Fragmenta sermonum Arianorum

This is the stable version, checked on 28 Decembris 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Fragmenta sermonum Arianorum
saeculo IV

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 13


AucInc.FrSeAr 13 Auctor incertus Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

FRAGMENTUM PRIMUM.

Nuper me, charissime frater, de calumniatoribus admonendum cen suisti adversus fidem nostram, quae est vera, dicentibus, quomodo vos unum Deum dicitis esse, et iterum, filium habere Christum adseritis? Necesse, si filium habet Deus, et uxorem habet, aut certe femininus est, et aliunde concepit et genuit filium. Ecce vos dicitis jam plures deos; quomodo nos insultatis, quod deos dicimus esse?

Haec nobis opponere sacrilegos, a vobis didicimus. Quapropter necessarium arbitravimus et illorum occurrere errori, et tuam instruere sanctitatem de spe nostra, quam gerimus. Nec enim potuimus amplius contradicere, desiderante sanctitate tua verae fidei conscriptam accipere instructionem: non tamen ex nobis, sed secundum divinarum scripturarum traditionem, per gratiam Dei omnipotentis, auxiliante domino nostro Jesu Christo, subministratione spiritus sancti, qui dividet gratias sine haesitatione credentibus Deo per Christum. Praesumpsimus itaque orationibus tuis confidentes, bonum esse quoque desiderium Sanctitatis tuae probantes; cui, adnuente Domino, satisfacere festinavimus, charissime frater: quoniam saepius suggerente atque frequentius importuno, jam amplius dissimulare non potuimus: non sublimitate sermonis, vel compositae orationis verbo confidentes, quorum omnino studium non habuimus; sed ad misericordiam Domini confugientes, ad cujus gloriam loqui proposuimus, credentes ei qui dixit: Dilata os tuum, et ego adimplebo eum. Et iterum dicente propheta: Dominus davit verbum evangelizantibus virtute multa. Et iterum: Non vos estis qui loquimini, sed spiritus Patris vestri. Loqui itaque et nos sacrilegorum permovit insultatio: tuae quoque charitatis compulit importunitas. Qui autem dedit os ad loquendum, potens est et nobis orationibus tuis subministrare verbum, ut gratia ipsius canfoti oportune ad communem loquamur utilitatem, et gloriam ejusdem factoris naturae nostrae. Nam sanctae ac divinae Scripturae profundos atque infinitos habentes in se thesauros, lucentes non requirunt; dicente Domino: Scrutamini Scripturas, quoniam in ipsis vitam aeternam putatis habere. Et hae sunt quae testimonium perhibent de me. Et non vultis venire ad me, ut vitam aeternam habeatis? Et iterum: Qui credit in me, sicut dixit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Ait autem et hoc Dominus noster Jesus Christus: Ego sum lux hujus mundi: qui sequitur me, in tenebris non manet, sed habebit lumen vitae. Hunc sancti prophetae solem justitiae pronuntiaverunt. Hic est itaque sol justitiae Christus Filius Dei. Hic est lumen verum, quod illuminat omnem hominem, veniens in hunc mundum; quod tenebrae non comprehenderunt. Hic in mundis cordibus lucet, limpido autem videtur oculo animi in unigeniti singulare atque incorruptibile propria natura, qui omnibus cupientibus evidentissime ostendit unius veri Dei scientiam dicens ad Judaeos: Quomodo potestis credere, gloriam ab invicem accipientes? et gloriam ab uno Deo non quaeritis. Et iterum ad patrem ait: Venit hora; honorifica filium tuum, ut et filius honorificet te; sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti ei, det illis vitam aeternam. Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum et verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. Cognoscere itaque necessarium est eos, qui volunt esse christiani, unum verum Deum, qui est sine initio ingenitus solus; et unigenitum filium ejus in sua propria ac singulare genita natura verum Deum obedientem atque subditum voluntate atque natura ingenito Deo patrique suo. Quia igitur diximus secundum Scripturarum traditionem unum verum Deum, sicuti et est secundum veram rationem unus Deus verus, unus rex, unus dominus, unus creator et opifex universitatis. Quia solus igitur sine initio eminentem possidens potestatem, solus non eget aliquid, solus non est sub lege alterius, neque exspectat mandatum; solus non habens superiorem, si se nec aequalem nullius fecit; qui est totus non natus Deus, totum natum filium fecit; per quem omnia creavit, sicut scriptum est: Omnia per illum facta sunt, et sine illo factum est nihil: creator creatorem, Deus Deum totius creaturae subjacentem et obtemperantem in omnibus mandatis suis. Hunc non proficientem in posterum, sed statim perfectum, sicut diximus: qualem potuit totam virtutem et totam sapientiam in substitutione filii consignans, sicuti scriptum est, quem Pater consignavit Deus. Inde etiam imaginem Dei invisibilis hunc Apostolus praedicat, invisibilem suam virtutem sive sapientiam ostendentem Deum in substantia Filii. Ergo quantum potuit Deus virtute et sapientia ostendit in Filio: unde Apostolus Dei virtutem et Dei sapientiam docet esse filium: non illam igitur, quae in invisibile Deo est, sine initio virtutem sive sapientiam; sed sedentem in dextris Dei, ut esset a Patre accipientem, Filium dilectionis Dei, quem diligit Deus. Nihil illum fraudavit, cui omnia tradidit, sicuti Evangelium praedicat: Pater diligit Filium, et omnia tradidit in manu ejus. Filius etiam omnia suscipiens a Patre, super omnes, ante omnia, cum omnibus patrem adorat. Hunc igitur suscipimus per Scripturas Deum esse totius creaturae: natum subditum Deo non nato: dominum totius creaturae natum, ministrum vero Domini non nati: regem totius creaturae natum sub potestate regis non nati; lumen verum natum, subjacens lumini non nato inaccessibili: sapientiam natam obtemperantem in omnibus solo sapienti non nato: creatorem natum sub creatore non nato: pastorem bonum totius creaturae, natum agnum Dei non nati: vitam natam vivificantem totam creaturam volente Patre, subjacentem solo vivo sine initio Deo, sicuti dicit Filius: Sicuti Pater habet vitam; in semetipso habet et non accepit; ita et Filio dedit vitam habere in semetipsum incomparabilem in sua impropria nata substantia; sicuti Pater in sua non nata substantia, incomparabilis esse dignoscitur. Unum ergo et unum confitemur Deum, non duos Deos: non enim dicimus duos non natos, aut duos patres . . . . .

FRAGMENTUM II. . . . bene ficia Christi adjuvantem orationem credentium, et interpellantem pro hisdem gemitibus inenarrabilibus, et adducentem sanctos ad Filium, perducendos per Filium ad Patrem. Sicuti dicit sanctus apostolus Paulus: Nullus potest dicere Dominum Jesum, nisi in spiritu sancto. Et filius designat: Nullus potest venire ad Patrem, nisi per me. Necesse est ergo nos hanc trinitatem confiteri. Spiritus sanctus Filium magnificat, sicut Filius dicit: Ille me honorificavit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis. Et Filius Patrem honorificat, sicuti dicit: Ego te honorificavi super terram; manifestavi nomen tuum hominibus quos mihi dedisti. Hic ergo Spiritus manet in universis sanctis, sicuti dixit Filius: Ego rogabo Patrem meum, et alium advocatum dabit vobis, ut vobiscum sit in aeternum, spiritum veritatis, quem mundus accipere non potest; quoniam non videt eum, neque novit illum: vos autem agnoscitis eum, quia apud vos manet, et in vobis est. Manet ergo, sicuti diximus in universis sanctis non divisus, sed integer: nec enim dividi potest illa natura: qui enim compositus non est ex membris, nec dividi potest, sed integer in omnibus perseverat. Nam Spiritum sanctum Deum non dicimus, quia nec Scriptura dicit; sed subditum Deo filio, et mandatis illius filii in omnibus obtemperantem, sicuti Filius Patri. Et quemadmodum Pater totam virtutem et totam sapientiam et bonitatem in substitutionem Filii consignavit, ita et Filius totam virtutem et totam sapientiam in Spiritu sancto, Patre jubente, monstravit. In illo itaque Spiritu sancto arcangeli et angeli, et omnes virtutes spiritales, et omnes sancti adorant Filium, et per Filium Patrem. Ita enim et Filius post resurrectionem mysterium tradens salubre Trinitatis discipulis suis dicit: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra. Euntes docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti: docentes eos servare omnia quae mandavi vobis: et ecce ego vobiscum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi. FRAGMENTUM III. . . . . Pater singularis, simplex Spiritus, solus bonus, solus habens immortalitatem et lumen habitat inaccessibile; ita et filius in sua unigenita natura, quam a Patre accepit, singularis est. Omnia quae post illum et per ipsum providentia Dei facta sunt, incomparabile eminentia melior est; ita ut nihil eorum quae per ipsum facta sunt comparari possit ad eum; quia Deus est omnium, vivificans omnia voluntate Patris. Hic ad patrem suum non comparatur, a quo ut sit vita omnium consecutus est: neque ad illum, sicut diximus, aliud quidquam comparari posset, quae ut essent et ut vivant, per ipsum voluntate Dei consecuta sunt: quorum prior est Spiritus sanctus paraclitus, providentia Dei per Christum factus melior et major caeteris omnibus, in tertio loco post Patrem et post Filium in sanctis Scripturis pronuntiatur. Hic Spiritus in tertio loco singularis atque solus in sua singularitate dinoscitur. Tales neque ad Christum Filium Dei factorem naturae suae comparari posset: neque ad (illum) de caeteris, qui per illum providentia Dei ut essent acciperunt, comparatur aliquid: singularis est enim sanctificans virtus. Hic Spiritus non est Deus nec Dominus, quoniam nec creator: nec enim eorum quae non erant, ut essent, aliquid fecit, nec facere potest; quoniam non est Deus, sed minister Christi Filii Dei sui: in hoc ministrans, ut ea quae per Christum voluntate Dei facta sunt rationabilia sanctificet, et illuminet, et doceat, et mandata Christi retinere commoneat, et omnibus credentibus gratiam dividat: adjuvat infirmitatem orationis nostrae, et pro nobis postulat gemitibus inenarrabilibus, et nutu Christi remittit peccata poenitentibus, et adducit ad veram et certam scientiam Christi. Hic a se non loquitur, sed quaecumque audierit, loquetur, et docet, et futura annuntiat credentibus. Hic Christum dominum et Deum suum profitetur esse dicens: Dixit Dominus Domino meo: sede ad dextram meam, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Et iterum ad Christum Deum suum dicit idem Spiritus: Sedis tua Deus in saeculum saeculi; virga aequitatis virga regni tui; dilexisti justitiam . . . FRAGMENTUM IV. . . . . ut cognoscat mundus quod diligo patrem; et quomodo mandatum mihi dedit Pater, sic facio. Illud itaque quod saepius dictum est, ego in Patre et Pater in me, non unam substantiam, sed duo significat, Patris ingenitam et Filii unigenitam, et ideo intelligitur Filius in sinu Patris quod sentitur in charitate atque in potestate illius qui omnia tenet: ipse autem est infinitus: hic et illum circumtenet. Ille vero omnium, quae post illum et per ipsum facta sunt, a Patre accipiens potestatem, circumtenet universa. Non est igitur unus et ipse Pater et Filius: qui circumtenet, et qui circumtenetur; ingenitus, et unigenitus; genitor, et qui genitus est; qui mandat, et qui mandatum accipit et obtemperat; qui dat, et qui datum suscipit; qui jubet et qui jussionem obtemperat; qui mittit, et qui mittitur; qui visus est, et quem nemo vidit hominum nec videre potest; qui impassibilis est, et qui pro nobis passus est; qui resurrexit a mortuis, et qui eum resuscitavit Pater; qui ascendit super coelos Filius, et qui numquam descendit Pater; qui sedet in dextera Dei, et qui jussit eum in dextera sua sedere Pater; Filius qui negavit se scire diem illam, et Pater qui in sua posuit potestate; qui judicaturus est Filius, et qui neminem judicat Pater, sed omne judicium dedit Filio. Noli ergo errare; non est unus et ipse Pater et Filius, neque duo aequales secundum alii erroris assertionem, sed unus et unus Pater. Est enim ingenitus solus et sine initio, et non sunt duo sine initio dii, aut duo aequales, aut duo patres, aut duo fratres, aut duo filii; sed unus ingenitus Deus, omnipotens Deus, qui solus est et dicitur verus, et solus bonus, et solus habens immortalitatem, et lumen habitans inaccessibile. Solus igitur in sua singularitate tales est, et alter non est tales sine initio Deus, et omnitenens, et solus auctor omnium. Deus etiam est et Filius Dei unigenitus natura, voluntate Dei et Patris sui verus invertibilis, sed unigenitus creatus et factus et genitus ab ingenito Deo, Deus omnium quae post illum et per Jesum facta sunt providentia Dei et patris ejus. Pater autem et Filio Deus est, cujus et auctor est, et omnium; et ideo solus verus Deus, quia Dei Deus est, et tenet Filium in sua potestate, et omnia subjecit sub pedibus ejus secundum Apostolum, et dedit illi nomen quod est super omne nomen. Et ideo Pater unus Deus, qui neque potestatem, neque ut esset ab alio accepit, sed est quod erat sine initio ingenitus, omnitenens Deus. Hunc igitur sanctae Scripturae pronuntiant unum Deum et Dominum, et unum bonum, et solum habentem immortalitatem , et lumen habitantem inaccessibile. Non quia Filius non sit Deus nec Dominus, sed quia Pater et Filio Deus est, et omnium; Filius autem Deus est unigenitus et Dominus omnium quae per ipsum facta sunt, et bonus, et benignus, immortalis etiam et immutabilis natura. Sed haec omnia a Patre consecutus est, et in omnibus obediens invenitur Deo Patrique suo. Non itaque dicuntur Pater et Filius unus Deus, sed Pater solus dicitur unus Deus, qui et Filio Deus est, sicut dictum est, et omnibus: Filius autem Patri non est Deus, sed omni creaturae Dominus et Deus est Filius: Patrem autem adorat, et petet et colet, et gratias agit, et debitor est, quia propter ipsum et vivere se declarat, et omnem accepisse potestatem ab eo gloriatur in coelo et in terra, secundum evangelicam traditionem, ubi refertur Jesus ad samaritanam mulierem dicens: Nos adoramus quod scimus, vos autem adoratis quod nescitis. Et orantem Christum Patrem suum frequenter ostendit evangelica traditio; et gratias agentem Patri suo, et dicentem manifestat: Gratias tibi ago, Pater, quoniam exaudisti me, et ego scio quia semper me exaudis. Ergo semper adorat, quia semper sibi exaudientem Patrem profitetur. Adverte itaque evangelicum sensum, quoniam gratias aget manifeste Jesus propter eos qui adstabant; sicut ipse declarat dicens ad Patrem suum: Etenim ego scio quia semper me exaudis; sed propter eos qui adstant dico, ut sentiant quia tu me misisti. Attende itaque studio, et vide salubrem traditionem quod Christus cognosci vult quod est, non dicatur quod non est: qui enim dicit Christum quod non est, praevaricat notitiam ejus qui est. Noli itaque errare: non enim illi qui unum et ipsum pronuntiant Patrem Jesu Christo majorem, cognoscunt Patrem ipsius, secundum Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi sententiam dicentis: Si diligeretis me, gauderetis utique, quia vado ad Patrem, quoniam Pater meus major me est. Cum hac igitur scientia Patris et Filii et Spiritus sancti hanc, quae in praesente psalmo promittitur, habitationem in tabernaculo Domini et in monte sancto ejus requiem oportet nos studio requirere: quoniam quae sine macula anima est, illam quae in excelsis ducit potest ambulare viam, de quo superius tradidimus, et limpido et simplice oculo et illud potest iter celebrare, et ea quae praeparata sunt semper intuere bona, secundum quod dictum est: Ubi est thesaurus tuus, ibi erit et cor tuum. Videt etiam semper largitorem bonorum Deum, sicut dictum est: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Hoc est itaque quod dictum est, qui ingreditur sine macula et operatur justitiam. Instruxit quales debet esse qui ad eorum, quae in coelis praeparata sunt, bonorum possessionem festinet: deinde velut grados tradet mandata, quoniam qui in altum ascendunt, per grados ascendere videntur; et primum super proximiorem ascendens gradum, in sequentem accedet: deinde tertiarium et quartum, quousque ad destinatum perveniat, quod sine labore facere non potest. Itaque qui in excelsis habitationem apprehendere desiderant, labores pietatis atque sudores cum omne studio instare debent, ut ad destinatum pervenire possint. Post immaculata igitur scientia pietatis facta anima in operibus bonis adornare atque instruere eam debent qui eum, qui in excelsis ducit, celebrare cupiunt iter; secundum quod dictum est: Sic luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est. Secundum hanc sequentiam respondens Dominus, exponet et qui desiderat in excelsis habitare, qualis debeat esse, vel quid operare, dicens: Qui ingreditur sine macula et operatur justitiam, loquens veritatem in corde suo. Adhuc et in hoc sequenter docet per ordinem ut primum in se et in corde suo confirmet veritatem, et quasi radicem mittens comprobaret, ut justus secundum Apostolicam doctrinam inveniatur dicentem sic: Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Et ideo ait: Loquens veritatem in corde suo, qui non egit dolum in lingua sua. Nec enim oportet eum, qui coelestia desiderat bona, dolum loqui; neque quaecumque sibi libet narrare, sed veritatem scrutinatam atque probatam in corde per labia emittere ad salutem et sibi et audientibus. Hoc enim et apostolus docens ait: Nullum verbum malum de ore vestro procedat, sed si quid bonum sit ad aedificationem fidei, ut det gratiam audientibus. Provenit enim, ex quibus negligenter sine sollicitudine qui loquitur, nocere animam proximi: et ideo servare atque mensurare debet sermones suos qui vult in coelis habitare; sicut dictum est in centesimo et undecimo psalmo: Jucundus homo qui miseretur et commodat, disponet sermones suos in judicio. Et Dominus Jesus docens in Evangelium ait: Ex verbo tuo manifestum quia justo sine dolo et hypocrisi justificaveris; et ex verbo tuo manifestum, quod doloso et pravo damnaveris. Hac de causa servare et mensurare sermones nostros docemur, ut nos doceamus proximum. In tabernaculum Domini cupientes ingredi non faciemus nec in verbo nec in ficto proximo malum, secundum quod dictum est, et non fecit proximo suo malum. Oportet autem illum, qui illam beatam vitam consequi desiderat, eos quos circum se habet instructos in disciplina Dominica habere, ne ab aliquo super eos improperium accipiat. Consueverunt enim homines, quando aliquos vident ineruditos et indisciplinosos esse, improperare eis qui circa se vel sub se eos habent. Est enim secundum veritatem improperium eis, qui instruere debent, si lascivi vel indisciplinosi, qui sub manu eorum sunt, inveniuntur; eo quod minus constringantur ad disciplinam, sicuti dictum est, improperium Patri Filius non eruditus. Docet itaque hoc verbum cupientes . . . . . . . . FRAGMENTUM V. lege. . . . rum deitatis non viderunt sed. . . . carnalibus oculis viderunt et in. . . et ipse. . . ima hoc verbo asserente: Qui vidit me, vidit et eum qui me misit Patrem, secundum ill . . igitur erra. . . . . si quis vidit Filium in corpore humano, talem aestimat et patrem corporalem; quod est horribilis impietas. Nam secundum verum sensum si voluerint suscipere hoc, qui vidit Filium missum a Patre et operantem Patris mandata, hic vidit Patrem, hoc est cognovit. . . sunt lumen . . . . non. . . . . . Nam si quis Filium Dei, hoc est Jesum, in sua propria singulare natura et dignitate quam a Patre genitus accepit, ac n. . . . . Judaeis . . . . adseren-. . . . nominibus nominatum Patrem et Filium, ex his quae superius dicta sunt, hic vero in lumine Dei. . . . saepius dictis Judaeis secundum. . . . . prophetam. . . . Ecce ponam in Sion lapidem effusionis et petram scandali, et qui credit in eum non confundetur. Et iterum: Qui cadit super lapidem hunc, confrangitur; super quem autem ceciderit, conquassabit eum. Et iterum: Ecce hic positus est ad ruinam et resurrectionem multorum. Manifestum est igitur, quia ad resurrectionem credentium qui non confundentur: ad ruinam autem eorum qui non credent, qui scandalizantur ex ipsius doctrina cum Judaeis, non recte tractantes, ipsi comminutabuntur. Dominum Jesum igitur Christum Filium Dei qui viderunt, dupliciter viderunt; carnalibus oculis corpus viderunt humanum, oculo autem animi per opera Deum cognoverunt, Dei Filium. Cum igitur dicit: Qui me vidit, vidit et eum qui me misit Patrem, quod est tale; quod qui vidit opera Filii et per opera dealitatis cognovit virtutem, ipse vidit, hoc est cognovit qui me misit et mandavit mihi haec opera magis, aut qui operatur per me. Qui ergo viderunt [fiunt] videntes, cognoverunt et viderunt inluminati a Filio et instructi eum, qui illum misit, Patrem; secundum ipsius Filii assertionem dicentis. . . . .

FRAGMENTUM VI. . . . . . . vel votum faciendi habuerint, promoveri a Deo non possunt. Sed alias fere quinquaginta quaestiones vanissimas et inutilissimas sibi adauxerunt; quae non eos ad regnum Dei et Christi ejus perducunt, sed in ima gehennae demergunt. Sed nos unde egressi sumus, illuc redeamus. Causa nobis maxime est adversus eos qui se dicunt orthodoxos, qui ecclesias nostras invaserunt, et more tyrannico obtinent, dicentes aequalem esse Filium per omnia et in omnibus Deo Patri, et Spiritum sanctum aequalem esse per omnia et in omnibus Deo Patri et Deo Filio: et haec ipsa assertio eorum una est de fere tringinta sectis eorum. Et quia non se Filius aequalem Patri dixit, sed consentientem se Patri confirmavit, ipse filius nobis adaperuit dicens: Qui Filium non honorificat, non honorificat Patrem qui misit illum. Sicut enim Pater habet vitam in semetipsum, ita dedit Filio vitam habere in semetipso: et potestatem dedit illi judicium faciendi: ac si dixisset, Deus non genitus genitor meus, qui est et fuit Deus sine initio, vivus, potens, bonus, sapiens, perfectus, sempiternus, qui est sine initio et sine fine, me ante omnia voluit esse vivum, potentem, bonum, sapientem, perfectum, sempiternum (Sempiternum autem sic dicimus Filium, quia cum initium habeat Filius, finem tamen non habiturum, sed mansurum in sempiternum, et caeteris omnibus bonis sempiternitatem daturum). Et talem possibilitatem tribuit in me, in quo voluit me esse, ut possem omnes voluntates et dispositiones et imperia ejus implere: et sic complevi et compleo semper: nam volente et jubente Patre ego innumerabilis spiritus vivos, virtutes et dominationes sempiternas creavi: sed et ipsum Spiritum sanctum qui est ante omnia et major omnibus creationibus, et caetera coelestia et terrestria visibilia et invisibilia tempora et saecula, volente Patre et jubente, ego creavi: et nulla fuit discrepantia inter Patrem jubentem et me perficientem: sed quemadmodum Pater voluit, difinivit, jussit mihi; sic et ego volens et potens sine ullo impedimento et discrepantia omnia perfeci: sed et caetera omnia quae postmodum facta sunt, sive diluvium, sive incendium Sodomae et Gomorrhae, et caetera omnia quae semper fiunt et reguntur, jubente Patre, quia filius hominis est. Nolite mirari hoc, quia veniet hora in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem filii Dei: et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem judicii. Ac si dixisset, Nolite increduli esse, quia videtis me carnem esse, et putatis me hominem tantummodo esse: videbitis enim vos omnes, qui putatis me hominem tantummodo esse, non solum Deum vivum esse, sed etiam omnes mortuos vivificantem: et in gloriam aeternam ingredientes justos bonos et fideles, malos autem et impios, fures et latrones, et eos qui diffiderunt veritati, crediderunt autem iniquitati, qui doctrinam meam abjecerunt, et suam statuerunt, jusso Patris mei per me ab angelis meis mittentur, in metallum ignis aeterni. Luce clarius nobis patefecit Dominus noster et Deus Jesus Christus Filius Dei Patris omnipotentis illud quod dixerat superius: Amen, amen dico vobis, non potest Filius a se facere quidquam, nisi ante viderit Patrem facientem: quaecumque enim Pater facit, haec eadem facit Filius. Similiter nihil Filius sibi praesumere, sed omnia imperata patris facere. Iterum dicamus pauca adversus Macedonianos, qui dicunt Filium similem per omnia et in omnibus Patri, et nullam esse differentiam inter Patrem et Filium: et adversus eos qui se dicunt orthodoxos esse, qui Filium aequalem Deo Patri per omnia et in omnibus mortifere defendunt: quia de Patre et Filio convenit illis, et de Spiritu sancto dissentiunt; quia isti et Spiritum sanctum per omnia et in omnibus coaequant Patri et Filio; Macedoniani autem Spiritum sanctum jussu Patris per Filium creatum defendunt, et nuntium et ministrum Patris eum esse praedicant, sicut et nos. ( Explicit tractatus ut paginae vacuum spatium demonstrat. )

FRAGMENTUM VII. . . . . . manupositionibus suis praeponunt Patrem Filio, dum dicunt: Deus maxime, mundi conditor et effector, Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi. Item, Deus clarioribus clarior, celsis celsior, potentium virtus praepotentior, Deus in praecipuis, in summis summus, in singulis singularis. Item nullo modo praeponunt in scriptis suis Patrem Filio; insuper et damnant, qui praeponunt Patrem: et tam ipsi praeponunt Patrem Filio in symbolo, dum dicunt: credis in Deum Patrem omnipotentem, creatorem coeli et terrae? credis et in Jesu Christo Filio ejus? Item nullo modo praeponunt Filio Patrem in scriptis suis: insuper damnant omnes, qui praeponunt Patrem Filio: et tamen ipsi in benedictionibus suis praeponunt Patrem Filio, dum dicunt: Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui te regeneravit ex aqua, ipse te linet Spiritu sancto, et caetera. Nullo modo praeponunt Patrem Filio in scriptis suis; insuper omnes, qui praeponunt Patrem Filio, condemnant; et tamen ipsi praeponunt Patrem Filio in oblationibus suis dicentes: Dignum et justum est nos tibi hic et ubique gratias agere, Domine sancte omnipotens Deus: neque est alius, per quem ad te aditum habere, precem facere, sacrificationem tibi offerre possimus, nisi per quem tu nobis misisti, et caetera. Item: Dignum et justum est, aequum et justum est, nos tibi super omnia gratias agere, Domine sancte pater omnipotens aeterne Deus, qui incomparabili tuae bonitatis honestate lucem in tenebris fulgere dignatus es, mittens nobis Jesum Christum suspitatorem animarum nostrarum, qui nostrae salutis causa humiliando se ad mortem usque subjecit, ut nos ei quam Adam amiserat immortalitati restitutos, efficeret sibi haeredes et filios: cujus benignitati agere gratias, tuae tantae magnanimitati quibusque laudibus nec sufficere possumus, petentes de tua magna et flexibili pietate accepto ferre sacrificium istud, quod tibi offerimus stantes ante conspectum tuae divinae pietatis, per Jesum Christum Dominum et Deum nostrum, per quem petimus et rogamus. Nullo modo praepo nunt. FRAGMENTUM VIII. . . . Patrem et Filium, hoc est inter lumen natum et inter lumen non natum. Nos vero Christiani, quibus impositum est falsum nomen Arianos, sic credimus et honorificamus, ut supra scriptum est: quia Deus Pater omnipotens ipsum Filium ante omnia voluit esse, et est et permanet: et quia Deus Pater omnia et nos creavit per Filium, quia pater jussit Filio, et statim Filius fecit: regimur a Patre per Filium, quia pater jussit Filio, et Filius regit nos. Pater dedit legem Moysi per Filium, prophetas instruxit per Filium, quia Pater jussit Filio, et legem dedit et prophetas instruxit: redemit nos Pater, et remisit nobis peccata per Filium, quia Filius jussu Patris et redemit nos et remisit nobis peccata: dedit nobis Pater Spiritum sanctum per Filium, quia Pater jussit Filio, et statim Filius dedit nobis Spiritum sanctum: exaudivit nos Pater et miseretur per Filium, quia genua et cervicem flectimus Patri per Filium: suscitavit Pater templum Filii sui per Filium, quia Pater jussit Filio ut susciperet corpus, deponeret, iterum reciperet tertia die et rediret ad Patrem. Suscitaturus est Pater omnes mortuos per Filium, quia Pater jussurus est Filio ut suscitet omnes mortuos: judicaturus est Pater omnes vivos et mortuos per Filium, hoc est bonos et malos, justos et injustos, quia Pater jussurus est Filio ut suscitet omnes mortuos, et judicet vivos et mortuos, hoc est bonos et malos, justos et injustos: daturus est Deus Pater justis vitam aeternam, injustis poenam perpetuam per Filium, quia Filius jussu Patris dabit vitam aeternam justis, poenam perpetuam injustis. Et ideo nos Ecclesia Dei sancta et Christi ejus omnes primitias Patri damus, sequentias vero Filio; sicut etiam Paulus apostolus haec omnia breviter definivit dicens: Etsi sunt dii aut domini sive in coelo sive in terra, nobis unus est Deus pater, ex quo omnia, et nos ex ipso: et Dominus Jesus, per quem omnia, et nos per ipsum. Nam de his, qui se dicunt orthodoxos esse, qui Filium per omnia et in omnibus coaequant Deo patri, et Spiritum sanctum per . . . . . . . FRAGMENTUM IX. . . . ria nos infamant. Sed Macedoniani post haec omnia corrigunt se, et dicunt: Filium similem per omnia et in omnibus Deo Patri esse dicimus: his, autem qui dicunt esse differentiam inter lumen natum et inter lumen non natum, non communicamus, quia nullam differentiam esse inter Deum natum et inter Deum non natum dicimus: aequalis honore, aequales virtute Soziphanes princeps eorum scripsit. Ob hoc etiam coguntur a nobis, ut ostendant nobis si scripta sunt de Patre ea quae scripta sunt de Filio: dicant et ostendant de Scripturis si Pater a Filio ante saecula natus sit, et omnia jusso Filii Pater fecerit, omnia et regat: aut si Deus Pater omnipotens minister nuntius et sacerdos sit Filii sui: aut si jussu Filii Pater corpus ex virgine accepit deposuit, et recepit: aut si Deus Pater rogavit Filium, et accepit Spiritum sanctum, et dedit, donavit, misit Spiritum sanctum Apostolis: aut si jubente Filio suscitaturus est Pater omnes mortuos, et judicaturus est vivos et mortuos, hoc est bonos et malos, justos et injustos. Scriptum est in Evangelio: Sic enim dilexit Deus hunc mundum, ut Filium suum unicum mitteret, ut det animam suam pro saeculi vita; ut omnis qui crediderit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Nec enim misit Deus Filium suum in hunc mundum ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per eum. Item in Evangelio: Pater diligit Filium, et omnia dedit in manus ejus. Item in Evangelio: Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipsum, et potestatem dedit ei judicium faciendi. Item in Evangelio: Quia discendi de coelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus, qui me misit, Patris: Haec est autem voluntas ejus, ut omne quod dedit mihi Pater, non perdam nihil ex eo, sed resuscitem novissima die. Item in Evangelio: Haec est enim voluntas Patris mei, qui me misit, ut omnis qui videt Filium, et credit in eum, habeat vitam aeternam: et resuscitabo ego eum . . . . . . . FRAGMENTUM X. . . . . . . . Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati, et de peccato damnavit peccatum. Item Paulus apostolus: Ad ubi venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum per mulierem. Et alia millia talia Scriptura divina nobis tradidit. Ostendant nobis ergo Macedoniani, dicunt Filium per omnia et in omnibus aequalem esse Deo Patri, et hi etiam qui se dicunt esse orthodoxos, qui non solum Filium coaequant Patri, sed etiam Spiritum sanctum per omnia et in omnibus coaequant Patri et Filio, si alicubi scriptum est: Sic enim dilexit Deus hunc mundum, ut Patrem suum mitteret, ut det animam suam pro saeculi vita ut omnis, qui crediderit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam: non enim misit Filius Patrem suum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per eum. Ostendant nobis scriptum esse: Confiteor tibi, Fili, domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis. Ita, Fili, quia sic placuit bona voluntas tua ante te. Legant si nobis scriptum est: Filius diligit Patrem, et omnia dedit in manus ejus. Probent nobis, scriptum est: Sicut enim Filius habet vitam in semetipsum, sic dedit Patri suo habere vitam in semetipsum: et potestatem dedit ei judicium faciendi. Aut si poterint ostendere scriptum, Quia discendi de coelo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui me misit filii mei: haec est enim voluntas ejus, ut omne quod dedit mihi filius, non perdam nihil ex eo, sed resuscitem eum in novissima die. Item legant nobis: Omnis qui audit Filium et didicit, venit ad me; non quia Filium vidit quisquam, nisi qui est ex ipso, hic vidit Filium. Ostendant nobis, scriptum est: Mea doctrina non est mea, sed ejus, qui me misit, Filii mei. Aut probent nobis scriptum esse: Propterea Filius meus diligit me, quia pono animam meam, et iterum sumam illam. Nemo tollit illam a me, sed ego ponam eam a memetipso: potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo sumendi eam; hoc enim praeceptum a filio . . . FRAGMENTUM XI. . . . . . . . . . Item in psalmo: Beati qui habitant in domum tuam! in saecula saeculoram laudabunt te. Item in Evangelio: Ut omnis qui crediderit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Sic enim dilexit Deus hunc mundum, ut Filium suum unicum mitteret; ut omnis qui crediderit in eum, non pereat, sed habeat vitam aeternam. Item in Evangelio: Qui unico credit Filio, habet vitam aeternam: qui non credit Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manebit super eum. Item in Evangelio: Respondit Jesus et dixit ei: Omnis qui bibet de aqua hac, sitiet iterum: qui autem biberit de aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aeterno; sed erit et fons aquae salientis in vitam aeternam. Item in Evangelio: Qui metet, mercedem accipit; et qui congeret, fructum in vitam aeternam. Item in Evangelio: Amen, amen dico vobis, quoniam qui verbum meum audit, et credit ei qui me misit, habet vitam aeternam; et judicium non veniet, sed transiet de morte in vitam. Item in Evangelio: Dicit ergo Jesus, Amen, amen dico vobis, non Moyses dedit vobis panem de coelo; sed Pater meus dat vobis panem de coelo illum verum. Ille est enim panis qui discendit de coelo, et vitam dat huic mundo. Dixerunt ergo ad eum; Domine, da nobis hunc panem. Et dixit eis Jesus: ego sum panis vitae; qui venit ad me, non esuriet; et qui credit in me, non sitiet umquam. Item in evangelio: Haec est autem voluntas Patris mei qui me misit, ut omnis qui vidit filium et credit in eum, habeat vitam aeternam; et ego resuscitabo eum in novissima die. Item in Evangelio: Amen, amen dico vobis, qui credit in me habet vitam aeternam. Item in Evangelio: Ego sum panis vivus, qui discendi de coelo, ut si quis manducaverit ex hoc pane, vivat in aeternum. Item in Evangelio: Qui manducat hunc panem, vivit in aeternum. Item in Evangelio: Qui manducat meam carnem et bibet meum sanguinem, habet vitam aeternam. Item in Evangelio: Qui sunt ex omnibus meis . . .

FRAGMENTUM XII. . . . . . Tollite portas principes vestri; et elevamini portae aeternales, et introivit rex gloriae. Quis est iste rex gloriae? dominus fortis et potens, dominus potens in praelio. Tollite portas principes vestri, et elevamini portae aeternales, et introivit rex gloriae. Quis est iste rex gloriae? dominus virtutum, ipse est rex gloriae. Item Paulus apostolus: imitatores mei estote, fratres, et conspicite eos qui ita ambulant: quos saepe dicebam vobis, et nunc etiam flens dico, inimicos crucis Christi: quorum finis erit interitus; quorum Deus venter, et gloria in confusionem ipsorum: qui terrena sapiunt: nostra vero conversatio in coelis est; unde et salutarem exspectamus dominum nostrum Jesum Christum, qui transfiguravit corpus humilitatis nostrae conformatum corpori gloriae suae, secundum operationem, ita ut possit illi subjicere omnia. Item in Evangelio: Cum venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc congregabuntur omnes gentes ante eum; et segregavit eos, quemadmodum pastor segregat oves ab hedis; et statuet eos ad dexteram suam, haedos autem ad sinistram. Tunc dici rex eis qui ad dexteram sunt, venite benedicti Patris mei; percipite regnum paratum vobis ab origine mundi. Esurivi enim, et cibastis me; sitivi, et potum dedistis mihi; nudus fui, et cooperuistis me; infirmus fui, et visitastis me; in carcere fui, et venistis ad me. Tunc respondebunt dicentis: Domine, quando te vidimus esurientem, et cibavimus? vel sitientem, et potum dedimus? aut quando te vidimus hospitem, et collegimus te? aut nudum, et cooperuimus te? aut quando te vidimus infirmum, et visitavimus te? aut in carcere, et venimus ad te? Quibus respondit rex dicit: Amen dico vobis, quamdiu fecistis uni ex his fratribus minimis, mihi fecistis. Tunc dicit his qui ad sinistram sunt: Recedite a me, maledicti, in ignem aeternum, quem paravit Pater meus diabolo et angelis ejus. Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non dedistis mihi potum; hospes eram, et non recepistis; nudus fui, et non vestistis me; infirmus fui, et non me visitastis; in carcere fui, et non venistis ad me. Tunc respondebunt . . . . . FRAGMENTUM XIII. . . . . . admodum qui in principio Evangelii Verbum Deus esse praedicatur apud Deum. Propter haec quae superius antedicta sunt, et quando piis pium sensum propter eum tradidit, tunc procedens modicum, dicit: Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam ejus, gloriam tamquam unici a Patre, plenum gloriae et veritatis. Ipsum igitur Verbum Deum, ut non aestimes hunc innatum Filium unigenitum Dei, certissime et manifestissime ostendit Spiritus sanctus per beatissimum Joannem, simul et modum humanitatis manifestissime adnuntians, obstruit os eorum qui dicunt eum animam cum corpore assumpsisse. Ait: « Et Verbum caro factum est, et habitavit in novis: » hoc est carnem induit, non quia immutavit ipse Verbum Deus in naturam carnis, sed carnem suscepit et habitavit in nobis, hoc est in carne nostra, et in ipsa passus est impassibilis Verbum Deus; et corruptelam sustinuit incorruptibilis Deus, ut nos ad incorruptibilitatem commutet. Non autem dealitas ipsius Verbi mortua, aut corruptionem sustinuit; sed separatio paulisper a corpore dealitatis, corruptio ejus corporis cognoscitur. Verbum autem Deus nihil passus est, nisi injuriam tantummodo propter nos. Si enim morientibus nobis nostrae animae non moriantur, sed recessio animi a corpore corruptela hominis nostri fit, multo magis dealitas unigeniti Dei non moritur; sed quando voluit, nutu Patris ultro mortuus est; hoc est a corpore recessit, et separatio ejus mors ejus dicitur . Post tertiam autem diem resumpsit iterum paterna voluntate corpus; et resuscitavit eum ad incorruptionem; et ascendit cum eo super coelos; et habet eum gloriosum templum sanctum vivum; et in ipso corpore, in quo salvavit genus humanum, in ipso in dextera virtutis Dei adoratur ab omnibus. Eorum igitur certam notitiam disce a beatissimo et primo martyre dealitatis Christi Stephano dicente: Video, inquit, coelos apertos, et Filium hominis stantem ad dexteram virtutis Dei. Filium hominis corpus quod . . . . . FRAGMENTUM XIV. . . . . . minis terii ad aedificationem corporis Christi, videntibus discipulis ascendit. Ascendit autem cum corpore ad suum Patrem, ubi erat antea; et munus acceptabile obtulit Patri nostrum corpus; et recipiens ad dexteram sedem suam; venturus inde iterum cum gloria et virtute judicare vivos et mortuos, et reddere unicuique secundum opera ejus. Misit nutu Patris Spiritum sanctum discipulis suis, sicuti promisit dicens: Si ascendo ad Patrem, mitto vobis Spiritum veritatis. Set hunc Spiritum oportet nos necessarie confiteri, qui sumus veritatis defensores, tertium post Patrem et Filium natura et ordine, et eumdem in natura et dignitatem possidentem. Hic est primum et majus Patris per Filium opus, creatum per Filium, natura sanctum, sanctificantem possidens virtutem, ut sanctificet simpliciter credentes in Patrem per Filium Dominum et Deum nostrum Jesum Christum: et ut doceat et commoneat et illuminet animas eorum, et dividat gratias, et ad scientiam veritatis omnes ducat et adducat ad Filium. Hic Spiritus sanctus non Deus neque Dominus, non creator neque factor, non colendus neque adorandus, per divinas annuntiatus agnoscitur Scripturas; sed Spiritus sanctus, qui quae facta sint, per Filium sanctificat, et illuminat, et consolatur, et interpellat gemitibus inenarrabilibus pro nobis; et adjuvat infirmitatem orationis nostrae, et adducit ad Filium Dei perducendos ad Patrem. In isto Spiritu et angeli adorant Filium, et arcangeli et omnes invisibilium et coelestium naturae in isto adorant Filium, et per Filium, Patrem: et in ipso Spiritu sanctificatae omnes rationabiles creaturae accedent ad Filium Dei, et per ipsum glorificant Patrem: et ipse Spiritus sanctus ante omnia et pro omnibus et super omnia et cum omnibus Filium adorat ipse solus sine mediatore, per quem factus est ante omnia: sicuti et Filius ante omnia et pro omnibus, et cum omnibus, et super omnia Patrem adorat, et gratias agit sine mediatore, solus condigne, qui genuit illum ante omnia. Et sicuti Filius a semet ipso facit nihil, sed . . . . . . FRAGMENTUM XV. . . . . . et regantur, non vivet in aeternum, sed potius damnabitur in metallum ignis aeterni. Hoc etiam tenore credimus solum Deum Patrem omnipotentem omnia creasse et regere universa: legem tradidit, Spiritum sanctum dedit et dat semper sanctis, prophetas instruxit: templum, quod Filius sumpsit de Maria Virgine et in cruce dimisit, Pater suscitavit: mundum sibi reconciliavit, peccata dimisit et dimittit quotidie, omnes mortuos resuscitaturus, et omnes vivos et mortuos judicaturus, bonis et fidelibus requiem et gloriam aeternam daturus, malos et perfidos in gehennam missurus: primum quia ipsum Filium sciens, potens, volens ante omnia creavit, fundavit, genuit, fecit, secundum quod ipse Deus Pater omnipotens voluit, definivit, jussit Filio, ut per ipsum omnia creata, facta, fundata, nata, substiterunt et reguntur jussu Patris: per Filium legem tradidit: Filius Spiritum sanctum dedit et dat semper sanctis: prophetas instruxit: templum suum, quod sumpsit ex Maria Virgine et in cruce dimisit, ipse Filius suscitavit: mundum Patri suo et sibi reconciliavit: peccata dimisit et dimittit quotidie, omnes mortuos suscitaturus et judicaturus omnes vivos et mortuos: bonis et fidelibus requiem et gloriam aeternam daturus: malos et perfidos in gehennam missurus. Unum autem imperium et unam potestatem sic dicimus esse, quia secundum Patris imperium Filius omnia perficit: sed et Spiritui sancto, angelis et hominibus ea imperat Filius facere secundum quod Pater vult et jubet Filio, ut Filius imperet caeteris omnibus. Eos autem, qui dicunt, quotiens Scriptura divina Jesum Christum commemorat, hominem tantummodo significat, corpus et animam non Deum, et ex eo esse Jesum Christum ex eo quod de Maria natus est, antea non fuisse, sicut Photinus et antecessores ejus asseruerunt, a communione nostra alienos habemus: Unum autem Deum et Patrem omnium sic dicimus et credimus, ut istum Spiritum sanctum, quem tertio loco a Patre post Filium in symbolo et in baptismo tradimus; non esse Deum creatorem dicimus, quia nihil ab illo et per illum creatum est; quia omnia a Patre per Filium creata sunt; neque ipsum regere . . . . . FRAGMENTUM XVI. . . . . . provisor omnium, judex et dispensator, Deus quia omnia creavit et construxit: qui fecit omnia ex nihilo. Iterum idem ipse Athanasius antiquorum profert memoriam ac Dionysi episcopi, ut ostendat ante esse Patrem, quam Filius generaretur, dicens: Ita Pater quidem, Pater et non Filius; non quia factus est, sed quia est; non ex aliquo, sed in se permanens: Filius autem et non Pater, non quia erat, sed quia factus est; non de se, sed ex eo, qui eum fecit, Filii dignitatem sortitus est. Deinde ipse Athanasius: « Non enim se erigit Filius contra Patrem, neque putat paria esse cum Deo: cedit autem Patri suo, et fatetur; docens omnes quia Pater major: major autem non vastitate neque magnitudine , quae quidem corporum propria sunt, sed perpetuitate et inenarrabili ejus paterna ac generandi virtute: ut quia ipse quidem sempiternus est, et in se plenitudinem habens, et a nullo vitam habens. » Similiter etiam Bithenus episcopus et cognitus ad Papam: « Ergo Filium genitum dicimus: Filius autem ingenitus numquam fieri potest. Solum autem Patrem scientes ingenitum de sanctis Scripturis: veneramur autem Filium, quia apud nos certum est hanc ejus gloriam ad Patrem ascendere. » Et post pauca idem: « Cum ergo majorem se Pater ostendat certum esse quia non solum operationem creaturae, sed quia ingenitus est. » Similiter idem ipse in alia epistola: « De Patre autem et Filii diceris sicut scis superna baculum est ambulare. » Ergo vere primum deprecamur Dominum, ut veniam mihi tribuat propter necessitatem; et ita de his incipiam, non de plurimis quaestionibus, neque per circuitum, sed per compendium. FRAGMENTUM XVII. « . . . . . significatione ignis, in se ignem habens, et in igni ignis manens. Nam cum sit in eo splendor lumine naturae, calor virtus urendi, mobilitas aestuandi, totum tamen ignis est, et haec universa una natura est. » Item Hilari: « Omnium ergo suorum quis Pater esto. » Item Hilari: « Quaero utrum alterius generis Deus sit, qui in forma Dei Deus maneat, et secundum consignatas consignantesque species in signaculis cernimus cum impresso plumbo ferrum et gemma cerae specie vel concavae in se imago signata. » Item Hilari: « Quaero itaque nunc, utrum divisio ac separatio sit, cum ignis ex igne est; numquid absciditur natura? aut non sequitur natura, ne sit cum accenso lumine ex lumine? » Utile existimavimus haec pro Patre exerere comparationis exempla: nec mentiri de professione sua existimaretur, cum divinae professionis intelligentiam et aliqua naturalia creaturarum exempla praestarent: « Sed quia simpliciorum fidem furor haereticus turbaret, ut id de Deo credi non oporteret, quod difficile, nisi per corpoream comparationem, possit intelligi; idcirco secundum illud Domini dictum, Quod de carne nascitur, caro est; quod autem de Spiritu, spiritus est; quia Deus spiritus est, et de Deo natus est. » Vanissimus Hilarius circumvenit mentes innocentium; et quod Dominus de baptizatis et de his qui spiritualiter nascuntur dixerat, ille de nativitate Filii Dei asseruit scriptum esse. Sed ipsa lectio necat Hilarium, dicente Scriptura divina: « Noli mirari, quia dixi tibi, Oportet vos nasci denuo. » Videant ergo et intelligant.

PRIMUS CAPITULUS FIDEI CATHOLICAE. Confitemur, credimus, tenemus, Deum Patrem omnipotentem sine initio esse innascibilem, impartibilem, invertibilem, et immutabilem esse, summum, altissimum, incomparabilem et omnium Deum; et quod sciens, potens, volens, ante omnia saecula et tempora, et ante omnia omnino Filium sibi creavit, fundavit, genuit, fecit: et manet ipse Filius impartibilis, immutabilis, cum Deo Patre in sempiternis saeculis sine fine. Et quia volente et definiente, jubente Deo Patre omnipotente, per Filium unigenitum Deum Spiritum sanctum, caetera omnia coelestia et terrestria, visibilia et invisibilia, creata, facta, nata, fundata, constituta, fincta, condita, substiterunt. Et quod filius in principio, et ante quam descenderet in Maria virgine semper obediens fuit Deo et Patri suo. Et quia disponente et definiente Deo Patre omnipotente, per Filium omnes prophetae dixerunt aspirati, quod ipse Filius venturus esset mittendus a Deo Patre illuminator et Salvator generis humanis: et quod ex Virgine esset sumpturum templum, id est carnem, ut Filius Dei omnipotentis propter carnis assumptionem Filius hominis et homo pronuntiandus esset, id est Filius David, quia ex semine ejus carnem accepit. Et quia mittente Deo Patre Filius in hoc mundo venit, ut per suam doctrinam et passionem et mortem crucis, et tertia die resurrectionem, et ascensionem in coelis cum carne illuc, unde sine carne descenderat: ut per bonum baptismi omne genus hominum in se integra fide credentium salvaret, quos etiam Ecclesia cognominavit. Et hoc docuisse Dominum et Deum nostrum Jesum Christum in terris, secundum quod illi Deus Pater jussit in coelis. Et summum sacerdotem esse Filium Deo Patri, et mediatorem esse inter Deum Patrem omnipotentem et omnem creaturam: et ipsum esse, per quem reconciliati sumus Deo Patri. Credimus etiam quod Filius postulat a Patre suo: petit etiam et rogat pro omnibus sanctis et poenitentibus: et quod gratias egit agit Filius Deo et Patri suo: et quod omnium orationes sive gratiarum actiones Deo et Patri per Filium offeruntur: et quod jubente Deo Patre, Filius ejus ad dexteram suam sedeat, et interpellat Patrem suum pro nobis: et omnia omnino Deum Patrem Filio subjecisse credimus. Et si omnia Deus Pater Filio subjecit, et Spiritum sanctum subjecit. Si autem Spiritus sanctus Filio non est subjectus, non omnia Deus Pater omnipotens Filio suo subjecit. Sed et illud quod scriptum est: Pater Filio subjecit; diligit Filium, et omnia dedit in manus ejus; et omnia mihi tradita sunt a Patre meo; sic credimus esse: in quo Pater genuit Filium, dixit ei, scito te creaturum omnia, recturum, et omnibus dominaturum, ut ego voluero, definivero, jussero tibi. Sed et Filius libentissime hoc ipsud quod a se neque est neque aliquid facit, sed Dei opificium in sua natura claritatis sine dubio ostendit, ministerium suum cum caeteris creatis exhibens, Dei providentia hominibus deserviens, velut gigans exsultans, currens viam ab Oriente usque ad Occidentem, naturae suae claritatis omnibus portans lumen; ut respiciens ad eum omnis homo rationabilem habens intellectum, gratias agat Deo, qui praeparavit hujus claritatem ad lucem vitae humanae. Etenim cum hominem aliquem videris praeparantem lumen nocte sera, numquid illo lumini gratias agis secundum rationem justitiae? Non, sed ei qui praeparavit lumen. Secundum hanc itaque justitiae rationem, vel naturalem utens intellectum, solum opificem hujus et largitorem magnificare debes; et ei, qui tibi condonavit hujus luminis visum, gratias agere debebis; ut et tu quemadmodum sol exhibet tibi deservitionis ministerium, secundum Dei providentiam, quorum debitor es, gratiarum actiones largitori tuo reddas, qui solem propter tuum constituens beneficium posuit in coelo, ita ut luceat super terra. Ita est itaque quod dictum est: Sole, posuit tabernaculum suum; et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo, exultavit ut gigas ad currendam viam: a summo coelo egressio ejus; et occursus ejus usque ad summum ejus; et non est qui se abscondat a calore ejus. Tu itaque si permanens in erroris tui ignorantia, negas unius Dei esse opificium, hanc quae videtur creaturam, et secundum insipientiae tuae impietatem plurium deorum, qui non sunt, esse affirmas opus; evidentissime ipsa creatura, aspectu naturae suae, erroris arguit insipientiam; cum invicem ordinem custodiens, et temporum propria observans, et se invicem succedens, et tamquam ex unanimitate, secundum unius Dei providentiam, usum ministerii sui hominibus exhibens. Manifestum est itaque quia qui creavit coelum, ipse creavit et luminaria in coelo; ipse quoque et terram creavit, et universa quae sunt super terram. Hujus autem indicium evidentissimum hoc est, quod ea quae . . . . .

FRAGMENTUM XVIII. « . . . Nativitas ejus ante aeterna tempora est. Si aliquid in rebus est, quod antevenit aeternitatem, erit aliquid profecto quod sensum aeternitatis excedat. Tua enim res est, et unigenitus tuus est: non portio, non protensio, non secundum efficientiarum opinionem nomen aliquod inane; sed Filius, Filius ex te Deo Patre, Deus verus, et a te in naturae tuae unitate genitus; post te ita confitendus, ut tecum: quia aeternae originis suae auctor aeternus es. Num dum ex te est, secundus a te est, dum vero tuus est, non es separandus ab eo: quia nec sine tuo confitendus es aliquando; ne aut imperfectus sine generatione, aut superfluus post generationem arguaris » . Item Phoebadi aquitane socio Hilari. « Qui ergo probaverit sine verbo, sine ratione, sine sapientia, sine virtute, sine spiritu, aliquando Patrem fuisse, his probavit Filium cum Patre et in Patre ante omne principium non fuisse. Et tamen nescio, si his virtutibus carens, possit Deus dici. Non modo enim Deus, qui in sua sempiternitate perfectus est, sed ne creatura quidem illa secundum genus suum inconsummata constavit. Non potest quid esse, si non sit; non autem erit, si illi defuerit quod esse debebit. Totum igitur defuit Patri, si aliquid defuit. Totum defuit autem, si Filius suus, hoc est virtutum suarum plenitudo, initium non caret. Et necesse est hanc opinionem in alterutram blasphemiae partem profane sacrilega definitione transire. Aut enim Pater credendus est cum Filio suo initium fuisse sortitum, quia sine Filio suo, hoc est sine virtutibus fuisse non potuit; etenim huic illorum initio nescio quis tertius Deus: aut si solus Pater sine initio dicitur, utique ad Filii generationem imperfectus fuisse dicendus est. Imperfectus enim, si coeperit habere quod ante non habebat, et habere tamen debuit. Denique habere voluit semper, qui semper debuit esse perfectus; quia non accipit augmentum quidquid occupavit totum. » Item Ambrosius quemadmodum confirmavit suprascripta Hilari et Phoebadi. « Dicit aliquis, quomodo generatus est Filius? quasi sempiternus, quasi verbum, quasi sapientia, quasi splendor lucis aeternae: quia splendor operatur, ut nascitur. Apostoli istud exemplum est, non meum. Noli ergo credere quod iverit vel momentum aliquod quod fuerit sine sapientia Deus, aut sine splendore lux. » Item Ambrosius: « Accipe aliut quod clareat; Filium sempiternum Apostolus dixit, quod sempiterna ejus virtus sit atque divinitas. » Item Phoebadius: « Hic blasphemiae aestus, hic totus sacrilegus dolor, quod in Patre et Filio recipitur Deus unus. » Item Phoebadius: « Pater Deus et Filius Deus, Spiritus sanctus Deus, et haec omnia unus Deus. »

FRAGMENTUM XIX. . . . . . . . . tre et exterminabitur malum a vobis. Item in Deuteronomium: Describet sibi Deuteronomium istum in libro levitis et sacerdotibus, ut sit cum eo; et leget eum omnes dies vitae suae, ut discat metuere Dominum Deum suum, et observare omnia praecepta ejus, et justitias has facere, ut non exaltetur cor ejus a fratribus suis; sed non transgredietur a praeceptis dextra vel sinistra, ut sit longaevus in principatu suo ipse et Filius. Item in Deuteronomium: Et non solis vobis ego dispono Testamentum hoc et maledicta, sed et his qui comitantur vobiscum hodie in conspectu Domini Dei vestri, ut his qui non vobiscum hodie. Item in Deuteronomium: Et dicent omnes gentes terrae, quare fecit Dominus sic terrae huic? quae est haec ira furoris ingens? Et dicent, propter quod dereliquerunt Testamentum Domini Dei patrum suorum, quod disposuit patribus ipsorum, cum eduxit illos de terra Aegypti. Et euntes servierunt diis alienis, et adoraverunt eos quos non noverant, et non permanserunt ad Dominum Deum suum. Et iratus furorem Dominus super terram illam, induxit super eam secundum omnia maledicta Testamenti, quae scripta sunt in hoc libro. Et abstulit eos Dominus a terra eorum in furore et ira et exacerbatione magna nimis: et projecit eos in terram aliam; et caetera. Hoc jus divinum, has Scripturas sanctas defendit Constantinus senior dicens: « Licet me sublimissimum atque omnium dominum me sentiam, mortalem me esse cognosco, et quandoque hujus regni gloriam relicturum intelligo. » Quaerenda igitur fama aeterna, ac sublimia illa quae ab aeterno Domino et a sublimi Deo descendunt; quae divinae legis promittunt: quod sacra Filii Dei pollicentur; quae post hujus vitae decursum ab ipso Filio Dei sponsore exhibentur. Brevis igitur hujus temporis gloria deponatur, ut per fidem sine fide possideatur, quo ipse secundum sacram Dei legem post vinculi mortem daturam immortalitatem post brevissimam vitam sine fine polliceri; et caetera. Hoc jus divinum, has Scripturas sanctas defendit Constantius scribens ad sanc. . . . . . . . . . FRAGMENTUM XX. . . . . . . . . . . . . pro phetas Dei. Et cum audissent pseudoprophetas qui erant cum Ochusia filium Achab, qui fuerat doctor eorum Gamarias de monte Ephrem, et ipse fuit frater Sedeciae, suasit Ochodiam regem Gomorrae et occidit Michaeam. Et cognovit Bechira, et vidit locum Esaiae et prophetarum qui cum illo erant; ipse enim habitabat in Beclem; et abiit Hierosolymam, et conjuncti sunt et ipsi Asamar. Et factum est cum venisset Salmanassar rex Assyriorum, et accepisset Samariam, et abduxisset nomen. . . . . . . . . . . . . . dixit . . . . . . . bus in carcerem, et perduxisset eos in montem Medor.. . . . . . . . . . . . . . ad flumen Gozan, Bechira fuit juvenior, et fugit et pervenit Hierosolymam in diebus Ezeciae regis Judae: non ambulabat in. . . . .. . . . . Samariae patris sui, quoniam timebat Ezeciam. Et inventus est in tempore Ezeciae loquens verba injustitiae in Hierusalem, et s. . . . . . . . . .. . . . . . . a pueris. . . . . . . . . . . . in regione Beclem. Et contempsit Bechira Esaiam et prophetas qui cum eo erant dicens, quoniam Esaias et prophetae, qui cum illo sunt, prophetabant in Hierusalem. .. . . a civitatis Judeae, quoniam deseruntur, et in filios Judeae et bon. . . . . . . . . quoniam captivi ducuntur. Et inde, domine rex quoniam galea grec. . .. . . . per ferrum deduceris: ipsi prophetaverunt in Israhel et in Juda et in Hierusalem: et ipse Esaias dixit se plus quam Moysen prophetare. Dixit enim Moyses quoniam homo non potest videre Deum; dixit autem Esaias vidi Deum, et ecce vivo. Tu, rex, intellige quoniam mendax est: et ecce Hierusalem Sodomam dixit, et principes ejus et Judeae et Hierusalem populum Gomorrae nominabit. Et cum in multis detraxit Esaiae et prophetis, et supersedit Beliac in corde Manasse, et corda principum Judae et Benjamin et spadonum et consiliariorum regis. Et placuerunt eis sermones Bechire, et mandavit rex, et apprehenderunt Esaiam. Fuit enim Beliac bilem habens in Esaiam propter quod in se ostenderit Samael, et quoniam ipse nuntiavit adventum Dilectissimi de septimo coelo et Transfigurati; quem ejus et discensum et formam in qua transfiguraretur esse hominis, et persecutionem quam passurus est, et contumeliam quam. . . . . . . . . . FRAGMENTUM XXI. . . . . . . . . . . . . . . filios voci Micheae et reliquis prophetis, dicens in eo, in quo prophetiam meam audistis: vidi angelum gloriosum non secundum gloriam angelorum, quos ego semper videbam, sed claritatem magnam et sanctam habentem, quam ego claritatem exponere non possum. Et accessit et tenuit manum meam, et dixit: Et quis es tu, et quod tibi nomen est, et quo me tolles? accepi enim vires loquendi cum eo. Et dixit mihi: Cum te imposuero et ostendero tibi visionem, propter quod ad te missus sum, tunc intelliges qui sim, nomen autem meum non dicam tibi, eo quod revertaris in carnem. Cum enim sustuleris te, tunc videbis. Propter hoc enim missus sum ut veniam. Simpliciter mihi respondet et ait mihi: Et majus me videbis. Hilariter simpliciter loquitur tu. . . [et eminent] iorum ipsius majorum videbis. Propter hoc enim missus sum a septimo coelo, ut omnia tibi ostendam. Et sustulit me, et ascendi ego ipse in primum solidamentum, et ibi vidi Samael et fortitudinem ejus: et fuit in eo bellum grande, et angeli Satanae simul invidentes; sicut enim susus sic et in terra. Et dixi angelo, qui fuit mecum: Quid est bellum hoc, et quae invidia haec? et dixit mihi: Sic est ex qua oculum factum est, usque nunc est, sic erit bellum quoad usque veniat quem visurus est, et emundabit eum. Et postea posuit me super solidamentum; et fuit coelum, et vidi ibi sedem in medio, et ad dexteram ejus et ad sinistram angeli erant; angeli ad sinistram, qualis ad dextram: ad dextram enim claritatem magnam habuerunt: et laudabant omnes una voce: et sedes erat in medio, et a sinistra postea benedicebant. Fuit autem vox a sinistro, non sicut nec minus erat illis similis; et rogavi angelum qui me ducebat, et dixi ei: Cui mittunt angeli hymnos? et dixit mihi: Gloriae sedentis septimi coeli, qui est perpetui saeculi, et dilecto ejus a quo missus sum ad te. Et imposui me secundum coelum, et fuit altitudo coeli qualis a coelo usque ad terram et ad firmamentum: Et vidi ibi quomodo videram in primo coelo angelos dextros et sinistros et sedes medias. . . . . . . .