Franciscus Andronicus Tranquillus Antonio Werancio S.
Scis meas necessitates et tu jam in amplissima fortuna es: cuppas et alias res, quas Budae accepisti, vel earum pretium mittas mihi. Quod quidem facies si bonus vir es, ut hactenus fuisti, et memineris varias vices esse fortunae. Me tibi commendo et omnia bona tibi opto. Vale. Kesmarkii V. id. Julii MDXXXVIII.
Fontes
recensere- Verancsics Antal, Összes munkái, vol. 6: vegyes levelek 1538--1549, ed. Szalay László, Pest 1860, nr. 11, p. 20.