Fragmentum de partu Virginis

This is the stable version, checked on 20 Iunii 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Fragmentum de partu Virginis
Auctor incertus
Saeculo IX

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 96


Fragmentum de partu Virginis (Auctor incertus (Ratbertus Corbeiensis?)), J. P. Migne

Fragmentum de partu Virginis

(0227). . . . . . . secundum narrationem suam, quam luculenter definiens et breviter ante ait: Tu, inquit, clausum reliquisti uterum. Deinde addidit obscuriora mysterii, et ait: Dicam tamen quod in cubili naturae conficitur. In vulva igitur Virginis (0227A)sanguis genitalis et semen ejus humor fuit. Hujus sanguinis humorisque substantiam celatam carnem intus fecit: accessit quoque Spiritus sanctus, et haec quae fuerant ibi glutino commassata, animando formavit, formata quoque distinxit in formam hominis animatam, in qua Deus inclusus liniamentis suis tenebatur. Ecce dixi tibi, inquit, quemadmodum peperit; ita peperit quemadmodum ante concepit. In quibus nimirum dictis, si ad simplicitatem dictorum, et ad familiaritatem personarum attendas, lector, haec beati Augustini verba sunt. Si autem ad calumniantium astutias, nec Deus Verbum ullis inclusus est liniamentis corporeis, qui est immensus, quamvis totus in utero sit clausus factus homo, quia totus Deus totum suscepit hominem, in unitate personae, ut Verbum caro esset; nec se admiscuit, ut confunderetur substantia Verbi in carnem, ac si duo liquores adinvicem, sed ut uniret sibi suscipiendo hominem sine divisione et sine ulla commistione in Deum. Ac per (0227B)hoc ineffabiliter, licet fassus sit iste quod potuit, operatus est Spiritus sanctus, a quo conceptus est Christus: sicut est mater de qua conceptus est, ne duo dicantur patres. Caeterum de liquore seminis et de coagulo humoris, quod fuit in virtute et potentia Verbi, quodammodo, prout loqui fas est, eleganter est locutus, quoniam ipse est mons Dei ille in Psalmis, mons pinguis et coagulatus in utero Virginis: et non illi qui falso suspicati sunt montes incaseati, sed solus ex Virgine Christus mons est, in quo beneplacitum est Deo Patri habitare in finem (Psal. LXVII, 17). Et ideo per Spiritum sanctum jure dicitur coagulatus, quia sicut lac emulsus est, et concretus de humore vel sanguine, quod est, ut physici volunt, semen mulieris. Coagulatus est autem ac si ex lacte seminis, ut unus sit Christus, (0228)ex quo conceptus est Deus et homo potentia suae deitatis, et virtute quam ipse novit, quia sicut beatus Augustinus ait, conceptus in carne non est carnaliter factus, cujus ortus ex carne ubertatem attulit, integritatem parientis non abstulit. Quapropter, (0228A)charissimae, talia et hujuscemodi, ut hic praemonuit vir egregius, caute consideranda sunt, et prudenter intelligenda sunt. Deinde absque ambiguo corde credendum est, et ore confitendum, ut ait, quod Virgo Dei genitrix ita peperit quemadmodum concepit; id est, quia Virgo immaculata clausis concepit visceribus, sicut sacra confitetur Ecclesia, simili modo clausis et incorruptis peperit sine dolore, sine gemitu et sine tristitia et aerumna; sic quippe ut concepit peperit. Nec enim aliter decebat, quia non esset virgo incorrupta, neque flore virginitatis, ut sunt reliquae virgines, si esset vexata vel in partu. Unde beatissimus Leo in sermonibus de Christi Nativitate ita loquitur: Quod nova nativitate generatus sit, conceptus a virgine, natus ex virgine, sine paternae carnis concupiscentia, sine maternae integritatis injuria; quia futurum, inquit, hominum Salvatorem talis decebat ortus, qui et in se haberet humanae substantiae naturam, et humanae (0228B)carnis inquinamenta nesciret. Ac deinde ait: Oportuit ut novo nasceretur ordine, qui novam impollutae sinceritatis gratiam humanis corporibus inferebat. Oportuit ut primam genitricis integritatem nascens incorruptio custodiret, et complacitum claustrum pudoris, sanctitatis hospitium, virtus divini Spiritus infusa servaret; quae statu erant dejecta erigeret, confracta solidaret, et superandis carnis illecebris multiplicatam pudicitiae donaret virtutem; ut virginitas, quae in aliis non poterat salva esse generando, fieret in aliis imitabilis confitendo et renascendo. Nam, ut ipse testatur, haec nativitas, licet sit in eo natura consimilis, origo est dissimilis, quae humano usu et consuetudine, ut credimus, caret, quia divina potestate subnixa est, ut virgo concepit, virgo peperit, virgo permansit. (0229A)Non hic, inquit, cogitatur parientis conditio, sed nascentis arbitrium, qui sic homo natus est, ut volebat et poterat. Ubi si veritatem quaeris naturae, humanam cognosce materiam; si rationem scrutaris originis, virtutem confitere divinam. Item ipse in alio sermone, de ipsa eademque Christi nativitate: Nativitas, inquit, Domini nostri Jesu Christi omnem intelligentiam superavit, et cuncta exempla transcendit. Nec potest esse ulli comparabilis, quae est inter omnes singularis, quae denuntiatur ab archangelo esse sine damno pudoris. Beata fecunditas sacram virginitatem nec conceptu violavit nec partu. Superveniente quippe in ea Spiritu sancto, et Altissimi obumbrante virtute, incommutabile Dei Verbum de incontaminato corpore habitum sibi humanae carnis assumpsit, quae etiam nullum contagium de concupiscentia traheret, et nihil eorum quae ad animae corporisque naturam pertinent, non haberet. Quapropter recedant procul haereticorum (0229B)monstra opinionum, recedant infra suas tenebras insanarum sacrilegia falsitatum. Nos autem venerantes adoremus partum Virginis cum magis, et videamus atque intelligamus quod in principio erat Verbum apud Patrem, quod cum pastoribus Dominus ostendit nobis, in nullo dividentes visibilem ab invisibili, corporeum ab incorporeo, passibilem ab impassibili, formam Dei a forma servi, quia etsi unum manet ab aeternitate, aliud coepit a tempore; utraque tamen substantia sic in unam convenit personam, ut nisi fides credat, sermo explicare non possit. Hinc itaque Prudentius poeta suo praeludens carmine idipsum confirmat dicens:

Intactam thalami virtus divina puellam
Sincero afflatu per viscera casta maritat.
Incomperta ortus nativitas jubet ut Deus esse
Credatur Christus: sic conditus innuba virgo
Nubit Spiritui, vitium nec sensit amoris.
Pubertas signata manet gravis, intus et extra
Incolumis, florens de fertilitate pudica.
(0229C)Virginitas et prompta fides Christum bibit alvo

Cordis, et intactis condit paritura latebris. Ergo, inquam, pubertas signata manet gravis; virginitas non violatur, quia integritas hospitii non corrumpitur. Hinc est omnino quod sequitur: ipsa pubertas signata manet, intus et extra incolumis, florens de fertilitate pudica virginitas. Quod si intus et extra florens, incolumis manet, constat in nullo eam fuisse contaminatam, non in gemitu, non in dolore, non in ulla carnis aut sanguinis corruptione; si totam intus et extra floridam fuisse sine ulla molestiarum vexatione, dum concepit, dum gestavit, dum peperit, quia in iis omnibus florens, plena gratia, illaesa, et fecunda, intactis latebris paritura permansit. Quia ubi corrumpitur genitale secretum, nulla integritas, nulla virginitas manet matris, non naturae, non sexus; ubi pudor carnis violatur, non ullius flos integritatis. Porro partus iste genitricis Dei non fuit confusio matris de cujus ortu multitudo angelorum Gloria in excelsis (0229D)Deo canit (Luc. II, 14), sed honor et gaudium. Idcirco, sicut Petrus Ravennas in sermone suo monet, non te conceptus turbet, non te partus confundat auditus, quando virginitas quidquid est humani pudoris excusat. Quae hic, inquit, verecundiae laesio, ubi iniit divinitas cum amica sibi semper integritate consortium? Ubi est interpres angelus, fides pronuba, desponsatio castitas, dotatio virtus, judex conscientia, causa Deus, conceptus integritas, virginitas partus, virgo mater? Ac deinde in eodem: Stulte, inquit, unde sordes in virgine matre, ubi non est concubitus (0230A)cum homine patre? Unde sordes in ea quae nec concipiendo libidinem, nec pariendo est passa dolorem? Unde sordes in domo, ad quam nullus hospes accessit, sed solus ad eam fabricator Dominus venit, vestem quam non habebat induit, eamque sicut invenit clausam reliquit? Et sicut ille natus est solus inter mortuos liber, sic istius, ex qua natus est, matris pudor solus integer est. Et ideo nemo vestrum judicet humano modo, quod divino geritur sacramento. Nemo mysterium coeleste discutiat ratione terrena. Nemo ex usu tractet novitatis arcanum. Nemo quod singulare est ullo metiatur exemplo. Haec ille. Nos autem dicimus, quia omnino non esset virgo Maria, saltem ut sunt reliquae virgines, si esset vexata vel in partu. Nec puto quod ulla feminarum debet, teste conscientia, incorrupta vocari velle, etiamsi fas esset ei concipere sine viro, cum esset in partu tot corruptionibus pressa, quantis et quibus vexantur reliquae, cum pariunt, feminae. Alioquin quid prodesset, si esset virgo pudica in conceptu, (0230B)quae esset tam misera sub maledicto in partu, multis afflicta doloribus, et corrupta impudice satis pro peccato suis cruciatibus? Non esset utique talis virgo, talis et tam beata in partu, qualis fuerat in conceptu, si esset corrupta diris doloribus, ut corrumpuntur reliquae feminarum. Et non dico in partu, verum etiam nec post partum permansisset virgo. Et ideo quia non fuit hujusmodi partus sacratissimae virginis Mariae, ut isti asserunt, canit et orat beatissimus Ambrosius: Veni, ait, Redemptor gentium; ostende partum virginis: miretur omne saeculum: talis decet partus Deum. Non enim ait, ostende conceptum Virginis, sed partum, ut istos revincat erroneos, quod talis et tantus est, qualis Deum decet, et in quo miretur omne saeculum. Plus enim in partu, ut ita dicam, aliquid declaratur, quam in conceptu. Quia in partu tota incorruptio ostenditur Virginis; in conceptu vero non aliud quam quia Virgo sine coitu gravidatur. Poterat namque, ut isti volunt, si lege (0230C)humana nasceretur ex ea, demum vel in partu corrumpi, ita ut ipse conceptus homo feminea intacta corrumperet viscera. Sed quia in partu omnino fuit incorrupta, probatur ex hoc quia et in conceptu. Et ideo beatus Ambrosius non ignarus tanti mysterii exorat et exoptat, ut ostendatur partus virginis, quem isti ignorant, ut in utroque monstretur virgo; quia si esset ut isti asseverant, beata Maria virgo non esset, neque partus ejus talis esset ut deceret Deum, quia communis esset. Et si communis esset lege caeterarum mulierum, sub maledicto esset, sub quo pariunt omnes filiae Evae. Et ideo non esset in quo miraretur omne saeculum, sed in quo et cum quo lugeret, quod absit, omnis mundus. Nunc autem quia claustrum pudoris permanet, ut iste testatur, in partu corrupta non est. Et ideo ipse est qui repromissus est, de quo Isaias vates ait: Ecce virgo concipiet, et pariet filium (Isai VII, 14). Virgo utique concipiet et pariet virgo, quia omnis divinitas Verbi, etsi virginis uterum non abhorruit, (0230D)virginitatem tamen ejus in nullo corrupit, nec in partu, nec in conceptu. Quapropter si se tantum humiliavit, ut formam servi acciperet, noluit corrumpere matrem, qui venerat sanare corrupta, ut esset partus ejus mirabilis, in quo miretur omne saeculum: quod non faceret, si esset communis. Hoc namque est illud insigne miraculum, de quo praefatus propheta canit: Quia ipse Dominus dabit vobis signum (Ibid.). Ipse quidem per se et non per alium. Dederat namque multa signa per sanctos Patres, et patriarchas; sed hoc unum per seipsum dedit, quod valde mirabile (0231A)est, ita ut miretur in eo omnis mundus, eo quod sit ineffabile. Et si signum est ut repromissum erat, sic completum est, ut natura nascentis comprobetur ex Virgine, et signum, quod ipse dedit, per se mirabile praedicetur ex divinitatis operatione. Hinc sane insaniunt, qui hanc geminam operationem in Christo ubique non intelligunt, vel non credunt, in quo nec divinitas sine homine operata est, nec humanitas sine divinitate Verbi. Et ideo ubicunque excellit divina virtus in homine Christo, divini Verbi est sacramentum; ubi vero humana operatur natura in eo, quia formam servi suscepit, divini Verbi exinanitio, ita ut in nullo divisus inveniatur Christus, in nullo confundatur duarum naturarum gemina operatio. Et ideo Christus, juxta Isaiae vaticinium, totus est positus in signum populorum (Isai. XI, 10). Et non in qualicunque signo, sed, sicut Simeon ait, in signum cui contradicetur (Luc. II, 34), quod adhuc hodie comprobamus fieri. Et si ei ubique hactenus contradicitur, etiam in partu nativitatis. Nec (0231B)mirum si contradictores istos habeat, cui repugnant et contradicunt omnes adversarii consortes Antichristi. Et ideo tales et hujuscemodi pestes nec immerito cum Antichristo exsecramus, quia quorum una est perfidia in calumniando, una erit poena damnationis in perseverando. Idcirco quatenus cessent fratres nostri a talibus, et canant nobiscum fideliter cum sancto Ambrosio: Veni, Redemptor gentium: ostende partum Virginis; miretur omne saeculum, talis decet partus Deum. Talis utique qualem Christi confitetur Ecclesia, et non qualem isti autumant et confingunt sibi mendose. Non in quo confundatur pudor virgineus, sed in quo miretur omne saeculum, et collaudetur Deus. Non qui materna corrumpat viscera, sed qui corrupta restauret, et innovet universa. Quoniam hoc est novum illud miraculum, juxta Jeremiam, quod Dominum facturum repromittit super terram (Jerem. XXXI, 22), non in quo vetustas peccati desaeviat corrumpendo virginea membra, sed (0231C)in quo renoventur omnia. Unde Augustinus in Epistola ad Ephesios: Quid enim in homine, qui a Salvatore nostro assumptus est, non novum fuit? conceptus, nativitas, partus, infantia, doctrina, vita, virtutes. Et ideo ex toto jure novum dicitur, sicut in conceptu, ita et in partu. Quoniam si esset in eo partu aliqua corruptio, esset peccati contaminatio, pro quo desaeviret in Maria antiqua maledictio. Quia si maledictio illa adhuc in Maria viguit, adhuc et ipse Christus, ut saepe dictum est, sub maledicto fuit. Sed quia solus inter omnes liber fuit a culpa, libere egit in nascendo ex Maria, libere et in omnibus pro quibus venit. Alioquin si ipse ex matre coinquinatus esset, aut materna viscera quasi pro peccato corrumperet, et sordibus ex vitio primae damnationis coinquinaret, non esset Dei Filius, sed adoptivus, ut caeteri; quinimo nec adoptivus, et nullus esset per quem adoptaretur ipse, si non esset proprius. Nunc autem, sicut beatus Augustinus testatur in omnibus libris (0231D)suis, ex quo coepit esse, sine dubio in utero Virginis Filius Dei unicus esse coepit. Sed esse coepisse dicitur, non secundum id quod Deus est, sed per id quod homo fieri temporaliter est dignatus. Nam qui semper erat Deus, ipse coepit esse homo: non aliter ipse quam Christus Deus est homo; unde ab omnibus, sicut et ab ipso, ubique unicus Dei Filius praedicatur. Hinc quoque in epistola sua ad Petrum: Quibus, inquit, verbis explicabitur carnis illius excellentia singularis, cujus divina est ex ipsa sui perceptione persona? Quia sic Verbum caro factum, ut in una (0232A)persona esset cum carne sua Unigenitus ac sempiternus Deus ipsa suae carnis conceptione conceptus. Ipse unigenitus dum conciperetur, veritatem coepit carnis ex Virgine. Et ista est, inquit, clausula, quod Deus factus est filius virginis Mariae, et Maria virgo mater facta est Unigeniti Dei. De quo sane mysterio Cyrillus ad Nestorium ita unum Christum confitetur, scilicet Deum et hominem, non tanquam hominem adorantes cum Verbo, ne per hoc divisio quaedam Spiritus introducatur; sed unum eumdemque adorantes in unitate personae, quia non alienum a Verbo corpus suum est, neque divisum; quia Verbum caro factum est, et homo in Deum ita counitus et assumptus, ut unus sit Deus, cum quo jam ipse etiam assidet Patri in Trinitate perfectus. Et ideo non Deus recens, neque homo purus; sed unus integer Christus cum Deo Patre, et cum Spiritu sancto colitur et adoratur. Quod sane mysterium non maledictionis est fructus, non concipientis gemitus, non dolor parturientis, non adoptio ventris. Et ideo non est ille (0232B)adoptivus filius, sed adoptator, ut ita dicam, caeterorum; quia non in iniquitatibus concepit eum Virgo mater, neque in delictis peperit, sicut reliquae pariunt mulieres, quae conceptum de Spiritu sancto, et natum, unum in utraque natura Deum veraciter peperit; quae ut in conceptu ita et in partu virgo permansit, quod nulli alteri unquam contingere potuit; quia quidquid corruptio humana in corruptis generat visceribus incorruptum esse non potest. Ideo corruptae naturae filii de concubitu iniquitatis concepti, et in delictis de matris utero cum doloribus projecti, non aliud esse queunt quam irae filii. Hinc ergo est quod regenerantur ex aqua et Spiritu sancto, ut per hanc regenerationem solvantur ex Christi gratia a delictis primae damnationis, et adoptentur in filios Dei. At vero Christus non adoptivus, sed proprius Dei Filius in plenitudine temporum venit, missus a Patre, natus ex muliere, factus sub lege (Galat. IV, 4), qui solus non eguit regenerationis (0232C)sacramento, neque renasci, quoniam conceptus et natus non aliud fuit quam proprius Dei Filius, qui nobis per adoptionis gratiam sua dignatus est benignitate per lavacrum regenerationis largire fraternitatis consortium. Unde Joannes: Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 12). Quam sane potestatem a Patre genitus ipse ex sua natura in se habuit, et non aliunde, ut proprius esset Dei Filius, et dare quibus vellet gratis adoptionis gratiam. Et quia ita est, absit ut Christus ita natus credatur ut caeteri, sicut nec conceptus, quia Filius Dei est unicus de Patris natura genitus. Quapropter audiant tam stulti disputatores, et non ascribant vile aliquid, aut foedum in Maria, vel triste, sed gaudium; non dolores, sed salutis gratiam in ortu Salvatoris. Audiant jam impletum in partu Virginis quod Habacuc propheta valde perspicuus olim cum pavore et exstasi a longe cernebat tremebundus: Domine, audivi auditum tuum et timui, (0232D)consideravi opera tua et expavi (Habac. III, 2, sec. LXX). Ac deinde: In medio duorum animalium cognosceris. Cognosceris autem quia dicit, insinuat quod priusquam nasceretur de Maria, non satis notus erat. Unde vellem isti tam religiose intenderent et considerarent partum Virginis, quem propheta talis et tantus a longe futurum praenoscit, qui prae admiratione pavens ac tremens dicit: Domine, audivi auditum tuum, et timui. Et ut ad te loquar, quid audisti, sanctissime Vates? Quaeso, indica nobis, quid audieris, quod cum tanto stupore miraris, vel quid ex eo (0233A)auditu, quod tantum contremiscis? Non enim loqueris ex usu ineffabilia, quae cernis. Quia dicis auditum tuum audivi, non puto quod consuete loqueris; vocem enim nos audivimus alicujus, et non auditum, quia auditus alterius non est, nisi ejus cujus et in quo est. Et ideo forte auditus tuus potius res est quam sonus, imo vox quam conversus Joannes vidit (Apoc. I, 12). Hanc tu forte vocem considerans cernis Verbum consubstantiale, pro quo sic pavescis; ac per hoc unum est quod audis, et quod conspicis. Pro qua profecto voce et auditu valde perterritus sic exclamas. Sed ne forte nos extraneos relinqueres ab hujusmodi intellectu, continuo addis dicens: In medio duorum animalium innotesceris, dum appropinquaverint anni cognosceris, dum advenerit tempus ostenderis. Ecce quam patenter insinuas quid audieris. Audisti itaque Verbum Patris, et conspexisti non auditu auris, sed auditu mentis. Et hoc est opus mirabile, quod consideras. Considerabat enim mysterium incarnationis ejus, et partum sacrae Virginis. Ideo ait: In medio duorum (0233B)animalium praesepe recognosce; et cum appropinquaverint anni, et advenerit tempus, plenitudinem intellige pariendi, quando Deus Pater, juxta Apostolum (Galat. IV, 4), misit Filium suum factum ex muliere, factum sub lege; quia tunc innotuit credentibus quod absconditum erat saeculis et generationibus, et cognitum est quod nondum fuerat revelatum, et ostensum quod semper erat occultum. Unde Isaias: Tu es, inquit, Deus absconditus, et nos nesciebamus te (Isai. XLV, 15). Erat quidem Deus, sed absconditus. Sciebant autem plures quod esset Deus unus, sed nesciebant quod esset Filius. Idcirco recte nec Pater cognoscebatur; sed cum venit plenitudo temporis, innotuit seipsum et declaravit Patrem. Agnito itaque Filio, agnitus est et Pater. Ostensus tamen primum in praesepio est per stellam in medio duorum animalium, quando et annuntiatum est per angelum, quod ipse sit Filius Altissimi. Haec est namque visio illa mirabilis, et auditus valde ineffabilis. (0233C)Haec est ipsa eademque contemplatio, quam vidit Isaias, quando ait: Puer natus est nobis, et filius datus est nobis (Isai. IX, 6). Nobis quidem natus, et non sibi, sicut et datus, qui semper erat cum Patre natus. Et qui erat Patri coaeternus unigenitus in natura deitatis, ipse unus idemque ex tempore natus per Virginem, et datus est nobis. Nobis quidem natus, et non sibi, quia coaeternus Patri erat Filius. Quapropter cessent vaniloqui dicere, quod communi lege sit natus de Virgine, super quem omnes mirantur prophetae, cujus nativitatem in saeculo cum audiunt, timent et gaudent, pavent et adorant, silent et narrant, laudant quod explere nequeunt. Unde laudemus et nos, charissimae, et credamus quidquid est ad liquidum in hoc partu, quod penetrare sensibus et intelligere non valemus. Occurrite, sponsae Christi, ad partum Virginis et ad praesepium. Videte, quaeso, miraculum; videte de Verbo hoc cum pastoribus, adorate cum magis, quia (0233D)Verbum quod erat in principio apud Patrem, jacet in praesepio caro factum: et quod in praesepio tunc jacuit, nunc in dextera Patris residens regnat. Quapropter non nobis vilis videatur sponsus qui in stabulo tam humiliter jacet, cui obsecundat Gabriel, et collaudant angeli, cui stella famulatur, et totus deservit mundus. Nolite, obsecro, cum istis perscrutari latebras virginei partus, quasi corruptas, quia et ipsi defecerunt (0234A)scrutatores scrutantes scrutinium vanitatis (Psal. LXIII, 7); quia talia sentiunt, qualia Domini matrem non decent. Sed venite cum gaudio, et videte procedentem Dominum planissima fide tanquam sponsum de thalamo suo; non, ut isti garriunt, doloribus virginea membra corrumpentem, nec genitale matris secretum violantem, sed divinitus exsultantem, ut Propheta canit, et procedentem libere de aula ventris, tanquam sponsum de thalamo suo, quia pervius factus est ei uterus clausus. Cujus nimirum egressus a summo coelo fortis narratur ad currendam viam, et recursus usque ad sedem Patris (Psal. XVIII, 6). In quibus totus vobis virginibus et Ecclesiae suae festivus procedit sponsus, exsultans ut gigas, ut sibi laetus ducat uxorem. Et ideo non sunt audiendi, qui dicunt quod quando processit de utero Virginis quasi sponsus alacer, tunc doloribus afflixerit matrem, corruperit viscera, violaverit pudicitiam, multiplicaverit tristitias et aerumnas, auxerit gemitus. Quod si omnino ita esset, non satis (0234B)probabiliter diceretur Dominus tanquam sponsus procedens de thalamo suo; nam sponsus quando procedit de thalamo suo, semper jucundus et alacer gaudet videri. Nec dubium quin uterus Mariae virginis ipse sit thalamus, in quo sponsi ac sponsae, cum caro fit Verbum, foedera junguntur nuptiarum. Non enim, sicut testatur Cyrillus, caro Christi vel corpus thalamus vel templum debet intelligi, sed uterus Virginis, quia in Christo non duae sunt personae, sicut nonnulli haereticorum voluerunt: quoniam non sic creatura, ut sanctus iste testatur, in societatem sui creatoris assumpta est, ut ille habitatoris, et illa habitaculi teneat locum; sed ut ita naturae duae alteri altera uniretur, et in tantam conveniant unitatem ut utriusque diversitas unus idemque sit filius. Propterea cum nascitur homo de Maria virgine, non purus homo, neque communi lege naturae, sed Deus Dei Filius, non cum eo, sed in eo nascitur. Sicut et cum solvitur templum corporis (0234C)Christi ex Evangelio, et resuscitatur, Deus homo solvitur in mortem, et Deus homo resuscitatur ad vitam. Non enim ita solvitur hoc templum, ut separetur a Verbo, sed sic solvitur, ut possit Deus pati et mori in homine. Quoniam, sicut beatus Augustinus ait, ut ipse qui natus est de Patre, Deus Verbum natus est, et de matre Verbum caro factum est. Unus igitur atque idem Deus, Dei Filius, natus ante saecula, natus et in saeculo, et utraque nativitas unius est Filii Dei. Verumetiam, inquit, de eodem matris utero idem Deus homo exivit, et in sepulcro idem Deus homo factus jacuit, et ab inferis idem Deus homo die tertia resurrexit. Quapropter, quaeso, audiant, quia in nullo ex quo conceptus est Deus homo, solvitur Christus; alioquin, sicut ait Joannes apostolus, qui solvit Jesum Christum, hic non est ejus, sed hic est Antichristus (I Joan. IV, 3). Idcirco cessent a talibus deliramentis, et confiteantur cum sanctis Patribus sic eum esse natum de virgine Maria, (0234D)ut dignatus est et ut decuit Deum; nullas ascribant sacratissimae matri contumelias intulisse, non gemitus, non dolores, non aerumnas, non ullas viscerum vexationes, non ullas dirae tristitiae corruptiones, quia haec omnia, sicut saepe dictum est, in prima origine illatae sunt vindictae et retributiones justissimae primae praevaricationis. A quibus omnibus beata virgo Maria quantum est aliena a culpa, tantum procul (0235A)dubio libera fuit a doloribus, et a poena. Qua de causa, charissimae, exsultate in Domino et congaudete, quia tantae gratiae comparticipes factae estis; congratulamini, quia non solum castitatem, verum et virginitatem integram illibatamque sponso vestro Deo religiose satis admodum vovistis. Unde quia tali ac tanto sponso, dilectissimae, dicatae estis, servate immaculatum connubium vestrum, et dotalia jura, quae non nisi fide integra et operibus servantur. Exorate, quaeso, pro me, quia dignus non sum vobiscum ante thronum hujus virginis dulcia cantica frequentare dramatis, saltem mihi venia donetur vestris intercedentibus meritis. Deinde, obsecro, agite precibus hoc munus quamvis subulco vobis sermone dicatum, virgo beata vestro dignetur obsequio suscipere, quia, ut scitis plenissime, nostris non eget laudibus, quam omnis illa supernorum (0235B)societas hymnidicis indesinenter celebrant melodiis; (0236A)neque jam ullis potest obfuscari calumniis, quae gloriosa super choros angelorum sublimata, veneratur ab omnibus, et dum adorant et collaudant Filium Dei, ipsum eumdemque ejus confitentur filium, et recognoscunt non alium esse, qui coaequalis et substantialis Deo Patri credatur et adoretur ab omnibus, quam qui natus est de utero Mariae virginis. Et ideo, sponsae Christi, sic respicite ad cunas, et ad praesepium, ut eum semper consedere intelligatis in dextera Patris, non jam vagientem inter crepundia, neque pendentem in cruce, sed regnantem super omnia, cui data est, ut ipse testatur, omnis potestas in coelo et in terra (Matth. XXVIII, 18), cui flectitur omne genu coelestium, terrestrium, et infernorum, et omnis lingua confitetur, quia Dominus Jesus Christus sponsus vester in gloria est Patris (Philipp. II, 10). Amen.

ALIUD FRAGMENTUM EX LIBELLO DE PARTU VIRGINIS. Prout est in Editione Feu-ard. et Cod. Ameliano, in quo exoraium potius cujusdam sermonis ad populum continetur. (0235)

(0235B)Quotiescunque, dilectissimi, vobis aliquid pro amore Creatoris nostri in ejus creatura dignis laudibus praedicatur et extollitur, ad ejus procul dubio laudem refertur, qui auctor creaturarum est, ut de creatura sua factor intelligatur et laudetur; quoniam, juxta Apostolum, invisibilia Dei per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur (Rom. I, 20); sicuti, ut ita dicam, fieri solet in quodam laudabili et mirabili artificio, dum quidquid in eo multis et magnis laudibus effertur, totum ad gloriam et laudem manus artificis jure inspicitur. Sed longe incomparabiliter (0235C)Deus laudandus est in sanctis suis, et in omnibus operibus suis praedicandus. Hinc quoque David: Laudate Dominum, inquit, in sanctis ejus, laudate eum in firmamento virtutis ejus (Psal. CL, 1). Quod ut digne possit fieri, fides prius adhibenda est, quoniam omnia opera ejus in fide; deinde intelligentia requirenda; alioquin, nisi credideritis, sicut Isaias ait, non intelligetis (Isai. VII, 9). Intelligibilia autem Dei per ea, ut dictum est, creaturarum quae facta sunt et fiunt in sanctis ejus, digne in fide cum pietate (0236B)devotionis considerata intelliguntur, intellecta vero ad plenum vere laudantur (Rom. I, 20). Quae nimirum laus in conspectu Dei et angelorum ejus tanto amplius gratificatur, ut acceptior fiat, quanto in eisdem sanctis et veris operibus Deus sapienter fide creditur, et intellectu pie videtur. Hinc quoque David valde gratulabundus, tertio repetendo exhortatur dicens: Psallite Deo nostro, inquit, psallite regi nostro, psallite (Psal. XLVI, 7); Patri videlicet ac Filio; et ut Deus Trinitas commendetur una cum Spiritu sancto, psallite, inquit, sapienter (Ibid., 8). De quibus profecto (0236C)quisque non recte intelligit aut credit, non dico sapienter, verum nec utiliter, sed in vanum psallere videtur. Ideo, dilectissimi, adhibete diligentiam in omnium sanctorum festivitatibus, maxime vero in hac celebritate genitricis Dei, ut bene intelligendo ac recte vivendo, in ejus laudibus digne assistere, et sapienter Deo psallere possitis; quoniam quidquid genitrici ejus officiosissime impenditur, illi nimirum impenditur, cui jure patet omne clausum . . . .