Gallia Christiana 1715 01/Addenda1

There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Gallia Christiana - T. 1 (1715)
Quædam addenda (col. 295-296)


QUÆDAM ADDENDA.


Addenda abbatibus Galliacensibus diœc. Albiensis.

GAudemarus abbas Galliacensis in necrologio veteri sancti Roberti de Cornilione notatur obiisse v. idus Julii, sed ignoramus quo anno. Omittitur in abbatum catalogo.


Notanda de Antonio LII. episcopo Mimat. col. 103.

Hujus episcopi electionem necquicquam a Ludovico rege XI. probatam esse diximus ; ubi legendum nequaquam. Sed hic perpendendum utrum Antonius ad episcopatum sit promotus Ludovico rege non probante. In manus nostras incidit epistola Pauli papæ II. ad hunc regem, in qua præfatur majestatem Christianissimam sibi commendasse per litteras Antonium de Panusia olim cantorem ecclesiæ Mimatensis, tunc episcopum Mimatensem, ut eum promoveret ad dictam ecclesiam quæ vacabat per antecessoris resignationem. Litteræ pontificiæ datæ sunt die 8. Januarii anno mcccclxviii. pontificatus anno 4. unde sequitur gratam fuisse regi promotionem hanc. At vero eam postea displicuisse Ludovico pene lego in his papæ verbis : Hortamur serenitatem tuam… ut ipsi Antonio moderno episcopo Mimatensi faveas in possessione prædicta ecclesiæ assequenda, quod nobis gratissimum erit, & tua serenitate dignum. Cur enim papa regem hortaretur, ut Antonio faveret, si eum novisset in id propensum ? Hanc pontificiam epistolam habuimus ex schedis nostrorum Sammarthanorum, qui eam erutam dicunt ex camera computorum.


Addenda abbatissis S. Saturnini.

In abbatissis S. Saturnini Ruthenensis omissa est Francisca de Ballaguier, reponenda post Annam de Castelnau, quæ est in catalogo undecima.