Gallia Christiana 1715 01/Cabellicensis
CAbellio ſeu Aballio in provincia Narbonenſi, urbs Cavarum Straboni, recensetur a Plinio inter oppida Latina, ſeu jure veteris Latii donata. A Ptolemæo Cabellio colonia in Cavaribus nuncupatur. A Stephano Cabellio urbs Maſſiliæ ; quod ad Maſſilienſium rempublicam pertincret. In nonnullis veteribus notitiis legitur civitas Cabellicorum, vel Cavallicorum. Urbs eſt in monte Druentiæ proximo poſita, in comitatu Vindaſcino, nunc ſub archiepiſcopatu Avenionenſi, cum prius Arelatenſi metropoli eſſet ſubdita.
Eccleſiam cathedralem Innocentius IV. curavit dedicari ad honorem B. Mariæ virginis, ut patet ex ejuſdem litterisVide C. I. p. 155. col. 1., quibus, viſitantibus hanc eccleſiam in anni vectaria feſtivitate ejus dedicationis & per octavam, remittit unum annum & quadraginta dies de injuncta pœnitentia. Nihilo tamen minus hujus eccleſiæ ſimul patronus eſt ſanctus Veranus (ſaint Vrain) epiſcopus.
In eccleſia Cavallicenſi capitulum conſtat 12. canonicis, præpoſito & archidiacono. Vide C. IV. pag. 155. col. 2. Charta Bertranni episcopi, data anno mccii. in capitulo recenſet tanquam dignitates B. præpoſitum, A. præcentorem & B. ſacriſtam. Miniſtrant præterea in eadem eccleſia decem clerici, beneficio eccleſiaſtico inſigniti, & duo curiones ad nutum amovibiles, octo choriſtæ cum muſicæ magiſtro & præpoſito.
In diœcesi duæ ſunt abbatiæ ; una in urbe ſancti Johannis, vulgo ſancti Benedicti, quod ejus ordinis ſit, ubi moniales Deo militant ; altera extra urbem Sinanqua dicta, ubi monachi Ciſtercienſes.
De utraque ſuo ordine dicemus.
Duo ſunt capitula ſeu collegia canonicorum, ſcilicet Inſulæ, ubi ſunt octo canonici, & Oppedæ.
In urbe ſunt cœnobia (conventus vocant) fratrum Prædicatorum, Minorum Capucinorum, Carmelitarum diſcalceatorum, monialium Ciſtercienſium, Urſulinarum & Carmelitarum. In aliis diœceſis locis, nimirum Insulæ habitant Minores Capucini, Minimi, Clerici a doctrina Chriſtiana dicti ; moniales ſanctæ Claræ, Urſulinæ & Hoſpitalariæ. In territorio de Goulte ſun Carmelitæ B. Mariæ de luce (Notre-Dame des Lumieres.)
In diptychis eccleſiæ Cabellicenſis primus epiſcopus notatur ſanctus Genialis, cujus tempus aſſignatur ad annum circiter 322.322. potius ex conjectura, quam ex ulla certa ratione.
Adfuit hic epiſcopus concilio Rejenſi coacto anno 439.439.
p. 65. omiſſe in conciliorum collectionibus. Conſulendus de eo Tillemontius tom. XV. commentariorum ad hiſtoriam eccleſiaſticam.Idem memoratur epiſcopus anno 451.451. quo ſubscripsit
epiſtolæ ſynodicæ epiſcoporum Galliæ ad ſanctum Leonem papam miſſæ. Ipſi & multis aliis epiſcopis inſcribitur epiſtola quinquageſima ſecunda ejuſdem ſancti Leonis.
Porciani nudum nomen, ut repertum eſt a nobis, relinquimus ; nihil enim nobis occurrit unde illuſtraretur ejus epiſcopatus, cui aſſignatur annus 459.459.
Philagrius variis ex conciliis in lucem erupit ; ſubſcripſit enim conciliis Epaonenſi parochiæ Viennenſis an. 517.517.
527.
529. Arelatenſi IV. anno 524[1]. Carpentoratenſi anno 527. necnon Arauſicano II. anno 529.
Æque certa ſunt de Prætextato epiſcopo teſtimonia, iiſdemque ex fontibus depromta. Nam ad ſynodum Aurelianenſem V. miſit Optatum abbatem, qui ejus nomine ſubſcripſit, an. 549.549.
554. At Arelatenſi V. ipſe interfuit an. 554. ac Pariſienſi II. an. 555. niſi mavis cum Carolo Cointio ſynodum hanc revocare ad annum 551.
Sanctus Veranus ex pago Gabalitano ortus, ab Evantio Gabalorum epiſcopo, clero urbis adſcriptus eſt. Sed declinandæ gloriæ cauſa (jam enim virtutum ejus fama percrebuerat) fugit, & tranſmiſſo flumine Rhodano, in pago Cabellicenſi aliquandiu latitavit. Inde Romam profectus, iterum ſuum Cabellicenſem ſeceſſum petiit, futuri tunc minime præſcius. Vacabat tum ſedes epiſcopalis mortuo epiſcopo, cui unanimi cleri populoque conſenſu ſuffectus eſt Veranus. Quo vero tempore id factum ſit aliquatenus aſſequi poſſumus ex conciliis & negotiis eccleſiaſticis, quibus interfuit. Anno videlicet 585.585. ſubſcripſit ſynodo Matiſconenſi II. An. ſequenti Prætextato Rotomagenſi epiſcopo Fredegundis dolis enecato, Guntramnus rex miſit Veranum Cavellionenſem, cum Arthemio Senonico & Agræcio Tricaſtino epiſcopis, Greg. Tur. l. 8. hiſt. n. 31.ut perquirerent hujus ſceleris perſonam, & in conſpectu ejus exhiberent. Qui fortiter hac defuncti ſunt provincia ; abſque enim formidine reginæ Fredegundi audacter dixerunt : Noveritis quia ſi perſona quæ hac perpetravit, in medio poſita non fuerit, rex noſter cum exercitu huc veniens, omnem hanc regionem gladio incendioque vaſtabit, quia manifeſtum eſt hanc interfeciſſe gladio epiſcopum quæ maleficiis Francum juſſit interfici. His dictis obteſtati ſunt ut nunquam in eccleſia (Rotomagenſi) Melantius, qui prius in loco Prætextati ſubrogatus fuerat, ſacerdotis fungeretur officio.
Anno 587. idem epiſcopus ſuſcepit e ſacro lavacro filium Childeberti regis, ibid. n. 4
589.cui Theodorici nomen poſuit. Anno 589. cum rege Gumtramno apud Auguſtodunum fuerunt aggregati multi ex ejus regno epiſcopi, ad deliberandum de ſedandis tumultibus in puellari ſanctæ Radegundis apud Pictavos monaſterio a Chrodielde & Baſina regiæ ſtirpis monialibus excitatis. Ex his autem præſulibus erat Veranus, cujus nomen legitur in inſcriptione epiſtolæ ſynodi hujus ad epiſcopos Ætherium Lugdunenſem, Syagrium Auguſtodunenſem, Aunacharium Autiſſiodorenſem. Gregorius Turonicus ex cujus hiſtoria hæc edocti ſumus, narrat l. 3.cap. 60. de miraculis ſancti Martini, ſe ad viſitandam genitricem ſuam, territorium Cavillonenſis urbis adiiſſe, ibique audiviſſe a Verano epiſcopo quomodo invocata ope ſancti Martini fuiſſet ſanatus a febre quartana. Ad Chriſtum migravit ſanctus antiſtes die xi. Novembris ; quem Cabellicenſes in patronum elegerunt. Exſtat ejus vita tomo II. bibliothecæ Labbeipag. 690.. Valentinæ ſynodi actis ſubditur apud Sirmondum & Labbeum Verani Cabellicenſis epiſcopi ſententia de caſtitate ſacerdotum, digna ſane quæ legatur, in qua præ ceteris obſervanda ſunt hæc verba : Notum vobis eſt circa loca beatitudinis veſtræ, ſub magnorum patrum diſciplina, monachorum congregationes eſſe non parvas ; unde ad supplenda clericorum officia in promtu eſt viros bonos aſſumi. Sancti Verani corpus ad Jargolienſem (Gergeau) eccleſiam diœceſis Aurelianenſis allatum eſſe, auctor eſt Sauſſaius l. 3. annal. eccleſ. Aurel. cujus tranſlationis dies feſtus recolitur die 19. Octobris.
Poſt ſanctum Veranum longum ſequitur interpontificium, forte ob Saracenorum bella & hoſtiles incurſiones. Forſitan quoque toto illo fere ducentorum annorum ſpatio quidam ſederunt Cabellioni antiſtites ; at monumenta quæ ipſorum memoriam ad poſteros tranſmittere debuerant, in tot procellis, vaſtationibus, incendiis perierunt. Primus autem qui nobis poſt tam longum temporis ſpatium occurrit, eſt Lupus, qui ſubſcripſit concilio Narbonenſi anni 788. contra Felicem Urgellitanum epiſcopum.788.
Hildeboldus Cabilonenſis, vel potius Cabelionenſis, ſubſcripſit privilegio Trenorchienſibus conceſſo, in conventu Cabilonenſi anni 875875.. Cur autem non tribuamus hunc epiſcopum Cabilonenſibus ad Ararim, manifeſta eſt ratio ; nempe in hac ſynodo erat Gerbaldus epiſcopus hujuſce ſedis.
Reginardus invenitur in conventu epiſcoporum apud Barchinonam in eccleſia ſanctæ Crucis anno 906.906.
909. indict. viii. de quo in Arnuſto Narbonenſi archiepiſcopo. Anno 909. ind. xii. v. Nonas Maii, ſedit in concilio Magalonenſi apud Juncarias. Idem ſubſcripſit teſtamento Fulcherii Avenionenſis epiſcopi, conditi anno 916. indict. iv. vi. nonas Maii.
Heribertusad hoc usque tempus incognitus, recenſetur in charta Lanfredi, ejuſque conjugis Mabilis, qua multa conferunt parthenoni S. Laurentii Avenionenſis, probantibus & laudantibus Radone electo Arelatenſi, Ragenfredo Avenionenſi, & Heriberto Cavellicenſi epiſcopis, xii. cal. Auguſti, anno 951. Vide in hiſtoria abbatiæ ſancti Laurentii.
Legitur tomo IX. conciliorum ſententia excommunicationis lata contra Iſnardum ejuſque ſocios, qui res ſancti Symphoriani Auguſtodunenſis tenebant, additurque : De his terris ſancti Symphoriani, quæ ſitæ ſunt in comitatibus Avenionenſe & Cavellico, tandem ſatisfecit Iſnardus Girardo Auguſtodunenſi epiſcopo feria iii. xvii. calendas Auguſti anno Domini dcccclxxii.972. indict. xv. regnante quidem rege Gondrado (Conrado.) Rerum autem in Cavellicenſi epiſcopatu ſitarum reſtitutionem...... factam confirmavit Deſiderius epiſcopus Cavellitenſis.
Ch. VII. Aven. pag. 139.
976.Walcaudus ſanctæ Cavellicenſis eccleſiæ epiſcopus ſubſcripſit chartæ Landrici Avenionenſis epiſcopi datæ anno 976. uti diximus de hoc epiſcopo agentes. Dedit eccleſiam ſancti Verani a Valle-cluſa, monaſterio Maſſilienſi, cum conſilio ſenioris ſui Chunradi, atque inclyti marchionis Willelmi. Facta donatio Avenione iv. id. Maii, indict. vii. an. dcccclxxix.979. Subſcripſerunt poſt Walcaudum Silveſter archiepiſcopus Aquenſis eccleſiæ, & Warnerius Avenionenſis epiſcopus, ex archivis ſancti Victoris.
Hic epiſcopus ſediſſe legitur anno 982.982. ſed quid geſſerit, aut quanto tempore ſedem hanc obtinuerit nunquam expiſcari potuimus.
Ingilramnus, vel Angilramnus anno 991.991. ii. nonas Auguſti conſentit fundationi & inſtitutioni duodecim canonicorum, in Aptenſi eccleſia ; qua de re videnda eſt chartaCh. IV. p. 74. col. 2. Theuderici Aptenſis epiſcopi inter probationes hujus eccleſiæ relata. Montis-Toſonis eccleſias a Johanne papaVide prob. Ch. II. p. 155. col. 1. cum decimis, primitiis, oblationibus, & cimiterio, ſancti Andreæ abbatiæ conceſſas, eidem, ſupplicante Martino abbate, una cum duodecim canonicis suis confirmat anno Dominicæ incarnationis mxiv.1014. indict. xiv. ex chartis S. Andreæ. Poſtea tranſlatus dicitur ad Aqui-Sex—tienſem cathedram ; Gak. Chr. Sammart. tom. I. p. 5.eique ut archiepiſcopo tribuitur quædam donatio eccleſiæ S. Perpetuæ, quam potius putamus factam tempore ejus epiſcopatus Cavellicenſis ; etenim datæ ſunt litteræ anno 1011. quo tempore ſane nondum ſedem mutaverat. Alioquin nullibi hoc in inſtrumento legitur archiepiſcopus aut antiſtes Aquenſis. Adhuc vero uxorem habebat, quam ſuam fidelem appellat in hac charta pro eccleſia S. Perpetuæ. Ch. III. p. 155. col. 2.Hanc chartam damus in probationibus, deſcriptam ex tabulario S. Victoris Maſſilienſis a viro clariſſ. Antonio Ruffio.
In Guifredo Narbonenſi archiepiſcopo mentio ſit Petri Cabilonenſis epiſcopi. Sed legendum Cabelionenſis ; primo quidem quia tunc locus eſt plenus in epiſcoporum Cabilonenſium ſerie : ſecundo, quia veriſimilius eſt Cavellicenſem epiſcopum ſynodo Narbonenſi adfuiſſe, quam Cabilonenſem. Certe ſedit in hoc concilio Rajambaldus archiepiſcopus Arelatenſis Cabellicenſium epiſcoporum metropolitanus ; aderant vicini epiſcopi Ermengaudus Regenſis, Stephanus Aptenſis. Habitum eſt autem concilium hoc anno circiter 1032.1032. cujus autographum aſſervatur in archivo locupletiſſimo S. Victoris Maſſilienſis.
Hic epiſcopus cum capituli conſenſu dedit S. Iſarno S. Victoris Maſſilienſis abbati, monaſterium beatæ Mariæ de Valle-cluſa, ubi humatum olim fuit corpus S. Verani epiſcopi. Legit noſter D. Edmundus Martenne in laudati monaſterii chartario id factum anno 1004. Sed hoc anno Iſarnus nondum præerat ; factus eſt enim abbas tantummodo anno 1021. Idcirco ad marginem recentiori manu ſcriptum legitur an. 1034. alibi 1040. quam chronologiam noſtri ſequuntur Sammarthani. Eodem anno 1040.1040. adfuit cum plurimis præſulibus conſecrationi baſilicæ ſancti Victoris Maſſil. factæ ſolemniter a Benedicto papa IX. uti legitur in Pontio Maſſilienſi. Unus fuit ex præſulibus, qui apud S. Ægidium celebrarunt concilium, anno, ut Baluzio & Labbeo videtur, 1056.1056. vel 1055.
Radulfum epiſcopum ſuppeditant Montis-maj. tabulæ, ubi legitur eum eccleſiam ſancti Laurentii de Peliciana ** Feliciana. a Pontio Roſtagno de Bompar reſtauratam, vice Roſtagni Aquenſis archiepiſcopi conſecraſſe xviii. cal. Jan. anni ab incarn. Dom. 1069.1040.
1075. Eodem præſente circa an. incarnar. 1075. Berengarius Avenionenſis proconſul S. Sepulcri & ſancti Andreæ eccleſias[2] dat monaſterio ſancti Andreæ. Idem præfato monaſterio dat eccleſias B. Mariæ & S. Phileæ, ut habetur in judicio Gaufredi Avenionenſis epiſcopi an. 1154. Spicilegii to. VII. pag. 207.
Desiderius abbas Gemmeticenſis, ex chronico Virdunenſi, electus in ſynodo Avenionenſi, anno 1082.1082. conſecratus eſt Romæ, a ſummo pontifice Gregorio VII. quo etiam anno ſubſcripſit chartæ Guntardi epiſcopi Valentinenſis pro abbatia Romanenſi. Reperitur in tabulis Cabellicenſibus anno 1090. Confirmavit donationes eccleſiarum beatæ Mariæ, & S. Phileæ factas Andreano ſecus Avenionem cœnobio, de quibus ſupra. Obiit in Claromont. concilio ſub Urbano II. an. 1095.1095.
An. 1103.1103. Petrus III. Aqui-Sextienſis archiepiſcopus, majorem S. Salvatoris eccleſiam conſecravit, in frequenti præſulum cœtu, quos inter Johannes Cabellicenſis recenſetur, de cetero nobis prorſus ignotus.
Sedebat hic præſul an. Chriſti centeſimo[3] quinquageſimo quarto ſupra milleſimum1154., quo Gaufredus Avenionenſis epiſcopus compoſuit litem inter ipſum & Pontium S. Andreæ abbatem, ea lege ut monaſterio confirmarentur donationes factæ a Radulfo & Deſiderio epiſcopis, ſcilicet eccleſiarum beatæ Mariæ & S. Phileæ ** Felicæ ; monachi vero duos ſolidos veteris Melgorienſis monetæ nomine cenſualis canonis pro dictis eccleſiis, ſingulis annis, canonicis perſolverent. Vide ſpicil. tom. VII. p. 207.
Anno 1156.1156. confirmavit Hugoni abbati Liberæ-vallis, territorium de Rivo-frigido, quod Alfantus epiſcopus Willelmo abbati dederat. Charta S. Andreæ data an. 1162.1162. nos docet hunc epiſcopum ſopiviſſe querelam Geraldi Amici contra Pontium abbatem pro Junqueriis, & pro Caſtro novo. Donavit monaſterio Sinanquæ emtum a ſe ducentis ſolidis agrum quendam ſitum in valle Bonafræ. An. 1173.1173.
Ch. V. o. 156. col. 1. chartam Guiranni de Simiana, pro cœnobio eodem, ſuo ſigillo munit. Anno 1178.1178. nominatur ut teſtis in bulla Friderici imperatoris, pro eccleſia Arelatenſi. Raimundo archiepiſcopo. Paulo poſt vacavit ſedes ; nam anno ſequenti alius præerat epiſcopus.
Unum dumtaxat ſcire licuit de hoc epiſcopo ; nimirum interfuiſſe concilio Lateranenſi, an. 1179. habito, menſe Martio, ut legitur to. XII. ſpicil. ac tom. X. concil. in appendice.p. 647.
p. 1030.
Bermundus, qui in Gallia Chriſtiana Fratrum Sammarthanorum notatur tantum ad an. 1201. jam ſedebat anno 1184.1184.
Ch. VII. p. 156. col. 2. nam is eſſe debet, qui ſola priori ſui nominis littera B. ſubſcripſit chartæ Raimbaudi de Agolt filii Guiranni die Simiana, qua confirmat fundationem & donationem cœnobii Sinanquæ. Certe non poteſt dici characterem hunc B. deſignare Benedictum epiſcopum, qui uſque ad annum 1184. vixerit, & eccleſiæ gubernacula moderatus ſit ; nam anno ſaltem 1179. ſucceſſorem Benedicti demonſtravimus Pontium. Quod ſpectat ad Bertrannum, an. 1202.1202.
Ch. IV. p. 155. col. 2. abbatiæ Sinanquæ abbatique W. dedit jus quod habebat in Junquer de Sorgeta, præſente & conſentiente capitulo, ſcilicet B. præpoſito, A. præcentore, B. ſacriſta & ceteris canonicis.
S. Andreæ tabulæ nos docent epiſcopum hunc cognominatum fuiſſe de Duro-forti, & antequam fieret epiſcopus in eccleſia Cavellicenſi ſacriſtæ officio functum. An. 1203.1203. teſtis fuit donationis factæ Willelmo Sinanquæ abbati & fratribus, ab Iſnardo de Oppeda. An. 1210.1210. ſuo & M. Arelatenſis archiepiſcopi nomine, mandat ut Geraldus Amicus juſtitias ſeu firmantias ( al. finantias) in villa de Thoſon, tam pro ſe, quam pro ſucceſſoribus, Bermundo abbati Andaonenſi reſtituat, demtis, quantum ad juſtitias, criminibus quæ pœna ſanguinis puniuntur, litteris datis die 1. Auguſti. Mutuam quarumdam eccleſiarum permutationem, inter fato functum Bermundum Cavellicenſem epiſcopum, & Bermundum S. Andreæ abbatem factam confirmat menſe Junio, an. Dominicæ incarnationis 1211. Occurrit in charta anni 1212.1212. vii. idus Aprilis, qua Willelmus comes Forcalquerii recognitionem dat Willelmo abbati Montis-majoris, de Villa Pertuſi. Anno 1213.1213. menſe Aprili intereſt donationi partis decimæ in territorio de Thoſon, factæ præfato Bermundo abbati Andaonenſi. Anno ſequenti, Geraldi Amici morientis apud caſtrum-novum excepit confeſſionem, & eum ad ſatisfaciendum Bermundo abbati & monachis adegit, ex Spicilegii tomo ſeptimo. Anno 1216.1216. præſens legitur donationi cujuſdam terræ prope Gordam factæ Bonifacio abbati Sinanquæ, ab Hugone de Apta. Anno 1221.1221. cal. Novemb. in præſentia ejuſdem Bertrandi, fratres Bonipaſſus, priuſquam canonicis S. Symphoriani de Cavo-monte ſeſe adjungant, S. Andreæ & S. Trophimi de Luco-Marino eccleſias in manibus Bermundi de Clauzona abbatis S. Andreæ, cui eas acceptas referebant, reſtituunt. Eodem etiam anno confirmat pacem inter Willelmum de Villa-Bovina, & fratres Sinanquæ, ſuper terram de Vouta.
Ex his pene perſpectum nobis videtur Gerardum, qui ponitur inter Bermundum & Bertrandum, nunquam ſediſſe ; quando conſtat eodem anno 1211. quo præfuiſſe dicitur, Bertrandum fuiſſe epiſcopum, ſedemque tenuiſſe ſaltem ab anno 1203. ad 1222. De Bertrando quædam referunt Sammarthani fratres a nobis prætermiſſa ; ſcilicet eum anno 1212. præſentem fuiſſe, quando apud Pertuſum Guillelmus comes Forcalquerienſis vendidit Guillelmo abbati Montis-majoris villam de Graveſons vii. idus Aprilis ; & nomen ejuſdem inſcribi ſchedæ pro priore de Valle-cluſa anni 1216. denique obiiſſe cal. Decemb. ex necrologio ſancti Andreæ.
Poſt Bertrandum in ſerie Cavallionenſium epiſcoporum, recenſendus eſt Gaufridus, ex . S. Andreæ charta notus ; qua fr. Guillelmum Cataroni S. Andreæ monachum, ad eccleſiæ S. Petri de Thoro adminiſtrationem, præſentante Roſtagno ejuſdem monaſterii abbate, admittit 15. Aprilis an. 1232.1232. Anno 8. pontificatus Innocentii papæ IV. dedicata eſt eccleſia, Cavellicenſis ab eodem papa, ſede fortaſſe vacante, nam epiſcopi qui tunc ſederet nulla fit mentio.Ch. I. pag. 155. col. 1.. Ex ſchedis ad nos miſſis, id factum eſt ſedente Roſtagno qui ſequitur.
Cum nos fugiat quo tempore Roſtagnus, cui Belingerii cognomen datum legimus, acceſſerit ad regendam Cavellicenscm eccleſiam, ignoramus utrum ipſe ſit, an ejus deceſſor, qui concilio Valentino adfuit anno 1248. At ſedit in ſynodo Inſulana provinciæ Arelatenſis an. 1251.1251. celebrata ſub Johanne Arelatenſi metropolitano. Occurrit in charta S. Andreæ anno 1254.1254.
1261. Obiit diem anno 1261. ut docet hoc epitaphium in clauſtro, ubi ſepultus fuit, poſitum :
Giraudus nominatur in inſtrumento tranſactionis anni 1267. vi. idus Auguſti initæ inter epiſcopum Avenionenſem & priorem Cartuſiæ Boni-paſſus, pro pedagio fluvii Druentiæ, & aliis juribus, quæ probata eſt ab archiepiſcopo Arelatenſi & capitulo Avenionenſi, ex archivis Boni-paſſus. Hunc præſulem Cabellicenſes tabulæ prætermittunt, attamen in plurimis chartis reperitur. Anno 1271.1271. teſtatur ſe vidiſſe litterasArch. FF. Præd. Narb. G. abbatis S. Victoris Maſſilienſis, quibus, fratribus de Monachia apud Narbonam, (La Mourguié) concedebatur facultas vendendi fratribus Prædicatoribus, campum eorum domui contiguum, iii. cal. Novembris. Memoratur in tabulis monaſterii Sinanquæ annis 1273.1273.
1277. ac 77. quo etiam anno legitur in charta S. Laurentii Aven.
Andream ſuffectum legimus Guiraudo, ſediſſeque an. 1278.
Imbertus.Bertrandus cognomento Imbertus jam epiſcopus erat an 1282. quo vocatus eſt a rectore comitatus Vindaſ. ad conſilium majoris curiæ. An. 1284.1284. die v. Maii, de licentia capituli, præpoſiti, ſacriſtæ, præcentoris & aliorum canonicorum permutavit domum Boni-paſſus in ſua diœceſi, cum hoſpitalariis S. Johannis Baptiſtæ Cabellicenſis, Guillelmo Villareto priore S. Ægidii, pro eccleſia S. Verani de Ternis cum omnibus juribus ; exſtatque documentum in tabulario Boni-paſſus. Anno 1287.1287. iii cal. Septembris, conceſſit viginti dies indulgentiæ, iis qui Petro de Campo-plano a dæmone obſeſſo largirentur eleemoſynam ; ex tabul. epiſcopatus Albienſis. Anno 1288. adfuit concilio provinciali apud Inſulam, villam Cavallicenſis diœcesis, habito paulo ante natale Domini. Adhuc præerat an. 1301.1301. juxta Sammarthanos fratres.
De hoc epiſcopo altum eſt in publicis tabulis ſilentium, uſque ad annum 1311.1311. quo ſolemni pompa tranſtulit ex Valle-cluſa corpus ſancti Verani epiſcopi, & eccleſiæ patroni. Anno 1317.1317. Guigonem de Coirano inveſtivit de eccleſia S. Gervaſii apud Inſulam, die 3. Martii, rogante S. Andreæ abbate, ex ejuſdem monaſterii documentis. Unam ex majoribus campanis conflari curavit, etiamnum ejus nomine inſignitam.
Electum illum fuiſſe anno 1322.1322. probat liber obligationum Vaticani, inquiunt Sammarthani fratres. Anno 1326.1326. die 18. Junii adfuit concilio trium provinciarum habito apud S. Rufi cœnobium, prope Avenionem, de quo vide in Guaſbcrto Arelatenſi archiepiſcopo.
Berengarium jam epiſcopum fuiſſe anno 1325. legimus ; ſed id falſi revincitur, ex ſupra dictis ; conſtat enim Gaufridum adhuc epiſcopali munere defunctum eſſe anno 1326. decimo pontificatus Johannis XXII. indict. ix. qui characteres chronologici optime conveniunt, neque tamen omnino negamus Berengarium alio tempore epiſcopatu eſſe potitum.
Dicitur epiſcopus ad an. 1332.1332. jure an perperam neſcimus.
Philippus de Cabaſſole ortu Cabellicenſis, genere tamen Avenionenſis, erat ex antiqua & nobili familia, nam in ipſius epitaphio pater ejus Iſnardus inſignitur titulo militis. In eccleſia Cavellicenſi clero adſcriptus, a primis ſuis temporibus, inter præcipuos clericos converſatus eſt, ut ipſe teſtatur in inſtrumento donationum huic eccleſiæ a ſe factarum. Hinc negat BaluziusNot. in vit. pap. Aven. Philippum unquam fuiſſe majoris eccleſiæ choriſtam, ut vulgo creditum eſt. At vero propius ipſum ex canonico archidiaconum, præpoſitumque ſubinde factum eſſe, denique ſedem epiſcopalem adeptum eſſe anno 1334.1334.
1337. die 3. Auguſti. Præfuit autem ſaltem annis[4] 23. An. 1337. adfuit concilio San- Ruffenſi die 3. Septembris. An. 1343.133. legatus mittitur a ſummo pontifice ad Johannam Siciliæ reginam, ut negotiorum regni & publicæ rei curam ſuſciperet, quod etiam Robertus rex pater Johannæ, brevi moriturus fieri
cupierat & deſtinarat. Ut vero majori auctoritate ad rem publicam tractandam uteretur, regni creatus eſt cancellarius. Anno 1346.1346. circiter, nomine Clementis papæ VI. levavit e fonte ſacro filium quem eadem Johanna regina pepererat, eique Caroli nomen impoſuit die 15. Decemb. uti legimus in gratulatoriis Clementis papæ litteris ad præfatam Johannam.Baluz. not. ad vit. pap. col. 90 & 1352. Porro tanto ſtudio, tanta prudentia & fide res reginæ regnique in ſua adminiſtratione curavit, ut pater patriæ meruerit nuncupari. An. 1352.1352. miſſus eſt in Alemanniam, pro decimarum ſubſidio colligendo, teſte ſcriptore vitæ ſecundæ Innocentii VI. Iterum ut nuntius apoſtolicus in Germaniam eſt profectus anno 1357. quo tempore ſcriptor vitæ ſecundæ Innocentii papæ VI. eum adhuc appellat epiſcopum Cavellicenſem, nullo alio addito titulo. Idem obſervavi in hiſtoria Tullenſium epiſcoporum, ubi ejuſdem ad hunc annum mentio fit in Bertrando epiſcopo ; quippe hoc tempore epiſcopus Cavellicenſis diœceſim Tullenſem, uti alias Germaniæ peragravit ad colligendam magnam pecuniae vim pro conſtructione murorum urbis Avenion. cujus adminiſtratio Philippo credita eſt anno 1367. cum non amplius eſſet epiſcopus Cavellicenſis, ſed patriarcha Jeroſolymitanus. Hanc autem dignitatem putamus ei collatam anno 1361.1361. quo tempore in cathedra Cavellicenſi ſucceſſor ei datus eſt. Ab an. quoque 1366. menſe Sept. ad 1368. præpoſitus eſt adminiſtrationi eccleſiæ Maſſilienſis, ut ſuo loco diximus. Ob inſignem eruditionem & pietatem cardinalis creatus eſt ab Urbano V. titulo ſanctorum Marcellini & Petri. anno 1358. Anno vero 1371. mutato titulo die Maii ultima factus eſt epiſcopus Sabinenſis, de cujus promotione ſcribens Petrarcha lib. xiii. ep. ii.
Non ſolum hoc panniculo non ſuperbus, inquit, ſed nec qualibet purpura, aut corona, imo (& funditus te novi) factus humilior, nulla te re alia, quam ſolis auctum curis ſentis. Et alibi ſic fatur : Huc te ſors tua extulit, & ſumma illius ſancti patris providentia, qui te prædeceſſoribus ſuis incognitum & libentiſſime latitantem eccleſiæ conſulens, non tibi, niſi quod magnus & pius labor inter tot præſertim impios, præmio non carebit. Sub Greg. XI in Italia ut legatus rexit Umbriam, Etruriam, Campaniam, Peruſium, Sabinamque ditionem ; qua de re Petrarcha ſic eum alloquitur : Tuum ad has partes adventum læte audio, quem & tibi glorioſum, & Italiæ utilem, & felicem ſpera ; talis te innocentiæ & virtutis fama prævenit, & omnium jam animos occupavit.
Is vero cardinalis eruditorum fautor & cultor, in primis familiarem habuit Franciſcum Petrarcham ſuo ævo doctiſſimum, qui complures ad eum epiſtolas ſcripſit tanquam ad litteratorum patronum. Ei quoque dicavit libros duos de ſolitaria vita ; & in præfatione libri i. ſic eum compellat : Miſi tibi tandem, pater, expetitum ſæpe, promiſſumque, ſed dilatum multis annis opuſculum. Cum nempe olim ſolitarius, & tu ruri in ſilentio otioſus & tranquillus, agerem prope felicem vitam, ſi diuturnior fuiſſet, contigit ut duo mihi libelli, totidem continuos per annos in diebusQuadrageſimæ, & ſacro tempori, & loco illi tuo, & ſtatui meo ex parte convenientes occurrerent : de ſolitaria alter vita, alter de otio religioſo. Primum tibi inſcripſit, illorum tunc locorum præſuli, quod eiſdem ortus in finibus, unde origo tibi eſſet ac dignitas, nulli alteri tam debitus videretur, &c. Aſcendiſſes enim pridem altius, niſi ætati noſtræ diſſimiles tui tibi mores obſtitiſſent : at deinceps ſub hoc optimo exſtimatore meritorum, niſi ſpes animum fallit, eveniet, ut nec livor alienus, nec tua tibi obſtet humilitas, & neceſſe erit, ut aſcendas, non pro tui quidem defiderii fervore, quo præter Deum ac virtutem nihil appetis, ſed pro eccleſiæ decore, proque tuo honorifico labore, ac multorum requie. Et cap. ii. lib. ii. Eam quoque ſortitus es patriam, quam licet epiſcopatus tuus civitatis appellatione nobilitet, ea tamen præter vetuſtatem & nomen de civitate nihil habet, non luxum, non frequentiam, non tumultum, ſingula ad eam vitam de qua loquor aptiſſima. Cujus ego ſi rite computo, annis circiter quinquaquinta ante Domini adventum, Julio Cæſare Britanniam oppugnante, in authenticis ſcriptis inter antiquas jam tunc urbes memoriam invenio. Et paulo poſt ſubjungit : Adeſt tibi tuus Sorgia rex fontium, ad cujus tibi murmur hæc ſcribo. Adeſt liberrimum gratiſſimumque perfugium Clauſæ-Vallis (ſic enim vocant incolæ) ſic vocari voluit natura, quando illam circumdatis collibus abdidit, extra omne iter, omnemque concurſum.
Intra capſam argenteam induſit Philippus epiſcopus Cavallicenſis, ſacras ſancti Verani reliquias, an. 1353. die 26. Aprilis, quam recondidit in capella ſancti Martini ab eodem cardin. olim exſtructa. Mortuus eſt Peruſii anno 1372. die 27. Auguſti, vel, ut alii volunt vi. cal. Auguſti. Corpus ex Italia advectum in æde Cartuſiæ Boni-paſſus, Cavallicenſis diœceſis, ad latus majoris altaris tumulatum eſt, ſicuti teſtamento præſcripſerat, cujus exemplar Peruſii confectum eſt 26. ** 27. Auguſti 1372. indict. x. Eodem legavit præfatæ domui libros mss. & alia quædam nepoti ſuo Johanni de Cabaſſola : inter codices autem Cabellicenſi eccleſiæ relictos meminit ms. voluminis ſermonum a ſeipſo elucubrati, & cujuſdam epiſtolæ de nugis curialium, & miſeria curiarum. Scripſit de vita & miraculis ſanctæ Mariæ Magdalenæ, cujus reliquias a monachis Veziliacenſibus ſuo vindicari monaſterio ægre fert ; quod opus aſſervatur in Victorina bibliotheca apud Pariſios. In Cartuſia Boni-paſſus tumulo donatus eſt marmoreo, in quo etiam jacent Simon de Langham cardinalis Anglus, epiſcopus Præneſtinus, archipræſul Cantuarienſis, qui ædem prædicti cœnobii conſtruxit ; Martinus de Salva cardinalis, epiſcopus Pampelonenſis, & Michaël de Salva diaconus cardinalis ſancti Georgii, ejus nepos, ubi legitur hoc Philippi epitaphium :
Hic jacet reverendiſſimus in Chriſto pater dominus Philippus de Cabaſſole, domini Iſnardi militis filius, qui primo fuit epiſcopus Cavallicenſis, deinde patriarcha Hieroſolymitanus, poſt ſanctæ Romanæ eccleſiæ preſbyter cardinalis tituli ſanctorum Marcellini & Petri, mox epiſcopus Sabinenſis, demum legatus miſſus a domino Gregorio papa XI. Avenione ſedente, in Italiam, ad gubernandas ſanctæ Rom. eccl. terras. Obiit Peruſii vi. cal. Sept. anno 1372. cujus corpus ad hoc monaſterium Cartuſienſium Boni-paſſus delatum ibidem ſepultum fuit cura domini Ægidii Aicelini de Monte-acuto epiſcopi cardinalis Tuſculani, aliorum executorum teſtamenti ejus.
Philippi meminit cum laude Innocentius papa VI. ſcribens calendis Auguſti anno ix. ſui pontificatus Henrico comiti de Traſtamara, ad quem papa eum miſerat. Statuta quædam pro ſua diœceſi fecit, ut intelligimus ex his quæ legimus in ſerie abbatum Pſalmodienſium, nimirum Baucelinum hujus loci abbatem adfuiſſe confirmationi ſtatutorum eccleſiæ Cavallionenſis ſub Philippo epiſcopo. Adfuit anno 1365. concilio Aptenſi, cujus in actis appellatur patriarcha Jeroſolymitanus, & Cavellicenſis eccleſiæ adminiſtrator perpetuus. Robertus, Sammanhani, & qui poſt Philippum de Cabaſſole, quemdam Guillelmum de Cabanis recenſent, quamvis nihil de ipſo nos doceant, aiuntque eum ſediſſe anno 1361. allucinationis revincuntur ex mox dictis. Certe ſi præfuit hic epiſcopus, ipſi tantum aſſignari poteſt annus 1366.1366.
Franciſcus de Cardaillaco, de cujus nobili genere diximus in Cadurcenſibus epiſcopis, ex ordine Minorum aſſumtus eſt ad regendam eccleſiam Cavallionenſem anno 1366. menſe Octobri. Quædam chartæ annorum 1379. & 1388.1379.
1388. ejus ut epiſcopi Cabellicenſis tunc ſedentis nomen exhibent. Certe de illo, poſtquam migravit ad eccleſiam Cadurcenſem, nihil legimus ante annum 1389. quo primum urbem hanc ingreſſus eſt ſolemni novorum epiſcoporum more.
Epiſcopatui Hugonis de Magialla, quem inchoatum an. 1387. legimus, unum, aut alterum annum detrahere cogimur, quando liquet Franciſcum tunc adhuc fuiſſe Cavallic. epiſcopum. Dicitur notatus in tabulis Cabellicenſibus ad annum 1390.1390.
1395. nihilque obeſt quominus cathedram obtinuerit uſque ad annum 1395.
Andream Nicoſienſem epiſcopum præfuiſſe eccleſiæ Cavellicenſi anno 1395. reperimus ; at ſub titulo adminiſtratoris. Neque vero diu rexit, cum certis nobis conſtet teſtimoniis ſedem anno 1398.1398. vacaſſe. In Gallia Chriſtiana Sammarth. omittitur hic Andreas. Admiſſus eſt a Claudio Roberto, qui eum appellat archiepiſcopum Nicomedienſem. In catalogo confecto juſſu illuſtriſſimi epiſcopi, qui nunc ſedet, atque ad me humaniter miſſo, locus ei datur ; utrum tanquam adminiſtratori, aut epiſcopo, minime additur.
Petrus anno 1405. pedum gerebat ; quandiu vero poſtea munere paſtorali ſit functus, fruſtra divinare tentaremus. In S. Andreæ ſecus Avenionem necrologio vita functus legitur pridie cal. Auguſti ; quo anno, ſiletur.
Guillelmus abbas de Sellis in diœceſi Bituricenſi, catalogis omnibus antiſtitum Cabellicenſium inſcribitur, nullus vero indicat annum quo ſederit ; abbatia autem cui præerat, non dicitur de Sellis, sed cella S. Euſicii, tunc temporis canonicorum Regularium, nunc Fulienſium a centum annis.
Nicolaus de Johannacio de Modunco Barrenſis, epiſcopus Cavellicenſis legitur in veteri inſtrumento dato die 29. Novembris an. 1409.1409. ſeditque, ſi credimus catalogis, ab anno 1409. ad annum 1421.1421. cum prius fuiſſet epiſcopus Trojanus in Italia. Diſſimulare tamen nolumus alicubi Palamedem de Carreto Cavallionenſem epiſcopum legi an. 1420. An ille quem paulo poſt videbimus reipſa hoc donatum epiſcopatu ?
Hic præſul cum eſſet cubicularius Martini papæ V. ipſius procul dubio beneficio ad cathedram Cabellicenſem provectus eſt, quam legitur annis 1421. & 1424.1424. obtinuiſſe.
Bernardus Carbonius (quem Claudius Robertus Bertrandum appellat) Regienſis, manum admovit clavo eccleſiæ Cabellicenſis, anno circiter 1426.1426. ex Sammarthanis fratribus.
Ferrerius Galbertus, quem in recenti catalogo ad nos miſſo, legimus cognominatum Gilbertum, ſediſſe dicitur anno 1432.1432. aliunde vero prorſus nobis ignotus.
Johannes de Rupe ante Cavellicenſes infulas, Bethlehemitanis ornatus fuerat, teſtibus Sammarthanis, licet Johannem in ſerie Bethlehemitanorum præſulum omiſerint. Ex priori vera eccleſia ad hanc traducitur v. idus Septembris anni 1433.1433.
1436. ex libris Vaticani ; ſedebatque adhuc anno 1436.
Bartholomæo abbati ſancti Proculi in omnibus catalogis locus datur. Perperam vero legitur ſediſſe anno 1430. quando conſtat ejus ſucceſſorem ante hunc annum, epiſcopum fuiſſe. Melius itaque in indice ms. ad nos tranſmiſſo, Bartholomæo annus 1437. tribuitur.
Petrus cognomento Porcherius adfuit concilio Florentino, annoque 1439.1439. in ſeſſione 25. ſubſcripſit in hunc modum : Ego Petrus Cavellicenſis epiſcopus me ſubſcripſi. Memoratur adhuc anno 1442.1442.
1447. & 47. quo ex hac vita migravit die 28. Januarii.
Poſt mortem Porcherii Bertrandus Romery in decretis baccalaureus, Cavellicenſis eccleſiæ canonicus, eligitur a capitulo anno 1437.1437. At ſummus pontifex Palamedem de Carreto promovit ad hanc cathedram tertio cal. Martii ejuſdem anni. An. 1448.1448. 4. Decembris interfuit elevationi trium SS. Mariarum. An. 1457.1457. adfuit concilio Avenionenſi, Petro de Fuxo præſide. Diciturque adhuc ſuperſtes an. 1476.
Toſſanus de Villa-nova Carmelita cœnobii Molinenſis, theologus Parisienſis, & duci Borbonii a confeſſionibus, ex provinciali Narbonenſis provinciæ factus eſt epiſcopus Cavallicenſis, quam ſedem obtinebat ex chartis eccleſiæ an. 1484.1484. Eum Geſinerus in bibliotheca, docet ſcripsiſſe Quadrageſimale, majoremque ſcripturarum partem commentariis illustraſſe. Refert Franciſcus-Auguſtinus ab Eccleſia Petrum de Caretto e marchionibus Savonæ, dominiſque Milleſimi, ex epiſcopo Albenſi in Inſubria 1462. tranſlatum inde ad epiſcopatum Cabellicenſem ; ſed nihil de eo tum apud Ughellum tom. IV. Italiæ ſacræ, , cum in chartophylaciis eccleſiæ Cavallicenſis.
Johannes de Paſſeribus epiſcopus Cavallicenſis memoratur in veteri monaſterii Sinanquæ inſtrumento ad annum 1496. Non eſt idem cum Paſſero qui ſequitur.
Ludovicus Paſſerus Genuenſis, conſentientibus omnibus indicibus anno 1501.1501. ſedebat. In cetetis altum eſt de eo ſilentium.
Bernardinus Gamberia Caſalenſis, quem in novo indice legimus Berengarium appellatum, anno 1504.1504. ſedem epiſcopalem Cavallicenſium obtinebat. Nec ultra quidquam de eo ſuppetit narrandum.
Johannes-Baptiſta Palavicinus, cardinalis Cavallicenſis dictus tituli ſancti Cypriani, cardinalis beatæ Praxedis nepos, abbas sancti Michaëlis de Cluſia, & ſancti Antonii in urbe Genua, Cypriani ex vetuſtiſſima, nobilique patriciorum Genuenſium proſapia filius, adoleſcens cum ſcientia, reque politica clareret, anno ætatis 37. nulla principum gratia ſollicitante, ſoliuſque Leonis X. pontificis beneficio in ſacrum collegium allectus eſt anno 1517. nec ſane purpura indignus, ut qui patrui cardinalis Antoniotti ſpecimen luculentum in aula Romana exhiberet : Patavii juris ſcentiam profeſſus fuerat sub Decio : ex ſchedis ad nos miſſis, vice-legati Avenionenſis officio defunctus eſt ante vel poſt acceptum epiſcopatum. In vivis autem agente patruo epiſcopus Cabellicenſis deſignatus eſt, quod munus egregie ſuſtinuit ſub Leone, Hadriano VI. & Clemente VII. pro apoſtolica ſede functus ampliſſimis magiſtratibus. Concilio Lateranenſi interfuit 1512.1512. ædem ſancti Apollinaris tituli ſui nova ſtructura amplificavit, uti legere eſt apud Ciaconium : deceſſit in oppido Fabrica ** al. Fabria.
1524. an. 1524. tumulatus apud baſilicam ſanctæ Mariæ de Populo, cum hac inſcriptione :
Johanni-Baptiſtæ Pallavicino Genuenſi, ſanctæ Rom. eccleſ. ad titulum ſancti Apollinaris cardinali Cavallicenſi, Antoniotti Cardin. S. Praxedis ex fratre nepoti, eximia juris ſcientia, & bonarum litterarum cognitione præſtanti, per omnes forenſium dignitatum gradus ad cardinalatum evecto, a Leone X. Hadriano VI. Clemente VII. ad ſummas res adhibito, in medio honorum curſu immatura morte prærepto : Johannes-Baptiſta utriuſque ſignaturæ referendarius, & Babilanus Pallavicini fratres patruo magno bene de familia merito memoriæ cauſa poſſ. mdxcvi. Vixit annos xliv. obiit anno ſalutis mdxxiv. idibus Aug.
Sub hoc pontifice fratres Prædicatores in urbem admiſſi ſunt.
Marius Maffæus Volaterranus, ſed Maffæiâ nobili gente Romana ſatus, e qua purpurati principes & epiſcopi complures prodiere : Raphaelis cognomento Volaterrani doctiſſimi viri conſanguineus, ex Volaterranæ eccleſiæ archipreſbytero, ſanctique Petri Romæ canonico a Leone X. papa creatus eſt epiſcopus Aquinas 1516. 5. Novembris, quem epiſcopatum adminiſtravit uſque ad an. 1525. quo eſt tranſlatus ad Cabellicenſem ubi præerat adhuc an. 1530.1530. Fuit etiam abbas ſancti Juſti Volaterræ. Is ob acumen ingenii & morum ſuavitatem laudatur a Jacobo cardinali Sadoleto ep. 12. l. 9. an. 1536.1536. Paulus, inquit, ad nos reverſus tanta ſe absolute comitate, ac tam laute ac liberaliter acceptum eſſe narrat : eoſque ſe lepores in te perſpexiſſe ingenii, urbanitatis, elegantiæ, ut difficillimum omnium rerum ſibi fuiſſe affirmet, iſtinc ſe avellere, & ad nos proficiſci, cum inexplicabili pene glutino admirabilis cujuſdam ſuavitatis teneretur : fatis conceſſit Volaterris, ubi habet marmoreum tumulum in cathedrali Volaterrana hoc epitaphio :
Mario Maffæo Pontifici Cavallicenſi, religionis, patriæque cultori, admirabili ingenii acumine, omni diſciplinarum genere, omnium virtutum magnitudine præſtantiſſimo ; qui licet Romæ tot viros ornatiſſimos collegas longe auctoritate, nec ſine laudatorum gratia præſtiterit, tamen ſuis haud parem meritis dignitatem eſt conſecutus. Vixit annos lxxviii. menſes x. obiit 8. calend. Quintiles anno ſalutis mdxxxvii1537.. Paulus Mafeus, & Julius ejus filius Equites B. M. P.
Hieronymus Ghinucci, cardinalis Senenſis tituli S. Balbinæ ex cameræ apſtolicæ auditore, in curia ſummis rebus exercitatus, cum Lateranenſi concilio interfuiſſet, a papa Julio II. creatus eſt Aſculanus epiſcopus & princeps anno 1512. 15. Octobris, quam eccleſiam rexit ad annum uſque 1518. Eo tempore mittitur a Leone X. nuntius apoſtolicus ad Henricum VIII. Anglorum regem, cui cum eſſet in primis gratus, ab ipſo renuntiatur epiſcopus Vigornienſis. Romam deinde regreſſus, eccleſiaſticis negotiis ſub Hadriano VI. item adhibitus, tum nominatus epiſcopus Melitenſis : etiam a Clemente VII. ad eccleſiaſticas res pertractandas advocatur. Denique ſub Pauso III. cardinalis electus anno 1535. Tropeienſis & Cavallicenſis eccleſiarum adminiſtrator anno 1541.1541. inſuperque ſcribendis diplomatibus pontificiis præpoſitus eſt. Cum autem ſumma prudentia polleret, a Paulo pontifice delegatur una cum collegis cardinalibus, qui res ad concilium paulo poſt Tridenti habitum ſpectantes ordinaret. Cum Cæſarino & Oſtienſi cardinalibus miſſus ad Carolum V. imperatorem, & Franciſcum regem pro pace ſancienda, Romæ tandem deceſſit anno 1541. die 3. Julii, in æde S. Clementis tumulatus.
Petrus Ghinucci Senenſis, Hieronymi cardinalis germanus, poſt ipſum in ſede Cavallicenſi ſuffectus eſt, quam regebat an. 1545.1545.
1548. quo tranſegit cum capitulo, & anno 1548. ex tabulis hujus eccleſiæ. Huic datus fuit coadjutor cum futura ſucceſſione Pandulfus Chigi, filius Sulpiciæ, Pandulfi Petruccii filiæ, ac Sigiſmundi Chiſii nobilis Senenſis, fratris avi ſanctiſſimi domini papæ Alexandri VII. quem cum præveniſſet Dominus in benedictionibus dulcedinis, omniumque virtutum cumulaſſet ornamentis, pietate ſcilicet & prudentia, morum candore integerrimo, humanitate ſumma erga omnes, rerum divinarum & humanarum ſcientia, juncta cum uſu multiplici negotiorum ; his gradibus illum divina providentia ad ſummum ſacerdotii apicem deduxit, mutatoque nomine Fabii Chiſii, Alexander VII. omnium ſane bonorum ingenti lætitia proclamatus eſt anno 1655. die 7. Aprilis. Ceterum vivente Petro Ghinutio obiit juvenis Pandulfus Chiſius, ideoque non numerandus inter epiſcopos eccleſiæ Cavallicenſis. In regiſtris Auſcienſislivre noir. eccleſiæ legitur Hippolytum cardinalem Ferrarienſem Auxitanum archiepiſcopum dediſſe hac in eccleſia præbendam Petro de Hymeriis epiſcopo Cavallionenſi die ultima Novembris anni 1557. cujus hic Petrus poſſeſſionem iniit. Non potuit alius eſſe a noſtro Petro, qui forſan plurima habuit cognomina. In ſchedis a D. Gallier ad nos tranſmiſſe, Alexander Farneſius cardinalis ſedem hanc obtinebat anno 1569. quo eam ceſſit ſequenti. An eodem tempore Alexander fuit archiepiſcopus Avenionenſis, & Caballionenſis præſul ?
Chriſtophorus Scottus nobilis Placentinus, de cujus gente Sanſovinus, præfuit anno 1569.1569. quo adfuit concilio provinciali apud Avenionem celebrato. Obiit anno 1584. jacetque in, eccleſia ſua cum hoc epitaphio :
Chriſtophoro... Scotto Placentino vita necnon & doctrina ſicut & proſapia claro & illuſtri a Pio V. ex utriuſque ſignaturæ referendario Cavallicenſi epiſcopo ſimul & cond°. creato, cui muneri cum per annos xv. fere continuos laboribus & vigiliis atque impenſis haud ſine plurimis pro ſui gregis ae religionis conſervatione & tutela pie recteque præfuiſſet, integris tandem ſenſibus & in oratione defixus, aſtantes ſibi clericos & cives ad caritatem, pietatem, ceteraſque virtutes hortans, ætatis ſua lix. ſalutis vero m.d.lxxxiv. anno pridie calendas Martii religioſe moritur, hicque pacis & pauperum amator honorifice ſepelitur, toto collacrimante populo tanquam de parente piiſſimo immature orbato.
Paulus-Emilius Scottus Fr. mœſtiſſimus & heres monumentum hoc Po. cu.
Dominicus Grimaldi, Genuensis, successor dattiS est Christophoru ; sied ab ecclesia Ca- vellicensi pauso post migravit ad Avenionen- Pem, anno videlicet 1585.1585.
Pompeius Rochius Lucenſis Dominico ſuffectus eſt. Jacet in eccleſia Cavellicenſi cum hoc epitaphio affixo in navi ad tertiam columnam :
Pompeio Rochio Lucenſi,
epiſcopo Cavallicenſi,
Hieronymus Centelles Romanus,
ne ſingularis integritatis
ac prudentiæ viri memoriæ
in obſcuris jaceret,
prædeceſſori ſuo
poſuit
Johannes-Franciſcus Bordini Romanus ex preſbytero congregationis Oratorii epiſcopus anno 1592.1592. creatus eſt iv. idus Februarii. Dein ad archiepiſcopatum Avenionenſem tranſiit anno 1596.1596. Brevi autem tempore quo apud Cavallionem ſedit, Minoras Capucinos in urbe excepit & habitare permiſit.
Hieronymus Centelles Romanus, cum Clementi papæ VIII. ut cubicularius miniſtraſſet, ab eo provectus eſt ad cathedram Caballicenſem anno 1597.1597.
* Penitens gris. ſodalitium Pœnitendum * Leucophæcorum admiſit.
Octavius Mancinus Romanus ſedebat anno 1610.1610. Anno ſequenti admiſit Capucinos apud Inſulam, quorum oratorium conſecravit anno 1616.1616. Anno 1613. die 28. Aprilis quoddam in eccleſia cathedrali dedicavit ſub titulo ſancti Verani ſacellum, ad quod tranſtulit plurimorum Sanctorum reliquias. Idem pius præsſul curavit excudi officium ſancti Verani epiſcopi cathedralis eccleſiæ patroni, recitandum die 13. Novembris, quod & ipſe recognovit, præfixæ ad clerum ſuum de vita & geſtis B. Verani epiſtola. Anno 1616. abdicavit in gratiam Fabricii qui ſequitur ; migravitque ex vita anno 1626.
Fabricius a Burdeſia Romanus ſuffectus eſt Octavio ſponte cedenti anno 1616.1616. Ejus conſenſu moniales Ciſtercienſes dictæ Bernardinæ, & Urſulanæ apud Cavallionem receptæ ſunt, & apud Inſulam Urſulanæ. Diem ultimum clausit anno 1646.1646. ſepultus in eccleſia Cavellicenſi cum hoc epitaphio :
Qui loco S. Faleſii hæreticis eliminatis eccleſiæ ſuæ per xxii. annos præfuit, Avenione quater prolegati abſtentis munere functus, obiit bonorum omnium mœrore idibus Januarii m.dcxlvi. ætatis lxiv.
Alphonſo Naldo a Burdeſia hujus eccleſiæ canonico ſui patrui vicario generali nec non Chriſtianiſſimi regis eleemoſynario vita functo iv. idus Januarii m.dclvi. ætatis li.
Octavius Naldus a Burdeſia patruo ac fratri mœrens P. anno D. mdclvi.
Ludovicus de Fortia ex illuſtri genere urbis Avenionenſis, jubente Innocentio papa X. creatur epiſcopus, conſecraturque Romæ in æde S. Mariæ-Majoris die 23. Septembris anni 1646.1646. a Petro-Ludovico cardinali Caraffa, aſſiſtentibus Alfonſo Sacrati epiſcopo Comaclenſi, almæ urbis vicegerente. & Ranutio Scoti præſule Burgi S. Donnini. Inde tranſlatus eſt ad ſedem Carpentoratenſem, ubi efflavit animam anno 1661.
Franciſcus Hallier natione Gallus, patria Carnutenſis, ſcientia quam in celeberrimæ Pariſienſis academiæ ſcholis hauſerat conſpicuus, doctorque Sorbonicus & regius theologiæ profeſſor, ab Alexandro papa VII. promovetur ad epiſcopatum Cavellionenſem anno 1657. ſummo quippe pontifici notus erat & commendatus ob concertationes adverſus defenſores Cornelii Janſenii Iprenſis epiſcopi. Brevi autem ſedit tempore : quippe cum jam ſenex & ſub vitæ finem ſacris infulis onuſtus fuiſſet, potius quam honeſtatus, poſt duos circiter annos in epiſcopatu exactos obiit anno Verbi incarnati 1659.1659. die vero 23. Julii æatis ſuæ anno 74. plurimos libros in lucem editos relinquensingenii ſui fœtus. Sepulcro donatus eſt in eccleſiæ cathedralis navi, ubi legitur ejus epitaphium quod ipſi tanquam parenti benemerito gratitudinis ſuæ monumentum poſuit Auguſtinus Thomas Rotomagenſis, ejuſdem in eccleſia Cabellicenſi vicarius generalis. Laudatur hoc in epitaphio, quod cleri Gallicani, dignitatis eccleſiaſticæ, & orthodoxæ fidei fuerit defenſor acerrimus.
Richardus ex nobili & antiqua inter Avenionenſes familia de Sade ortus, parentibus domino de Mazan & Diana de Baronellis de Javon, ex canonico ſancti Petri Romæ factus eſt epiſcopus Cabellicenſis ab Alexandro papa VII. die 7. Martii anni 1660.1660. Romæ in eccleſia ſanctæ Mariæ-Majoris conſecratur a cardinali Franciſco Barberino. Ab ordinibus comitatus Vindaſcini legatus ad eundem pontificem, ibi obiit die 27. Junii an. 1663.1663.
Johannes-Baptiſta de Sade de Mazan nepos Richardi, filius Johannis B. equitis domini de Mazan capitanei hereditarii caſtri de Vaiſon, & equitum tribuni in comitatu Vindaſcino, ex Diana de Simiane de la Coſte, nominatur epiſcopus 4. Septembris 1665. Romæ recipit epiſcopalem unctionem 14. Martii 1666.1666. in eccleſia ſancti Laurentii in Damaſo, ſacris operante Franciſco card. Barberino, eccleſiamque ſuam ſolemni pompa ingreſſus eſt die 17. Julii ejuſdem anni. Anno 1670.1670. adfuit conſecrationi Johannis de Vintimille Dinienſis epiſcopi, in vico de Mane in Provincia. Ejus tempore moniales Carmelitæ ædes habere cœperunt Cavellioni, uti moniales ſub titulo ſancti Joſephi, ad xenodochiorum miniſterium apud Inſulam, & clerici vulgo a doctrina Chriſtiana nuncupati. Ad eum miſit Clemens papa XI. facultatem de ſuis bonis teſtamentum faciendi, qua uſus eſt in gratiam pauperum & xenodochii ad eos excipiendos conditi. Pie obiit anno 1707.1707. ſepultuſque eſt in ſua eccleſia. Ejus epitaphium apponimus legendum ab his qui plura de ipſius geſtis ſcire voluerint.
Deplorate, poſteri, jacturam quam Cabellio fecit antiſtitis Qui magnum moriens reliquit apud omnes deſiderium ſui ;
Et ſui claritudine generis & ſuæ ſplendore virtutis,
Perilluſtris canonicorum & benef. capituli exemplum & decus Oris magis quam infularum dignitate refulgens in domo Dei
Arcam præterea admirabilem pretioſam nimis
Sanctiſſimo Sacramento quando proponitur adorandum in reclinatorium, ut cavit ipſemet teſtamento, deſervituram. Indoles ejus eximia, bonitas, clementia, beneficentia,
In publicis pariter & privatis elemoſynis munificus,
In quibus eruditionem, juxta cognomen, pietatis ſale condivit. Quæ legantur digna ſcribens, quæ ſcribantur digna faciens.
Non epiſcopalem modo, quam ædificiis auxit & ornamentis, Sed & domum præferens ægrotantium pauperum,
Obiit anno Domini mdccvii. xiii. calendas
Poſuerunt ad perennem memoriam noſocomii cuaratores N. D. V F. D’agar, D. Seb. Lientard, coſſ. primi N. A. V.... D. F. Lafou rectores.
Joſephus de Guyon cepit epiſcopatum anno 1710.1710. cujus geſta ad nos nondum pervenere.
I. B. an. 1202. in charta B. Cavallicenſis epiſc. pro monaſterio Sinanquæ. Forte idem eſt ac Bernardus qui anno 1216. una cum Bertrando epiſcopo Cavallicenſi teſtis memoratur in charta Hugonis de Apta pro Sinanqua.
II. Geraudus approbat compoſitionem capituli cum hoſpitali domo S. Johannis Jeroſolymitani an. 1275.
III. Paulus de Cadaroſſa præpoſitus Cavallicenſis unus fuit ex clericis quibus Clemens V. commiſit inquiſitionem faciendam de Templariis. Vide tom. XI. concil. Labb. p. 2.
IV. Stephanus de Pinu, præpoſitus an. 1330.
V. Philippus de Cabaſſole ex præpoſito creatus epiſcopus legitur anno 1334.
VI. Pontius de Sampſon an. 1346.
VII. Raimundus de Vaſſolis ante annum 1363. quo dicitur quondam præpoſitus in inſtrumento eccleſiæ Cavallic. capitulo reliquit tres heminas ſiliginis cenſuales.
VIII. Petrus Giraudoni 1375. & 1379.
IX. Johannes Blancherii decretorum doctor, præpoſitus Cavallic. & officialis Avenionenſis pro domino Alano epiſcopo Avenionenſi an. 1440. indict. iii. die 10. Sept. Eugenii papæ IV. anno decimo, ſe vidiſſe quaſdam litteras Raimundi & Bertrandi epiſcoporum Vabrenſium pro erigendo in eccleſia coliegiata S. Affricani preſbyterorum 40. ſodalitio atteſtatur.
X. Philippus Meyer an. 1447. in decreto electionis Bertrandi Romey in epiſcopum Cavallicenſem ; cujus forte electio non fuit confirmata, nam looum non habet inter epiſcopos Cavallicenſes.
XI. Ludovicus Charrerie in utroque jure baccalaureus 1480.
XII. Petrus Textoris doctor in utroque jure,& ſedis apoſtolicæ protonotarius, memoratur præpoſitus ab anno 1502. ad 1523. fundavit tres miſſas per hebdomadam ; unam de B. Maria ſingulis ſabbatis, alteram in honorem quinque plagarum Chriſti feria quarta, tertiam denique feria ſexta, de Paſſione Domini.
XIII. Raimundus de Peruſſiis an. 1566. obtinuit a ſummo pontifice indulgentias, ut diligens opera daretur reparationi eccleſiæ annis ſuperioribus 1561. & ſeqq. ab hæreticis omnino deſtructæ.
XIV. Franciſcus de Peruſſiis 1566. & 1573. obiit an. 1612. ſepultus in eccleſia Cavallic. cum hoc epitaphio :
Æternaque memoria V. C. Franc. de Peruſſiis S. ſedis apoſtolicæ protonot. & Cavellic. eccl. præpoſiti, qui vetuſtam Florentinæ originis nobilitatem inſigni pietate cumulavit. F. F. de Peruſſiis dominus de Baron heres, patruo incomparabili & benemerenti.
Obiit anno ſalutis mdcxii. ætatis ſuæ lxxv. & die iv. cal. Maii.
XV. Raimundus de Vaſſous cui ſucceſſit
XVI. Franciſcus de Vaſſous.
XVII. Franciſcus de Crillon duobus tribuſve circiter annis præpoſituram tenuit, poſtea epiſcopus Vencienſis, nuncque Viennenſis archiepiſcopus hoc anno 1715.
XVIII. Petrus Gaignard poſt 32. annos præpoſituræ, obiit menſe Septembri an. 1709.
XIX. Petrus Gaignard eodem anno 1709. poſſeſſionem hujuſce dignitatis adeptus eſt, qua præclare hactenus fungitur.
DUæ ſunt duntaxat, una virorum, puellarum altera, quæ intra urbem nunc eſt. De illa primum agemus, tum de iſta.
de Sinanqua.
Sectatur hæc inſtitutum Ciſtercienſe, quod accepit a Manſiada, unde filia ejus nuncupatur. Fundatam anno mcxlviii. nono cal. Julias ab Alfanto Cavallicenſi epiſcopo teſtes ſunt noſtri Sammarthani. Certe jam exſtabat anno mcl. ut patet ex charta V. in collectione noſtra inſtrumentorum eccleſiæ Cavallicenſispag. 155. col. 2. ; ubi etiam præcipui Sinanquæ benefactores recenſentur Guirannus de Simiana, Bertrannus Raimbaudi frater ejus & alii ; ſitus etiam demonſtratur, juxta videlicet Vallem Sinanquæ. cui vicinus eſt quidam fons Elrici.
Abbatum ſeries ex variis conflata documentis nunc primum in lucem prodit.
I. Petrus I. in charta ſuperius laudata anni 1150. dicitur primus abbas. Memoratur etiam in alia quæ ſubſequitur data an. 1173. imo & in aliis duabus quas ibidem legeſisC. VI. & VII. p. 156. col. 2. ; annos præ ſe ferunt, una 1177. altera 1184. quem annum Petrus, in regimine ſaltem, non exceſſit ; nam
II. G. reperitur abbas anno 1184. forte idem eſt ac Guigo cui Rufus de Villa-nova & Petrus frater ejus ceſſerunt quidquid juris habebant in montanis de Venaſca.
III. Guillelmus ſeu Willelmus I. Dalmatius memoratur an. 1198. in inquiſitione facta coram R. epiſcopo Carpentoractenſi. Anno ſeq. Sacriſtanæ cujuſdam donum excepit. B. Cavallicenſis epiſc. eidem anno 1202. jura nonnulla, conſentiente capitulo, dimiſit ; de quibus vide inſtr. eccl. Cavallic.C. IV. p. 155. col. 1 Iſnardus quoque de Oppeda illi ſe beneficum exhibuit an 1203. laudante Bertrando epiſcopo Cavallicenſi. Anno denique 1208. Bermundus Carboners de Venaſca, præſente Raimbaldo Carpentoratenſi epiſcopo, quædam abbati Willelmo conceſſit. Eodem anno Raimundus de Medullione, alterius Raimundi filius apud Sinanquam ſepulti, Willelmo dedit condaminam ſuam de Medullione.
IV. Petrus II. ſub cujus regimine, anno maxime 1208. Raimbaldus epiſc. Carpentoractenſis plurimas donationes monaſterio factas confirmavit.
V. Dulcianus an. 1212. & 1214. in charta W. Petri de Bedoino donationes a patre ſuo factas confirmantis.
VI. Bonifacius an. 1216. terram prope Gordam accepit ab Hugone de Apta ; cujus donationis teſtis fuit Bertrandus epiſc. Cavallicenſis. Anno 1217. munificum expertus eſt R. de Baucio dominum & vicecomitem Maſſiliæ ; & 1219. Bernardum de S. Saturnino, qui plurima ei prædia largitus est in territoriis castrorum de Joars, & de Murs, necnon de Rossilione, &c. Præerat adhuc anno 1220.
VII. Petrus III. d’Albeges 1122. 1228. & 1229.
VIII. D. 1230.
IX. W. 1231.
X. Geraldus ſeu Guiraudus annis 1235. 36. & 37. quo Bernardus de S. Saturnino ipſi confirmat varias donationes factas a dominis d’Agoult. Reperirur etiam an. 1239. in charta Guillelmi epiſc. Carpentor. Aſſignatur ejus obitus ii. nonas Aprilis in necrologio S. Andreæ Avenion.
XI. Willelmus II. an. 1242. quaſdam excipit recognitiones.
XII. Petrus IV. de Auroſo 1251.
XIII. Bertrandus Itherius, cui Johannes de Relania ſe ſuaque donavit an. 1255.
XIV. Durandus 1260.
XV. Petrus Ebrardus ** al. Bertrandus. 1272. & 1273.
XVI. Guillelmus III. Pellicerius 1274.
XVII. Bertrandus II. de Nereia 1276. & 1277.
XVIII. Guillelmus IV. de Urnoio 1285. & 1287.
XIX. Bernardus Clementis, filius Raimundi Clementis & Reſplaudinæ, fratrem habuit nomine Franciſcum & ſororem Alfridam. Præfuit ab anno ſaltem 1290. ad 1327. quem Carolus II. Siciliæ rex vocat conſiliarium & familiarem ſuum. Subſcripſit an. 1299. inſtrumento Manſiadæ.
XX. Petrus Clementis 1328. & 1341.
XXI. Bertrandus III. 1349. & 1356. quo anno fit abbas Bolbonæ ab Innocentio VI. bulla data pontificatus ejus anno quarto.
XXII. Bernardus ex abbate Fontis-vallium ** al. Francarum-vallium., Sinanquæ præficitur abbas an. 1356. Eo ſedente Poncius Vigoroſi & uxor ejus Alaſaſia ſe ſuaque monaſterio conſecrant an. 1360. Demum vero factus eſt abbas Grandis-ſilvæ an. 1368. ex actis pontific. Avenion. & ſchedis D. Henrici Suarez.
XXIII. Ricanus Raimbaudi fit abbas Sinanquæ bulla Urbani papæ V. data pontificatus ejus anno ſexto, hoc eſt an. Chriſti 1368. ſedebat adhuc an. 1372.
XXIV. Johannes variis in chartis reperitur ab anno 1391. ad 1444. Prius tamen abdicaſſe videtur annis prægravatus, in gratiam ſequentis, retento nihilominus titulo.
XXV. Gaſpardus Nigrelli e monacho Sinanquenſi eligitur abbas an. 1440. favore ſuperioris veriſimiliter, & reluctantibus monachis, qui Johanne mortuo alium Gaſpardo ſubrogarunt.
XXVI. Berengarius Borgarelli an. 1445.
XXVII. Johannes II. de Ferreriis abbas Manſiadæ & commendatarius Sinanquæ annis 1450. 59. 60. & 63. XXVIII. Johannes III. Caſeleti, ordinis Ciſtercienſis monachus & doctor in Univerſitate Avenion. occurrit abbas ab anno 1475. ad 1506. Adfuit an. 1487. die 9. ApriliS & 1491. 20. Martii, comitiis generalibus Provinciæ. Fundavit an. 1495. & exſtruxit in urbe Avenionenſi collegium nuncupatum de Sinanque pro ſex abbatiæ hujus monachis theologiæ vel juri canonico ſtudentibus, quod etiamnum perſeverat ; ex hiſt. Universit. Avenion.
XXIX. Franceſcus de Stagno epiſcopus Rutenenſis abbas legitur ab an. 1509. ad 1529.
XXX. Petrus de Forlivio juris utriuſque doctor 1533. 1535. & 1541.
XXXI. Cæſar de Trivulce 1546.
XXXII. Elzias ſive Elzearius de Raſtellis epiſcopus Regenſis, abbas Sinanquæ reperitur ab an. 1566. ad 1596.
XXXIII. Antonius Michaëlis annis 1597. & 1599. œconomus monaſterii ex regio diplomate commemoratur.
XXXIV. Gaſpardus du Laurent juris utriuſque doctor, & archiepiſcopus Arelat. 1600. & 1611.
XXXV. Joſephus de Bertons filius Franciſci domini de Crillon & baronis S. Johannis de Vaſſoult, regis conſiliarii, abbatiam obtinebat adhuc juvenis an. 1632.
XXXVI. Philippus-Guillelmus d’Ancezurne de Caderouſſe 1650. & 1657.
XXXVII. Tuſſanus Roſe 1679. abbas etiam S. Petri Viennenſis deſignatus die 1. Nov. an. 1680.
XXXVIII. Armandus de Bethune 1683.
XXXIX. Chriſtophorus Pajot ſenator in parlamento Pariſ. hoc an. 1715. abbatia potitur.
ordinis S. Benedicti.
PArthenon S. Johannis ord. S. Benedicti exſtabat olim in vaſta ſolitudine diœceſis Cavallicenſis, ſub invocatione S. Marcelli ; deinde vero in ipſam urbem tranſlatus epiſcopalem a Johanne XXII. in hoſpitio quod fuerat quondam ordinis S. Johannis Jeroſolymitani, ſub patrocinio S. Johannis ſeu SS. Marcelli & Johannis de novo conditur. Cui denique bellis ingruentibus penitus deſtructo Urbanus papa V. ſacellum S. Catharinæ, cum quadam domo olim Templariorum, iterum exſtruendo conceſſit, ut docent nos eorumdem ſummorum pontificum litteræ in collectione inſtrumentorum Cavallicenſium editæC. IX. & X. p. 158.
Seriem abbatiſſarum ex veteribus ejuſdem monaſterii documentis eruimus, ut ſequitur.
I. Hermelina abbatiſſa S. Marcelli 1252. componit cum Bertrando rectore S. Trophi- mi, & 1154. cum Dulcia priorissa S. Hilarii.
II. Cæcilia I. 1327.
III. Maria I. ad quam Johannes papa XXII. litteras ſcripſit pontificatus ſui anno.xviii. ne ſanctimoniales ultra xxx. computata abbatiſſa, in monaſterio ſuſciperet. Memoratur etiam in quibuſdam inſtrumentis annorum 1333. 1334. & 1336.
IV. Rixendis de Villa-nova 1349. 1351. 1352. & 1355.
V. Margarita I. de Menerba occurrit in veteri charta anni 1360. prioratumque de Sennas confert an. 1368.
VI. Maria II. 1385. 1390. & 1391.
VII. Cæcilia II. 1409. & 1412.
VIII. Alaſaſia I. Carbonelle, antea ſacriſtiæ præfecta, 1421. 1427. & 1428.
IX. Alaſaſia II. Aymar 1442. 1446. & 1456.
X. Antonia de Podio ex prioriſſa 1457. & 1460.
XI. Gerſendis Jordane 1462. 1463. 1475. & 1485.
XII. Margarita II. de Sauſſaco 1486. & 1489.
XIII. Magdalena Albenaſſe, obiit an. 1524.
XIV. Margarita III. de Sauſſaco electa 7. Novembris 1524.
XV. Claudia de Morgiis 1530.
XVI. Aliſeta de Bordicis 1530. ſub qua etiam Agnes Paniſc ſe dicebat abbatiſſam.
XVII. Johanna I. Grinde, ſeu Grande ex moniali Siſtaricenſi S. Claræ 3. cal. Martii 1532. providetur de abbatia S. Johannis ; præerat adhuc 1562.
XVIII. Johanna II. de S. Sixto 1564. 1572. 1578. ceſſit an. 1582.
XIX. Janneta Andree electa 1582.
XX. Catharina I. de la Croix eximiæ ſanctitatis, monaſterium reformavit, effecitque ut deinceps triennales eſſent abbatiſſæ.
XXI. Franciſca I. d’Agard defuncta 1636.
XXII. Iſabellis I. de la Plane electa 1636. regebat 1642.
XXIII. Catharina II. de Fougaſſe de la Bartalaſſe. 1643.
XXIV. Iſabellis de la Plane 1646.
XXV. Pheliza I. de Cheylus 1649.
XXVI. Lucretia I. de Marin de S. Michel 1652.
XXVII. Pheliza de Cheylus 1655.
XXVIII. Lucretia de Marin de S. Michel 1658.
XXIX. Franciſca II. de Marc de Chaſteau-neuf 1661. & 1664.
XXX. Margarita IV. de Marin de S. Michel 1667.
XXXI. Lucretia de Marin de S. Michel 1668.
XXXII. Anna Millany de Cornillon 1674.
XXXIII. Iſabellis II. de Romani 1677.
XXXIV. Anna Millany de Cornillon 1680. 1683. obiit 26. Octobris 1684.
XXXV. Eliſabeth Ludovica de Silveſtre de Marignan 1684.
XXXVI. Maria Victoria de Suffren 1693.
XXXVII. Catharina Carola d’Athenoſy 1696. & 1699.
XXXVIII. Maria-Victoria de Suffren 1702. & 1705.
XXXIX. Catharina-Carola d’Athenoſy 1708.
- ↑ In actis editis hujus concilii nomina ſedium epiſcopalium tacentur. At in ms. codice Cartuſiæ Portarum D. Polycarpus legit : Cæſarius in Chriſti nomine Arelat. epiſcopus, & Philagrius .... Cabellicæ civ. epiſc. Prætextatus .... eccleſiæ Aptensis, &c. Contumelioſus .... de Regenſi civit. epiſcopus, &c.
- ↑ Sitas in diœceſi Forojulienſi prope Cannarum, quod contigit ſaltem aono mlxxv. quo Roſtagnus filius Berengarii donationem patris ſui ratam habuit.
- ↑ Jam prius præerat ſi conſtet quod legitur in Gallia Chriſtiana Fratrum Sammarthanorum tomo IV. abbatiam Sinaquæ diœceſis Cavellicenſis eum habuiſſe fundatorem ix. calendas Julias, anni 1148.
- ↑ In Gallia Ch. Samm. legitur annis 13. ſed mendum eſt, logique debet 23. ut ex ſequentibus patebit.