ, feci aperiri me præsente, cum supradictis, & pluribus aliis, quoddam vas quod erat post altare sancti Georgii, & inveni ibi membra sanctorum cum duabus tabulis marmoreis, in una quarum erat scriptum sic : HIC REQUIESCUNT MEMBRA SANCTI AC GLORIOSISSIMI GEORGII EPISCOPI. In altera : HIC REQUIESCUNT MEMBRA SANCTI AC GLORIOSISSIMI HYLARII PICTAVIENSIS EPISCOPI. Et eadem membra cum eisdem tabulis reposui in vase ligneo laminis ferreis hinc inde firmiter ligato, in die natalis S. Stephani protomartyris, & eadem die reposui illud vas in vase lapiedo, & in signum memoriæ hanc chartam scribi & sigillo meo muniri præcepi, & intus reposui ; aliam autem eadem continentem extra reservari ad majorem fidem posteris relinquendam jussu.

Porro præfatarum inscriptionum formam & characteres oculis subjicere operæ pretium duximus.


De S. Georgio in MS. hagiologio, quod apud fratres Minores Anicii asservatur, leguntur hæc verba : iv. idus Novemb. fit natale & festum S. Georgii episcopi & confessoris, qui versus Occidentalem populum, ob gratiam prædicationis missus a B. Petro apostolo ab urbe Roma cum B. Frontone coepiscopo, semen vitæ, ubicumque commodum noverant spargentes, Aquitaniam usque pervenere ; moxque properantes ad quandam Vallavensis comitatus civitatem, quæ ob antiquitatis privilegia tunc temporis civitas Vetula dicebatur, ibidem sunt suscepti. In hac præfuit beatus Georgius episcopus, primus doctor Vallavensium.


II. Macarius I.

Hunc episcopum S. Georgii discipulum fuisse, & sanctitate floruisse tradunt.


III. S. Marcellinus.

S. Marcellinus illibato, inquiunt, virginitatis flore, & miraculorum laude celebris, quiescit apud Monistrolium, al. Monastrolium, qui locus sedes est secundi archipresbyteratus, in ecclesia suo nomine insignita, in quam ex S. Pauliani oppido, a Norberto episcopo translatæ sunt sacræ ipsius reliquiæ. In eadem Bernardus de Castaneto ejus successor collegium canonicorum instituit an. 1309. Ejus festum agitur 7. idus Junii.


IV. Roricus I.
V. Eusebius.


VI. S. Paulianus.

Tanta cum laude Paulianus in munere pastorali se gessit, ut Vellavorum urbs antiqua, ubi sedebat, rejecto priori nomine, ab ipso nomen sumere gloriata sit. Ejus sacrum corpus ibi in perantiqua crypta vetustæ ecclesiæ ipsius nomine insignitæ, sub majori altari cum reliquiis sanctorum Valentini & Albini collocatum, pio fidelium concursu honoratur vi. cal. Martii, quo ejus natalis dies celebratur. Altare autem constat unico lapide concavo, ac fulto quatuor columnis ex hoc unico lapide compactis. Affixa est altari hæc inscriptio :

Hic jacet huic templo qui nomen fecit & urbi,
Insuper hæc sanctos continet urna duos.


VII. S. Evodius.

Evodius ** S. Vosy. sedem episcopalem ab urbe Vellavorum S. Pauliani nomine nobilitata, transtulit ad Montem-Anicium[4], quod forsitan locus foret securior. Ibi vero ecclesiam cathedralem condi curavit, assumta in patronam beatissima virgine Maria. Ejus corpus asservatur in ecclesia sub ejus patrocinio constructa, in qua nuper anno videlicet 1712. die 28. Febr. repertum est ab illustrissimo Aniciensi episcopo in capsa, ubi vetus inscriptio docebat ejus sacrum corpus hic requiescere.


VIII. S. Scrutarius.

Scrutarium titulo Sancti donatum nobis exhibet catalogus a nostro D. Jacobo Boyer visus ; eumque commendat ut socium & successorem S. Evodii, in cujus ecclesia ipsius ossa religiose asservantur ; ubi etiam ejusdem festum simul & S. Evodii aliorumque sanctorum episcoporum celebratur solemni ritu pridie idus Novembris. In vulgatis catalogis ipsi subrogatur


IX. S. Epipodius. cui successit
X. S. Suacrius.

De eo & de ipsius antecessores Epipodio consulendum martyrologium Aniciense xii. Nov.


XI. S. Armentarius, al. Hermentarius.

Forte fuit unus ex episcopis hujus nominis, qui subscripserunt epistolæ synodicæ præsulum Gallicanorum missæ anno 451. ad S. Leonem papam. Ejus reliquiæ asservantur in templo Evodiano.


XII. Faustinus.

Quidam episcopus nomine Faustinus memoratur apud Apollinarem Sidonium lib. iv. epist. 6. Per Faustinum antistitem, inquit, non minus mihi veteris contubernii sodalitate, quam novæ professionis communione devinctum, verbo quæpiam cavenda mandaveram ; dicto paruisse vos gaudeo. Hunc Faustinum fuisse nostrum episcopum Aniciensem quidam conjiciunt. Certe sedes utriusque, scilicet Sidonii episcopi Arvernensis, & Faustini Vellavensis, ob viciniam potuissent amicitiam & familiaritatem inter utrumque conciliare & fovere ; præsertim cum ii episcopi essent comprovinciales. Nihil tamen ex hac conjectura licet asserere. Huic episcopo successores dantur in catalogis.


XIII. Forbius, al. Fortius ;
XIV. Flavianus.

Ex præmissis episcopis numero 14. nullus memoratur in Cointianis Annalibus præter S. Evodium.


XV. Aurelius.

S. Aurelius diptycis sanctorum qui Vellavensem rexerunt ecclesiam, inscriptus memoratur a Gregorio Turon. lib. x. hist. c. 25. ubi loquitur de quodam falso propheta, qui præstigiis magnam Galliæ partem deluserat : Quidam, inquit, ex Biturico, ut ipse postmodum est professus, dum saltus filvarum ingressus ligna cæderet, ad explendam operis cujusdam necessitatem, muscarum eum circumsedit examen ; qua de causa per biennium amens est habitus : unde intelligi datur diabolicæ emissionis fuisse nequitiam. Post hæc transactis urbibus propinquis, Arelatensem provinciam adiit : ibique indutus pellibus quasi religiosus orabat : ad quem inludendum pars adversa divinandi ei tribuit facultatem. Ex hoc, ut in majori proficeret scelere, commotus a loco, provinciam memoratam deserens, Gabalitanæ regionis terminum est ingressus, proferens se magnum, ac profiteri se non metuens Christum, adsumta secum muliere quadam pro sorore, quam Mariam vocitari secit. Corfluebat ad eum multitudo populi, exhibens irfirmos, quos contingens sanitati reddebat. Conferebant enim ei aurum, argentumque, ac vestimenta, hi qui ad eum conveniebant. Quod ille, quo facilius seduceret, pauperibus erogabat, prosternens se solo, effundens orationem cum muliere memorata, & surgens, se iterum a circumstantibus adorari jubebat. Prædicebat enim futura, et quibusdam morbos, quibusdam damna provenire denuntiabat, paucis salutem futuram. Sed hæc omnia diabolicis artibus, et prastigiis nescio quibus agebat. Seducta est autem per eum multitudo immensa populi, et non solum rusticiores, verum etiam sacerdotes ecclesiastici. Sequebantur autem eum amplius quam tria millia populi. Interea cœpit quosdam spoliare ac prædari, quos in itinere reperisset, spolia tamen non habentibus largiebatur. Episcopis ac civibus minas mortis intentabat, eo quod ab iis adorari despiceretur. Ingressus autem Vellavæ urbis terminum, ad locum, quem Anicium vocitant, accedit : & ad basilicas propinquas cum omni exercitu restitit, instruens aciem, qualiter Aurelio ibidem tunc consistenti episcopo bellum inferret, mittens etiam ante se nuntios, homines nudo corpore, saltantes atque ludentes, qui adventum ejus adnuntiarent. Quod stupens episcopus, direxit ad eum viros strenuos, inquirentes quid sibi vellent ista quæ gereret. Unus autem ex iis, qui erat senior, cum se inclinasset quasi osculaturus genua ejus, ac discussurus viam illius, jussit eum adprehensum spoliari. Nec mora, ille evaginato gladio in frusta concidit, ceciditque Christus ille, qui magis antichristus nominari debet, & mortuus est ; dispersique sumt omnes, qui cum eo erant. Maria autem illa suppliciis dedita, omnia phantasmata ejus ac præstigias publicavit.

Hæc refert Gregorius ad annum decimumsextum Childeberti regis, qui anno Christi 590. illigatur ; quo proinde tempore vivebat S. Aurelius, de quo plura non habentur. Eum mortuum aiunt anno 595. Jacet in basilica S. Evodii ubi pro sancto colitur.


XVI. S. Benignus.

Fundasse dicitur hospitalem domum, quæ ecclesiæ est contigua ex parte e Septemtrionali, curatoresque ac administratores habet B. Mariæ canonicos. Hanc plurimi summi pontifices indulgentiis & privilegiis ditarunt. Sepultus est Benignus ad S. Evodium ubi ejus festum & aliorum sanctorum episcoporum fit die 12. Novembris.


XVII. S. Agripanus. *
* S. Agreve.

Ut martyr colitur in Aniciensi ecclesia, quanquam minime certa videantur quæ de ipso vulgo narrant ; nimirum ipsum Hispanum fuisse : a Martino papa I. consecrationem accepisse : decertasse adversus Arianos ac ethnicos, quorum impius cultus adhuc in Vellavis vigebat : ab iis, cum Roma rediret, occisum capitis obtruncatione fuisse cum socio Ursicino apud Chiniacum in pago Vivariensi, hortante paganos loci domina. De ejus martyrio, cultu, translatione consulendus Bollandus ad calendas Februarii, qui dies est ejus martyrii. Olim ejus translatio celebrabatur die 25. Octob. nunc die 6. Novembris ab an. 1522. Antonii episcopi jussu.


XVIII. Dulcidius.

Notus est hic episcopus ex actis S. Agripani, cujus corpus ex Vivariensi pago transtulit Anicium, in oratorium subterraneum sancti Stephani. Postmodum deportatæ sunt S. Agripani reliquiæ in ecclesiam, quam ipse Dulcidius ædificarat, ad radices Rupis-Corneliæ, sub nomine S. martyris. Celebris olim ecclesiæ hujus collegiatæ vetustate collabentis bona & præbendæ, seminario cesserunt ; quod in hujus basilicæ ruderibus conditum fuit.


XIX. Higelricus.

Hujus antistitis episcopatum inchoat Carolus Cointius an. 705. eumque superstitem fuisse putat anno 732. cum pars Saracenorum post pugnam Pictav. in qua cœfi sunt, per diœcesim Aniciensem in Septimaniam se recepit ; quo tempore Saraceni Calmeliense S. Theofredi cœnobium invaserunt, & ipsum sanctum abbatem Theofredum lethalibus confecerunt vulneribus.


XX. Torpio.

Sedente, & ut par est credere, juvante Torpione, monasterium ** Monastier, al.
* S. Chaffre.
Calmeliense, quod etiam S. Theofredi * nomen gerit, conditur in Velavia. Hujus illustris cœnobii abbates, ut canonici Anic. in choro sedent cum superpelliceo. Et quando primum accedunt ad hanc ecclesiam, solemni pompa excipiuntur, præstantque hoc sacramentum, uti videre est in receptione Drogonis de S. Vidal abbatis an. 1392. Ego N. juro esse fidelis frater capitulo Aniciensi, fraternamque unionem quæ inter capitulum et abbatiam ab antiquo exstitit, & adhuc existit, manu tenebo, & inviolabiliter observabo ; salvis in omnibus juribus abbatia prædictæ : & alia juro observare, prout prædecessores mei juraverunt. Torpio potuit attingere annum 752.


XXI. Basilius.

Basilius, de quo Carolus Cointius ad annum 778778, ædem sacram ad sepulcrum S. Theofredi martyris construxisse legitur.


XXII. Roricius II.

De hoc episcopo multa narrantur quæ dubiæ fidei habentur apud eruditos. Hinc ejus tantum nomen exhibet Cointius in Annalibus, conjicitque ipsum episcopatum sumsisse seculo nono jam inchoato. Eum dominum (comitem alii appellant) pagi Vellavensis fratres Sammarth. scripsere. Addunt aliqui eum excepisse Anicii Carolummagnum jam imperatorem factum ; qui volens fundare in Hispania sedem episcopalem Gerundensem, primum episcopum elegit ex canonicis Aniciensibus ; hinc orta societas inter utramque ecclesiam quæ hactenus perseverat. Hæc judicio lectoris permittimus. Circa tempus episcopatus Roricii, Theodulfus Aurelianensis episcopus obtulit, ut aiunt, insignem codicem ecclesiæ Aniciensi, quo continentur vetus & novum-testamentum, multaque alia. In fronte libri qui asservatur sub armario SS. reliquiarum legitur :

Codicis hujus opus struxit Theodulfus amore
     Illius, hic cujus lex benedicta tonat, &c.
Vive diu felix per plurima tempora. Lector,
     Theodulfi ne sis immemor, oro tui.


XXIII. Dructanus.

Cointius tom. 8. Annal. ad an. 840.840 n. 92. inducit in hunc locum post Roricium Dructanum abbatem S. Theofredi, qui in antiquis monumentis dicitur simul abbas & episcopus : Sedes episcopatus, inquit Cointius, haud longe quærenda. Post Roricium locus inter Aniciensis episcopos tribuendus videtur Dructano.


XXIV. Harduinus.

Harduinus Vellaunensis860.
866.
pontificis nomine subscriptus reperitur canonibus synodi Tusiacensis 860. & Suessionensis iii. 866.


XXV. Wido I.

Wido roboravit privilegium Trenorchiensi monasterio concessum in synodo Cabilonensi anno 875.875 eique subscripsit, uti & concilio Pontigonensi anno 876. Impetrarat Wido præceptum[5] a Carolo Calvo, quo monasterium S. Theofredi suo subjici episcopatui procurarat. Sed imperator, audito Rostagno S. Theofredi abbate, immunitatem cœnobii hujus alio præcepto confirmavit, cui subscripsit Frotarius e sede Burdigalensi Biturigas translatus. Habes has litteras apud Mabill. lib. 6. Diplom. n. 107. p. 546. & Annal. i. 37. ad an. 877. n. 98. Guido obiit nono cal. Aug. ex necrologio ; & quidem in Etruria, ut aiunt, cum Romam pergeret.


XXVI. Norbertus.

NorbertusDe Poitiers Bernardi Arvernorum comitis necnon Cabilonensis & Matisconensis filius erat ex Ermengarde. Bernardi autem pater, Norberti avus, erat alter Bernardus comes Pictaviensis, cujus frater Ranulfus I. fuit comes Pict. & dux Aquitaniæ. De hac vero genealogia consule Baluzium hist. domus Arv. I. i. c. i. Norbertus fuit ep. Aniciensis circa an. 880.880 Dicitur transtulisse reliquias S. Georgii episcopi ex urbe & ecclesia S. Pauliani, Anicium ; cujus translationis causam ita refert Mabillonius sec. iv. Benedictino, parte i. p. 759. Is (Norbertus) cum æmulum haberet Vitalem abbatem, vicecomitis Podomniacensis, Polignac, fratrem, qui a nonnullis episcopus electus fuerat, multaque ob id incommoda ab eodem vicecomite sustineret, hanc tandem cum eo concordiam iniit ut pro reformatione pacis, Vetulam civitatem, quæ modo dicitur S. Paulianus, vicecomiti largiretur. Placuit utrique parti, ea tamen conditione vel pacto ut primitus sanctorum corpora Georgii et Marcellini de civitate Vetula afferrentur : & ita locus iste sancti Pauliani in possessionem vicecomitis commigraret. Præfixa est certa dies, in qua sanctorum corpora tollerentur, atque ita constitutum est, ut beatus Georgius, qui primus fuit pontifex & apostolus Vallavorum, sedi propriæ redderetur, id est loco ubi tunc sedes episcopalis obtinebat. Meminit etiam vetus prosa in die festo S. Georgii a canonicis Aniciensis ecclesiæ olim cani solita :

Demum pace confirmata,
Urbs Vetula sibi data
Fuit, & tunc quoque facta
Translatio S. Georgii,
Ab urbe prænominata.

Utrumque hoc testimonium vidit retulitque Guillelmus de Chalanconio Aniciensis episcopus in instrumento abs se condito an. m. cccc. xxviii. de apertione tumuli S. Georgii, quam fecit rogatu canonicorum ecclesiæ collegialis S. Georgii Aniciensis ; in eo siquidem instrumento integram refert historiam prædictæ translationis S. Georgii. Hæc Mabillonius.


XXVII. Adalardus.

Adalardus præerat anno 919. ex testamento Hervei Æduensis episcopi, quo quædam legat ecclesiæ S. Nazarii apud Æduos an. 919. jam designato : etenim huic chartæ subscripsit noster Adalardus episcopus, ut videre est Spicilegii tom. viii. & tom. iii.p. 151.
C. ii. col. 221.
Annal. Mabill. ad annum 919. n. 32. Obtinuit præceptum a Rodulfo rege ; quod consule inter instrumenta. In bibliotheca ecclesiæ Aniciensis exstat liber de synodis universalibus, & summorum pontificum decretis, in cujus priori folio legitur : liber oblatus ad altare S. Mariæ Aniciensis ecclesiæ, dono Adalardi ejusdem Sedis episc. Nunc est in bibliotheca regia apud Parisios.


XXVIII. Hector seu Haector.

Post Adalardum locandus videtur Hector episcopus, ex charta quadam Blismodis edita a Mabillonio ad calcem tomi iv. Annalium, p. 695. ubi quandam donationem factam dicit pro remedio animæ suæ... & pro animabus Adelardi, & Hectoris, et Gotiscalci pontificum... Data mense Martio, regnante Rodulfo rege anno sexto, hoc est anno Christi 928928. Tempore quo charta hæc confecta est, Gothescalcus jam erat episcopus ; unde consequens est Hectorem non vixisse ultra annum 928. aliumque esse ab Hectore decano S. Juliani Brivatensis commemorato in charta fundationis Cantogili facta an. i. regni Ludovici Ultra-marini seu Christi 936. quæ legitur in appendice t. 3. Annal. Mabill. p. 707. Ceterum nobile erat genus Hectoris, quippe qui filius foret Engelberti fratris Sebonis Viennensis archiepiscopi, qui parentes habebant Berlionem & Hermengardim. Berlio vicecomes Arelatensis filius erat Theutbaldi comitis Arelatensis, ex uxore Bertha, quam Lotharius Austrasiæ rex genuerat ex Waldrada famosissima femina. Vide in Sebone Viennensi archiepisc. & consule Baluz. in hist. Arvern. p. 255. & in probat. p. 479.


XXIX. Gotescalcus.

Gotescalcus ex monacho S. Theofredi, ut ait Mabill. in observationibus ad vitam S. Theofredi sec. 3. Bened. i. parte p. 476. & seq. subscripsit litteris fundationis Cantogilensis ** Chanteuge. monasterii nunc diœcesis S. Flori, quod a Casæ-Dei cœnobio modo pendet. Hanc autem fundationem factam fuisse anno 936.936. jam monuimus. Memoratur an. 941., quo videlicet comes Arverniæ quædam confirmat eidem monasterio ad deprecationem Henrici Lingon. & Gotescalchi Aniciensis præsulis, ex ipsis tabulis apud Justell. in probat. hist. gentis Arvernæ. Idem episcopus S. Theofredi videns monasterium, cujus alumnus fuisse creditur, rectorum incuria ad summam inopiam redactum, quæ religionem omnem in eo exstinxerat, cœpit curare ut direptæ cupiditate secularium facultates monasterio restituerentur ; addiditque prædia quædam ea conditione ut ad singulas horas canonici officii duo psalmi pro ipso, ipsiusque successoribus cantarentur, exceptis diebus festis. Tum ex Auriliacensi S. Geraldi monasterio Arnulfum abbatem accersivit, ut ipsi monasterium commendaret reformandum in monastica disciplina secundum S. Benedicti regulam ; quod factum est cum consensuVide l. de re Diplom. p. 169. Guillelmi marchionis, anno Ludovici regis secundo, seu Christi 938.

Gotescalcus orationis gratia in Hispaniam profectus est, & ad extremos Galiciæ fines pervenit, S. Jacobi suffragia imploraturus. In hac autem peregrinatione ad Hildense monasterium in finibus Pampeloniæ divertit, rogavitque pium hujus loci abbatem Gomesanum nomine, ut sibi conscriberet librum S. Hildefonsi de perpetua B. Mariæ virginitate, quem secum tulit ut tanto thesauro ecclesiam suam sanctæ Mariæ patrocinio nobilem ditaret. Id factum mense Januario, currente feliciter æra d. cccc. lxxxix. hoc est, anno Christi 951.951.
C. iii col. 222.
ut legitur in præfatione Gomesani, quam damus. Eodem an. 3. nonas Maii, feria 2. Luna viii. subscripsit chartæ pro subjectione cellæ S. Enimiæ cœnobio S. Theofredi, cujus tunc abbas erat Dalmatius. Vide Mabill. ad an. 951 n. 50.

Godescalcus legitur primum posuisse lapidem ædis S. Michaëlis, in vertice stupendæ rupis de Acu ** S. Michel de l'Aiguille., Augusto mense anno 962. & obiisse i. Decembris ejusdem anni, ex libro obituum, post impetratam a Lothario rege confirmationem privilegiorum suæ ecclesiæ, de qua apud Gisseium.[6]


XXX. Bego.

Bego subscripsit litteris Gotescalci pro restitutione monasterii S. Theofredi, multis annis postquam datæ sunt, & post Gotescalci antecessoris sui mortem. Idem fecit Wido Begonis successor mortuo Begone, ut observat MabilloniusAd an. 938. n. 93.. De hoc episcopo nihil superest præter id quod habet vetus calendarium ad diem ii. Februarii : Eodem die lacrimabilis transitus Begonis venerandi præsulis, qui decus ecclesiæ augere laborans, virtutum omnium flore perspicuus, in juvenili ætate positus astra petit, clericorum mentibus fletum addens sævi discriminis.


XXXI. Wido seu Guido.

D’Anjou.Inter Begonem & Widonem catalogi editi collocant Hectorem & Petrum episcopos. At Hectorem præmittere debuimus Gotescalco : Petri vero nullam habemus notitiam. Itaque nunc de Widone dicendum, ac primum de illustrissimo ipsius genere. Filius erat Fulconis junioris comitis Andium ex Gerberga, fraterque Goffridi seu Godefredi, Grisagonellæ a vestimento dicti, Andium quoque comitis ; ut nos docent gesta comitum seu consulum Andegavensium : Fulco tres habuit filios, primogenitum Gosfridum, alter Guido episcopus Podii : tertio Drogo.

Guido litteris imbutus jussu parentum, secularibus pompis valedixit, monachumque induit in Cormaricensi diœcesis Turonensis monasterio, ubi, pulso Arnaldo intruso, communi fratrum consensu, annuente Rege, in abbatem est electus. Tunc abbas Cormaricensis Villa-lupensem quoque abbatiam regebat. At cum Guido dissensiones esse inter utriusque monasterii monachos animadvertisset, hortatu & consilio Arduini Turonensis archiepiscopi, Villa-lupensibus potestatem fecit sibi eligendi abbatem in posterum ; elegeruntque Humbertum. Simul fuit abbas Ferrarienfis, & S. Albini Andegavensis ; retinuitque Cormaricensem præfecturam usque ad an. 976.976. quo creatus est episcopus Aniciensis, inquit Mabill.

Aliquot annis ante episcopatum, ob multa prædia distracta ex monasteriis & data in beneficium, eum pœnituit, litterasque dedit, quibus adjurabat eos qui hoc pacto possidebant suorum monasteriorum terras, eas quantocius restituerent : ipse vero sic a se occupata restituit. Nunc de ejus episcopatu dicamus.

Wido, Lothario rege volente, non sponte promotus ad episcopatum Aniciensem, cum ad eum capessendum accessisset, obviam ei venerunt soror ejus Adelais uxor Willelmi provinciæ comitis, eorumque filii Pontius & Bertrandus, qui Aquitaniæ nobilissimi consules appellantur. Eorum ope opportune usus est sapiens episcopus tum ad procurandam pacem & tranquillitatem, sanciendo treugam Dei, tum ad coërcendos bonorum ecclesiæ raptores, quos ablata restituere coëgit. Legere juvat in instrumentis pie & fortiter ab eo gesta descripta in charta veteri quam nostris SammarthanisC. iv. col. 223.
993.
996.
communicavit dom. du Bouchet. Fundatio ecclesiæ S. Petri de Monasterio ibi facta legitur an. 993. Pervenisse dicitur usque ad annum 996. Sed eum tardius occubuisse probat charta seu decretum de treuga & pace ab eo promulgatum, quod inter instrum. ecclesiæ Aniciensis edidimusC. v. col. 225.. Ad annum 1002. decretum hoc in dubium revocat Marcæ Hispanicæ scriptor eruditissimus.p. 418. Cum enim, inquit, inter eos (episcopos qui cum Widone decretum condiderunt) nominatur Fredolo Elenensis, nullaque ejus mentio reperiatur ante annum octavum regni Roberti regis, & anno millesimo certum sit Berengarium (Fredelonis antecessorem) fuisse episcopum Elenensem, liquet eum episcoporum conventum agi non potuffi ante an. millesimum.

Alia ex parte constat Widonem episcopum annum millesimum in episcopatu non attigisse, cum Stephanus ejus successor post Drogonem depositus sit anno 998. Unde conjicimus Widonem, cum animadvertisset Drogonem vel episcopatum renuisse, vel morte præventum obtinere non potuisse, Stephanum vero a Gregorio V. depositum fuisse, ad episcopalem cathedram rediisse, & auctoritate qua pollebat in ea aliquandiu perseverasse.


XXXII. Drogo.

Magnas in angustias nos conjiciunt de Drogonis episcopatu diversa omnino invicemque pugnantia testimonia. Sammarthani fratres, qui sequuntur gesta comitum Andegavensium, Widoni episcopo subrogant Drogonem, Dreux, Widonis fratrem : Drogo, inquiunt hæc acta, a Fulcone nimis dilectus, quia eum in senectute genuerat, peritia litterarum & artium liberalium edoctus, benignitate Hugonis regis in episcopatum Podii fratri successit. His opponitur nomen Drogonis nullibi occurrere in catalogis aut in tabulis Aniciensibus ; unde altum de ipso in historia Gissei silentium. Præterea noster D. Jacobus Boyer, qui scrutatus est & excussit omnes tabulas Anicienses, nullum documentum invenit in quo Drogonis vel nomen occurrat. Insuper Stephanus de quo infra, in concilio Romano sub Gregorio V. condemnatus fuit & omni ordine sacerdotali spoliatus, eo quod Lab. Bibl. novæ t. ii. p. 765. a Widone vivente episcopo avunculo & prædeceffore suo esset electus sine cleri & populi voluntate, ac post ejus mortem contra cleri et populi voluntatem a duobus tantum episcopis non comprovincialibus ordinatus. Respondctur irrepsisse mendum, & pro Widone legi debere Drogonem. At vero idem Widonis nomen semper legitur in hujus concilii canonibus, nusquam autem & nunquam Drogonis.

Difficile tamen est respuere Gestorum comitum Andegavensium testimonium ; quod aliunde lego confirmari auctoritate chartularii historici Roberti regis. Itaque dici potest Drogonem Widonis fratrem, ipso consentiente & sponte cedente, ab Hugone Capeto rege designatum fuisse Aniciensem episcopum ; ipso vero vel renuente, vel ignota nobis ratione impedito, vel etiam mortuo, Widonem elegisse nepotem suum Stephanum.


XXXIII. Stephanus.

De Gévaudan.Stephanus ex comitibus Gabalitanis, Stephanum comitem Gabalitanum, & Adelaïdem sororem Guidonis episcopi de quo supra, & Drogonis, parentes habuit[7]. In concilio Romano anni 998. depositus est a Gregorio papa V. ut jam diximus, quod citra populi & cleri consensum electus fuisset, ac ordinationem, consecrationemque accepisset a duobus tantum episcopis non comprovincialibus. Attamen Dagbertus Bituricensis archiepiscopus, qui ipsum consecravit, erat metropolitanus.


XXXIV. Theotardus, vel Theodardus.

Theotardus, quem dicunt fuisse monachum Auriliacensem, eligitur in Aniciensem episcopum eodem anno quo Stephanus depositus est, scilicet 998. quo ejus aliorumque episcoporum usus consilio Stephanus vicecomes Gabalitanensium, dedit partem de suis possessionibus, ad construendum monasterium sub jure abbatis S. Theofredi. Lege diploma lib. 6. de re Diplom. 48 pag. 579. De hoc episcopo meminit Silvester papa II. in litteris ad ipsum directis, quas exhibemus inter instrumentaC. vi. col. 226., quibus approbat ejus electionem.

Theodardus donavit ecclesiæ Claromontensis sedis Villam-novam, & villam de Vento-grado, tempore Begonis episcopi Arvernensis, ex tabulis hujus ecclesiæ.

Anno Christi millesimo fer. vi. post Ascensionem Domini Guillelmus Arvernis, Vellavis, Lemovicis et Pictavis comes, duxque Aquitaniæ, confirmavitEx chart. Aniciensi & Adem. de Cab. dona a parentibus suis Guillelmo & Agnete facta cœnobio B. Mariæ, ad usum fratrum inibi Deo servientium ; id est canonicorum communitatem vitæ victusque servantium ; quod olim fecerunt Anicienses, ut testantur claustrum, refectorium, capitulum vetus, dormitorium, & cetera loca regularia, quæ adhuc integra perseverant.

In calendario veteri ecclesiæ Claromont. præscribuntur preces pro anima Theodardi episcopi die 21. Julii quo vivere desiit ; haud dubie ob beneficia quæ supra recensuimus.


XXXV. Fredolus I.

D’AnduseFredolus nobilibus toparchis de Andusia in pago Nemausensi ortum debebat ex tabul. S. Petri Podiensis ; ubi vitiose Fredolus dicitur electus concorditer a clero & populo, post Guidonis episcopi transitum. Memoratur in charta Bernardi militis patris ejusdem Fredoli, & Geraldi de Andusia episcopi Nemausensis. Ex hac porro charta, quæ est inter instrum.C. vi. col. 227. noscimus genus Fredoli ; scilicet parentes ejus Bernardum Pelitum militem & Garsindem uxorem ejus : fratres Geiraldum episcopum Nemausensem, Almeradum, Raimundum, Bermundum, quibus consentientibus pius pater dat beatæ Mariæ sedis principalis in Nemauso civitate, multa prædia in comitatu Nemausensi, in castro Andusiæ.

Fredoli fit mentio in bulla Benedicti VIII.Sammarth. pro Cluniacensibus. Cœnobium B. Petri auxit, ex ejusdem loci chronico. Notatur ejus obitus vi. nonas Octobris.


XXXVI. Stephanus II.

De Thiern.Hunc episcopum ex nobili & perantiqua prosapia de Mercorio in Arvernis ortum, filiumque Beraldi II. ac nepotem S. Odilonis abbatis Cluniacensis existimarunt Sammarthani fratres. At vero Stephanus Baluzius, qui Mercorianæ gentis genealogiam texuit in historia domus Arverniælib. i. c. iii., nullum in ea locum dat huic Stephano ; aliamque ipsi tribuit originem, non minus tamen nobilem ; quæ æque ac Mercoriana ex illustrissimo Arverniæ comitum genere prodiit.

Itaque ex laudato scriptore Stephanus filius erat Guidonis II. Thierni domini, & Reclindis ; Guido vero genus ducebat a Matfredo Thierni vicecomite, filio Eustorgii, & nepote Bernardi II. Arverniæ comitis. In charta Thiernensis ecclesiæ quam exhibet Baluzius inter instrum. hist. Arverniæ, Guido Thierni dominus quædam donat cum filiis suis Theotardo & Stephano episcopo Baron., scilicet Aniciensi.

Hunc præsulem Leo papa IX. dicitur exemisse a metropolitani Bituricensis jurisdictione anno 1051. ac pallio donasse. De exemtione ipsius ac successorum a jurisdictione metropolitani loquitur Chronicon S. Petri Podiensis, verum de pallio concesso silet. At habetur bulla hujus papæ hac de re in instrumentis.C. viii. col. 228.
1031.

Stephanus adfuit synodo Lemovic. an. 1031. subscripsit litteris fundationis monasterii S. Satyri anno quarto Henrici regis, Christi 1034.1034.
1044.
& an. 1044. testamento Hugonis Vesontionensis archiep. Nomen ejus legitur inter subscriptiones subjectas formulæ electionis Icterii Lemovicensis episcopi, factæ mense Januario anni 1052. Mortuus anno salutis reparatæ 1053. legitur sepultus in cœnobio S. Crucis de Volta, la Voulte, quod ipse cum beato Odilone avunculo suo in propria construxerat tellure, inquit Chronicon MS. S. Petri Podiensis, ubi dicitur obiisse die 4. Augusti flentibus populis & gaudentibus angelis.

Ceterum hoc testimonium Chronici S. Petri Podiensis, nostrum Stephanum S. Odilonis nepotem appellantis, ancipitem me facit utrum cognominandus sit de Mercorio, an de Thierno ; fortasse ex paterno genere vicecomites ThiernensesEx Vesont. imperiali. progenitores habebat, ex materno, Mercurii toparchas ; ignoramus enim qua ex gente esset Riclendis ejus mater, cujus cognomen tacetur.


XXXVII. Petrus II.

Petrus nepos Stephani, quem aliqui volunt fuisse filium fratris ejus Beraldi III. de Mercorio[8], ad episcopales infulas provectus est an. 10531053.. bulla Leonis noni, quam in archivo ecclesiæ asservari aiunt, & ab hoc ipso pontifice consecratus est apud Ravennam, cum prius fuisset ordinatus presbyter ab Humberto cardinali, ecclesiæ S. Rufinæ episcopo. Æmulum habuit Bertrandum Mimatensis ecclesiæ archidiaconum, cui comes Tolosanus, & Henricus Francorum rex favebant. Instrumentum electionis & ordinationis Petri habes in appendice ad tom. iv. Annal. Mabill.p. 742. quo ex instrumento discimus quæ sequuntur.

Post obitum Stephani facta est dissensio pro eligendo episcopo, inter clericos ecclesiæ Vallavensis, & Henricum Francorum regem ; qui cum pollicitus esset electionem ab ipsis factam confirmare, promissis non stetit. Porro non solum clerus, sed etiam populus & militia elegerant virum nobiliter natum, nobilius educatum, Stephani episcopi nepotem, nomine Petrum, ejusdem ecclesiæ archidiaconum & præpositum ; quem cum electores in præsentiam Regis duxissent consecrandum, Rex postposita auctoritate canonum, neglectoque clamore pontificum qui aderant, interveniente Tolosano comite, uxoris hortatu, non sine pecunia, dedit Aniciensem episcopatum cuidam Bertramno Mimatensis ecclesiæ archidiacono ; qui & ordinem presbyteralem, pretio distraxerat, & pontificalem gratiam, donum Spiritus Sancti pecunia emit.

Electores a Rege non auditi, adierunt Leonem papam IX. apud Ravennam, opem consiliumque præbentibus Hugone archiep. Bisuntino, Aymone Sedunensi, & Artaldo Gratianopolitano episcopis, necnon Viennensi archiepiscopo Leodegario Aniciensis ecclesiæ canonico & nutrito. Summus pontifex probavit electionem Petri, quem jussit presbyterari ab Umberto cardinali, ecclesiæ S. Rufinæ episcopo. Alia vero ipse Leo papa manu propria novum presbyterum, episcopum consecravit. Hæc acta sunt anno m. liii. indictione vi.1053.

Petrus adfuit synodo Tolosanæ an. 1056.1056.
1062.
An. 1062. comes Bigoritanus Bernardus comitatum suum subjecit clientelæ ecclesiæ B. Mariæ virginis apud Anicium ; cujus diploma etsi jam editum ab illustrissimo viro Petro de Marca hist. Benearni lib. 9. c. 4.C. ix. col. 228. inter instrumenta ecclesiæ Aniciensis iterum edendum judicavimus, tamquam insigne devotionis erga Dei-param virginem argumentum. Petrum pium episcopum multis molestiis affecisse dicitur vicecomes Podemniacensis ; quod fortasse movit eum ad Jerosolymitanam peregrinationem suscipiendam ; ex qua cum reverteretur, obiisse Genuæ die 13. Julii an. 1073.1073. legitur. Corpus ejus in Galliam attulerunt Anicienses quidam canonici, sacræ hujus peregrinationis comites ; quod conditum est in ecclesia Voltæ prope Stephani episcopi ejus patrui, vel avunculi sepulcrum.

De eo laudatum Chronicon S. Petri : Post beatæ record. Stephani episcopi finem successit ei... vir probus Petrus nepos Stephani ep. qui multa prælia gessit cum civibus, necnon & vicinis omnibus, quibus ad ultimum devictis... Jerosolymam adiit ; indeque reversus apud cœnobium Voltæ, regnante Heinrico rege Franc. cum avunculo suo requievit in pace. Pro Henrico, legendum, Philippo.


XXXVIII. Stephanus III.

De PolignacStephanus hic, ex viro eruditissimo Stephano Baluzio, filius erat Guillelmi de Mercorio, nepos Beraldi, qui inter plurimos liberos genuit S. Odilonem abbatem Cluniacensem, & præfatum Guillelmum Stephani patrem. Sed hanc opinionem coacti sumus relinquere & aliam sequi quam jam asseruimus in episcopis Claromontanis. Eandem confirmant litteræ Armandi vicecomitis de Podemniaco, ejusque filii Stephani qui cognominabatur Scindens-ferrum ** Taillefer., pro S. Andeolo ; huic enim subscripsit Stephanus filius ejus Aniciensis patriæ episcopus. Vide C. x. ** col. 229. Jam quoque diximus ibidem eum tanquam invasorem & simoniacum depositum fuisse & anathemate percussum, quod relicta Claromontensi cathedra occupasset Aniciensem. At alibi dicta retractare hic oportet. Gregorius VII. epist. 80. libri i. meminit cujusdam Stephani electi ab Aniciensibus, qui promissa obedientia gratiam S. Sedis recuperaverat, insuperque Aniciensem ecclesiam prudenter defenderat adversus simoniacum Stephanum, sedis hujus invasorem. Ex quibus conjicimus Stephanum de Podemniaco, sede Aniciensi vacante, canonicorum hujus ecclesiæ calculis electum fuisse ; ad quam dignitatem anhelabat, aut patriæ desiderio, aut ambitione majoris sedis. Eam autem toparchæ Podemniacensis auctoritate est adeptus. Ceterum Stephanum, spreta prima sponsa, alienam sibi vindicasse indigne tulit Gregorius VII. quem tamen tantisper placavit Stephanus promissis S. Sedi obedientia, & debita satisfactione ac emendatione. Insuper papæ persuasit quemdam Stephanum simoniacum ac Aniciensis ecclesiæ invasorem, sua opera, & summa qua gens Podemniacorum in Vallavis potestate pollebat, fuisse expulsum. Is Stephanus erat forsan aliquis miles qui bona hujus ecclesiæ rapuerat, vel quispiam nonnullorum canonicorum suffragiis electus.

Promissis suis non stetit Stephanus, qui ad leniendum irati papæ animum pollicitus fuerat se se aditurum sanctam sedem, ejusque judicio obtemperaturum. Interim vero de pontificali officio se non intromissurum.

Quare Gregorius papa epistola 18. lib. iv. præcepit Aniciensibus ut ei obedientiam denegarent. Ac epistola 19. ejusdem libri ad Galliarum episcopos, prohibet fieri oblationes in Podio S. Mariæ, sive ad altaria, sive ad manus sacerdotum ; quippe quod iis abuteretur Stephanus. Claromontana synodus in qua dejectus est ab Hugone Diensi episc. S. Sedis legato, habita legitur an. 1077.1077.


XXXIX. Adhemarus.

De Monteil.In Chronico S. Petri Podiensis Adhemarus legitur filius consulis, id est comitis Valentinensis provinciæ ; cujus exemplum secutus, militiæ se addixit ab adolescentia. Sed postea vitam clericalem amplexus, ad sedem episcopalem Podiensem provectus est. Jam sedebat an. 1087. cal. Aprilis ; quo tempore donavit Seguino abbati & monachis Casæ-Dei ecclesiam de Ucione. Eodem anno benedixit Guillelmum S. Theofredi abbatem. Excepit in urbe sua Urbanum papam II. forte post concilium Claromontanum cui præfuit hic summus pontifex ; sedit autem Ademarus in hoc percelebri cœtu habito an. 1095. a trecentis decem patribus, ex quibus aliqui tantum erant abbates : qua in synodo, hortante Urbano papa bellum sacrum decretum est adversus Turcas. Inter præcipuos qui huic militiæ nomen dederunt, Fulcherius Carnotensis in sua historia Jerosolymitana Collect. Quercet. tom. iv. p. 818.nostrum recenset Ademarum Podiensem episcopum, qui, inquit, postea fungens vice apostolica, cunctum Dei exercitum prudenter & consulte rexit, & ad negotia peragenda vivaciter animavit. Certe primas in hoc bello partes post Urbanum II. Chronicon Andrense dat Ademaro his verbis : An. m. xcvi. Philippi regis xxxvi. via Jerosolymitana incœpta est apud Clarummontem in Arvernia, per auctoritatem Urbani papæ, & cohortationem Aimari Podienfis episcopi. Quapropter Urbanus eum legatum apostolicum constituit in illa celebri expeditione crucesignatorum duce Godefrido Bullionio suscepta, quam optima fide litteris mandavit Willelmus Tyrensis archiepiscopus de Bello sacro. Laudatur præsertim ab eo lib. iv. c. 22. quod ad avertenda Dei flagella, post indictum triduanum in toto exercitu jejunium, cum aliorum episcoporum consilio, adhibita quoque principum auctoritate, decerni curavit ut fatuæ ac leves mulierculæ ab exercitu sequestrarentur ; adulteria & omne fornicationis genus sub poena mortis inhiberentur ; comessationes & ebrietates, periculosus aleorum ludus, incauta juramenta, in pondere & mensura fraudes interdicerentur. Nec minus bellicis facinoribus clarus, expugnationi civitatum Niceæ & Antiochiæ interfuit. Libro vi. c. 16. ubi de magnanimitate crucesignatorum Antiochiam propugnantium, post inventam divinitus lanceam qua latus Christi Domini percussum est, agit Willermus Tyrius, hæc præ ceteris notanda de Ademaro addit : Vix reperiebatur in tanto populo conditionis aut ætatis cujuspiam qui non meditaretur fortia, qui ad arma non consurgeret, qui non sibi præsagiret victoriam. Sacerdotes vero sacris induti vestibus, turmas circumeuntes, &c. Inter quos præcipuus Christi cultor dominus Podiensis episcopus, exhortationibus jugiter insistens, jejuniis & orationibus, et larga eleemosynarum liberalitate, seipsum Domino dabat holocaustum. Et infra cap. 17. Episcopus vero Podiensis dominus Ademarus bonæ memoriæ, cum sua & domini comitis Tolosani familia, quartæ præerat aciei, Dominicam secum deferens lanceam. Commisso prælio fugati cæsique sunt hostes, qui Antiochiam obsidione premebant ; eorumque castris potiti sunt Christiani, ubi multas invenerunt opes, magnamque commeatuum copiam. Factum autem est hoc, inquit Tyrius, anno ab Incarnatione Domini m. xcviii. die 28. mensis Junii.1098.

Idem scriptor : Reversis, inquit, c. 23.principibus de prælio, & urbe jam in omni tranquillitate composita, curæ fuit omnibus, & præcipue patrono exercitus viro venerabili domino Podiensi episcopo, cooperantibus aliis qui in eodem exercitu erant pontificibus, & plebe suffragia subministrante, tam majorem urbis ecclesiam, quæ in honore principis apostolorum dedicata erat, quam reliquas, quæ per urbem erant constitutæ, in pristinum decorem resormare basilicas ; & in clerum restituere, qui divinis jugiter se manciparet obsequiis… Placuit igitur de communi consilio, ut statim sine dilatione in eis clerus restitueretur, & pristina reformaretur dignitas, designatis stipendiis unde possent sustentari, qui in eis Domino militarent. Obtulerunt itaque de spoliis hostium aurum & argentum, unde fierent candelabra, cruces, calices, &c.

Demum post biennium recedente patriarcha Græco, Bernardus Artasiensis episcopus, qui Ademarum secutus fuerat in hac expeditione, quique ipsius capellanus erat, electus est in patriarcham Antiochenum.

De morte Ademari hæc narrat Tyrensis l. vii. c. i. Suscitata est itaque ex causis occultis, statim urbe capta & consummata victoria, tanta clades in populo, ut vix aliqua præteriret dies, in qua triginta vel quadraginta non efferrentur funera, ita quod de populo supererat, jam quasi penitus deleretur. Qua lue pestifera & contagione, cunctos longe lateque indifferenter involvente, vir vitæ venerabilis & immortalis memoriæ dominus Ademarus Podiensis episcopus viam universæ carnis ingressus est, atque cum gemitu & lachrymis, intimis omnium suspiriis, tanquam pater et præcipuus plebis universæ moderator in basilica B. Petri, in eo loco ubi lancea Domini reperta fuisse dicebatur, cum multa sepultus est honorificentia. De sacræ lanceæ inventione sic ipsi duces expeditionis verba faciunt in suis ad Urbanum II. litteris quas exhibet Baluz. t. i. Miscell. pag. 418. Sed interim clementissima misericordia omnipotentis Dei nobis subveniente, & pro nobis vigilante, Dominicam lanceam, qua latus Jesu Christi Longini manibus perforatum fuit, sancto Andrea apostolo cuidam famulo Dei ter revelante, & ipsum locum ubi lancea jacebat demonstrante, in ecclesia beati Petri apostolorum principis invenimus. Cujus inventione & multis aliis divinis revelationibus ita confortati & corroborati fuimus, ut qui antea afflicti & timidi fueramus, tunc ad bellum faciendum audacissimi promtissimique alii alios hortabamur.

Ademari autem episcopi mortem sic lugent : Sed quia semper solet aliquid mœstum lætis intervenire rebus, ille Podiensis episcopus, quem tuum vicarium nobis commiseras, bello peracto in quo honeste fuit, et pacificata civitate, calendis Augusti mortuus est.

De eodem ita Ordericus Vitalis l. ix. ad an. 1098. Aimarus Podiensis episcopus ægrotavit, & paterno more lugubres filios confirtavit, viamque universæ carnis ingrediens cal. Aug. ad Dominum migravit. Luctus itaque immoderatus in tota Christi militia factus est, quoniam ipse fuerat consilium nobilium, spes orphanorum, imbecillium sustentamentum, militibus homo militaris. Sed præsertim de Ademaro scripsit Raimundus de Agiles canonicus Podiensis & capellanus comitis Tolosani qui suo episcopo in Jerosolymitana peregrinatione comitem sese adjunxerat ; cujus opus editum est inter Gesta Dei per Francos. Hic de morte Ademari hæc lugens ait : Dominus Ademarus Podiensis episcopus dilectus Deo & hominibus, vir per omnia omnibus carus die cal. Augusti migravit in pace ad Dominum, tantusque luctus in morte ejus fuit, ut nos qui vidimus, dum præ magnitudine rerum scribere curamus, comprehendere aliquatenus nequivimus.

In memoriam strenui & magnanimi præsulis, ejus successores episcopi Anicienses in insignibus gestant ensem cum pedo pastorali ; & canonici cathedralis tempore Paschali deferunt in modum thoracis, seu scapularis, angustum vellus leucophæum, quod lingarellam nuncupant. Ex tabulis S. Theofredi multa huic monasterio dedit Ademarus : in iis ecclesias S. Frontonis, S. Georgii de Coubon, S. Amantii de Chadron, & S. Vincentii de Solignac.

Ab hoc famosissimo præsule Mons-Ademari dicta legitur urbs Delphinatus in pago Valentinensi, Montelimar appellata ; & Montilii toparchæ nomen Adhemari gerunt.

Sedente Ademaro Raimundus de S. Ægidio, Tolosatum & Ruthenensium comes, villas Segrerii & Brugoriæ dedit ecclesiæ Aniciensi, & multa C. xi. col. 229. alia quæ in ejus diplomate recensentur.


XL. Pontius.

De TournonIn vulgatis Aniciensium episcoporum catalogis duo Pontii post Ademarum recensentur ; unus Pontius Mauricius de Monte-Buxerio, alter Pontius de Turnone. De cognominibus minime inquiremus, quæ in tabulis non reperiuntur ; nunc videndum utrum unicus fuerit Pontius, an duo sint admittendi.

D. Claud. Estiennot ex duobus unum facit ; & quidem in Gallia Christiana Fratr. Sammarthanorum, de secundo nihil dicitur quod de priore non legamus, videlicet ipsum sepultum fuisse in prioratu de Roca-paupere. Pro sua sententia D. Estiennot laudat Chronicon S. Petri Podiensis. Hanc quoque sententiam amplecti cogimur.

Itaque observandum est Ademaro in peregrinatione Jerosolymitana mortuo anno circiter 1098. tardius datum fuisse successorem, scilicet an. 1102. ut diserte notat Hugo Flaviniacensis in fine sui chronici, quod vulgo Virdunense appellatur. Scribebat autem quæ sua ætate contigerant ; hinc ei fides indubitata debetur : Anno, inquit, ab Incarnatione Dom. m. c. ii. ordinatus est in episcopum Aniciensem Pontius Casæ-Dei abbas ; & abbatiam Casæ-Dei procurandam suscepit Aimericus.

Ex hoc testimonio sequitur Pontium illum episcopum cognominatum fuisse de Turnone : nimirum, qui præfuit ecclesiæ Aniciensi Pontius, idem prius Casæ-Dei abbas fuerat ex Hugone Flaviniacensi & aliis ; at nullus inter hujus monasterii abbates reperitur qui fuerit appellatus Pontius Mauritius de Mont-boissier.

Nobile ipsius genus innotescit ex litteris Pontii vicecomitis Podemniacensis, concedentis abbatiæ Piperacensi ecclesiam S. Petri de Billiaco, quæ Ex tabul. Piperac.donatio laudata fuit a Pontio episcopo Anicienfi vicecomitis avunculo. Nulla legitur in hoc instrumento temporis nota ; sed factum est tempore Bernardi de Chasnac primi abbatis Piperacensis, qui præfuit ab an. circiter 1097. ad 1118.

Cum ex duobus Pontiis unus duntaxat exstet ; huic tribui debent quæ inter utrumque partiuntur scriptores. Itaque dicendum Paschalem II. ipsi pallium concessisse an. circiter 1105. 8. calend. 1105.
1117.
Aprilis. Anno 1117. fœdere perpetuo junxit ecclesiam Aniciensem & Casæ-Dei abbatiam. Mortuus die 25. Januarii legitur, & quidem anno 1131. sed duobus aut tribus circiter annis citius, quando constat Humbertum Pontii successorem jam sedisle an. 1128. vel 1129. Jacet in prioratu de Roca-paupere diœcesis Valentinensis in pago Vivariensi. Legimus tamen alicubi eum mortuum xii. cal. Maii, sepultum fuisse in Casæ-Dei monasterio. Verum in martyrologio Cornilionis legitur & quidem melius : ix. cal. Februarii D. Pontius Aniciensis episcopus & quondam noster abbas.


XLI. Humbertus.

Humbertum electum fuisse in episcopum Aniciensem saltem an. 1128. vel 1129. docet ejusdem charta[9], qua donat in festo Annuntiationis B. Mariæ, an. m. c. xxix. ecclesiæ B. Mariæ de Pebrac, atque S. Andeoli, quæ est in castro quod vulgariter vocatur PodempnacTab. Piper. ecclesiam S. Martini in eodem castro Podemnacensi constructam ; qua in charta se appellat Aniciensis ecclesiæ electum. C. xii. col. 230.Ex eodem instrumento edito in appendice discimus eum Romam petiisse consecrationis obtinendæ gratia.

1133.Anno 1133. Umbertus episcop. Podiensis, Guillelmus Mimatensis, & Gaucerandus Vivariensis, xenodochii S. Mariæ Podiensis sodales commendarunt fidelium Christianorum caritati, & eleemosynas huic xenodochio erogantes participes fecerunt precum, aliorumque bonorum operum sodalitii hujus.Tab. episcop. Albiens.

Hoc episcopo Aniciensi postulante, Ludovicus vi. Francorum rex, privilegia ecclesiæ Podiensis auxit ; deditque seu potius confirmavit Humberto & ejus successoribus civitatem Anicium, castrum Corneliæ, cum omnibus munitionibus, forum, teloneum, monetam, &c.

Hoc in instrumento, quod legimus in autographo, Rex Humbertum fidelem & amicum suum appellat. In fine legitur : Actum Aureliæ publice anno Incarnati Verbi m. c. xxxiiii. regni nostri xx. vii. Ludovico filio nostro in regem sublimato anno tertio, astantibus in palatio nostro quorum nomina subtitulata sunt & signa : S. Radulphi dapiseri nostri Viromand. comitis. S. Guillelmi buticularii. S. Hugonis camerarii. S. Hugonis constabularii. Data per manum Stephani cancellarii.

Ad Regis exemplum multi nobiles eidem episcopo plurima contulerunt ; in iis Isarnus vicecomes de Lautrec, & Bego de Caraman : Hugo Armangaudus de Vintroy, Petrus de Panas cum fratribus suis Gualterio & Guitardo, necnon Bernardo de Mirandol sororis eorum marito. Horum nobilium litteris subscripsit Hugo Albiensis episcopus, in cujus diœcesi erant bona quæ Aniciensi conferebant ecclesiæ. Inde vero eruitur Hugonem sedisse Albiæ an. 1134. Legimus Humbertum animam exhalasse an. 1144. die 17. Octobris.1144.


XLII. Petrus III.

Hic antistes Viterbii consecrationem & pallium 1145.accepit ab Eugenio III. ut probat hujus papæ bulla data i. Maii an. 1145. Ludovicus VII. Francorum rex sequenti anno, seu anno quo assumsit crucem, ei confirmavit civitatem Aniciensem, dominationem, firmitates, castrum Cornelium cum omnibus munitionibus. Vide C. xiii. col. 231. Hadrianus papa IV. ei & ecclesiæ Aniciensi privilegia quoque asseruit. Eidem Johannes Ruthenorum comes hominium reddidit pro castris 1154.de Segur, & de Tanus an. 1154. Eodem anno Willelmus Arvernorum comes Petrum Aniciensem episcopum & Pontium vicecomitem Podemniacensem reconciliat.

Guillelmus de Baffia Claromontensis episcopus, dedit ecclesiæ Aniciensi in alodium mansum de la Mura, in quo ædificatum est castrum d’Usson. Alter Guillelmus de Baffia, prioris nepos, tempore Petri episcopi, hominium præstitit an. 1155. canonicis, qui hactenus hunc locum possident. Mortuus iii. cal. Sept. jacet Cisterii, Cistrieres, inter S. Flori fanum & Langeacum.


XLIII. Pontius II.

Hunc episcopum nobis suppeditavit codex * * Not. 2669. MS. bibliothecæ Colbertinæ, ubi legitur diploma ** C. xiv. col. 232. Ludovici VII. Francorum regis inscriptum Pontio Aniciensi episcopo, quo ipsi confirmat omnia quæ supra enumeravimus in Petro III. Datum Biturigis anno m. c. lviii. Eundem appellat amicum & fidelem suum.1158.


XLIV. Petrus IV.

1159.Petrus adeptus est sedem episcopalem an. 1159. In Chronico S. Petri Podiensis legitur aperuisse capsas reliquiarum S. Georgii Vallavorum apostoli, & S. Hilarii Pictavorum episcopi, quas transtulit sub altare majus ecclesiæ ejusdem S. Georgii 1162.an. 1162. ind. x. feria 4. ante Dominicam Paschæ. Accepit pallium in ecclesia S. Dionysii in Francia anno 1164. Hic præsul suæ ecclesiæ bona tutelæ summi pontificis commendavit. Cessit abbatiam de Doa canonicis Regularibus an. 1167. die 15. Julii. Pontio abbati Casæ-Dei, ejusque successoribus dedit cum consensu capituli canonicam & dignitatem in ecclesia Aniciensi, sicut habebant abbates Cluniacenses. Simul etiam eis concessit ecclesiam S. Pauli ** S. Pol. lez Mons.. Multas ejus temporibus vexationes passa est Aniciensis ecclesia a vicecomitibus Podemniaci, qui compositiones secum factas insuper habebant. Tandem coram Ludovico VII. Francorum rege an. 1171. Parisiis in ipso palatio regio pacta sunt facta ; & postea apud Fontem-Bliaudi, an. 1173. Video probationes historiæ domus Arvern. Steph. Baluzii, p. 66. & seq.

1187.Legitur hic episcopus attigisse an. 1187. quod etiam aiunt ex tabulis constare. Imo eum tantummodo e vivis excessisse an. 1189. die 5. Januarii, lego in schedis D. Jacobi Boyer ; contra quas opiniones quædam possunt opponi.

In diplomate Friderici imperatoris, pro Roberto Diensi episcopo, & hac ecclesia, an. 1178. iii. cal. Augusti indictione xi. regni Frederici xxvii. imperii xxiv. quidam Pontius Aniciensis episcopus testis occurrit. Unde sequeretur Petrum non pervenisse ad an. 1187. Sed pro Aniciensi legi debet Avenionensis. Et quidem anno 1178. episcopus Avenionensis erat nomine Pontius. At vero in schedis D. Edm. Martenne lego Humbertum Aniciensem præsulem subscripsisse litteris Frederici imperatoris anno 1178. pro ecclesia Diensi datis. Exploravimus chartas omnes ad ecclesiam Diensem pertinentes ; & nullibi nobis occurrit Humberti Aniciensis episcopi nomen hoc anno. Unde potuit mendum irrepere in describendis his chartis.

In instrumento continente jura præpositi, quod suo loco edidimus, invenimus alium episcopum qui sederit anno 1179. quo proinde probatur Petrum IV. minime præfuisse usque ad an. 1187. Sic incipit vetus hoc documentum : In nomine, &c. Anno Incarnationis ejusdem m. c. lxxix. mense Septembri, domino Philippo Dei gratia rege Francorum regnante, & Dom. Guillelmo eadem gratia Aniciensi episcopo existente. Sed Philippus rex anno 1179. nondum regnabat. Unde existimo legendum esse 1279. quo tempore Philippus III. Audax cognominatus regnabat, & Guillelmus cognominatus de la Rouë erat Aniciensis episcopus. Certe qui habuit præ manibus hoc instrumentum noster D. Jacobus Boyer in catalogo episcoporum Aniciensium quem adornavit, non dat locum Guillelmo episcopo ad an. 1179.

Hujus Petri episcopi obitus notatur in necrologio monasterii S. Petri Aniciensis iii. non. Febr. pro cujus anniversario dantur xii. monachis cuilibet iiii. denar. Turonenses, de quibus solvit decanus Aniciensis duas partes, & ecclesia tertiam partem.

Alexander papa III. Petro Aniciensis ecclesiæ episcopo & canonicis confirmat privilegia, &c. dictoque episcopo concedit palleum, plenitudinem videlicet pontificalis officii ; necnon prædecessorum suorum Paschalis, Eugenii & Hadriani vestigiis inhærens, mansuro in perpetuum decreto sancit, ut tam ipse episcopus quam ipsius successores nulli præter Romano metropolitano subjecti, per manus Romani pontificis tanquam speciales sedis apostolicæ suffraganei consecrentur, nec a quoquam nisi a Romano pontifice vel cui ipse commiserit judicentur, &c. huic privilegio post summum pontificem subscribunt XII. cardinales.

Philippus Francorum rex ecclesiæ Podienfi, quæ ad regiam jurisdictionem pertinere dinoscitur, confirmat privilegia a genitore suo Ludovico rege concessa eidem ecclesiæ, Petro episcopo & successoribus suis, in primis ut nomine pedagii tredecim denarii Podiensis monetæ de unoquoque trossello auctoritate regia infra civitatem Anicii accipiantur ; quorum quinque percipiat episcopus, tres ecclesia, vicecomes Podemniaci permissione præfati regis Ludovici & ecclesiæ Aniciensis quinque percipiat ab episcopo in feodum. Hanc autem compositionem factam inter Petrum Aniciensem episcopum & ecclesiam una ex parte, Pontium vicecomitem Podemniaci ex altera, corroboratam sacramento ipsius vicecomitis, & filiorum suorum Eraclii, Stephani de Rocha-Savina, Hugonisque canonici Brivatensis, approbatam a Ludovico rege prælaudato, confirmavit filius ejus Philippus ad petitionem Petri Aniciensis episcopi totiusque capituli : Actum apud Podium anno Incarnati Verbi m. c. lxxxviii. regni nostri anno nono, astantibus in palatio nostro quorum nomina, &c. S. Comitis Theobaldi dapiferi nostri. S. Guidonis buticularii. S. Matthæi camerarii. S. Rodulphi constabularii. Itaque nihil vetat quominus dicamus nostrum Petrum obiisse tantum an. 1189. Donavit xxx. marcas argenti pro fundatione sui anniversarii, ex libro obituum.


XLV. Ainardus.

1189.Ainardus electus est an. 1189. Philippo Augusto regi e Syria reduci fidem clientelarem promisit anno 1191. tuncque Rex ei facultatem dedit percipiendi fructus, ut aiunt, sedis episcopalis, qui in manu regia erant. An. sequenti mense Junio idem princeps dedit ei litteras, quibus præcipiebat Aniciensis urbis civibus, ut suo antistiti debitum honorem exhiberent. Hoc regium præceptum sigillo ex cera viridi munitur, in quo ex una parte Rex visitur in solio sedens, ex adversa vero 1195.lilium aureum. Anno 1195. Ainardus dedit xenodochio pratum dictum de Fenis, cum molendino supra Dolezonium.


XLVI. Odilo.

De MercœurOdilo hucusque postpositus Bertrando de Chalancon in Aniciensium præsulum serie, debet eum antecedere, ut ex infra dicendis patebit. Odilo ex illustri Mercuriorum gente, filius Beraldi domini de Mercorio, & ex filia Willelmi comitis Arverniæ, nepos Stephani episcopi Claromontensis & Odilonis præpositi Brivatensis, de Brioude, ejusdem ecclesiæ decanus fuit. Suffectus Ainardo jam 1197.episcopus erat anno 1197. quo Bertrandus toparcha de Espaleto Cartusianorum ordinem professurus, cessit castrum suum de Espaleto, cum omnibus ad ipsum pertinentibus, ecclesiæ B. Mariæ Anicienfis, probante Odilone episcopo. Anno 1198. mense Februario inscribitur cuidam chartæ ecclesiæ S. Agripani, vulgo S. Agreve. Item Beraldus dominus de Solignaco, eidem ecclesiæ Aniciensi toparchiam hanc cessit. Anno denique 1199. Thomas comes Maurianensis in Sabaudia, 1199.
1202.
dat censum centum solidorum, ab Humberto suo parente, ecclesiæ Aniciensi concessum. Adhuc sedebat anno 1202. ex tabulis nobilissimæ familiæ de Mercorio. Dissimulare tamen nolo monitum me fuisse in charta ecclesiæ collegiatæ S. Agripani, Bertrandum qui sequitur, dici episcopum an. 1198.


XLVII. Bertrandus I. al. Bernardus.

De Chalancon.Hic episcopus in duos divisus apud Sammarthanos fratres, quando præcedit Odilonem Bertrandus ; mox postpositus Odiloni Bernardus appellatur. In chartis tamen passim Bertrandus legitur[10]. Ex Segureti abbate[11] hunc de gremio cleri Aniciensis factum esse episcopum dicunt Sammarthani fratres ; quo vero anno minime scimus. Anno 1205.1205. ipse & capitulum Aniciense, societatis fœdus inierunt cum episcopo & capitulo Valentinensi. Anno sequenti similem societatem paciscuntur cum Hugone abbate & conventu Cluniacensi, mense Januario, in vigilia Epiphaniæ. An. 1208. cum Hugone decano, & V. præposito approbavit quædam pacta in gratiam clericorum qui superpellicium gerebant. An. 1211. 1211.hic episcopus & capitulum Philippo regi, dicto Augusto, dant in subsidium 250. marcas argenti. Qui rex ipsi concessit vel potius confirmavit castrum d’Arson, ut eruitur ex veteri instrumento reg. curiæ Franc. Carcassonensis, dato mense Junio anni 1212. 1212.quo tempore hominium Regi præstitit pro eodem castro ; in cujus instrumento testatur se in hoc castrum inductum fuisse a M. regis Philippi constabulario ; & pollicetur se prædictum castrum Regi restituturum ad ipsius nutum, ex tabul. Carcasson. Ab eodem principe confirmata quoque & aucta legimus capituli privilegia. Anno 1213. mense Januario Pontius vicecomes Podemniacensis Bertrando episcopo reddit solemne hominium pro ipsa Podemniaci toparchia ; & sit postea monachus Cisterciensis, instituta prius herede bonorum suorum Aniciensi ecclesia, defectu legitimi successoris. Eodem anno 1213. die 21. 1213.Decembris obiit Bertrandus.


XLVIII. Robertus.

De Mehun.Post Bertrandum in Gallia Christiana fratrum Sammarth. datur locus cuidam Radulfo ; quem fatentur in tabulis & chartulariis Aniciensibus minime reperiri : sed restituendus est, inquiunt, ex veteri diplomate Philippi Augusti, cujus initium est : Notum quod nos Philippus, &c. Ex hoc vero instrumento mihi pene liquet Radulfum omittendum ; etenim in laudato diplomate minime legitur Radulfus, sed Robertus, in optimæ fidei codice MS. bibliothecæ Colbertinæ notato 2669. qui videtur esse annorum 500. Est autem liber seu registrum feudorum regiorum tempore Philippi Augusti & aliquot regum sequentium. Diploma hoc loco referemus quod breve sit : hoc enim in libro compendiose instrumenta sæpius seruntur, & omissis quæ vel in exordio vel in fine ex præscripta forma legi solent : Notum, &c. quod nos Philippus rex Francorum donamus carissimo consanguineo & fideli nostro Roberto Aniciensis ecclefiæ electo, ejusque successoribus in eadem ecclesia substituendis in perpetuum, castrum de Chalancon, castrum de Rochebaron, castrum de Chaptueil * * de Captolio, castrum de Glavenas cum pertinentiis eorum, sicut ea de jure poterit acquirere, & sicut ad nos regiæ dignitatis jure pertinere dicuntur. Plenam quoque proprietatem & dominium castri quod dicitur Arson cum pertinentiis, quod piæ recordationis Bertrando Aniciensi episcopo prædecessori suo pridem concesseramus, dicto electo & successoribus ejus in perpetuum concedimus. Quod ut perpetuæ stabilitatis robur obtineat, &c. Actum Parisius anno Dom. Incarn. m. cc. xiv. regni xxxvi. astantibus in palatio, dapifero nullo, Guidone buticulario, Bartholomeo camerario, Drocone constabulario. Data vacante cancellaria.

Ex iis discimus anno 1214. Robertum electum Aniciensem tantum appellatum, proindeque nondum fuisse consecratum. Porro hic fuit Robertus de Mehun, ex gente nobilissima, quem Philippus Aug. rex consanguineum suum appellare non dedignatur. Adfuit vero concilio Lateranensi sub Innocentio papa III. anno 1215.1215.

Inter eum & cives urbis Podiensis controversias & bella exarsisse probat quædam charta num. 336. Philippi regis, de reformatione pacis episcopi Podiensis cum civibus suis, an. 1218.1218. in qua mentio fit Roberti episcopi[12]. Graviores contra ipsum discordias exercuit Poncius de Monte-lauro, pro collecta pedagiorum juxta castrum de Charboneriis ; quod vulgari lingua dicitur, la Sauvetat, ad quas componendas rex Philippus Augustus chartam dedit Parisiis an. 1219. mense Novembri, quæ inscribitur : Charta ** Edita est in probat. hist. Arv. Baluz. pag. 86. de conventionibus inter dominum regem, episcopum Aniciensem, & Poncium de Monte-lauri. Ex illis pactis duæ partes pedagiorum Poncio de Monte-lauri, & ejus heredibus debebantur, ac una tantum episcopo ; sed duas partes Poncius tenere debebat in perpetuum ab Aniciensi episcopo.

Paulo post, videlicet die 21. Decembris ** al. Novembris. pro tuenda ecclesiastica libertate occisus est, ex Alberico in Chronico ; quod etiam legitur in Chronico Autissiodorensi, ex quo fratres Sammarthani hæc descripserunt : Anno Domini m. cc. xix. Robertus Aniciensis episcopus, a quodam milite pro injuriis ecclesiæ irrogatis ab ipso episcopo vinculo anathematis innodato occiditur ; quod populus Aniciensis grave tulit ; unde statim insurrexerunt in parentes ipsius, quædam ipsorum castella diruentes : erat enim idem antistes nobilis genere, sed nobilior moribus. Nam & corporis virginitatem usque ad vitæ exitum creditur custodisse, quod in eo valde laudabile fuit, cum esset præ multis hominibus forma speciosus, claruit autem nonnullis virtutibus.

Eadem fere de hac cæde habet Nangius ad an. 1220. ubi Robertum nostrum cognominat De Meduno, occisus est a Bertrando de Cares milite quem excommunicarat ; cujus nomen discimus ex epistola Honorii papæ III. quam refert Rainaldus ad an. 1220. n. 28. nimirum, cum quidam ex impiis illis sicariis pœnitentia ducti adiissent Romani pontificis clementiam, Honorius spem obtinendæ veniæ nullam eis dedit, nisi præmissa debita satisfactione ; cujus conditiones & leges Honorius definit sua sententia scribens ad episcopos Vivariensem & Tricastinensem, eisque provinciam hujus judicii exsequendi mandans. Vide Rainaldum loco citato. Epistola papæ data est x. Jul. an. 1220.

Rem accuratius describit noster D. Jacobus Boyer, in historia patriæ suæ, scilicet urbis Aniciensis, maxime versatus. Primum observat ad electionem Roberti non omnes canonicos concurrisse, sed Brocardum de Rochebaron ex abbate S. Petri a Turre electum a nonnullis fuisse canonicis ; qui confirmationem suæ electionis minime potuit obtinere. Porro obiit Brocardus an. 1215. 2. cal. Febr. unde pacem turbare diu non potuit.

Robertus ex concilio Lateranensi rediens, stipatus Guigone Segusianorum comite, mittit ad Anicienses litteras apostolicas Innocentii, quæ nihil omnino potuere in animos dissidentis multitudinis ; comes autem metuens ne violentiam Roberto inferrent, ipsum ex urbe educens, deduxit in castrum quoddam, in quo sententiam excommunicationis in rebelles tulit episcopus : qui postea secessit in Pontiniacense ** Pontigny. monasterium ordinis Cisterciensis, diœceseos Autissiodorensis, illustrium episcoporum pro ecclesia decertantium asylum. Interea Honorius III. mandat episcopis Mimatensi & Matisconensi, necnon abbati Cluniacensi, ut Anicium se conferant, & oves errantes ad legitimum pastorem convertant ; sed frustra. Honorius ergo aliam excommunicationis bullam in missis parochialibus legendam dirigit ad Gallicanæ ecclesiæ episcopos ; & specialiter contestatur antistites Autissiodorensem, ac Trecensem, ut una cum Roberto Aniciensi ad Philippum regem conveniant, pacem pastori simul ac gregi procuraturi ; qui cum esset Vernone mense Octobri an. 1217. pacem sancivit minis & auctoritate, episcopum inter & cives : utraque pars vero abbatem Cisterciensem controversiarum suarum arbitrum elegit. Robertus tandem a Silvanectensi episcopo reductus Anicium, pacem firmat, veniam concedit efflagitantibus, reservata tamen ipsos absolvendi facultate summo pontisici, vel ejus deputatis episcopis Tolosano, Carcassonensi, Bigorritano, & Convenensi. Hujus illustris & generosi pastoris qui velut alter Thomas Cantuariensis die S. Thomæ gladiis impiorum occubuit, juxta pagum S. Germani de Pratis ** S. Germmain la Prade, non longe a Doa., corpus delatum est ad abbatiam S. Jacobi de Doa ordinis Præmonstratensis ubi honorifice tumulatum est juxta majus altare a latere Evangelii, cum sequenti epitaphio quod ibidem legitur :

                     D O M.

Et inclytæ memoriæ beati Roberti de Mehun
      Aniciensis episcopi hic ab impiis interfecti,
            Et in isto loco sepulti.
Aniciensis eras præsul, Roberte, paternis
            Stemmatibus clarus, sed pietate magis.
Jura tuendo sacræ cathedræ cadis ense cruento,
            Te civem perhibent signa superna poli.
         Obiit 21. Decemb. an. Dom. 1219.


XLIX. Stephanus III.

De Chalancon.
1220.
Stephanus de Chalancon, Bertrandi olim episcopi consobrinus, ex illustri genere baronum de Chalancone, electus est saltem mense Augusto an. 1220. quo tempore homagium-ligium ei præstitit Pontius de Captolio pro castris de Captolio, de Lardeyrol, de Meseris, de Bello-loco, de Artias. Post suam electionem factam a capitulo, cum litteris ejusdem capituli & decani, accessit ad Honorium papam III. assumto Raimundo ejusdem ecclesiæ canonico. Papa vero eum ordinavit diaconum & presbyterum ; posteaque episcopum consecravit, & pallium ipsi contulit. Id nos docent hæ Honorii papæ litteræ :

Honorius episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis decano & capitulo Aniciensi salutem & apostolicam benedictionem. Venerabilem fratrem nostrum Stephanum episcopum vestrum tunc electum, una cum dilecto filio Raimundo canonico vestro, nobis vestras litteras exhibentes, ad nostram ecclesiam venientes, eo benigniore affectione recepimus, quo vos et ecclesiam vestram sinceriori caritate diligimus, tanquam ad apostolicam sedem specialiter pertinentes : ipsumque diaconum a presbyterum propriis manibus ordinantes, in episcopum curavimus consecrari, ei pallium conferendo. Eundem igitur ad vos cum nostræ gratiæ plenitudine remittentes, mandamus ut sicut patri et pastori vestro obediatis humiliter ac devote. Non. Julii, pontificatus nostri anno vii.

Hæ notæ chronicæ, si sanæ sint, annum Christi 1222. indicant. Attamen ante hunc annum tanquam episcopus admisit intra urbem S. Dominici ordinis Prædicatorum institutoris alumnos, quibus de consensu decani & capituli donavit ecclesiam parochialem S. Laurentii, ut patet ex instrumento dato mense Octobri anni 1221.1221. Sed in hoc instrumento mox subjiciendo, appellatur tantum electus confirmatus :

Nos Stephanus Aniciensis electus & confirmatus, notum facimus universis, quod de assensu & voluntate Hugonis decani, totiusque capituli Aniciensis, pro remedio animarum nostrarum & antecessorum seu successorum nostrorum, donamus in perpetuum pleno jure tam in spiritualibus quam in temporalibus, omnia jure quæ habemus et habere debemus in ecclesia & hospitali sancti Laurentii, cum omnibus pertinentiis seu appendentiis suis, quæcumque sint, & ubicumque, R. magistro provinciali ordinis Prædicatorum et successoribus suis & ordini jam dicto. Datum Anicii anno m. cc. xxi. mense Octobri.

Hæc concessio ad integrum continetur in pontificio diplomate Gregorii papæ IX. eandem confirmantis. Dat. Lugduni iv. calend. Februarii pontificum anno tertio. Adhuc electus appellatur an. 1222. ex hac veteri notitia :

Guigo comes Forensis Pontium de Monte-Lauri captum & detentum in carcere episcopali datis pignoribus liberavit, & ipsum propter damna Aniciensi ecclesiæ illata, cccc. marchas argenti Stephano Aniciensi electo & capitulo ejusdem ecclesiæ solvere jussit pro emenda ; & in ejus præsentia dicto electo hominium-ligium fecit præfatus Pontius anno m. cc. xxii. mense Augusto. Et A. domina du Luc pro Luco & Pradelis mens Februarii ejusdem an.

Cum eodem S. episcopo stipulavit Pontius vicecomes Podempniaci, eique fecit homagium-ligium, mediantibus G. decano, & Heracleo d’Arlenc canonico Aniciensi, & Guillelmo de Chalancone. Act. in foro Anic. an. Dom. m. cc. xxiv. Sabbato post festum B. Matthæi. Idem Stephanus concordiam fecit cum Eracleo de Monte-lauro, arbitris Roberto de S. Bonito & Guillelmo de Chalancone. Actum inter sanctum-Privatum & Rochaguda in agris, Sabbato ante Dominicam in Ramis palmarum an. Dom. m. cc. xxx. Testes sunt prior S. Laurentii, frater Hugo, & Bomparus conversus ejusdem ordinis, P. senescalcus, P. capellanus, & Johannes notarius D. episcopi, Falco de Pratellis, prior de Lingonia, prior de Boscheto, prior S. Privati, &c.

Recepit fratres Minores conventuales, quorum familiæ apud Podium receptæ aliquando præfuit S. Antonius de Padua, quem miraculis coruscantem Aniciensis populus olim miratus est ; & etiamnum adjutorem potentissimum in dies experitur. In hoc conventu fratrum Minorum sepultus jacet fr. Bernardus de Quinta-valle primus S. Francisci socius.

Baluz. hist. Arvern. p. 251.
* de Traisnel.
An. 1223. fer. v. ante festum omnium Sanctorum, ratum habuit matrimonium Pontii vicecomitis Podemniaci cum Adelaïde filia Garnerii de Triangulo * ; juravitque se opitulaturum uxori contra Pontium, si pacta matrimonii erga ipsam non observaret. An. 1227. Johannes Viennensis archiepiscopus accessit ad Aniciensem ecclesiam ad prosequendum mandatum domini papæ commissum Roberto Lugdunensi archiepiscopo, & magistro Petro de Boteon canonico Viennensi, super colligendis proventibus episcopi & capituli Aniciensis ad faciendam solutionem Romanis, Senensibus, Lucensibus, Papiensibus, & aliis creditoribus dictorum episcopi & capituli ; & concordavit cum H. decano : A. præposito : V. abbate Segureti : B. abbate S. Evodii : V. cantore : L. thesaurario : Durando de Ceissac, Pontio d’Alegre, Pontio Alemandi & ceteris canonicis, quod solvant mille marcas sterlingorum dictis creditoribus. Actum apud Aculeam in Sala anno Dom. m. cc. xxvii.1227. mense Maii, quinta feria ante Pentecosten. Homagium Philippi & Ademari de Pictavia comitum Valentinensium accepit pro castris de Fay, de Monte-regali, de Queyrieres, &c. anno millesimo ducentesimo vigesimo nono.

An. 1228. calend. Febr. exemit a calvacatis incolas S. Nicolai de Boscheto. Actum Anicii in domo dominorum de Chalancon. An. 1230. vi. cal. Maii suis litteris notum fecit quod teneretur in hominem recipere Alfonsum fratrem S. Ludovici regis pro castris de Albenaco &c. qui debebat uxorem ducere filiam R. comitis C. xvi. col. 233.Tolosani. Hoc instrumentum damus cum duobus aliis fere ejusdem argumenti. Eodem anno commutat domum & fortalitia de Rupe-acuta, Rochegude, pro castellania de Quaires, cum Eracleo de Monte-Lauro ; quod confirmavit Ludovicus rex eodem similiter anno mense Aprili. Obiisse dicitur hic episcop. 9. cal. Martii (alii dicunt die 8.[13] Februarii) an. 1231. ex libro obituum, in quo legitur instituisse duos majores cereos ante SS. Sacramentum accendendos, affignato pro sumtu pago de Duriane sui patrimonii, quem capitulo majoris ecclesiæ donavit. Dedit etiam capitulo S. Majoli mansum unum juxta Anicium. Circa annum mortis Stephani scrupulum generat quod legimus de ipsius successore ; hanc difficultatem mox perpendemus. Huic episcopo quidam triuunt vitam. S. Placidi quæ exstat apud Surium. Legesis apparat. Possevini & Arnoldum Wion ad diem v. Octobris.


L. Bernardus I.

De Rochefort.
1236.
Bernardus de Rupe-forti successit Stephano, ex archivis S. Majoli, ubi legitur condito testamento anno 1236. cavisse pro missis quibusdam celebrandis.

B. Aniciensis episcopus supplicavit Gregorio IX. litteris datis iv. idus Octobris anni 1230. utEx authent. tom. v. fragment. D. Estiennot. canonici seculares in locum regularium in ecclesia Mimatensi constituerentur. Idcirco vero de ecclesia Mimatensi curam agebat, quod Mimatensis episcopus Aniciensis esset administrator, sede vacante, & Aniciensis vicissim, Mimatensis. Henricus & Geraldus archiepiscopi Bituricenses decreverant ut in posterum soli canonici seculares admitterentur in capitulum Mimatense ; quod Conradus apostolicæ sedis legatus confirmavit, accepta potestate ab Honorio III. anno iv. e,jus pontificatus, postulantibus W. episcopo Mimatensi, A præposito, P. de Laurac archidiacono & Willelmo Raimundi canonico. Verumtamen mutatum tunc non fuisse statum capituli conjicimus, cum diu postea B. Aniciensis episcopus pro eadem mutatione facienda supplices ad Gregorium IX. litteras dederit.

Ceterum licet D. Claudius Estiennot afferat ex authentico descriptum fuisse quod refert de supplicibus ad Gregorium papam litteris Bernardi episcopi datis mense Octobri an. 1230. vix possum credere immunes a mendo esse has temporis notas. Ex necrologio Stephanus episcopus obiit mense Februario, & quidem an. 1231. proindeque ejus successor non potuit sedere anno 1230. mense Octobri. Si dicas eum mortuum mense Febr. an. 1230. quem nunc numeramus 1231. ergo mensis Octobris quo datæ sunt litteræ Bernardi ejus successoris, pertinet ad annum 1231. non ad an. 1230. Unicum superest effugium, ut dicamus Stephanum abdicasse paulo post datas litteras calendis an. 1230. Bernardus episcopus composuit cum Beraudo domino de Solempniaco in capitulo Aniciensi, præsentibus B. S. Evodii & Willelmo S. Petri abbatibus, anno Incarn. m. cc. xxxiiii. iv. cal. April. concurrente vi. indictione septima.

In veteri necrologio cathedralis Claromontensis legitur : v. calend. Martii Anniversarium B. de Ruppe-forti Aniciensis episcopi ; pro ipso debent librari xxv. sol.


LI. Bernardus II.

De Montaigu.Bernardus de Monte-acuto nobilis Arvernus, quem lego apud Fr. Sammarthanos nepotem ex fratre fuisse Eustorgii de Arvernia Nicosiensis archiepiscopi, Petri Templariorum, & Guarini Hospitalariorum magistri. An. 1237. cum capitulo aggressus est ad sui defensionem claudere mœnibus totum spatium inter palatium episcopale & abbatiam S. Evodii, post datum chirographum quo profitentur se nullatenus detrimentum afferre velle juri & dominio Regis.Tabul. Carcasson.
1237.
Dat. die post festum B. Mariæ Magdalenæ anno m. cc. xxxvii. Tunc G. decanus erat Aniciensis, videlicet Guillelmus de Chalancon.

Anno 1238. mense Martio Petrus de Banville1238. Jerosolymam profecturus, oppigneravit baroniam de Cereis pro 9000. solidis, substituens episcopum Aniciensem ejusque successores duobus suis nepotibus. Anno sequenti1239. noster Bernardus comitatur Senonas usque S. Ludovicum regem, a quo accipit unam ex spinis coronæ capiti Christi patientis impositæ, quæ honorifice asservatur cum regio diplomate quod sequitur ː

Ludovicus Dei gratia Franciæ rex, dilectis suis decano et capitulo Aniciensi salutem & dilectionem. Præsentium tenore vobis significamus quod die quo suscepimus sanctam coronam spineam, quæ reverendo capiti Jesu Christi D. N. fuit imposita tempore passionis, de Constantinopoli nobis allatam ; nos dilecto a fideli nostro Bernardo episcopo vestro de eadem sancta corona concessimus spinam unam, ob reverentiam B. virginis, & honorem vestræ ecclesiæ conferendam. Actum Senone anno Domini m. cc. xxxix. mense Augusto.

Bernardus litem composuit anno 1244.1244. inter Cartusiam de Bona-fide, & abbatiam Mansiadæ, Mazan, ordinis Cisterciensis, quam compositionem Innocentius papa IV. ratam habuit an. 1245.1245. Eodem anno Armandus d’Alegre Bernardo reddidit hominium, pro Chambareil & Chadarnac. Hoc ipso anno vivere desiit hic episcopus, ex Gallia Christiana fratrum Sammarthanorum. Attamen Bernardus Aniciensis episcopus adfuit anno 1248.1248.
Tab. Silviniac.
Guillelmo abbati Cluniacensi Guidonem de Belva priorem Karionis instituenti : & quidem D. Edmundus Martenne vidit apud Silviniacum chartarium Cluniac. in quo Bernardi fit mentio hoc anno ; quod de nostro Bernardo intelligi debet, non de Bernardo qui cognominatus est de Ventadoro. Etenim an. 1248. sedere non po tuit, si inter utrumque Bernardum sedit G. de Murato an. 1250. & Bernardus de Ventadoro idem sit episcopus qui commemoratur an. 1254. Itaque statuendum est mortuum fuisse Bernardum de Monte-acuto die 23. Februarii an. 1248.

Anno 1245. convenerunt Anicium Galliæ & Arragoniæ reges ad colloquium, ex Hieronymo Surita lib. 2. de reb. Arrag. Anno 1247. fulminis ictu corruit turris campanilis S. Michaelis de Acu, sive de Segureto, die 16 Julii.

Hic episcopus, recrudescentibus dissidiis cum Aniciensibus, eos debitum sibi obsequium exhibere negantes interdicto ecclesiastico illigavit. Donatus est hoc epitaphio, quod legitur prope majus altare :

B. vir discretus, affabilis, atque facetus :
Sobrius & castus, pius, & sine crimine fastus,
Largus in expenfis præsul jacet Aniciensis
Hoc in sarcophago præsens, ut monstrat imago,
Cui de peccatis veniam det fons pietatis.


LII. Guillelmus.

De Murat.Guillelmus de Murato ex nobili genere de Murato in Arvernia, successor datus est Bernardo de Monte-acuto ; sedebatque jam an. 1248. ex bulla qua Innocentius IV. mandavit Ausciensi archiepiscopo, Lodovensi episcopo, & Guillelmo nostro, ut inquirerent de pœnitentia Raimundi Tolosani comitis, qui subita morte abreptus fuerat. Auditis testibus hi præsules mortuum comitem absolverunt, secundum laudatam bullam quæ in archivis Aniciensis ecclesiæ asservatur ; ex historia Anic. edita an. 1693.

An. 1250. Guillemus sedebat, inquiunt Sammarthani fratres, ex charta S. Andreæ Claromontensis, in qua memoratur cum Petro vicecomite de Murato milite seu equite germano suo, qui duxit Gualardam de Turre sororem Bernardi de Turre ; qua de re consulendus Stephanus Baluzius iu probat. hist. dom. Arvern.


LIII. Bernardus III.

De Ventadour.Bernardus, ex toparchis de Ventadorio[14] in Lemovicibus, nominatur episcopus in vigilia Pentecostes anni[15] 1251. & anno 1254.1251.
1254.
* Guidone.
adhuc solum electus Podiensis appellatur[16], in litteris quibus ipse cum G. * decano, & toto capitulo profitetur mense Augusto, se obtemperaturum judicio Philippi Bitur. archiepiscopi, de jure regalium in sedem episcopalem Podiensem. Junio menseTab. Carcasson. pollicitus jam fuerat se minime contradicturum S. Ludovico regi hoc jus regaliorum in præfata ecclesia sibi vindicanti. Eundem regem hoc ipso anno e Syria redeuntem sub mensis Julii finem exceperat An. sequenti ** vel eodem anno desinente, secundum veterem normam inchoandi annus a Paschate., quo festum Annuntiationis beatæ Mariæ incidit in feriam sextam Parasceves, idem sanctus rex Anicium rediit ad lucrandas indulgentias Jubilæi tempore concedi solitas. Tantus vero tunc Podium confluxit peregrinorum numerus, ut propter infinitam propemodum multitudinem quadringenti supra mille homines oppressi sint ; pro quibus noster Bernardus instituit anniversarium in Dominicæ Ascensionis vigilia celebrandum. Adhuc in cœmeterio sancti Petri de Turre, ubi sepulti fuerunt, eorum ossa visuntur ; & ad parietem legitur :

Undecies quinque elapsis cum mille ducentis Annis,
Anicii fuit ingens pressio gentis.

Eodem anno cessit Bernardus episcopatu. Antequam vero abdicaret, cum Henrico rege Angliæ transegerat pro cessione terræ d’Esquivat apud S. Macarium, non longe ab urbe Burdigala, pactis anno 1254. 15. Junii confectis. Fuerat capellanus Innocentii papæ IV. ex ep. 386. an. 6. ejus pontif.


LIV. Armandus I.

De PolignacArmandus de Podomniaco, clara & prænobili gente vicecomitum de Podomniaco genitus, patre Pontio IV. vicecomite, & matre Alcinoi de Monte-Lauro, ex abbate, ut aiunt, S. Petri de Turre, vel ex præposito Aniciensi, post abdicationem Bernardi, sedem episcopalem Velavorum conscendit anno 1254. 1254.ex Chronico Aniciensi, & consecratus est in Aniciensi ecclesia ab archiepiscopo Viennensi. Attamen an. 1256. 1256.adhuc legitur solum electus, quo videlicet anno die Sabbati post festum SS. apostolorum Petri & Pauli suis litteris professus est regem Francorum esse & fuisse in possessione & saisinia custodiæ & regalium in civitate Aniciensi & pertinentiis, sede vacante ; hoc enim in instrumento quod asservatur in registris curiæ regiæ Carcassonensis se tantummodo electum vocat ; idem professi sunt G. * decanus* Guido., & capitulum : Sanctus Ludovicus rex Francorum A. electo Aniciensi fidelitatis sacramentum præstanti reddit regalia, donec plenior fiat enquesta num ad Regem aut episcopum pertineantTabul. Carcass. seu registr. cur. Fr. Carcass.. Actum Parisius die Lunæ, post festum SS. apostolorum Petri & Pauli anno Dom. M. CC. LVI. Eodem anno Bertrandus Beraldus eques dominus de Pradellis, in capitulo Aniciensi reddit homagium Armando electo Aniciensi. Hæc asserimus testimonia ut palam fiat cujus auctoritatis sit Chronicon Aniciense.

Crastina die post B. Virginis Purificationem pollicitus est cum capitulo Guillelmo de Antonio Bellicadri * * Beaucaire.senescallo, pro domino rege Francorum (is erat S. Ludovicus) recipienti, se castrum de Bisagio redditurum ad ipsius notum ; in instrumento vero legitur tantum electus. Quamvis brevi sederit tempore, plurimas ecclesias in sua diœcesi & extra, beneficiis affecit & locupletavit, scilicet majorem B. Mariæ ubi est cathedra episcopalis : abbatias S. Petri & de Doa : ecclesiam S. Petri de Monasterio : prioratum de Viaya, Viaye, ordinis Grandimontensis prope Anicium : capitulum Brivatense : necnon Franciscanorum cœnobium in civitate. Obiit[17] 17. vel 16. cal. Junii an. 12571257.. jacetque in œmeterio Viayensis monasterii.


LV. Guido III.

Le Gros.Guido Grossus, Fulcodi seu Fulcaudi cognominatus ex patre, Occitanus, in villa S. Ægidii ad Rhodani ripam ortus familia non ignobili, patrem habuit Fulcaudum, matrem Germanam sanctissimam feminam. Guido ab adolescentia militiæ se addixerat ; qua relicta, litteris apprime imbutus, jurisprudentiæ potissimum operam dedit, in qua ita profecit ut Durandus clarissimus ea ætate jurisconsultus, cum lumen juris appellet, Platina jurisconsultum totius Galliæ sine contentione primarium, Onuphrius jurisconfultorum peritissimum. Itaque sori studia & munia amplexus, quibus functus est integerrime, ob doctrinæ & virtutis famam allectus est a S. Ludovico in secretius consilium ; sub quo rege legitur quoque gessisse præfecturam senescalliæ Beilicadri. Uxore mortua, ex qua duas filias susceperat, clericali militiæ nomen dedit, primumque Aniciensis archidiaconus creatus est, tum electus episcopus anno 1257.[18] Anno 12591259.. mense Octobri pacis & concordiæ sequester factus est inter S. Ludovicum regem, & Guillelmum Arelatensem archidiaconum, pro castro de Bellicadro contendentes. Pacta ea de re facta rata habuit Bertrandus Arelat. archiepiscop. cum capitulo. Anno eodem Fulco de Monte-acuto præpositus ecclesiæ S. Juliani Brivatensis, cum sui capituli consensu, concessit Guidoni ejusque successoribus, canonici & comitis titulum & honores in præfata ecclesia, ex actis capitularibus septima die Septembris scriptis ; & in ea solemni ritu receptus est mense Martio sequenti. Eodem insuper anno recepit hominium Pontii de Mons domicelli, mense Januario ex tab. homag. episcop. Univit autem capitulo parochiam de Rouret ; obtinuitque pro immunitate a regalia insigne diploma S. Ludovici regis, quod inter instrumenta est numero xviii. col. 234. Translatus est ad metropolim Narbonensem, an. 12601260.. postremoque ex cardinali Sabinensi electus est in papam an. 1265. sub nomine Clementis IV. De eo iterum agemus in Narbonensibus archiepiscopis. Factus vero papa, prioris sponsiæ non immemor, statuta valde utilia condidit pro canonicis.


LVI. Guillelmus II.

De la Roue.Guillelmus de Rota ex antiqua familia ortus, primum fuit monachus & prior de Calma, la Chaux, diœcesis Claromontensis, ordinis S. Benedicti, sub celebri Casæ Dei monasterio ; tum etiam cœnobii S. Crucis Savigniacensis. Electus autem estEx. tabul. Casa-Dei.
1260.
in episcopum Aniciensem an. 1260. sed non omnibus capituli suffragiis ; imo refragantibus ejus electioni seu postulationi decano & præposito ejusdem ecclesiæ, qui Simonem sancti Martini Turonensis thesaurarium, ad munus episcopale exposcebant. Hinc tempore hujus dissidii sedes vacasse legitur in transactione Guillelmæ de Petra abbatissæ de Casis cum Armando de Alegrio, Sabbato in vigilia SS. apostolorum Simonis & Judæ an. 1263. ex tabul. de Casis. Vicit tamen Guillelmus, & anno 1263.1263.
* Orvieto.
apud Urbem-veterem * in Tuscia ordinatus est die 22. Februarii, ab Urbano IV. summo pontifice. An. 1267.1267. Clemens papa IV. ipsius decessor in Aniciensi cathedra, misit ad eum pallium, & ecclesiæ Aniciensi suæ olim sponsiæ dedit sacras reliquias in capsa argentea decentissime inclusas, aliaque munera. Anno 1270.1270. adquisivit a Gerantone[19] de S. Romano Bello-jocum pretio librarum Franc. 1020. & Monistrolium a Guigone de sancto Desiderio libris Francicis 1360. Idem castri de Espaletto fundamenta jecit. Anno 1275.1275. confirmavit monasterio Casæ-Dei donum Capellæ-Agnonis factum ab Agnone comite de Magno-monte. An. 1280.1280. fundavit anniversarias preces oblationemque, pro anima Bernardi de Monte-acuto sui antecessoris. Anno 1282.1282. die Jovis post octavam Purificationis, Humbertus I. de Turre-Pini, delphinorum tertiæ stirpis caput, cum Anna uxore sua delphinorum secundæ stirpis herede, Guillelmo Podiensi episcopo præstitit hominium de canonicatu Podiensi, quem jure antecessorum suorum possidebat ; & de territorio Rossada, non procul a Podio ; ex Choreriop. 809. l. ii. sect. 9. Eodem anno frater Guillelmus sola miseratione divina Aniciensis episcopus cedit Margaritæ abbatissæ S. Petri de Casis decimas de Chapuzac, in diœcesi Aniciensi. Datum apud Spaletum an. m. cc. lxxxii. die Martii in festo Annuntiationis, ex tabulario S. Petri de Casis. Anno 1283. migravit e vita. Jacere dicitur in monasterio Casæ-Dei. Non semper expertus est urbis suæ incolas obsequentes, quinimmo imperata facere detractarant ; quare senatusconsulto mulctati, & pro satisfactione coacti sunt persolvere pecuniæ summam Regi, episcopo, & Franciscanis, apud quos hujus præsulis officiales maximas passi fuerant injurias. Recensetur inter insignes benefactores cujusdam monasterii fratrum dictorum de Pœnitentia[20]. Nunc ignoratur quo loco fuerit constructum eorum monasterium : nomen vero tantum reperitur in testamento vicecomitis Mauritii, patris Delphinæ. De hoc episcopo quæ leguntur in chartis collegimus, ut eorum copiam faceremus reipublicæ litterariae.C. xxi. col. 236. Post Guillelmi mortem Petrus de Stagno ex genere illustri vicecomitum d’Estaing, Ruthenensis archidiaconus, electus est episcopus Aniciensis feria tertia ante festum omnium Sanctorum, an. 1282.1282. missique sunt a capitulo duo canonici qui ipsi mitram offerrent ; sed oblatum sibi honorem constanter recusavit, suo contentus archidiaconatu. Vacante autem sede, Philippus III. rex Francorum dictus Audax, religionis ergo Aniciensem ad ecclesiam accessit, obtulitque ad altare B. Mariæ magnam crucem ex auro, egregio opere elaboratam, in qua inclusa erat alia minor crux facta ex veræ Christi crucis ligno, cum parte spongiæ ejusdem Servatoris sitientis ori admotæ. Regem excepit Guillelmus de Monte-revello hujus ecclesiæ præpositus.


LVII. Guido IV.

Sammarthani post Guillelmum locum dant cuidam Guidoni, cujus episcopi nulla fit mentio apud Gisseum ; ipsum tamen præfuisse anno 1283.1283. inquiunt Sammarthani, & probant litteræ hoc anno datæ, quibus, cum abesset a diœcesi sua, vicarium suum generalem instituit Rainaldum de Porta, & paulo post vacavit sedes, ex instrumento scripto die 4. Febr. an. 1284.1284. Sed de hoc præsule quidam ambigunt ; nam ex thesauro chartar. cujus excerpta multa nobis suppeditavit dom. de Clerembaud, de electionibus, legimus Guillelmo Podiensi episcopo defuncto electum esse a capitulo Petrum de Stagno ; quo recusante, Martinus IV. ad preces capituli nominavit ad hanc sedem Fredolum jam antea episcopum Ovetensem, quem Regi commendavit anno pontific. 4. Alia ex parte legimus in tab. Aniciensibus Guidoni episcopo Armandum de Bouzols homagium reddidisse an. 1283. quæ si addantur testimoniis in veteri Gallia Christiana prolatis, pene certos nos faciunt exstitisse, brevi tamen tempore, Guidonem episcopum.

Eo mortuo vel cedente, Casto de Cornon canonicus & præcentor ecclesiæ Aniciensis, administrator fuit bonorum temporalium ejusdem, sede vacante, una cum abbatibus Secureti, & S. Petri de Turre, ac Johanne de Barone canonico Aniciensi, & hoc nomine transegit cum fratre Jordano de Cereys præceptore domus militiæ Templi Aniciensis pro domo de Salvitate. Actum apud villam de Salvetate die Sabbati post festum Resurrectionis Domin. anno Dom. m. cc. lxxxiv. Quam transactionem confirmavit frater Pontius de Broëto magister domorum militiæ Templi in Provincia.


LVIII. Fredolus II.

De S.t Bonnet.Fredolus de sancto Bonito, Segusianus, qui aliquando Fredolo & Fredoletus appellatur, a Martino papa IV. non solum electionis suæ confirmationem obtinet, an. 1284.1284. die 2. Septembris, sed etiam ab ipso Romæ consecratur. Urbem solemni ritu ingreditur eodem anno die 30. Septembris. Philippus IV. Galliæ rex cognomento pulcher, ex Navarra rediens an. 1285.
1288.
1285. Anicium accessit, obtulitque ante altare Dei-paræ virginis calicem aureum ingentis pretii. Anno 1288. Carmelitas in urbem admisit ; quo etiam tempore Pontius Comptor de Chateul heredem suum instituit episcopum Aniciensem. An. sequenti rebus humanis exemtus est die 4. Augusti, ut docent scriptores de rebus Aniciensibus. Attamen in necrolog. Fr. Minorum legitur obiisse viii. id. Octob.1289. Jacet apud Dominicanos. Vide inter instrum. C. xxii. col. 237.


LIX. Guido V.

De Neufville.Fredolo mortuo capitulum elegit successorem ; sed electus, cujus nomen ignoramus, jussuum resignavit in manibus Nicolai papæ IV.Thes. reg. Chart. qui ad hanc sedem promovit Guidonem de Nova-villa suum capellanum anno 3. sui pontificatus mense Julio ; quo etiam anno, qui fuit Christi 1290.1290. eundem Regi commendavit, & pallio donavit. Hoc quoque anno Guidoni ejusque successoribus, supremæ curiæ Parisiensis placito asseritur jus hominii in comitatum Bigorrensem. De hoc jure litem moverat Eduardus rex Angliæ & dux Aquitaniæ, denegaratque hominium episcopo Aniciensi ; sed causam obtinuit præsul mense Februario anni jam indicati ; at non fine magnis impensis, pro quibus impignoratæ fuerunt quædam pretiosie reliquiæ ; in iis superhumerale Aaron, quod erat ponderis decem marcarum auri ; ejusdem cingulum undecim marcarum auri ; ex repertorio, ut vocant, seu inventario sacræ suppellectilis Aniciensis ecclesiæ, cui hæc dederat Clemens IV. Addita fuere iis multa alia : corona S. Andreæ ex auro cum gemmis & lapillis pretiosis, calix aureus cum patena, &c.

De hoc Bigorrensi comitatu clientelaris fidei professionem fecit nostro Guidoni Johanna Franciæ & Navarræ regina anno 1293.1293. usa procuratore Ægidio Narbonensi archiepiscopo. Anno 1294. die Mercurii Rogationum, reperitur in charta prioris S. Juliani de Turre, ex arch. Cantogilensi[21]. Postea transfertur ad sedem Santonensem. Ex charta Montis-acuti an. 1291. id. Aug. scripta discimus eum habuisse pro vicario generali in spiritualibus & temporalibus, Reginaldum la Porta, qui fuit postea cardinalis, & an. 1293. die Martii post oct. festi omnium Sanctorum. Vide prob. hist. Turen. pag. 68.


LX. Johannes I.

De Comines.Johannes[22] de Commis (alii dicunt de Cumenis) quem D. Fornerius S. Victoris Massiliensis asceta doctissimus, celeberrimi hujus monasterii abbatibus accenset, testis fide dignus, qui bullas pontificum aliaque instrumenta in tabulario exploravit ; & S. Germani Pratensis archimandritis addit noster D. Michael Germain, post fratres Sammarthanos ; suffectus est Guidoni per Bonifacium VIII.Thr. des. Ch. qui eum quoque pallio donavit & Regi commendavit an. 1296. mense Aprili. Et quidem an. 1294.1294. nunc 1295. die Martis post Purificationis festum, cum adhuc foret S. Germani abbas, nondumque episcopus, Carolus Francorum regis filius, comes Alençoniæ, Valesiæ & Andegaviæ, eum collegam dedit Petro Aurelianensi episcopo, suo legato, ad pacem cum Arragoniæ rege tractandam. Anno 1297.1297.[23] urbem est ingressus solemni pompa. Sacramentum præstitit die 25. Augusti. Hoc anno Philippum cognomento pulcrum, Franciæ regem, ad pariagium[24] seu societatem dominii urbis Aniciensis admisit. Pro parte vero Regi concessa dedit hic princeps Anduziam urbem apud Cebennas ; unde vetus adagium :

Ben fut l’Evesque del Peu buse
Quand Changet le Peu per Anduse.

Dedit idem Rex potestatem cudendi monetam, & jus acquirendi in feudis a Rege pendentibus. Primus fuit ex episcopis Aniciensibus qui titulum comitis Velaviæ sumserit ; quanquam homagia Armandi de Podemniaco an. 1213. & Heraclii de Monte-Lauro an. 1227. Aniciensibus episcopis exhibita, probent eos hunc comitatum jam tum possedisse. Indulsit episcopo Vivariensi servitutem clientelarem sibi debitam ratione feudi de l’Argentiere, sub conditione reditus cujusdam prioratus.

Idem episcopus cum Jacobo Juliani priore S. Juliani de Pineto concordat pro castro episcopali de Mezeras, & jurisdictione iu homines dicti prioratus. Datum Anicii in domo Fr. Prædicatorum an. Dom. m.ccc.iii. die Sabbati post festum beati Lucæ evangelistæ, testibus præsentibus dominis Guillelmo & Stephano de Chalanconio canonicis Aniciensibus fratribus.

Idem episcopus consentiente capitulo, transegit cum Rege de omni jure suo in comitatum Bigorritanum, quem cessit sub debito annuæ pensionis 300. librarum an. 1307.1307. Eodem tempore nominatur in ordinatione facta per Guillelmum de Plasiano, super fabrica Pontis ** Nunc vulgo, Pont St. Esprit, ad Rhodanum.
* 1307. apud Pictavens. urbem.
S. Saturnini de Portu. Vita functus est mense Junio die festo Nativitatis S. Johannis Baptistæ, anno 1308. * conditurque in ecclesia Franciscanorum Aniciensium, videlicet in sacello sancti Michaëlis archangeli.


LXI. Bernardus IV.

De Chastine.Bernardus de Castaneto, quem fuisse patria Monspeliensem asserit Almaricus Augerius Biterrensis in vita Innocentii papæ V. ab hoc pontifice, cum foret apostolici palatii auditor, & præstantissimus jurisconsultus, creatus est episcopus Albiensis ; ad Aniciensem vero ecclesiam transfertur an. 1308.1308.[25] Instituit 13. canonicos Monistrolii ** Monistrol l’Evesque
Vals, propre Anicium.
1309.
1212.
ad nominationem episcopi an. 1309. chartam fundationis damus in appendice, estque xxv. col. 239.

Hominium duplex accepit a Guillelmo de Poitiers Valentinensium comite anno 1312. & alia multa a feudatariis sedis episcopalis, præsertim ab Armando vicecomite de Polignac & uxore ejus Beatrice de Bouzols, iii. cal. Augusti m. ccc. xi. Acquisivit quædam prædia a Bartholomæo de Moleta filio Pontii militis diœcesis Mimatensis mense Nov. ejusdem anni ; & dominium temporale episcopi valde auxit. Fecit compositionemtab. episc. pro jurisdictione cum capitulo an. 1314. Tandem cardinalis episcopusque Portuensis creatus est a Johanne XXII. anno 1316.1316. pontificatus primo, cum facultate retinendi episcopatum ; qua de re scripsit idem papa ad regem Franciæ, ex regio thesauro chart. At eodem an. mense Septembri e vivis eripitur. Anno m. ccc. xii. die Augusti 17. regn. Philippo, Bernardus de Castaneto Marquesiæ de Val-privas priorissae aliisque decem sororibus de Valle ** Vals, uno circiter milliario ab Anicio. supplicantibus tradidit regulam S. Augustini. Actum in castro Spaleti die & anno quibus supra, testibus Beraldo Juliani canonico Albiensi, Johanne Azenat curato de Combret diœc. Albiensis, & Stephano de Botonet canonico S. Georgii apud San-paulianum. Johannes papa XXII. confirmavit dictum monasterium de Valle sub regula S. Augustini anno 1320. hic vero parthenon adhuc floret.


LXII. Guillelmus.

De Brosse.Guillelmus de Brossa ex dominis de Ste. Severe, qui originem ducebant ex vicecomitibus Lemovicensibus, oriundus erat, uti de ipso jam diximus in Bituricensibus archiepiscopisarch. capit.. Aniciensis episcopatus possessionem iniit per Simonem de Archaico decanum Pontisarensem, ut constat ex juramento per dictum decanum præstito, circa festum omnium Sanctorum an. 1317.1317.
1318.
annoque sequenti sacramentum præstitit ipse capitulo. Hoc ipso an. Pontius Bolzard de Laulanher miles ei fecit homagium die 18. Octobris. Habuit vicarium generalem Petrum de Manso. Postea fuit Meldensis præsul, Bituricensis, tum Senonensis, ubi plura de eo dicenda occurrent. Concordiam restituit & confirmavit inter canonicos suos & cives ; ac dissidiorum, si qua inter eos orirentur, judicem voluit esse abbatem Cisterciensem.


LXIII. Durandus.

* S. Pourçain.Durandus, de sancto Portiano * dictus a loco originis : aliquando etiam cognominatur Ferrandi. Hic solemnem emiserat professionem in conventu fratrum Prædicatorum Claromontensium ætatis suæ an. undevicesimoVide Ch. xxvi. col. 242.. Studuit Parisiis in conventu vici S. Jacobi ; ubi postea libros Sententiarum interpretatus, & doctoris laurea donatus est. Anno 1312. renuntiatur magister sacri palatii. Designatur & consecratur primus episcopus Alectensis, secundum nonnullos quorum opinio carere fundamento nobis videtur. Gravius errat Guillelmus Cave in Hist. litteraria, ubi dicit eum ante Anicienses insulas, gessisse Meldenses an. 1326. constat enim anno 1318.1318. Durandum jam Aniciensem cathedram conscendisse, uti ipse docet. Nempe hoc anno interrogatus de quibusdam articulis, propter quos Minoritæ quidam Massiliæ combusti fuerant, ita sententiam profert, respondens InquisitoriBaluz. t. i. Miscellan. : Ego frater Durandus episcopus Aniciensis & doctor sacræ theologiæ, judico omnes supra scriptos articulos, & quemlibet eorum esse hæreticos ; in cujus rei testimonium me manu propria subscripsi, &c. Eodem quoque an. approbat donationem factam a Beraldo dom. Mercorii & constabili Campaniæ de jure patronatus ecclesiæ S. Benigni Gilberto de Miramont abbati Piperacensi, ex tab. Piper.

Anno 1320. statuta condidit promulgavitque ad ecclesiasticam disciplinam muniendam & corroborandam. An. 1321. Judæi edicto Philippi V. regis, Anicio pulsi sunt ob clericulum majoris ecclesiæ interfectum. Anno 1325. abbatissa de Mercoria ei homagium reddidit, ut diximus t. i. ** col. 114.
1326.
An. 1326. transiit ad Meldensem cathedram, quo anno regalia incœpta in Annuntiatione beatæ Mariæ, usque ad diem vi. Junii perducta est, ex schedis D. du Fourny. Elenchum operum Durandi habes apud Trithemium, Beliarminum & ceteros qui de scriptoribus ecclesiasticis egerunt. Ex necrologio Fr. Prædicatorum obiit quarto idus Septembris.

Habuit Durandus vicarium generalem domnum Bernardum Hugonet ex castro Severaci ortum, priorem S. Ægidii Camalariensis super Ligerim, postea priorem S. Petri Aniciensis cujus ecclesiam absolvit, sacra suppellectili ditavit, & reditibus auxit. Ejus autem corpus integrum & incorruptum in sacello S. Theofredi visitur ad hunc usque diem. Rainaldus Odericus ad annum 1322. n. 59. profert sententiam Durandi in expositione regulæ S. Francisci de paupertate evangelica.


LXIV. Petrus V.

Gogueil.Petrus Gogueil, origine Parisiensis, inquit Baluzius, ex registris cameræ computorum possessionem adiit per procuratorem die 6. Junii anni 1326.1326. Bernardum Hugoneti priorem sancti Petri, & Petrum Radulfi de Riperia suos instituit vicarios generales litteris Avenioni datis mense Aprili ejusdem anni, quo etiam nominatur in instrumento Silvæ-Benedictæ die Sabbati in octabis B. Hilarii. At brevi tempore præfuit ; obiit enim die 6. Februarii 1327. ex observationibus doctissimi viri dom. du Fourny.

Ceterum cognomen hujus antistitis varie legitur ; quidam enim legendum putant de Longueil ; eumque volunt fuisse Petrum de Longueil filium Guillelmi II. ex Christina de Coëtivi. Noster D. Jacobus Boyer testatur sese copiam habuisse cujusdam chartæ Aniciensis ecclesiæ, datæ die Dominica 23. Novembris in festo S. Clementis ind. x. Johannis XXII. papæ an. xi. Bernardo Bruni decano, in qua hic episcopus legitur Petrus Gojony, vel Gogony ; quod nomen minimam habet affinitatem cum Gogueil. Legit dominus du Fourny in registris cameræ computorum quæ ad hunc spectant episcopum, & ex iis correxit quædam de ipso, quæ habet vetus Gallia Christiana ; cognomen vero Gogueil intactum reliquit ; quod argumento est ipsum ita legisse in laudatis registris. Ibidem fit mentio Johannis Goguëil quem reliquit heredem hic episcopus. Itaque ex iis documentis Johannes Goguëil civis Parisiensis, tanquam exsecutor testamenti Petri, composuit Sabbato ante carniprivium 1327. cum Guidone de Murol canonico Lemovicensi, procuratore Bernardi, qui subrogatus fuerat Petro, ratione maisnagiorum, munitionum, refectionum, castrorum & domorum ad dictum episcopatum pertinentium. Hæc satis superque probant quale fuerit cognomen Petri episcopi.


LXV. Bernardus V.

Bruni vel Le Brun.Bernardus Bruni[26] Brivatensis, al. Brus, nepos Reginaldi de Porta Bituricensis archiepiscopi & cardinalis, idem videtur esseVide Ch. xxii., ac Bernardus Bruni decanus Aniciensis memoratus in charta Aniciensi, de qua in Petro ejus decessore. Sammarthani eum decanum Lemovicensem faciunt. Forsan in utraque ecclesia decanatum obtinuerat. Quomodo Bernardus ad sedem Aniciensem pervenerit, electione capituli, an bulla pontificia, ignoramus. In urbe solito more solemniter exceptus est die i. Maii an. 1327.1327. Paulo post, scilicet die Mercurii ante festum Pentecostes ejusdem anni, memoratur in donatione facta priorissæ de Valle-regia. Eodem quoque an. Johannes papa XXII. sui pontificatus anno xi. die 26. Januarii recepit ab hoc pontifice plurimas reliquias, aliaque magni pretii munera. Anno 1330.1330.
1334.
die 12. Februarii interest dedicationi ecclesiæ S. Ludovici Pissiacensis, præsente rege Philippo VI. Anno 1334. corpus unius ex S. Ursulæ virginis & martyris sodalibus, defertur ex urbe Coloniensi, ad Aniciensem, a fr. P. Guillelmo de Molette.

Annus 1339.1339. insignis fuit ob receptionem in canonicum Humberti Delphini die 9. Octobris celebratam, ex instrumento quod videsis in commentariis historiæ Delphinatus pag. 403.

Cum Bernardus ep. Anic. disceptaret cum capitulo suæ ecdesiæ, super jurisdictione, correctione & dominiis, Johannes papa XXII. misit legatos suos Theobaldum abbatem Trenorchiensem, & abbatem de Doa Aniciensis diœc. pro pace inter eos stabilienda ; ex hujus papæ registro pro an. 15. ejus pontificatus parte 2. num. 632. Litteræ pontificiæ datæ sunt Aven. nonis Decembris an. 15. Alias ejusdem argumenti scripsit papa an. seq. ad abbatem de Doa. Postea transiit hic episcopus ad ecclesiam Noviomensem. In necrologio FF. Minorum Aniciensium obitus ejus inscribitur x. cal. Februarii, ubi cognominatur Bruni.


LXVI. Johannes II.

de Chamdorat.Johannes de Chamdorat Vellavensis, frater Geraldi de Montibus prope Anicium, ex doctore juris canonicis & civilisVide Ch. xxix. col. 243., atque auditore palatii apostolici, necnon abbate Casæ-Dei, ad patriæ suæ episcopatum vocatur anno 1342. ut liquet ex bulla Clementis papæ VI. qua ei dedit in mandatis, ut confirmaret permutationem factam inter Robertum priorem S. Marcellini Cantogilensis & Armandum de Castro-novo dominum de Meleto, bulla data Avenione, die 8. Novembris 1342.1342.
1343.
ejusdem Clementis papæ anno primo. Hanc permutationem ratam habuit Johannes an. 1343. die 8. Augusti in suo castro de Espaletto ** Epailly. prope Anicium.

Anno 1344.1344. composuit cum suo capitulo, cui plenam reliquit jurisdictionem in hospitalem domum B. Mariæ, & omnimodam justitiam in claustrum, in urbeculam de Acu, & duas rupes, Corneliam, & S. Michaëlis.

Hic optimus pastor de suis ovibus sollicitus, veniam pro civibus Aniciensibus a Philippo Valesio rege impetravit : & reddidit consules urbi, quæ consulatu caruerat post cædem officialium seu ministrorum Guillelmi de Rota episcopi.

Requirente Stephano de Agrifolio abbate Casæ-Dei, vi bullæ Clementis papæ VI. datæ die 2. Septembris 1352. Johannes Aniciensis episcopus, adjuvantibus episcopis Claromontensi, Mimatensi, & S. Flori, corpus S. Roberti primi abbatis Casæ-Dei, ex antiquo tumulo ad majus altare transtulit die 19. Octobris.

Obiit Johannes die 15. Septembris in suo Monistrolii[27] castro, & sepultus est in majori sacello intra monasterium Casæ-Dei, sub titulo Sanctæ Mariæ de Collegio a se constructa & fundata. Ipsius fit mentio & capellæ ab eo fundatæ apud Casæ-Dei, in testamento Gregorii XI. Spicilegii tomo vi. Ejus elogium legitur in necrologio Casæ-Dei ubi tribuuntur ei 14. anni episcopatus.


LXVII. Johannes II.

Post obitum Johannis Chamdorati, capituli votis expetitus est Guillelmus de Chalancon canonicus Aniciensis & thesaurarius, sed frustra ; nam cathedram Podiensem obtinuit Johannes[28] doctor & professor juris, qui plurimos habuit episcopatus. Singulos jam enumeravimus in Regensibus episcopis, quorum catalogo inscribitur. Ad Aniciensem vero accessit post Helenensem ; uti ipse testatur.

De eo hic attexere juvat quod ipse scriptum reliquit in missali suo, ex quo liquet eum fuisse successive episc. Regensem, Valentinensem, Lucionensem, Elenensem & Aniciensem. Ex cod. 730. bibl. Colbert.

XI. cal. Martii, hac die fui presbyter ordinatus in Avenione an. Domini m. ccc. xlv.
IX. cal. Martii, &c.
VI. nonas Martii, hac die fui translatus ad ecclesiam Valentin. an. m. ccc. lii.
III. non. Martii, hac die fui factus auditor palatii an. Dom. m. ccc. lxii.
XI. cal. Aprilis, hac die fui consecratus episcopus an. Dom. M. ccc. xlviii.
III. nonas Aprilis, hac die decessit D. Nicolaus arch. Rotom. an. Dom. m. ccc. xlvii.
IV. cal. Martii, hic fui translatus ad ecclesiam Aniciensem de Elnensi, an. m. ccc. lvii.
III. non. Maii, hac die translatus fui ad ecclesiam Lucion. m. ccc. liv.
VI. idus Maii transfretavi mare rediens de Anglia an. lv.
IV. idus Aug. hac die factus fui auditor contradictarum an. d. m. ccc. l.
XIX. cal. Sept. hac die fui factus ep. Regensis an. Dom. m. ccc. xlviii.
Cal. Octob. hoc die fui factus doctor Tolosæ an. Dom. m. ccc. xxix.
XI. cal. Decemb. hac die fui translatus ad eccl. Elnensem millesimo ccc. liv.
VIII. cal. die an. Dom. m. ccc. ix. fui natus hic quantum potui informari.

Exstat epistola Innocentii VI. ad eum, qua ei mandatum dat de pace inter Johan. comitem Armaniaci, & Gastonem com. Fuxensem constituenda, ad quod pontifex eos hortabatur litteris suis Johanni ep. directis ; epistolas Innocentii VI. descripsit ex codice Divionensi D. Guillelmus Aubrée, & ad nos misit. Hic episcopus recepit multa homagia in sacello episcopali Spaleti, præsentibus Galhardo Ebrardi canonico & abbate S. Petri a Turre, & aliis, anno a Nativitate Domini m. ccc. lvii. indictione x. die 12. Septembr. Innocentii papæ VI. anno quinto. Eidem Robertus de Rossilione & Girardus ejus filius hominium reddunt pro castro S. Mauritii de Linione, in refectorio FF. Prædicatorum Anicii die prima Februar. 1358. ind. xi.

Johannes legitur sedisse usque ad annum 1361. ** Obiit an. 1361. mense Julio, ex Baluzio. Alii dicunt 1359. Tumulatus est in medio chori ecclesiæ S. Evodii Aniciensis, cui plures redditus assignavit. Nunc ejus tumulus translatus est juxta ecclesiæ ostium, ubi ejus effigies lapidea cernitur tumulo superposita. Hic puto ex duobus episcopis unum esse conflatum. Constat Johannem Joffrevy ex Helenensi episcopo factum fuisse Aniciensem, idque contigisse an. 1357. Aliunde dubitari vix potest sedisse Anicii quemdam episcopum Josencium nomine, qui prius sedebat Valentiæ. Quid igitur vetat dicere hunc obtinuisse cathedram Aniciensem ab an. 1355. ad 1357. quo ad hanc sedem translatus est Johannes Joffrevi ?

Innocentius papa VI. Johannis Aniciensis episcopi bona reservavit sedi apostolicæ, post ipsius mortem ; ut patet ex hujus papæ epistola scripta Petro Gervasii canonico Aniciensi, apostolicæ sedis nuntio…… ac Guillelmo Tardivi decano ecclesiæ Aniciensis 8. cal. Aug. an. 9. sui pontif. seu an. 1361. vel 1362.

Eodem tempore alius episcopus sese prodit nomine Johannes de Cardaillaco. Suspicamur itaque plures ad ecclesiam Aniciensem, sub variis titulis promotos fuisse episcopos.


LXVIII. Johannes IV.

De Cardaillac. Johannes de Cardaillac cum esset episcopus Aniciensis, factus est Bracharensis archipræsul, in locum Guillelmi, qui translatus est ad sedem Arelatensem anno circiter 1360. Nos desiderantes, inquit Innocentius VI. ipsi ecclesiæ Bracharensi personam secundum cor nostrum idoneam præsidere, ac ad personam venerabilis fratris nostri Johannis de Cardaillaco archiepisc. Bracharensis, tum Aniciensis episcopi, quem tam scientiæ & probitatis, & multiplicium virtutum merita generisque nobilitas nobis & sedi apostolicæ multipliciter clarum reddunt, nostræ mentis oculos dirigentes, ipsum I a vinculo, quo ecclesiæ Aniciensi, cui tunc præerat, tenebatur, absolvimus, eumque ad ecclesiam Bracharensem eadem auctoritate duximus transferendum, præficiendo eum illi in archiepiscopum & pastorem, &c. Hæc epistola inscripta carissimo in Christo filio Petro regi Portugalliæ, &c. data est 3. idus Julii an. 9. pontificatus Innocentii, hoc est an. 1361. Sequentes epistolæ idem confirmant.


LXIX. Bertrandus II.

De la Tour. Bertrandus de Turre, filius Bertrandi IV. domini de Turre & Isabellæ de Levis, ut ipse docet. in charta data die Jovis in festo S. Matthiæ anno 1355. qua omnia sua bona legat suis progenitoribus, anno 1355. ætatis suæ 26. factus est Tullensis episcopus, ex abbate seculari ecclesiæ collegiatæ S. Genesii apud Clarum-montem. Postea transfertur ad Aniciensem ecclesiam die 18. Decembris anno 1361. ut docet probatque Stephanus Baluz. in hist. Arvern. pag. 312. Huic tamen sententiæ opponitur Johannes Columbi e Societate Jesu ; dat enim locum Martino, qui ante Bertrandum, inquit, sedit an. 1362. ex chartis prioratus Tansæ, quæ habentur in collegio Lugdun. Societ. Jesu. Ex iisdem, Bertrandus fuit patriarcha Jerosolymitanus an. 1388. Utinam has chartas nobis e thesauro suo protulisset vir doctus, qui pugnare mihi videtur contra seipsum ; nam in appendice ad noctes Blancalandanas in episcopis Aniciensibus, laudat antiquum Chronicon MS. sedis episc. Tullensis, ubi legitur : Cum Bertrandus de Turre Tullensi eccl. præsfuisset annis circiter septem, ab Innoc. VI. donatus est Aniciensi episcopatu an. 1359. investitus de regalibus a Carolo IV. an. 1364. Ergo anno 1362. sedebat noster Bertrandus, non vero Martinus.

An. 1367.1367. confirmavit cessionem quam Bacon canonicus Aniciensis fecerat cuidam Roberto de Tieulan. Eodem anno legitur in charta data die 28. Martii, judex & conservator privilegiorum ordinis Cisterciensis a Clemente papa VI. delegatus ; quod instrumentum est in tabulario Vallis-Lucidæ. Item hoc an. 1367. die 9. Novembris nominatur in testamento nobilis viri Armandi de Chambonet.

Anno 1374.1374. urbs fame magna laboravit, & ad hoc flagellum depellendum factæ sunt publicæ supplicationes tempore Rogationum, in quibus delata est circa urbis mœnia imago Dei-paræ virginis ; quod feliciter cessit. Eodem anno Autumnali tempore quibusdam terræ motibus concussum est ejusdem sanctissimæ virginis majus templum ; quod fulciendum fuit rostrato munimento.

Anno 1375. comitia generalia Carmelitarum habita sunt in monasterio seu conventu Podiensi, hujus ordinis ; & anno 1378.1378. fratrum Minorum in eorum apud eandem urbem cœnobio. Anno 1380.1380. Bertrandus du Guesclin dux tot factis bellicis famosissimus, rogatus ab Aniciensibus, quorum urbem & ecclesiam cathedralem religionis ergo inviserat, Castrum-novum de Randone obsidione cinxit ; cujus toparcha frequentia damna inferebat urbi : hac porro in expeditione diem extremum clausit vir strenuus ; & paulo post obsessi deditionem fecerunt ; castrique daves super mortui feretrum fuerunt depositæ. Vidit noster D. Jacobus Boyer chartam castri de Monte-acuto ubi legitur : Bertrandus Divina providentia patriarcha Jerosolymitanus, ac ecclesiæ Anicii perpetuus administrator, anno Incarnationis m. ccc. lxxxii.1382. die 7. mensis Maii Carolo Franc. rege.

Bertrandus episcopus efflavit animam die 14. Maii[29] sepultusque est in gentis suæ sepulcro, Claromonti apud fratres Minores, quorum veste voluit tegi post mortem.

Pacem restituit inter capitulum Aniciense & abbatem Casæ-Dei, cui concessa sunt tanquam canonico jus in choro sedendi, & exceptio solemnis in urbe, prima vice qua accedit.


LXX. Bertrandus III.

De Chanac.Bertrandus de Chanaco, de quo jam diximus in Bituricum archiepiscopis, cardinalis tituli S. Pudentianæ, Bituricensis antistes, patriarcha Jerosolymitanus, præterea ecclesiæ Aniciensis administrationem anno 1383.1383. consecutus est, pro qua præstitit sacramentum die 18. Maii ejusdem anni. In instrumento Piperacensi dato an. 1384. die 13. Novemb. commemoratur. Vir Clar. Franciscus Arcis, S. Evodii abbas, vidit instrumentum divortii datum die sexta Junii an. 1386. Dom. Bertrando administratore perpetuo sedis episcopalis Aniciensis, Vallaviæ comite ; qua in charta anni scribuntur, non vero notis numericis signantur. Brevi præfuit tempore, ut infra ostenditur.


LXXI. Petrus VI.

Gerardi.Petrus Gerardi, vel Geraudi, cardinalis Aniciensis cognominatus tit. S. Petri ad vincula, ex præposito Massiliensi ** Vide prob. hist. Arv. p. 204. 207. 212. & 243. Baluz. not. ad vit. pap. Aven.
1388.
episcopus i°. Lodovensis, inde Aniciensis. An. 1386. cum jam foret episcopus Aniciensis, vocatur Clementis papæ VII. nuntius, qui per eum misit capellos rubeos Pileo de Prata Ravennati episcopo, & Galeoto de Petra-mala prius cardinalibus in obedientia Urbani VI. a quo recedentes, defecerant ad Clementem VII. An. 1388. feria tertia, 22. Septembris, indict. xi. sacramentum præstitit reverendissimo de Cadris decano, & Guillelmo de Chalancon præposito ; ex archivis capituli. Eodem anno die 15. Novembris adfuit Petro de Croso cardinali Arelatensi testamentum suum scribenti apud Avenionem.

Fuit creatus cardinalis an. 1390.1390. a Clemente VII. cujus erat cubicularius. Benedictus Clementis successor eum an. 1402. fecit episcopum Tusculanum & S. sedis apostolicæ majorem pœnitentiarium. Postea Benedicti seu Petri de Luna partes deseruit, & in Pisano concilio inter adversæ partis episcopos sedit ; adhæsitque Alexandro V. & Johanni XXIII. pontificibus, retentis purpura, episcopatu Tusculano, & majoris pœnitentiarii dignitate. Avenioni demum, ubi tanquam administrator sederat, uti probat ejus testamentum, rebus humanis exemtus est die 9. Septembris an. 1415. Ibi tamen sepulturam minime accepit, ut docet Ughellus, sed in natali solo, scilicet in æde S. Symphoriani de Castello ** al. de Castro. diœcesis Lugdun. a qua Castro. urbe quatuor distat leucis. Hoc in loco, ubi præbendas fundaverat, uti docet ejusdem testamentum, in medio chori jacet.

Scripto testamento[30] anno 1410. quo testatur se triginta possedisse beneficia ex quibus erant 26. prioratus, legavit pro reparationibus domus episcopalis ecclesiæ Aniciensis & castrorum, aliorumque locorum ; in quibus fortassis teneri posset de tempore quo præfuerat ecclesiæ prædicta, summam quingentorum Francorum auri.


LXXII. Ægidius.

De Belle-mere.Ægidius de Bella-mera, ex referendario & auditore Rotæ, cujus decisiones collegit secundum ordinem titulorum Decretalium, factus episcopus, relicti insulis Vaurensibus, ad Anicienses translatus est an. 1390.1390. die 17. Octobris, ut ipse docet in 2. Decret. tom. 3. fol. 19. col. 2. quare mendum esse conjicimus quod legitur ibid. t. 2. fol. 255. col. 4. de suo primo adventu in urbem Aniciensem an. 1382. die 19. Octobris. In chirographo de soluta dote, die 16. Decembris 1391. apponitur hujus episcopi nomen, ut testatur qui vidit instrumentum dom. Franciscus Arcis, sancti Evodii abbas. Inde transiit ad Avenionensem cathedram nondum metropolitanam ; ubi plura de eo. Cetera in Vaurensibus præsulibus requirenda.


LXXIII. Itherius.

De Martrueil.Itherius de Martrolio fuit prius cantor ecclesiæ Pictaviensis, & præpositus Audomarensis. Sedisse legitur jam anno 1390.1390. quo videlicet, die ultima Octobris, inquiunt, composuit litem inter priores S. Petri de Monasterio Aniciensi, & Podomniaci. In nostris tamen schedis, quas descripsimus ex Piperacensibus tabulis, legimus id factum anno m. ccc. xcii. quo etiam anno in tabulisTabul. Piperac. matrimonii Claudii d’Alemanses, scriptis die 3. Decembris legimus eas fuisse factas Itherio Aniciensi episcopo. Anno 1394. die 6. Augusti habitatores Chambairaci, pro decimis litigantes, reconciliavit cum Podemniaci priore ; quo anno quoque nomen ejus inscribitur tabulis Silvæ-Benedictæ, & in instrumento castri de Monte-acuto, die 2. Maii.

Eodem an. die 24. Martii excepit Carolum regem VI. ejusque patruos duces Biturigum & Burgundiæ ; strumisque laborantes in Aniciensi ecclesia Rex tetigit ad sanitatem illis procurandam. Mutavit hanc sedem Itherius cum Pictaviensi. Fuit cancellarius Johannis ducis Biturigum ; aliqui addunt, Caroli VI. regis : attamen in registr. cameræ computorum Divionensis, in rationibus redditis pro an. 1399. usque ad 1400. legitur tantum : R. P. in Deo Itherius episcopus Pictaviensis, & domini duris Bituricensis cancellarius.


LXXIV. Petrus VII.

d’Ailly.Petrus de Alliaco Compendii ad Œsiam natus an. 1350. celeberrimus doctor theologus facultatis Parisiensis & cancellarius, canonicus Ambianensis anno 1379. & archidiaconus Cameracensis, prius Aniciensis episcopus fuit, deinde Cameracensis, ac Rom. ecclesiæ cardinalis. Quando & quandiu Aniciensi ecclesiæ præfuerit statuere arduum videtur. Ex archivis tamen capituli habemus cum possessionem obtinuisse an. 1395. per Petrum Majour. & quidem recensetur in charta Parpalionis de Mercoyreto, pro anniversario nobilis Catharinæ de Monte-Esquino uxoris suæ, quod fundavit in ecclesia Retornacensi die Lunæ post festum S. Blasii eodem anno ; quo etiam, die 20. Decembris memoratur in terrario de Veaunes. Prioris sponsæ non immemor, ipsi legavit 400. muttones aureos, pro stipendio annuarum precum, quas in hac ecclesia fieri pro se constituerat ; quæ pecunia est allata an. 1421. die 19. Augusti.


LXXV. Helias.

De L’Estrange.Helias de l’Estrange theologus & orator eximius, nepos Guillelmi archiepiscopi Rotomagensis, ex episcopatu Santonensi huc translatus, sedebat anno 1397.1397. die 20. Maii, ex actis consistorialibus. Adiit possessionem usus procuratore, die 28. Julii ; solemni vero pompa urbem ecclesiamque ingreditur 25. Junii 1399.1399.
1405.
Die 20. Aprilis 1405. interest dedicationi sanctæ capellæ Bituricensis constructæ & dotatæ munificentia Johannis ducis Biturigum ; quam consecravit Petrus Aimericus Bituric. archiepisc. adstantibus archiepiscopo Tolosano, episcopis Aniciensi & Aptensi, & abbatibus S. Sulpitii & S. Ambrosii.

1409.
1417.
Anno 1409. sedit in concilio Pisano, & anno 1417. in concilio Constantiensi sessione 20. ubi præclare pro ecclesia se gessit. Eadem de causa, & pro exstinctione schismatis Lutetiam convenit. Disciplinæ ecclesiasticæ stabiliendæ & muniendæ sollicitus publicavit in sua diœcesi statuta synodalia. Mortuus anno 1418.1418. die 17. Julii, terræ mandatur in ecclesia fratrum Minorum Podiensium, religiosa tectus veste. Anniversariæ preces pro eo in necrologio hujus loci notantur iv. non. Januarii & cal. Februarii, Martii, &c. Recensetur in chartis Retornaci die v. Decembris 1400. die 5. Octobris 1406. & 1417. Sedes Aniciensis vacabat die 28. Januarii 1419. ex patronagio ecclesiæ S. Jurii (vulgo saint Jure) quod in Lugdunensi collegio servatum adserit J. Columbi Societatis Jesu in noctibus Blancalandanis, cum aliis prioratus Tansæ chartis. Id tamen parum convenit cum iis quæ infra dicturi sumus. col. 1153Meminit Baluzius in notis ad Vitas paparum Avenionensium, quarumdam lucubrationum Eliæ de l’Estrange pro Benedicto papa dicto xiii. in sua obedientia. Sub hoc episcopo an. 1406. contigit solemnitas Jubilæi Aniciensis, de quo Johannes Juvenalis de Ursinis, in vita Caroli VI.[31] refert ob maximum peregrinorum concursum ducentos homines oppressos obiisse. Vidit alterum Jubilæum Elias an. 1418. sed cura & sollicitudine ipsius, ex conferta populorum multitudine pauci perierunt, hoc est tantum triginta tres, quo tempore Martinus V. privilegia hujus Jubilæi confirmavit, & tempus lucrandarum indulgentiarum produxit usque ad feriam 3. post Pascha ; forte ad cavendum ne in posterum populi multis ex locis eod. tempore concurrentes se se comprimerent & conculcarent.


LXXVI. Guillelmus III.

De Chalancon.Guillelmus de Chalancon, Willelmi baronis de Chalanconio, & Catharinæ de la Mothe-S. Jean natus, ex præpositura Aniciensi vocatur ad episcopatum hujus urbis, cujus sumsit infulas die 23. Septembris 1418.1418. & possessionem adiit per procuratorem Petrum de Crottes canonicum & fordecanum.

1419.Anno 1419. Ludovicus Siciliæ rex annum agens decimum-sextum visitavit ecclesiam beatissimæ virginis Aniciensis, cum Yolande Arragonum regina, quos excepit Guillelmus episcopus. Eodem anno die Martis, duodecima Septembris interfuit pactis matrimonii Isabellis de Turre, cum Ludovico de Chalancon, apud Ricomagum.

Carolus delphinus, qui postea fuit Carolus rex VII.[32] die 15. Maii an. 1420. Anicium solemni pompa ingressus est ; & cum superpellicio & amiculo ex pelle, quæ sunt canonicorum insignia, interfuit primis vesperis Ascensionis Domini. Die sequenti audita missa quam in pontificalibus celebravit Guillelmus episcopus, & sumta Eucharistia, creavit equites, comitem de Pardiac & barones de Chalancon d’Apcher, de la Tour Maubourg & de la Roche, & nobiles toparchas de Vergesac & de Roussel, qui fortiter se gesserant in prælio adversus Burgundiæ ducem. Paulo post audita patris morte, proclamatus est Francorum rex in castro episcopi de Espaleto. Sæpius postea Rex religionis ergo ecclesiam Aniciensem invisit.

1421.Anno 1421. post habitas prius pro regni necessitatibus solemnes supplicationes, dominus de Roche-baron patriæ hostis infensissimus, bello captus est ab Imberto de Groslé Lugdunensium senescallo ; Ludovicus de Chalon, Arausicanus princeps, omnes Occitaniæ arces & loca munita quæ ipsius pater occupaverat, amisit ; & occiso Clarentiæ duce Stephano Anglo, ejus vexillum ad ecclesiam Aniciensem delatum est.

1428.An. 1428. celebratur Jubilæum, ob concursum festi Annuntiationis B. Mariæ cum feria vi. Parasceves ; quod papa, petente Rege, prorogavit usque ad Dominicam in Albis, Anno 1429. memoratur in terrario de Vaunne.

1432.Anno 1432. conditur parthenon monialium S. Claræ, quarum prima abbatissa fuit B. Coletta Corbeiæ orta ; & fundatrix Claudia de Roussillon vidua Armandi vicecomitis de Podemniaco, sociam sese adjunxit B. Colettæ anno 1437.1437.

Ecclesiarum parochialium rectoribus facultatem concessit condendi testamentum, quod ratum habuit Martinus papa V. anno sui pontificatus octavo, inquiunt Sammarthani fratres.Sammarth.Ignoramus tamen cur iis presbyteris prius non liceret de bonis suis disponere testamento. Mors Guillelmi episcopi notatur die 25. Novembris an. 1443. Jacet apud fratres Minores Anicienses cum plurimis e suis antecessoribus.


LXXVII. Johannes V.

De Bourbon.Johannes Borbonius, Johannis I. ducis Borbonii & Arverniæ filius, sed nothus ; dispensatus fuit super defectu natalium ab Eugenio papa IV. anno pontificatus nonoSammarth., rogante rege Siciliæ, bulla quæ habetur in archivo Podiensi. Quamquam professio monastica (fuit enim monachus & abbas S. Andreæ secus Avenionem) eum ab irregularitate quæ Pagina:Gallia Christiana, 1720, T2.djvu/386 Pagina:Gallia Christiana, 1720, T2.djvu/387 Pagina:Gallia Christiana, 1720, T2.djvu/388 Pagina:Gallia Christiana, 1720, T2.djvu/389 Pagina:Gallia Christiana, 1720, T2.djvu/390 Pagina:Gallia Christiana, 1720, T2.djvu/391 Pagina:Gallia Christiana, 1720, T2.djvu/392 Pagina:Gallia Christiana, 1720, T2.djvu/393 Pagina:Gallia Christiana, 1720, T2.djvu/394 Pagina:Gallia Christiana, 1720, T2.djvu/395 Pagina:Gallia Christiana, 1720, T2.djvu/396 Pagina:Gallia Christiana, 1720, T2.djvu/397 Pagina:Gallia Christiana, 1720, T2.djvu/398 Pagina:Gallia Christiana, 1720, T2.djvu/399 Pagina:Gallia Christiana, 1720, T2.djvu/400 Pagina:Gallia Christiana, 1720, T2.djvu/401 Pagina:Gallia Christiana, 1720, T2.djvu/402 Pagina:Gallia Christiana, 1720, T2.djvu/403 Pagina:Gallia Christiana, 1720, T2.djvu/404 Pagina:Gallia Christiana, 1720, T2.djvu/405 Pagina:Gallia Christiana, 1720, T2.djvu/406 Pagina:Gallia Christiana, 1720, T2.djvu/407 Pagina:Gallia Christiana, 1720, T2.djvu/408 Pagina:Gallia Christiana, 1720, T2.djvu/409 Pagina:Gallia Christiana, 1720, T2.djvu/410


  1. Scilicet in appendice ad partem i. sec. iv. act. SS. ord. Bened. 758. Unicam ex iis proferimus repertam in antiqua via quæ ex oppido S. Pauliani Gergobiam ducit : CAES. PRINCEPS JUVENT. VIAS ET PONTES VETUSTAT. CONLAPSAS RESTITUI. F.
  2. Tertius canonicus & comes ecclesiæ S. Juliani Brivatensis, est Mimatensis episcopus : quartus, est abbas Casæ-Dei : quintus, abbas S. Juliani Turonensis.
  3. Præpositus videtur præcedere decanum in veteribus chartis cum S. Petri Pod. tum aliorum locorum. Certe ter hoc observatum a me in tabulis S. Petri, nusquam vero decanus præpositum antecedit.
  4. Hic sequimur communem sententiam, cum nondum certiorem teneamus. Objici tamen potest tempore Gregorii Turonensis, & S. Aurelii Vellavensis episcopi de quo infra, nondum Anicium fuisse civitatem episcopalem ; quando de eo loquens Gregorius hæc habet : Ingressus autem Vellavæ urbis terminum, ad locum quem Anicium vocitant, accedit. Sane de urbe episcopali non ita loqueretur Gregorius Turon. Forte S. Evodius postponi deberet S. Aurelio : nihil enim de chronologia istorum episcoporum constat usque ad Aurelium. Aliunde idem Gregorius non obscure significat infra, Aurelium episcopum apud Anicium tunc sedem habuisse : Qualiter Aurelio ibidem tunc consistenti episcopo bellum inferret. Forte Anicium tunc tantum castrum erat situ plus quam arte munitum, quod nondum in magnam urbem creverat, quia recens erat sedis episcopalis ad hunc locum translatio.
  5. Hoc præceptum lege inter instrumenta C. i. col. 221.
  6. Notat noster Claud. Estiennot in hist. MS. Aureliacensis cœnobii, circa an. 943. floruisse Theobaudum episcopum Vellavorum qui fuerat Aureliac. monachus ; unde autem id eruerit, non indicat ; sed falsi arguitur nisi admittatur duplex Gotescalcus.
  7. Vide hist. domus Arvern. auctore Steph. Baluz. lib. i. c. 10. pag. 40.
  8. Loquimur ad mentem eorum qui volunt Stephanum fuisse ex gente dynastarum Mercorii, quod doces Chronicon MS. S. Petri Podiensis.
  9. Charta indentata est sed divisa per priores alphabeti litteras, quam ex archivo Piperacensi eruit R. P. de la Coudre abbatiæ Piperacensis major prior meritissimus.
  10. Eum tamen inserere catalogo abbatum Segureti non ausi sumus, quod chartæ desunt ad id probandum.
  11. Attamen dicitur Bernardus in concordia Roberti episcopi Clarom. cum Pontio dom. de Captolio an. 1211.
  12. Phillipus rex Anicii civibus mandatum dedit ut dicto episcopo ejusque successoribus honorem & reverentiam exhibeant, ipsisque præbeant exercitus & cavalcatas pro defensione castellorum episcopalium contra prædones viarum & raptores ecclesiarum. Actam Vernone anno Dom. Incar. m. cc. xviii. regni quadragesimo, astantibus in palatio dapifero nullo, Guidone buticulario, Mattheo camerario, Mattheo constabulario. Data vacante cancellaria.

    Phillipus Franc. rex R. Aniciensi episcopo consanguineo & fideli suo confirmat privilegia olim a Ludovico VI. & Ludovico VII. concessa. Actum Vernone m. cc. xviii. regni xl. astantibus in palatio dapifero nullo, Guillelmo buticulario, Bartholomeo camerario, Mattheo, constabulario. Data vacante cancellaria. Ex archetypo. Porro acta controversiæ hujus exstant in regist. xxxi. archivii regii Paris. fol. 41. verso, & in cod. 1670. biblioth. Colbert. 137.

  13. In necrologio Fr. Minorum Aniciensium legitur obiisse v. idus Februarii, id est die nono hujus mensis. Ejusdem anniversarium annotatur in necrologio S. Petri de monasterio Aniciensi v. idus Februar. Pro cujus celebratione xii. monachis, cuilibet iv. denarios Turon. debet Petrus Bartholomei.
  14. Hujus nobilissimae familiae genealogiam descripfit Baluz. in hist. Arv. p. 244. & 410.
  15. Nam ipsi electo Eustachius de la Mastre miles homagium inchoandi fecit die Jovis post nativitatem S. Johannis B. an. M.CC.LI.
  16. Ludovicus rex Francorum, & B. Aniciensis electus, G. decanus, ac capitulum ejusdem ecclesiæ compromittunt in Ph. archiepiscopum Bituricensem super possessione & saisina regalium dictae ecclesiae, sede vacante. Actum Anicii (ubi tunc sanctus Rex degebat) M. CC. LIV. mense Augusto. Ex arch. episcop. instrument.
  17. Ejus obitus notatur in necrologio monasterii S. Petri Aniciensis ad xvi. cal. Junii, pro cujus anniversario vicecomes Podemniaci debet xii. monachis, cuilibet 4. denar. Turon. Attamen legitur in necrologio F. Minorum Anicii : xvii. cal. Junii obiit D. Armandus de Podenniaco episcopus Aniciensis.
  18. Venerabilibus viris & dominis Randone de Tornello præposito, Odone cardinali Secureti, & Gaucerando Maleti sancti Petri de Turre in Aniciensi ecclesia abbatibus, Petro de Servissasio thesaurario, Guillelmo de Chalanconio, Guillelmo de sancto Bonito, Beraudo de Bidatgiis, Falcone de Spaleto, Guillelmo de Seyssac, Georgio de Amplo-puteo, &c. canonicis Aniciensis ecclesiæ, quos hic recensemus in argumentum nobilitatis canonicorum Anicientium.
  19. Brodo canonicus Valentinensis, abbas S. Felicis, frater Jarentonis de sancto Romano, cessit Guillelmo Aniciensis episcopo quicquid juris habebat in castro de Bello-joco. Ex instrumento Armandi de Fayno officialis Aniciensis 1279. Sabb. post festum S. Martini.
  20. Opinamur hos fratres de Pœnitentia, eosdem fuisse, qui vulgo dicebantur Sachets, ob saccum quo vestiebantur. Coaluerunt autem cum Eremitis S. Augustini.
  21. Vide multa alia in Ch. xxiii. col. 238.
  22. De hoc episcopo vide ibid. chart. xxiv. col. 238.
  23. Vel potius 1296. Certe constat ex archivis capituli Johannem de Cumenis die Lunæ post octabas Assumtionis beatæ Mariæ juramentum solitum præstitisse vi. cal. Sept. m.cc.xcvi. coram Guillelmo de Monte-Revello præposito, Jordano de Seissaco abbate S. Petri de Turre, Guigone de Bouzols abbate S. Evodii, &c.
  24. Cap. 7. Libertatum Ecclesiæ Gallic. n. 20. exstat capituli Aniciensis instrumentum anno 1307. die Mercurii 2. idus Aprilis, quo cum dictum capitulum intellexisset, & ad ipsius notitiam pervenisset, ut dicebatur, quod nuper apud Vicenobricem, coram venerabilibus viris dom. Gulielmo de Plaziano, milite domini Francorum regis, dominoque Vicenobrii, & dom. Radulpho de Curtibus-jumellis clerico, dicti domini regis judice majore senescalliæ Bellicadri & Nemausi, locumque tenente nobilis viri domini Bertrandi Jordani de Insula, militis domini regis, senescalli Bellicadri & Nemausi, & quibusdam aliis curialibus dicti domini regis, venerabilis vir dominus Petrus de Servissas, thesaurarius & canonicus Aniciensis, procuratorio nomine dicti capituli, ab associatione quæ fieri dicebatur inter dominum Aniciensem episcopum, & dominum Francorum regum, in medietate jurisdictionis civitatis Aniciensis, ne dicta associatio & apprehensio possessionis, seu quasi dicta jurisdictionis fieret, & a quibusdam aliis in dicta associatione contentis ad dominum Francorum regem, & ad dominum papam appellaverit ; præfatum capitulum dixit & asseruit, quod in quantum dicta appellatio interjecta fuerit ad dominum papam, in quantum ipsa appellatio temporalitatem tangere posset, non processit de ipsius capituli voluntate, & in quantum dicta appellatio temporalitatem tangere posset, renuntiaverit appellationi prædictæ, & ipsam quantum ad hoc, cassam, irritam atque nullam esse voluit : dicens insuper & afferens quod non fuit ejusdem capituli intentio, nec est, quod de temporalitate domini regit ad dominum papam, sed ad solum dominum Regem fuerit appellatum.
  25. Conveniunt hæc cum iis quæ legimus in regio chart. thes. scilicet Clementem V. commendasse Regi Bernardum a se confirmatum episcopum Podiensem, ex sede Albiensi translatum per obitum Johannis, anno pontificatus iii. Deseruit autem ecclesiam divitem, pro paupere, at illustri ; tum propter varias vexationes, quas sibi factas ab ambitiosis, & hæreticis queritur, tum propter singularem devotionem erga B. virginem, quæ Anicii colitur, ut ipse dicit in notitia de sua translatione. De eodem episcopo multa collecta ex chartis vide T.i.C.xxi.p ii.
  26. In necrol. Meimacensi : B. Brus que fo Evesque del Poy layset per fa son anoal vii. sest. de segle a la mesura da Maymat e volt & ordenet que lo Mecre sants hom chante una messa des morts per tot son lhinatge tan quant el moria, e lo Martz de la Pedecosta que hom chante una messa del sant Espirit solempnialmen. e aquet vii. sest. de segle foron compta de Mosenhor de Venthodor sobre la terra nostra. Hoc est :

    B. Bruni, qui fuit episcopus Aniciensis, reliquit ad celebrandum annuale suum 7. sextarios siliginis ad mensuram Maymaci, & voluit & statuit ut die Mercurii hebdomadæ sanctæ canatur missa de mortuis pro parentibus suis usquequo ipsemet moriatur, &c. Cur a nonnullis cognominetur Brieres, nescimus.

  27. Vulgo Monistrol l’Evesque en Velay, ut distinguatur ab alio Monistrolio dicto Monistrol ’Allier
  28. Difficile est decernere, quod sit verum hujus episcopi cognomen. In charta archetypa episc. diserte cognominatur de Jaurens, in aliis recentioribus chartis, Jausens, Jauzonge, a Baluzio, Sammarthanis, &c. Josevry. Conjicimus duos fuisse Johannes episcopos diversa cognomina fortitos. Consulenda sunt instrumenta. Vidit domnus Claudius Estiennot in ecclesia S. Evodii tumulum episcopi cujus ita se habet epitaphium :

    Hic jacet reverendissimus in Christo pater & dominus Johannes du Jaurens Lemovicensis, Dei gratia episcopus Aniciensis & comes Valavia ac audientiæ litterarum apostolicarum domini papa auditor & legum doctor, qui obiit anno Domini M. CCC…… XXI. die…… anima ejus requiescat in pace. Ejus stemma gentile ibidem visitur de…… a trois merlettes, deux & une à la bordure de…

  29. Attamen in necrologio Fr. Minorum Claromont. legitur : x. cal. Junii obitus D. Bertrandi de Turre episcopi Aniciensis hic sepulti cum habitu. Sed forte per obitum, dies quo illatus est sepulcro intelligi debet. Nam in necrologio Minorum Convent. Anicii legitur : Pridie idus Maii obiit, &c. Duo vero sunt observanda in hoc necrologii Minorum Aniciensium loco : primum, episcopum hunc ibi Bernardum appellari ; at ex instrum. nostris C. xxxi. col. 244. liquet ipsum modo Bertrandum, modo Bernardum fuisse appellatum : alterum observatione dignum est, Bernardum hunc ex necrologio laudato, sepultum fuisse in ecclesia Minorum Aniciensium, cum aliunde constet ipsum fuisse illa tum gentis suæ sepulcro apud Claromontem ; sed cum obiiisset Anicii, prius depositum est ejus corpus in ecclesia Minorum hujus urbis, unde post aliquot dies delatum est ad ecclesiam Minorum Claromont.
  30. Petri Geraudi testamentum scriptum an. 1410. exhibet D. Claud. Estiennot tom. 9. hist. pag. 412.
  31. J. Juven. de Ursinis hæc habet : En ce Caresme l’Annonciation de Nostre-Dame fut le Vendredy-Saint, ou Aoré : & tient-on que quand elle échet le jour dudit Vendredy, il y a pardon de peine & de coulpe au Puy. Et y fut tant de monde, & de peuple que merveille ; & y eut bien deux cens personnes mortes ou éteintes.
  32. Hæc leguntur in fronte veteris missalis egregie & pretiose ornati.