Fragmentum historicum de vita Hattonis et Berhardi (Dado Virdunensis)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Fragmentum historicum de vita Hattonis et Berhardi
saeculo X

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 132



Fragmentum historicum de vita Hattonis et Berhardi

Fragmentum historicum de vita Hattonis et Berhardi (Dado Virdunensis), J. P. Migne 132.0779B

Fragmentum historicum de vita Hattonis et Berhardi

132.0779A| Anno ab Incarnatione Domini nostri Jesu Christi octingentesimo nonagesimo tertio, regnante vero domino Arnulpho gloriossimo rege anno quinto, nostrae autem ordinationis decimo tertio, indictione nona, ego DADO, Virdunensis Ecclesiae episcopus, coepi tractare in animo meo varios praesentis saeculi casus, et priorum pontificum facta ad memoriam reducere et eorum a nostrae Ecclesiae fidelibus sedulo ac salubriter investigare. Idcirco etenim facta orthodoxorum praesulum litteris adnotavi, ut eorum memoria sit nobiscum aeterna quorum nomina in coelo credimus aeternaliter esse scripta.

Dominus igitur Hatto, antecessor noster, fuit temporibus Lotharii imperatoris, et item Lotharii filii ejus, et pervenit usque ad annum primum Caroli 132.0779B| regis. Qui pontifex venerandus multa memoria digna contulit Ecclesiae; de quibus pauca stylo commendare commodum duximus. Obtinuit namque apud regem Lotharium res per multa loca jacentes, id est in comitatu Virdunensi, Albere-villam, etc. Idem etiam venerabilis episcopus istam novam basilicam inchoavit; sed a successore ejus, avunculo videlicet nostro domino Berhardo episcopo honorifice perfecta est. Qui etiam temporibus Caroli regimen istius Ecclesiae suscepit, et usque ad tempus Ludovici Hermanici regis eam feliciter gubernavit. Nam (ut pauca de felicibus ejus actibus ad memoriam reducamus) iste inclytus pastor, dominus Berhardus, avunculus videlicet noster, in ecclesiasticis disciplinis ultra quam credi vel fieri possit, 132.0779C| ferventissimus exstitit, et episcopale ministerium, 132.0780A| et religiosam vitam admodum diligens, quamplurima isti ecclesiae contulit, quae nunc zelo ejus aeternaliter testimonium perhibent. Dedit et caetera.

In basilica etiam sancti Petri et sancti Vitoni posuit canonicos octo, et dedit illis res quae ad ipsam ecclesiam pertinent, sicut eas tunc in suo dominatu habebat; decimam quoque arietum, qui ad nostrum opus ex brasensi centena congruis temporibus accipiuntur. Dedit etiam ad ipsum altare unum sacerdotale vestimentum auro ornatum, platenam scilicet, id est ex dirotano, cum guttis, etc. Pallium quoque unum super ipsius sancti patroni posuit glebam, etc. Nos etiam, qui divina dispositione ejus successor et ipse domini Lodoici regis post avunculum nostrum istam ecclesiam gubernandam suscepimus, 132.0780B| et post mortem ejusdem dominum Carolum fratrem ipsius imperatorem suscepimus, et usque ad tempus domini Arnulphi gloriosissimi regis, nepotis scilicet eorum, jam pervenimus, quidquid mihi commissae ecclesiae in rebus et familiis, in omnibus ornamentis ecclesiasticis (Domino adjuvante) addere potui, huic operi addere saluberrimum duxi. Dedit, etc. Haec omnia solemni more supradictae ecclesiae dominus Carolus imperator delegavit, atque ad habendum perenniter concessit. Arnulphus quoque gloriosissimus rex dedit in proprium per auctoritatis suae praeceptum supradictae ecclesiae abbatiam, quae vocatur Montisfalconis, quae est in honore sancti Germani constructa, et in comitatu Dolmensi est sita, cum omnibus et sibi pertinentibus, 132.0780C| etc.