Migne Patrologia Latina Tomus 39
AugHip.FraSer 39 Augustinus Hipponensis354-430 Parisiis J. P. Migne 1841 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
Ex Sermone contra Pelagianos, in Eugypii tomo 2, cap. 287 aut 288. 1. Urbanus episcopus. Pelagianorum error, liberi arbitrii viribus vinci posse tentationes, nec de peccatorum tentationibus agi in oratione dominica. Illa duo, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris; et, Ne nos inferas in tentationem, (Matth. VI, 12 et 13), quando Pelagianis objiciuntur, quid eos putatis respondere? Horrui, fratres mei, quando audivi. Ego quidem non audivi auribus meis, sed sanctus frater et coepiscopus meus Urbanus noster, qui hic presbyter fuit, et modo est Siccensis episcopus, cum remeasset ab urbe Roma, et ibi cum quodam talia sentiente confligeret, vel se conflixisse referret, cum urgeretur pondere orationis dominicae: urgebat enim eum, et dicebat, Si in nostra potestate est non peccare, et in nostra potestate est omnes peccatorum tentationes solis voluntatis nostrae viribus superare, quare Deo dicimus, Ne nos inferas in tentationem? quid eum putatis respondisse? Rogamus, inquit, Deum, ne nos inferat in tentationem, ne aliquid mali patiamur, quod non habemus in potestate: ne ruam de equo, et ne frangam pedem, ne latro me interficiat, et quid hujusmodi. Haec enim, inquit, non habeo in potestate: nam vincere tentationes peccatorum meorum, si volo, et possum, nec Dei adjutorio possum. 2. Confutatur maligna haeresis ex oratione a Christo commendata et pro Petro adhibita. Videtis, fratres, quam maligna haeresis; videtis quemadmodum omnes horretis: cavete ne capiamini. Novi enim calliditates et tergiversationes hominum impiorum aversorum a veritate, et quia jam in suas sententias ceciderunt vinci nolentium; videte, obsecro vos. Ecce enim invenit quod diceret, ideo nos dicere, Ne nos inferas in tentationem, ne aliquid nobis contingat, quod non habemus in potestate secundum corporis tentationem. Inde ergo dicebat Dominus, Vigilate et orate, ne intretis in tentationem (Matth. XXVI, 41)? hoc dicebat, Vigilate et orate, ne pedem frangatis, aut ne caput doleatis, aut ne in damnum incurratis? Non hoc dicebat: sed quid dicebat? Quod Petro dixit, Rogavi pro te, ne deficiat fides tua (Luc. XXII, 32). Rogavi, inquit, pro te, dicit Deus homini, dominus servo, magister discipulo, medicus aegroto: Rogavi pro te: quid? Ne deficiat: quid? manus tua? pes tuus? oculus tuus? lingua tua, aliqua paralysi, id est, dissolutione membrorum? Non; sed, ne deficiat fides tua. Secundum istos in potestate habemus, ne deficiat fides nostra. 3. Orationes Ecclesiae, auxilium gratiae ut non peccemus necessarium esse probant. Quare pro nobis rogatur Deus, ut concedat nobis, quod isti dicunt, nos non debere rogare a sempiterna majestate, sed habere in potestate. Benedictiones, fratres mei, benedictiones nostras, quas super vos facimus, evacuant, exinaniunt, elidunt. Auditis me, credo, fratres mei, quando dico, Conversi ad Dominum benedicamus nomen ejus, det nobis perseverare in mandatis suis, ambulare in via recta eruditionis suae, placere illi in omni opere bono, et caetera talia. Prorsus, inquiunt, hoc totum in potestate nostra est constitutum. Ergo nos inaniter talia vobis optamus. Defendamus et nos, et vos; ne et nos sine causa benedicamus, et vos sine causa Amen subscribatis. Fratres mei, Amen vestrum, subscriptio vestra est, consensio vestra est, adstipulatio vestra est. Ne forte aliqui ipsorum et nos condemnent et vos, defendamus nos de apostolo Paulo: videamus si talia optavit plebi suae, qualia oramus super vos. Audite quid dixerit quodam loco. Rem brevem dico. Quid dicis, o nove haeretice, quicumque me audis, si praesens es? quid dicis? Quia non peccare in potestate sic habemus, ut hoc sine adjutorio divinae gratiae implere possimus; hoc dicis? Hoc, inquit. Ergo in potestate habemus non peccare sine adjutorio Dei? Plane, inquit, liberum arbitrium nostrum ad hoc nobis sufficit. Quid est ergo quod ait Apostolus, scribens ad Corinthios, Oramus ad Deum, ne quid faciatis mali (II Cor. XIII, 7)? Attendistis, audistis, accepistis; et quia manifestissimum est, sine dubio intellexistis quid oravit Apostolus. Oramus, inquit, ad Deum, ne quid faciatis mali. Poterat dicere: Monemus vos, ne quid faciatis mali; docemus vos, ne quid faciatis mali; jubemus vobis, praecipimus vobis. Quod quidem si diceret, certum diceret, quia et voluntas nostra agit aliquid: non enim voluntas nostra nihil agit, sed sola non sufficit. Maluit tamen dicere, Oramus, ut ipsam gratiam commendaret: ut intelligerent illi, quando non faciunt aliquid mali, non sola sua voluntate se vitare malum, sed adjutorio Dei implere quod jussum est. 4. Praecepto liberum arbitrium, oratione auxilium gratiae necessarium ostenditur. Ergo, fratres, quando praecipitur, agnoscite voluntatis arbitrium: quando oratur quod praecipitur, agnoscite gratiae beneficium. Utrumque enim in Scripturis habes: et praecipitur, et oratur; quod praecipitur, hoc oratur. Videte quod dico. Praecipitur ut intelligamus. Quomodo praecipitur ut intelligamus? Nolite esse sicut equus et mulus, non habentes intellectum (Psal. XXXI, 9). Audisti quia jussum est; pete, ut possis implere quod jussum est. Quomodo, inquis, peto? Audi Scripturam. Quid tibi jussum est? Nolite esse sicut equus et mulus, non habentes intellectum. Quia jussum est, agnovisti voluntatem: audi quia oratur, ut agnoscas gratiam. Da mihi intellectum, ut discam mandata tua (Psal. CXVIII, 73). Jussum est ut habeamus sapientiam: quia jussum est lego. Ubi legis, inquit? Audite: Qui insipientes estis in populo et stulti, aliquando sapite (Psal. XCIII, 8). Jam ille quid dicit? Vides quomodo nobis praecepit Deus ut sapiamus. Ergo sapientia in nostra est potestate? Jam dixi, praeceptum audivi, voluntatem cognovi: audi orationem, ut gratiam tu possis agnoscere. De sapientia igitur, quae jussa est nobis, audiamus quid dicat apostolus Jacobus: Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter (Jacobi I, 5). Jubetur nobis continentia. Ubi jubetur? Apostolus ad Timotheum, Contine te ipsum (I Tim. V, 22). Jussio est, praeceptio est; audiendum est, faciendum est: sed nisi Deus adjuvet, remanemus. Conamur quidem facere voluntate, et nititur aliquid voluntas: non praesumat potestas, nisi adjuvetur infirmitas. Certe enim jussum est: Contine te ipsum. Audi alium locum Scripturae: Et cum scirem, inquit, quia nemo esse potest continens, nisi Deus det; et hoc ipsum erat sapientiae, scire cujus esset hoc donum. Et quid, inquit, feci? Adii Dominum, et deprecatus sum (Sap. VIII, 21). Quid opus est multa percurrere, fratres mei? Quidquid nobis jubetur, orandum est ut impleatur: sed non sic, ut dimittamus nos, et quomodo aegri jaceamus supini, et dicamus, Pluat Deus escas super facies nostras; ut prorsus nos nihil agere velimus; et cum esca compluta fuerit super os nostrum, dicamus etiam, Deus glutiat de nobis. Aliquid et nos agere debemus, studere debemus, conari debemus; et in eo gratias agere, in quo potuerimus; in eo quod non potuerimus, orare. Quando gratias agis, caves ne damneris ingratus: quando autem quod nondum habes petis, caves ne remaneas inanis, quia impediris. 5. Objectio Pelagianorum. Pelagius quomodo absolutus. Cogitate ergo ista, fratres mei, quisquis ad vos accesserit, et dixerit vobis: Quid ergo nos facimus, si nihil habemus in potestate nisi Deus det omnia? Ergo non nos coronabit Deus, sed se coronabit. Jam videtis quia de illa vena venit: vena est, sed venenum habet; percussa est enim a serpente, sana non est. Hoc enim agit hodie satanas, quomodo per venena haereticorum ejiciat de Ecclesia, sicut tunc per venena serpentis ejecit de paradiso. Illum nemo dicat absolutum esse ab episcopis: absoluta est, sed confessio, quasi correctio ipsa est absoluta. Quia ea quae dixit ante episcopos, catholica videbantur: quae autem scripsit in libris suis, episcopi qui absolverunt, nescierunt; et forsitan correctus est. Desperare enim de homine non debemus, qui forte fidei catholicae adjungi se maluit, et ad ejus gratiam auxiliumque confugit; forte hoc factum sit: tamen non haeresis est absoluta, sed homo haeresim negans, etc. Ex Sermone de Passione Domini, in Collectione Bedae et Flori ad Rom. V. Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus; multo magis reconciliati, salvi erimus in vita ipsius (Rom. V, 10). Ergo Christus pro impiis mortuus est. Et Christus Deus est. Quomodo non regnabit inventus in vita Dei justus, quando, ne periret, morte Dei quaesitus est impius? In vita enim Dei salvi erimus, quia in vita nostra perieramus. Sed cum audimus et vitam Dei et mortem Dei, discernamus quid, unde sit. Vitam quippe attulit nobis, mortem vero accepit a nobis: nec tamen pro suo merito, sed pro nobis.
Item ex Sermone de Passione Domini, Beda et Florus ad Rom. XII. Qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur (Luc. XVIII, 14). Proinde cum Apostolus nos admoneat, ne simus alta sapientes, sed humilibus consentientes (Rom. XII, 16); cogitet, si potest, in quantum superbiae praecipitium feratur homo, si non consenserit humili Deo; et quam sit perniciosum impatienter hominem ferre quod voluerit Dominus justus, si patienter pertulit Deus quod voluit inimicus injustus.
Item ex Sermone de Passione, Beda et Florus ad Rom. XV. Rex ergo Judaeorum Christus, sub cujus lene jugum etiam Gentes missae sunt in salutem; quia eis misericordia majore concessum est. Hoc apertius ipse ostendit Apostolus, ubi ait, Dico enim Christum fuisse ministrum circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones Patrum; Gentes autem super misericordia glorificare Deum (Id. XV, 8 et 9). Neque enim debitum erat panem filiorum tollere, et mittere canibus, nisi canes humiliati ad colligendas micas, quas de mensa dominorum cadere cernerent, per ipsam humilitatem exaltati atque homines facti, ad ipsam mensam mererentur accedere.
Item ex Sermone de Passione, Beda et Florus ad Galat. VI. Gloriemur ergo et nos in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem nobis mundus, et nos mundo crucifigamur (Galat. VI, 14). De qua cruce ut non erubesceremus, eam in ipsa fronte, hoc est, in pudoris domicilio collocavimus.
Item ex Sermone de Passione, Beda et Florus ad Ephes. IV. Neque enim, ut nonnulli putant, vetus homo corpus est, et novus homo anima: sed corpus, exterior homo est; anima, interior. In interiore agitur haec vetustas et novitas. Cum enim Apostolus diceret, Exuite vos veterem hominem, et induite novum; non hoc jubebat, ut corpus deponeretur, sed ut vita in melius mutaretur. Hoc denique consequenter edocuit; nam volens quid dixerit explanare, Quapropter, inquit, deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo (Ephes. IV, 22-25).
Ex Sermone de Resurrectione Domini, Beda et Florus ad Rom. VI. Quod enim mortuus est, peccato mortuus est semel; quod autem vivit, vivit Deo. Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo in Christo Jesu. Hoc est sacramentum, in quo hi qui baptizantur, vitae veteris experiuntur occasum, et novae exordiuntur ingressum. Unde idem dicit: Consepulti ergo illi sumus per Baptismum in mortem; ut quemadmodum resurrexit Christus a mortuis, sic et nos in novitate vitae ambulemus (Rom. VI, 10, 11, 4). Per hoc sacramentum agnoscamus nos et peccato mortuos esse cum Christo, et justitiae vivere in Christo. In cruce dolor est confessorum: in sepultura requies absolutorum: in resurrectione vita justorum.
Ex Sermone octavarum Paschae, inter Collectanea Joannis diaconi in Genesim nondum vulgata. GEN. cap. I, V\. 3. Lux facta. 1. Dixitque Deus, Fiat lux; et facta est lux, etc. Lucis nomine per allegoriam omnes justos atque fideles appellatos intelligimus, sicut dicit Apostolus; Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8). Sed lux ista facta est: Erat autem lumen verum, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9), quod non est factum, sed natum de Deo. Lux illa non est facta, et per non factam facta est ista. Sic et firmamentum: quomodo a lucente Deo facta est lux, sic a firmo Deo factum est firmamentum. Et invenimus firmamentum in Ecclesia oportere intelligi auctoritatem divinarum Scripturarum: et ideo prius lux, postea firmamentum; quia Scriptura per homines justos facta est, et nisi prius justificarentur, ut lux essent, Scriptura propagari non posset, ut firmamentum fieret inter aquas et aquas, medium inter populos hominum inferiores et populos Angelorum superiores. Quare? Quia Angeli non desiderant de Scripturis proficere, ideo non sunt sub firmamento, sub auctoritate Scripturarum; quia illi speciem divinitatis et sapientiae contemplantur. Nos autem merito sub firmamento sumus, quibus voluntas Dei per auctoritatem Scripturarum aperitur, etc.
Mare et arida. Herba pabuli.
2. Videmus terram, videmus mare; opera Dei sunt: ista subjacent oculis nostris, illa subjacent intellectibus nostris: ista nota sunt carni nostrae, illa nota sunt menti nostrae. Quid est arida in Ecclesia? Arida vocatur omnis anima sitiens Deum. Segregatae sunt enim aquae, et apparuit arida. Mare hoc saeculum est, et mali aquae sunt amarae; segregatae sunt et congregatae in congregatione una, id est, praedestinatae ad unum finem, quo dirigit Deus omnes quos separat a sanctis. Separat autem Deus; nam homo non potest ista separare: et apparet arida per separationem. Duos homines pone simul; unus desiderat spectaculum, alter ecclesiam. Juncti corpore, separantur desideriis. Ille pertinet ad aquam amaram, hic apparet arida. Unde probamus quia arida est ista terra, quae significat homines bona desiderantes? Dixit Psalmus Deo: Anima mea sicut terra sine aqua tibi (Psal. CXLII, 6), anima mea sitiit te. Sitit, arida est: segregata est ab aquis maris. Non attendat quia nondum corpore segregata est: jam desiderium fecit segregationem. Alii desiderant Deum, alii desiderant saeculum. Quid ergo sitit arida? Imbrem de coelo, imbrem de nubibus, imbrem de Scripturis, imbrem de firmamento. Cum autem desiderat imbrem, dulcem aquam desiderat, separatam ab aqua amara. Sed Deus novit quia desiderat arida: latet enim et in occulto est. Desideria maris, id est, desideria saecularia apparent. Si quis desiderat pecuniam, movetur ad ipsam pecuniam, vult illam acquirere; quia visibilis res est pecunia, apparet desiderium ejus. Qui autem desiderat Deum, latet desiderium ipsius; quia latet Deus, quem desiderat: intus est, occulta res est. Sitit quidem, et arida est; sed apparet oculis Dei. Et non praetermisit fructum; statim dixit, Germinet terra herbam pabuli. Germinet terra ipso die quo facta est arida. Non potuit arida illa sine fructu diu esse. Audiamus et nos verbum Dei: et germinet terra herbam pabuli, id est, bona opera misericordiae, de quibus dicit Isaias, Frange esurienti panem tuum, et egenum sine tecto induc in domum tuam, etc. (Isai. LVIII, 7). Firmamentum ergo Scriptura Dei est: luminaria in firmamento intelligentia Scripturarum: lumina autem in coelo, intellectus in Scripturis. Vis pervenire ad lumen coeleste? Prius terra esto dans fructus, id est, praecedant opera misericordiae: post opera enim misericordiae, venit illuminatio lucis illius, quam desideras, etc. Luminare majus et luminare minus.
3. Dixit autem Deus, fiant luminaria in firmamento coeli, et dividant diem et noctem. Evangelistae luminaria sunt, Scriptura Dei firmamentum. Evangelium autem, quod habet testimonium a Lege et Prophetis, luminaria sunt in firmamento coeli. Parvulus autem in Ecclesia nondum potest capere cibum, sed est lacte contentus, quod significat luminare minus et stellae. Et ideo luminare majus ad potestatem diei, luminare minus ad potestatem noctis. Quamdiu carnales sunt homines, et non possunt illam sapientiam, per quam facta sunt omnia, cogitare, in nocte sunt: sed non deseruit noctem; praestitit fidem. Non enim noctem deseruit Deus, dedit illi luminaria sua. Dies solem quaerit, sol ei sufficit: luna et stellae nocti datae sunt, illuminant illam; et quando luna non lucet super terram, lux illa quae est in aere, de stellis est. Unde fit ut exeamus foras nocte, et videamus arbores; et si non discernimus, tamen videmus utcumque lucem stellarum: et ideo quando crassa sunt nubila, tollitur et lux stellarum, et sic est homo ante se sub divo, quomodo intus in cubiculo. Ergo habet et nox lucem quamdam suam. Videamus quid dicit Apostolus in illis muneribus, in illis donis spiritualibus: Unicuique datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. Quomodo datur? Alii quidem datur per Spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae (I Cor. XII, 7, 8). Qui intelligit quid intersit inter sermonem sapientiae et sermonem scientiae, intellexit quid intersit inter luminare majus et luminare minus. Audiamus sermonem sapientiae: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; hoc erat in principio, etc. Qui comprehendunt, dies est, sol illis lucet: sed nisi primum a nocte, non venerunt ad lucem; Tenebrae enim erant super abyssum, et dixit Deus, Fiat lux. Nemo dicat quia a luce coepit. Omnes enim ex peccatoribus justificamur. Capiant ergo qui possunt quod dixi de Evangelio. Sed dicunt mihi, Non intelleximus quid est, In principio erat Verbum. Si ergo adhuc nox est, attende quia assumpsit carnem Verbum, et fecit tibi quasi lumen nocturnum. Verbum enim caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 1, 2, 3, 14). Et in rubo loquitur Deus per angelum Moysi. Audi ubi est sermo sapientiae. Quid vocaris, dixit Moyses? quomodo te nuntio populo? Si dictum fuerit, Quis te misit? quid dicam? Audi sermonem sapientiae: Dices filiis Israel, Qui est misit me ad vos. Quis potest capere, Qui est? Caetera vero non sunt. Quis vere est? Qui non transit, qui semper manet incommutabilis. Sed iste cibus grandium est, iste sol diei est. Et quasi diceret Moyses illi, Adhuc nox sum, noctem illumina. Aliquid dicam quod potest nox capere, aliquid dicam quod possunt parvuli retinere: Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob. Ergo, Ego sum qui sum (Exod. III, 14, 15), ad potestatem diei: Ego sum Deus Abraham, ad potestatem noctis. Fides temporaliter dispensata, lucet nocti: sapientia semper manens, lucet diei. Nutrit in nocte, ut procedamus in diem. Stellae ergo caetera munera. Quia cum dixisset, Alii datur sermo sapientiae, tanquam solem in potestatem diei: alii datur sermo scientiae, tanquam lunam in potestatem noctis: dat et stellas, alii donatio curationum, alii prophetia, etc. Reptilia animarum vivarum. Virtus sacramenti charitas. 4. Dixit Deus, Producant aquae reptilia animarum vivarum, et volatilia. Et produxerunt aquae pisces, et cetos magnos, et volatilia coeli. Et vidit Deus quia bonum est, etc. Videamus ergo quid dicunt Scripturae. Lux per lucem, justi per verbum. Firmamentum coeli, solidamentum Scripturarum. Aquae sub firmamento, terrenus populus: aquae supra firmamentum, coelestis populus. Terra arida ab aquis maris separata, animae sitientes Deum a multitudine delictorum saeculi. Germinat terra herbam pabuli et ligna fructifera, opera misericordiae. Luminaria in firmamento coeli, praedicatores verbi, Evangelistae et Apostoli, dona spiritualia. Attendamus ergo luminaria circumeuntia totum mundum, et videte quemadmodum producant aquae reptilia animarum vivarum. Discurrunt Evangelistae, evangelizantur homines. Ergo reptilia animarum vivarum, Sacramenta intelliguntur. Quare? Quia ad hoc sunt Sacramenta necessaria, ut Gentibus evangelizentur, et de Gentibus homines separentur; hoc est, ut aquae producant illae amarae, et fiant pisces dulces. Magna enim res est; gustare aquam maris nemo potest, pisces manducare: amaritudine nascuntur, et vegetantur. Ista sunt Sacramenta dulcia, quae missa sunt per totum mundum. Sed reptilia dicuntur animarum vivarum: nondum anima viva. Quare? Hoc aliquantum ad intelligendum spissum est. Audistis modo, cum lectio legeretur, quia Simon Magus baptizatus est, et non deposuit malam mentem (Act. VIII, 13-23): habuit formam Sacramenti, virtutem Sacramenti non habuit. Audi Apostolum quid dicat de impiis: Habentes, inquit, formam pietatis, virtutem autem ejus abnegantes (II Tim. III, 5). Quae est forma pietatis? Sacramentum visibile. Quae est virtus pietatis? Invisibilis charitas. Audi virtutem pietatis: Si linguis hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum ut aeramentum sonans, etc. Et si illud et illud habeam, charitatem autem non habeam, nihil sum (I Cor. XIII, 1-3). Nam Sacramenta sancta et magna sunt: sed nihil est homo, si charitatem non habeat. Ergo virtus Sacramenti charitas. Quam charitatem non habet haereticus, cum apud eum inveniam formam Sacramenti. Itaque cum ad me venit haereticus, defero formae Sacramenti, ut non rebaptizem: sed reddo virtutem Sacramenti, ut radicem charitatis insinuem. Ipsa ergo erit anima viva, quam terra producit, ut anima viva sit, jam habens virtutem Sacramenti. Hoc est ergo quod dictum est, Producant aquae reptilia animarum vivarum, etc. Animae vivae creatio. Anima viva. Pietas virtus. Charitas. Homo ad imaginem Dei.
5. Dixit quoque Deus, Producat terra animam viventem in genere suo, etc. Sexto die dixit Deus, Producat terra animam vivam: non reptilia animarum vivarum, sed animam vivam. Et produxit terra omnia pecora, et bestias, et serpentes, et quidquid repit super terram. Et vidit Deus quia bonum est. Et dixit Deus, eodem die sexto, quando ejecit terra animam vivam, Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, etc. Diximus quia fecit Deus lucem, id est, omnes fideles: fecit firmamentum in mundo, coelum inter aquas et aquas; fecit firmamentum in Ecclesia, auctoritatem Scripturarum inter populos Angelorum; quibus hoc non est necessarium, et populos hominum, qui ibi quaererent Deum: fecit Deus in mundo separationem maris a terra, fecit Deus in Ecclesia separationem gentium a servis suis: sitit terra arida imbrem, sitiunt homines in Ecclesia imbrem coelestem: produxit terra herbam pabuli et ligna fructifera, producunt et homines in Ecclesia opera misericordiae: fiunt luminaria in coelo, luminare majus, sermo sapientiae; luminare minus, sermo scientiae: stellae, dona curationum, prophetiae fides, etc.; omnia ista in firmamento coeli. Cum ergo coepissent ambulare et peragrare totum mundum, generarunt aquae, id est, de Gentibus exstiterunt reptilia animarum vivarum, Sacramenta sancta; et homines consecrati habentes formam: forma est enim Sacramenti in homine, et aliquando virtus Sacramenti statim consequitur, sed jam in terra quae separata est; ideo producit terra animam vivam. Et revera fratres animam vivam esse opus est. Acceperunt fratres Baptismum, sequatur formam virtus. Non sit Baptismus ad judicium, sed ad salutem. Ad judicium fuit Simoni Mago, ad salutem Petro. Videamus ergo quid est anima viva, quam terra produxit. Attendite hominem; habet corpus, habet animam. In ipsa anima multos motus habet similes bestiis; et habet nescio quid aliud, quod non habent bestiae. Quos motus habet similes bestiis? Manducare et bibere, dormire et vigilare, et generare. Nonne communes sunt nobis cum bestiis? Istos motus quisquis in luxuriam projecerit, animam mortuam habet, non animam vivam. Unde probamus? Audi Apostolum: Quae autem in deliciis agit, vivens mortua est (I Tim. V, 6). Quid est agere in deliciis, nisi illos motus animae, quos communes habemus cum pecudibus, laxare in voluptates et concupiscentias immoderatas, in voracitatem, in ebrietatem, in fornicationem, in somnolentiam? In deliciis agunt qui sic vivunt; sed vivi mortui sunt. Si autem constringantur istae omnes affectiones, et isti motus teneantur ad castitatem, ad continentiam, producit terra animam; quae quia mortua erat in deliciis, restat ut refrenata a deliciis incipiat vivere, et habere virtutem pietatis. Quae est autem virtus pietatis? Charitas in Deum et proximum. Qui autem habet charitatem, refrenat per fidem omnes libidines, omnes concupiscentias, omnes motus animi sui, quos communes habet cum pecudibus, erit anima viva. Et sequitur ut jam formetur homo ad imaginem et similitudinem Dei. Formatur autem cum omnia ista, quae dicta sunt, ad illum hominem concluduntur. Quia et fecit Deus lucem, de homine dictum est in Ecclesia: et fecit firmamentum, propter hominem auctoritas Scripturarum: et separavit aquas a terra, Gentes a credentibus: et germinavit terra herbam pabuli, opera misericordiae: et lumina in coelo, Evangelistae sancti in homine: et produxit terra reptile animarum vivarum, Sacramenta; et hoc in hominibus: postea produxit animam vivam, refrenationes omnium libidinum; et hoc in homine. Junge ista omnia ad intellectum; et factus est homo ad imaginem et similitudinem Dei. Attende unde illud probemus. Ideo de singulis dicebat, Vidit Deus quia bonum est. Quando autem fecit rem meliorem, non vidit quia melior facta est. Sed in ipso homine concludit omnia quae facta sunt, et dictum est, Vidit Deus omnia quae fecit, et ecce bona valde. Jamdudum dicebat de singulis, quia bona essent; homine facto omnia nominavit. Intelligitur quia illa singula in homine omnia inveniuntur. Quaeris in homine lucem? Invenis fidem. Quaeris firmamentum? Invenis auctoritatem Scripturarum. Quaeris segregationem aquarum? Invenis fidelem segregatum a Gentibus. Quaeris pullulare herbam et ligna fructifera? Invenis opera bona, opera misericordiae. Quaeris luminaria coeli? Invenis Evangelistas. Quaeris reptilia animarum vivarum? Invenis Sacramenta. Quaeris animam vivam? Invenis continentiam. Quaeris in homine hominem? Invenis imaginem et similitudinem Dei. Ex Sermone de Quinquagesima resurrectionis, Florus ad I Cor. I. Humiliatus est Dominus Christus, ut esse humiles nosceremus: conceptus est continens omnia, natus est gignens omnia, mortuus est vivificans omnia: sed post triduum resurrexit, et ascendit in coelum, et humanam quam susceperat carnem, ad Patris dexteram collocavit. Mirabile est, fratres, et hoc est quod credere impii nolunt; mirabile est hominem resurrexisse in carne, et in coelum ascendisse cum carne: sed multo est mirabilius, totum mundum rem tam incredibilem credidisse. Quid est incredibilius Deum talia fecisse, an mundum credere potuisse? Quid, si et ipse modus consideretur a nobis, quo credidit mundus? etiam ipse vere divinus advertitur, et valde mirabilis invenitur. Ineruditos liberalibus disciplinis, et omnino quantum ad saeculi doctrinas pertinet impolitos, non peritos grammatica, non armatos dialectica, piscatores Christus cum retibus fidei ad mare saeculi paucissimos misit. Quid dico paucissimos? Duodecim misit; et tamen per eos sic omni genere piscium implevit Ecclesias, ut plurimi etiam ex ipsis sapientibus saeculi, quibus videbatur ignominiosa crux Christi, ea in fronte signentur; et de qua erubescendum putabant, nobisque insultabant, eam in pudoris arce constituant.
Ex Sermone de Apostolo Paulo, in conversione cujusdam Fausti pagani, Florus ad Rom. XIV. Cor hominis nec videre possumus, nec ostendere. Deus dicit, Quae palam sunt, vobis; quae occulta sunt, mihi. Paulus dicit Apostolus, « Fratres, nolite ante tempus judicare quidquam, donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordium; et tunc laus erit unicuique à Deo » (I Cor. IV, 5). Non potes inspicere cor novi christiani. Quid, cor veteris christiani potes? Dicturi estis, Sed ex necessitate credidit. Posset et de illo dici, de quo paulo ante loquebamur, Qui prius fuit blasphemus, et persecutor, et injuriosus (I Tim. I, 13). Et ipsi enim quaedam necessitas impacta est: coelesti voce prostratus est; ut lumen haberet, lumen perdidit. Minare quod volueris, et quantum volueris da cuilibet homini: quid dulcius ista luce? Quam tamen Paulus nisi perdidisset, aeternam non accepisset. De necessitate credidit. Quid timuit? Dicatur mihi quid timuit. Clamantes oves? Oves clamare possunt, mordere non possunt. Potuit et in ipso clamore ovium Dei advertere gloriam Dei, et timere judicium Dei. Excitatus est a somno quodam modo, ut consideraret impleri de Christo quae sunt praedicta de Christo, tantum posse nomen Christi, tantum praevalere gloriam Dei. Itaque breviter dico Charitati vestrae; Ecclesiam Dei alloquor, populum Dei alloquor: Si credidit, tu invenisti; si timuit, tu vicisti. Interim, fratres, ad quod possunt homines, ultra nobis non usurpemus quod concessum non est. Apostolus dicit: Infirmum autem in fide recipite, non in dijudicationibus cogitationum (Rom. XIV, 1). Non nobis usurpemus dijudicare cogitationes aliorum: sed Deo praebeamus cogitationes nostras, etiam pro illis de quibus forte aliquid dubitamus. Forte dubitat aliquid novitas ipsius. Amate abundantius dubitantem: amore vestro curate de corde infirmi dubitationem. Interiorem faciem videte, de qua gaudeatis; cor Deo committite, pro quo oretis. Sciatis eum deseri a malis, suscipiatur a vobis. Plus amate hominem, quam prius oderatis errorem. Sic venit Christus aegros sanare, de quo Evangelium audivimus: « Quia non est opus sanis medicus, sed male habentibus » (Matth. IX, 12). « Et quis est homo qui cum perdiderit unam ovem, nonne relinquit nonaginta novem in montibus, et it quaerere unam quae perierat, et cum invenerit gaudet de illa? Sic gaudet Pater meus de uno poenitente, quam de nonaginta novem justis, quibus non est opus poenitentia » (Id. XVIII, 12-14, et Luc. XV, 4-7). Sic prorsus venit Christus aegros sanare, sic se novit de inimicis suis misericors vindicare. Quibus forte animus dolet consortibus ejus erroris, ad horam irascuntur, postea fortassis imitabuntur. Itaque, fratres, commendamus eum et orationibus vestris, et dilectioni vestrae, et amicitiae fidelissimae, et susceptioni infirmitatis ejus. Quomodo praeitis, sic sequitur: bonam viam docete, bonam in vobis inveniat. Jam factus christianus, discernat quid intersit inter id quod dimisit et id quod invenit. Vitam ipsius et studium circa fidem Christi posteriora tempora comprobabunt: nunc autem, fratres mei, non fuit necesse, non fuit consilii pastorum repellere pulsantem, differre quaerentem. De occultis cordis velle judicare, et vocem manifestam non acceptare, nec consilii fuit, nec propositi nostri. Novimus enim quemadmodum minetur misericors illa Dei avaritia undique lucra quaerentis de pecunia sua, et dicentis pigro servo judicare volenti quod non videbat, et circa lucra colligenda Domini torpescenti: « Serve nequam, ex ore tuo te condemno. Tu me dixisti hominem molestum, metere ubi non seminavi, colligere ubi non sparsi: » noveras ergo avaritiam meam. « Tu dares pecuniam meam nummulariis, ego veniens cum usuris exigerem » (Luc. XIX, 22, 23). Nos ergo non potuimus nisi erogare pecuniam dominicam. Exactor ille erit, non tantum ipsius, sed et omnium nostrum. Impleamus ergo officium praerogatoris, non usurpemus locum exactoris. Itaque, fratres mei, opus Dei in animo habete: aliud quaerebatis, aliud disponebatis, aliud invenistis. Opus Domini commendamus, servi conservis. Plus in eo diligamus quod Dominus noster fecit, quam id quod facere volebamus. Meliora enim sunt opera ipsius. Et magnam et devotam vocem ejus audivimus: Majoratum nolo, christianus esse volo. Laetamini, exsultate, amplius quam oderatis amate. Opus suum Christo orationibus commendate: animum fidelem, pium, amicum rudimentis senis exhibete. Quid interest enim quia videtis jam provectam aetatem? Hora nona venit ad vineam, mercedem aequalem accepturus, etc.
Ex Sermone de Natali sancti Quadrati, Beda nondum vulgatus ad II Cor. IV. Beatus apostolus Paulus adhibuit testimonium de Scripturis, in quo nobis gloriam martyrum commendavit. Propter quod scriptum est, inquit, Credidi propter quod locutus sum. Et nos credimus, propter quod elloquimur (II Cor. IV, 13). Si enim tantummodo credidissent, et non loquerentur, non paterentur. Credendo apprehenderunt vitam, et loquendo invenerunt mortem; sed mortem, in qua corpus corruptibile seminaretur, et incorruptio meteretur. Istum sensum, id est, quod credimus propter quod et loquimur, alio loco idem apostolus sic explicavit: Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10). Ex Sermone de tribus virgis, Beda et Florus ad I Cor. I.
Quare autem primo ignobiles, paucos imperitos et impolitos elegerit Dominus, cum haberet ante oculos suos turbam magnam, in comparatione quidem illorum pauperiorum pauciores, sed in genere suo multos divites, nobiles, doctos, sapientes, quos postea etiam collegit, exponit Apostolus sacramentum: Infirma hujus mundi elegit Deus, ut confundat fortia; et stulta hujus mundi elegit Deus, ut confundat sapientes; et ignobilia hujus mundi elegit Deus, et ea quae non sunt, id est, non computantur, ut quae sunt evacuentur (I Cor. I, 27 et 28). Venerat enim docere humilitatem, et expugnare superbiam. Venerat humilis Deus: nullo modo hic prius altos quaereret, qui tam humilis venerat. Primo, quia elegit nasci de illa femina, quae desponsata erat fabro. Non elegit ergo amplos natales, ne in hac terra nobilitas superbiret. Non elegit saltem nasci in amplissima civitate, sed natus est in Bethlehem Judae, quae nec civitatis nomine nuncupatur. Hodieque illam incolae loci illius villam appellant: tam parva, tam exigua, prope nulla est, nisi pristina Domini Christi nativitate nobilitaretur. Elegit ergo infirmos, pauperes, indoctos: non quia reliquit firmos, divites, sapientes, nobiles; sed si ipsos primos eligeret, merito divitiarum suarum, merito substantiarum, merito natalium sibi eligi viderentur, atque inflati de his rebus, salutem humilitatis non reciperent, sine qua nemo potest redire ad illam vitam, unde non laberemur nisi per superbiam.
Item ex Sermone de tribus virgis, Beda nondum vulgatus ad I Thess. II. Factus sum parvulus in medio vestrum, tanquam nutrix fovens filios suos (I Thess. II, 7). Ideo non dixit, Mater, quia aliquando matres vel delicatiores sunt, vel minus amantes filios suos, cum pepererint tradunt aliis nutriendos. Rursum si solum dixisset, Tanquam nutrix fovens; et non addidisset, filios suos: tanquam alia pariente nutriendos accepisse videretur. Et nutricem se dixit, quia alebat; et filios suos, quos ipse pepererat, dicens: Filii mei, quos iterum parturio, quoadusque Christus reformetur in vobis (Galat. IV, 19). Parit autem, sicut parit Ecclesia in utero suo, non semine suo.
Ex Sermone de bono Nuptiarum, Beda et Florus ad I Cor. VII. Qui potest capere, capiat (Matth. XIX, 12). Sed non possum, inquit. Non potes? Non possum. Suscipiat te nutritoria quaedam Apostoli auctoritas, ut si se non continent, nubant. Fiat aliquid, unde perveniatur ad veniam. Pertineat ad veniam, ne irruatur in aeternam poenam. Fiat quod licet, unde ignoscatur quod non licet. Hoc indicat quod sequitur: Mallem eos nubere, quam uri (I Cor. VII, 9). Concessit, inquam, aliquid incontinentiae quia majus timuit: timuit poenas aeternas, timuit quod exspectat et manet adulteros. Etiam hoc quod conjugati victi concupiscentia utuntur invicem ultra necessitatem liberos procreandi, ponam in his pro quibus quotidie dicitur, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI, 12).
Ex Sermone de eo quod scriptum est, Matth., cap. XVI, 24, Si quis vult post me venire, abneget semetipsum: Beda nondum vulgatus ad I Thess. V. Corripite inquietos, consolamini pusillanimes, etc. Quando videt homo aliquem male viventem, et forte aliquid Ecclesiae praestantem, et non eum corripit, animo fugit. Quid est, animo fugere? Timere. Timor est fuga interior. Quare timet? Quia mercenarius est. Ne forte ille male accipiat quod corripitur, et non det quod solet. Videt lupum venientem, id est diabolum male viventis colla frangentem; et fugit animo, abstinet ab utili correptione, plenus timore. Qui autem pastor est, et est ei cura pro ovibus, non eum dimittat, et facit quod ait Apostolus, Corripite inquietos, consolamini pusillanimes, etc. Non ergo putet quis pium pastorem, vel qui se dicit pastorem, quia non reddet malum pro malo, cum reddat potius malum pro bono. Ille enim etsi peccator est scelestus, de bonis suis dat Ecclesiae: ille autem malum pro bono ei reddit, cui subtrahit correptionem. Sed quoniam hoc totum de dilectione faciendum est; anquando autem homines correptores suos putant inimicos suos: ideo cum dixisset, Corripite inquietos; subjecit, consolamini pusillanimes. Forte enim de correptione incipit deficere, et perturbatur: tunc te oportet consolari. Suscipite infirmos: ne per infirmitatem cadant. Si titubare eum fecit infirmitas, sinu suo suscipiat charitas. Et cum ista dixisset, adjecit in novissimo, Videte ne quis malum pro malo alicui reddat (I Thess. I, 14, 15). Ergo non est malum correptio si sit. Sed bona ovis, quando corripitur a praeposito suo, quid dicit? Emendabit me justus in misericordia (Psal. CXL, 5).
Ex Sermone de eo quod ait Dominus, Luc. cap. XI, 10, 11, Petite et accipietis: Beda nondum vulgatus ad II Cor. XII. Invenimus malos petisse et accepisse, et bonos petisse et non accepisse. Quid enim pejus daemonibus? Et tamen porcos petierunt et acceperunt (Matth. VIII, 31, 32). Et invenitur Deus non fecisse desiderium Apostolorum, et implesse desiderium daemoniorum. Quid ergo dicimus, nisi quia novit Dominus qui sunt ejus (II Tim. II, 19), et eorum omnis qui petit accipit? Sed adhuc de Apostolo scrupulas restat; non enim ipse non erat inter eos qui sunt ejus, qui hanc sententiam dixit, Novit Dominus qui sunt ejus. Ergo omnes qui sunt ejus, petunt et accipiunt. Sed quaerimus quid? Ea quippe quae propter vitam istam temporalem petuntur, aliquando prosunt, aliquando obsunt: et quando ea scit Deus obesse, non ea dat desiderantibus et petentibus suis: quomodo nec medicus dat quidquid aeger petierit; et amando negat, quod non amando concederet. Exaudit ergo omnes suos ad aeternam salutem; non omnes exaudit ad temporalem cupiditatem: et ideo non exaudit ad hoc, ut exaudiat ad illud. Denique etiam ipsa verba considera. Quando non accepit propter quod ter Dominum rogavit, ait illi: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate perficitur (II Cor. XII, 9). Quid a me desideras ut auferatur a te stimulus carnis, quem accepisti, ne in tuis revelationibus extollaris? Utique propterea hoc poscis, quia tibi prodesse nescis. Crede medico: quod imposuit, acre est, sed utile; facit dolorem, sed parturit sanitatem. Virtus in infirmitate perficitur. Tolera ergo infirmitatem, si desideras sanitatem: tolera infirmitatem, si desideras perfectionem, quia virtus in infirmitate perficitur.
Ex Sermone de verbis Apostoli, Non est nobis collucatio, etc. Beda et Florus ad Ephes. VI. Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem. Quia non tantum te homo persequitur, sed diabolus per illum; et antequam te laedat in corpore, se occidit in corde. Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem; hominibus adversus homines, qui caro et sanguis sunt: sed adversus principes et potestates, rectores tenebrarum harum (Ephes. VI, 12); quia quomodo eos qui lux sunt, Christus gubernat et regit; sic eos qui tenebrae sunt, ad omne malum diabolus praecipitat et instigat. Hoc ergo nos hortatur Apostolus, ut non contra hominem malum, sed contra diabolum qui cum ille operatur, oremus; et quidquid possumus faciamus, ut diabolus expellatur et homo liberetur. Quomodo enim si ad aliquem in praello constitutum de parte adversaria armatus equo sedens veniat, non equo, sed equiti irascitur; et quantum potest, hoc agere cupit, ut equitem percutiat, et equum possideat: sic circa homines malos agendum est; et non contra illos, sed contra eum qui illos instigat, totis viribus laborandum est; ut dum diabolus vincitur, infelix ille quem possidere coeperat liberetur.
Ex eodem Sermone, Beda et Florus ad I Cor. XII. Qui dicit se in Christo manere, debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare (I Joan. II, 6). Quae est ista via, in qua Christus ambulavit? Quae est alia, nisi charitas, de qua dicit Apostolus, Adhuc supereminentiorem viam demonstro vobis (I Cor. XII, 31)? Si ergo Christum volumus imitari, per ipsam viam debemus currere, quam Christus et in cruce pendens dignatus est ambulare. In cruce enim fixus erat, et charitatis viam currens, pro suis persecutoribus supplicabat. Denique sic dixit: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt (Luc. XXIII, 34). Et nos ergo pro omnibus inimicis nostris hoc jugiter supplicemus, ut illis Dominus emendationem morum et indulgentiam tribuat peccatorum.
Ex Sermone, Qualis debeat episcopus esse, et ubi reprehendit Paulus Petrum: Beda nondum vulgatus ad I Tim. III. Oportet ergo episcopum irreprehensibilem esse (I Tim. III, 2). Quis hoc negat? Sed cum oporteat episcopum irreprehensibilem esse, numquid reprehensibilem decet esse christianum? Episcopus nomen graecum est: latine vero superintentor vel visitator dici potest. Nos episcopi sumus, sed vobiscum christiani sumus. Nos proprie vocamur a visitatione: communiter omnes ab unctione. Si unctio communis est, et lucta communis est. Quare autem nos visitamus, si nihil boni est quod in vobis videamus?
Ex Sermone de Sabbato, Florus ad II Cor. III. Cum autem conversus fuerit ad Deum, auferetur velamen. Velamen, non Moyses evacuatur: velamen, non lex. Attendite quomodo Dominus venerit, et evacuatur velamen: quando pependit in ligno, velum scissum est. O magnum mysterium! o ineffabile sacramentum! Transgressores legis crucifixerunt, et legis secreta patuerunt. Nonne crux illa clavis fuit Domini? Tenuit, et clausa dissolvit. Sed Judaei etiam discisso velo coopertam habent faciem. Nos autem, ait Apostolus, revelata facie gloriam Dei speculantes, in eamdem imaginem transformamur de gloria in gloriam, tanquam u Domini Spiritu (II Cor. III, 16, 18).
Ex Sermone de Calendis Januariis contra Paganos, Joannes diaconus in Leviticum. Apostolus Petrus dicit ad Ecclesiam, quae est corpus Christi: Plebs sancta, regaie sacerdotium (I Petr. II, 9). Tunc enim unus sacerdos ungebatur, modo Christiam omnes unguntur. Ungebatur et rex, ungebatur et sacerdos, caeteri non ungebantur. Utramque personam gerebat Dominus, non in figura, sed jam in veritate, et regis et sacerdotis. Ob hoc de ipso Domino dicit Apostolus, Qui factus est ei ex semine David secundum carnem (Rom. I, 3). Ecce ergo regium genus. Ex semine itaque David propter Mariam Christus dicitur, quia illa erat ex semine David. Sed quo genus in Maria? Scriptum est in Evangelio sacerdotem Zachariam habuisse uxorem Elisabeth de filiabus Aaron. Ergo de genere sacerdotali; quia tota ipsa tribus Levi. Dicitur autem in Evangelio Mariae virgini ab angelo, Cognata tua Elisabeth (Luc. I, 36). Si ergo Elisabeth una de filiabus Aaron sacerdotis cognata erat Mariae, non dubitatur virginem Mariam non tantum ad regalem, sed etiam ad sacerdotalem sanguinem pertinere. Quapropter inest in Domino secundum hominem quem suscepit, utraque persona, regia et sacerdotalis. Ideo ergo tunc in figura duo ungebantur, rex et sacerdos, quod in illo capite nostro completum est, cujus idem nos Ecclesiam totam corpus esse manifestum est. Unde merito genus regium et sacerdotale dicimur.
Item ex Sermone de Calendis Januariis contra Paganos, Joannes diaconus, ibid. In illis veteribus sacramentis ille praefigurabatur unus Dominus noster Jesus Christus. Unus sacerdos intrabat in sancta sanctorum: populus autem omnis foris stabat. Numquid modo episcopis ad altare assistentibus vos foris estis, ac non intus? Intrabat tunc unus sacerdos in sancta sanctorum semel in anno. Annus totum tempus significat. Semel ergo in toto tempore intravit in sancta sanctorum, non figurata, sed vera, ultra velamenta coelorum, unus sacerdos noster resurgens a mortuis Dominus Jesus Christus, offerens se ipsum pro nobis. Intravit, et ibi est. Populus autem adhuc nobiscum foris stat: nondum resurreximus ire in obviam Christo, et semper cum illo interius permanere, cum dicturus est bono servo, Intra in gaudium Domini tui (Matth. XXV, 21). Hoc ergo figurabatur tunc per unum sacerdotem solum intrantem in sancta sanctorum et populum foris stantem, quod nunc impletum est per Dominum nostrum Jesum Christum solum intrantem supra secreta coelorum, et populum adhuc foris gementem, spe salvum factum; exspectantem redemptionem corporis sui, quae futura est in resurrectione mortuorum.
Item et Sermone de Calendis Januariis, contra Paganos, Joannes diaconus, ibid! Ipse enim summus sacerdos preces nostras offert, qui semetipsum holocaustum pro nobis obtulit. Ipse est qui nos perducit, interponens se, non ut intercludat, sed ut dirigat; non ut separet, sed ut reconciliet; non ut impediat, sed ut impedimenta disrumpat. Ipse est pontifex unus et sacerdos unus, qui praefigurabatur in antiquis sacerdotibus Dei. Ideo quaerebatur sacerdos sine macula corporis; quia ille solus sine macula peccati vixit etiam in carne mortali. Nam quod in corpore praefigurabatur illorum, in illius vita significabatur futurum.