Migne Patrologia Latina Tomus V
VicPet.FrDeFaM 5 Victorinus Petavionensisfl. 250 Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
INCIPIT TRACTATUS VICTORINI, DE FABRICA MUNDI.
COGITANTI mihi, una cum animo meo conferenti, de fabrica mundi istius, in quo clausi tenemur, etiam velocitas fabricae istius haec est; sicut in libro Moysis continetur, quem de conditione ipsius scripsit, qui Genesis appellatur. Totam molem istam, Deus sex diebus in ornamento majestatis suae expressit, septimo quibus benedictione. . . consecravit. Idcirco igitur, quoniam septenario numero dierum et coelestia et terrestria reguntur, principii loco, de hac septimam ad omnium septimanarium rigionum metibor, et prout potuero, virtutis diem in eam consummationem conabor exprimere.
In principio fecit Deus lucem, eamque duodenario mero horarum, die noctuque, divisit, idcirco videlicet, ut laboribus hominum requies locum noctem dies superduceret, rursus dies supervinceret; hac se alterna vice labor quetis refoveretur, quies exercitatione rursus diei temperaretur. Quarto die fecit duo luminaria in coelo, majus et minus, ut alterum praeesset diei, alterum nocti (Genes., I, 16, 17), solis et lunae; caeteraque sidera posuit in coelo, ut lucerent super terram, et discernerent tempora et annos et menses et dies et horas per stationes.
Nunc ratio veritatis ostenditur, quare dies IIII, tetras nuncupatur; quare usque ad horam nonam jejunamus , usque ad vesperam, aut superpositio usque in alterum diem fiat. Mundus itaque iste ex quatuor elementis constat, igne, aqua, coelo, terra. Haec igitur quator elementa temporum tetradem faciunt. Sol quoque et luna per anni spatium quatuor tempora efficiunt, veris, aestatis, autumni, hyemis; et haec tempora tetradem faciunt. Et ut ex ea re longius enarrem, ecce quatuor animalia ante thronum Dei (Apoc., IV, 6). quatuor evangelia, quatuor flumina in paradiso fluentia (Gen., II, 10), quatuor generationes populorum, ab Adam usque ad Noe, a Noe usque ad Abraham, ab Abraham usque ad Moysem, a Moyse usque ad Christum Dominum, Filium Dei; et quatuor animalia (Apoc., IV, 7) hominis, vituli, leonis, aquilae; et quatuor flumina (Gen., II, 11), Fyson, Geon, Tygris, Euphrates. Homo Christus Jesus auctor eorum, quae supra memoravimus, tetrade ab impiis comprehensus est. Itaque ob captivitatem ejus tetradem ob majestatem operum suorum, et tempora humanitatis salubria, frugibus laeta, tempestatibus tranquilla, decurrant, ideo aut superpositionem facimus.
Die quinto terra et aqua foetus suos ediderunt. Die sexto creata sunt, quae deerant; ac sic Deus hominem de humo instruxit, dominum omnium rerum, quae super terram et super aquam creavit. Prius tamen angelos atque archangelos creavit, quam hominem finxit, spiritalia terrenis anteponens. Prius enim lux, quam coelum et terram. Hic dies sextus parasceve appellatur, praeparatio scilicet regni; Adam enim quem ad imaginem et similitudinem suam consummavit. Idcirco autem prius opera sua consummavit, quam angelos creavit, et hominem fabricavit, ne forte adjutores se fuisse falsa dictione asseverant. Hoc quoque die ob passionem Domini Jesu Christi aut stationem Deo, aut jejunium, facimus. Die septimo requievit ab omnibus operibus suis, et benedixit eum et sanctificavit. Hoc die solemus superponere; idcirco, ut die Dominico cum gratiarum actione ad panem exeamus. Et parasceve superpositio fiat, ne quid cum Judaeis sabbatum observare videamur, quod ipse Dominus sabbati Christus per prophetas suos odisse animam suam dicit (Is., I, 13, 14); quod sabbato corpore suo resolvit: prius autem, cum ipse Moysi praeciperet, ne circumcisio diem octavum praeteriret, quae die sabbato plerumque incurrit, sicut in evangelio scriptum legimus (Joan., VII, 22). Moyses prospiciens duritiam populi illius (Mat., XIX, 8), idcirco die sabbati legebamus (Ex., XVII, 9, 12; Col., II, 14), et seipsum crucifixit. Et praelio quae, ab allophylis sabbato (I Mac., II, 31--41), ut caperentur, et velut severitatem legis ad devetando disciplinam formarentur.
Et ideo David in Psalmo sexto pro die octavo Domino rogat ne in ira, neque in furore (Ps., VI, 1), suo arguat eum, aut judicet; hic est enim revera futuri illius judicii dies octavus, qui extra ordinem septimanae dispositionis excessurus est. Jesus quoque Nave, successor Moysis, et ipse sabbatum resolvit, die enim sabbati praecepit filiis Israel (Jos., VI, 3), ut muros civitatis Hiericho tubicinibus circuirent, et bellum allophylis indicarent. Matthias (Mathathias. interp. Vulgat. ) autem princeps Judae sabbatum resolvit; nam praefectum Antiochi regis Syriae sabbato occidit (I Macc., II, 26, 40, 41), et allophylos sua persecutione subjecit. Et apud Matthaeum scriptum legimus; Esaias quoque et caeteri collegae ejus sabbatum resolverunt (Mat., XII, 3). Ut verum illud et justum sabbatum septimo milliario annorum observaretur. Quamobrem septem diebus istis Dominus singula millia annorum adsignavit, sic enim cautum est, In oculis tuis, Domine, mille anni ut dies una (Ps. LXXXIX, 4). Ergo in oculis Dei singula millia annorum constituta sunt, septem enim habeo oculos Domini (Zach., IV, 10). Quapropter, ut memoravi, verum illud sabbatum, et septem millia anni quo Christus cum electis suis regnaturus est. Septem quoque coeli sunt illis diebus conveniunt; sic enim cautum est; Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Ps., XXXII, 6). Hi septem spiritus. Nomina sunt eorum spiritus, qui supra Christum Dei requieverunt, ut apud Esaiam prophetam cautum est. Et requiescit super eum spiritus sapientiae, et intellectus, spiritus consilii, et virtutis, spiritus sapientiae et pietatis, et replevit illum spiritus timoris Dei (Is., XI, 2, 3). Summum ergo coelum sapientiae, secundum intellectus, tertium consilii, quartum virtutis, quintum scientiae, sextum pietatis, septimun timoris Dei. Ex hoc ergo, tonitrua mugiunt, flumina extenduntur ignes conglobant, trabes ardentes apparent, sidera radiant, comae horribilis curabitur. Nonnunquam accedit etiam sol et luna invicem visitantur; atque illa ultra formibilia, lumine radiantia in acie aspectu ejus, efficiunt. Auctoritatem totius creaturae justus; Verbo cognomen est ei, sic enim dicit pater ejus, Eructatum est cor meum verbum bonum (Ps., XLV, 1). Joannes evangelista sic dicit: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; hoc erat in principio apud Deum: omnia per ipsum facta sunt, et sine eo factum est nihil (Joan., I. 1, 2, 3). Ergo primus factus creaturae est, secundus hominis humani generis, ut ait apostolus (I Cor., XV, 45, 47). Hoc igitur Verbum, cum lucem fecit, sapientia vocatur; cum coelum, intellectus; cum terram et mare, consilium; cum solem et lunam caeteraque clara, virtus; cum terram ac mare excitat, scientia; cum hominem finxit, pietas; cum hominem benedicit et sanctificat, timor, Dei nomen habet.
Ecce septem cornua agnuli (Apoc., V, 6), septem oculos Dei (Zach., IV, 10); septem oculi (Apoc., V, 6) stagnei septem spiritus (Apoc., IV, 5); septem faces ardentes ante thronum Dei (Apoc., IV 5); septem candelabra aurea (Apoc., I, 13); septem oviculae (Levit., XXIII, 18); septem mulieres apud Esaiam (Is., IV, 1); septem ecclesiae apud Paulum, (Act., VI, 3), septem diacones; septem angeli ( Plus semel Apoc. ), septem tubas (Jos., VI, vel Apoc., VIII); septem signacula libri (Apoc., V, 1.) septem septimanae, quibus pentecoste concluditur; septem septimanae apud Danielem (Dan., IX, 25); item quadraginta tres septimanae apud Danielem; apud Noe septem omnia munda in arca (Gen., VII, 2); septem vindictae de Cain (Gen., IV, 15); septem anni remittendi debiti (Deut., XV, 1); lucerna cum septem orificiis (Zach., IV, 2); septem columnae sapientiae in domum Salomonis (Prov., XI, 1).
Nunc igitur de inerrabili gloria Dei in providentia videas memorari; tamen, ut mens parva poterit, conabor ostendere. Ut Adam illum per septimanam reformaverit, atque universae suae creaturae subveniret, nativitate filii sui Jesu Christi Domini nostri factum est. Quis itaque lege Dei doctus, quis plenus Spiritu sancto, non respiciat corde, ea die Gabriel angelum Mariae virgini evangelizasse, qua die draco Evam seduxit; ea die Spiritum sanctum Mariam virginem inundasse, qua lucem fecit; ea die in carne esse conversum, qua terram et aquam fecit; ea die in lacte esse conversum, qua stellas fecit; ea die in sanguine, qua terra et aqua foetus suos ediderunt; ea die in carne esse conversum, qua die hominem de humo instruxit; ea die natum esse Christum, qua hominem finxit; eadem die esse passum, quo Adam cecidit; ea die resurrexit a mortuis, qua lucem fecit. Humanitatem quoque suam septenario numero consummat, nativitatis, infantiae, pueritiae, adolescentiae, juventutis, perfectae aetatis, occasum. Judaeis quoque humanitatem suam etiam his modis ostendi, cum esurit, sitit, cibum potumque dedit, cum ambulat, eas esse scit, cum super cervicalem dormivit (Marc., IV, 38); cum autem freta aut procella pedibus ingreditur, ventis imperat, aegros curat, et claudos reformat, caecos eloquentia instituit videte Dominum se esse nuntiari ejusdem.
Duodenario numero dicere ut supra memoravi, per duodenas horas bifarie divisus est lucis et noctis, per has namque horas, menses et anni et tempora et saecula computantur. Constituta sunt itaque sine dubio autem diei angeli duodecim, noctis angeli duodecim, pro numero scilicet horarum. Hi sunt namque XXIIII testes dierum et noctium (Apoc., IV, 4), qui sedent ante thronum Dei, coronas aureas in capitibus suis habentes, quos in Apocalypsis Joannis apostoli et evangelistae seniores vocat, idcirco quia seniores sunt et aliis angelis et hominibus.
EXPLICIT TRACTATUS VICTORINI DE FABRICA MUNDI.
NOTAE. Primus ex codice Lambethano edidit Gul. Cavius in (Historia Litter., tom. I, p. 148.)
Interpretationem quae sequitur, Esaiae, c. VI, comm. 2, commemorat S. Hieronymus, epist. ad Damasum, t. III, p. 518, ed. Martianaei.
Sex alae uni (ex Seraphim), et sex alae alteri (Isa. VI, 2), Victorinus noster duodecim apostolos interpretatus est.
De S. Victorini Interpretatione Ecclesiastis, c. IV, comm. 13, ita S. Hieron., Comm. in Ecclesiast. ad loc., t. II, p. 741.
Origenes et Victorinus non multum inter se diversa senserunt. Post generalem enim illam sententiam, quae omnibus patet, quod melior sit adolescentulus pauper et sapiens, quam rex senex et insipiens, et quod frequenter evenit, ut ille per sapientiam suam etiam de carcere regis egrediens imperet pro dominatore perverso; et rex insipiens perdat imperium, quod tenebat: super Christo et Diabolo hunc locum interpretati sunt, quod puerum pauperem et sapientem, Christum velint puerum, juxta illud, magnum tibi est vocari te puerum meum (Isa., XLIX, 6); pauperem vero, quia pauper factus est, quum dives esset (II Cor., VIII, 9); et sapientem, quia proficiebat aetate et sapientia et gratia apud Deum et homines (Luc., II, comm. ult.). Iste natus est in regno senis, etc.
De Victorino ita scribit S. Hieronymus, Advers. Helvidium, t. IV, p. 141.
De Victorino id assero, quod et de Evangelistis, fratres eum dixisse Domini, non filios Mariae: fratres autem, eo sensu, quem superius exposuimus, propinquitate, non natura.
De Sententia quadam Victorini, aliorumque, ita S. Hieron. De Viris Ill., c. 18.
Hic (Papias) dicitur mille annorum judaicam edidisse δευτέρωσιν, quem secuti sunt Irenaeus et Apollinarius et caeteri, qui post resurrectionem aiunt in carne cum sanctis Dominum regnaturum. Tertullianus quoque in libro de Spe fidelium, et Victorinus Petabionensis, et Lactantius hac opinione ducuntur.
De eadem Sententia ita S. Hieron. Comm. in Ezech., c. 36, t. III, p. 952.
Neque enim juxta judaicas fabulas, quas illi δευτερώσεις appellant, gemmatam et auream de coelo expectamus Hierusalem, nec rursum passuri circumcisionis injuriam, nec oblaturi taurorum et arietum victimas, nec sabbati otio dormiemus. Quod et multi nostrorum, et praecipue Tertulliani liber, qui inscribitur de Spe fidelium, et Lactantii institutionem volumen septimum pollicetur; et Victorini Petabionensis episcopi crebrae expositiones; et nuper Severus noster in dialogo, cui Gallo nomen imposuit. Et ut Graecos nominem, et primum extremumque conjungam, Irenaeus et Apollinarius.