Fragmenta omnia (Gotteschalcus Orbacensis)

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Fragmenta omnia
saeculo IX

editio: J. P. Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 121


Fragmenta omnia

Fragmenta omnia (Gotteschalcus Orbacensis), J. P. Migne 121.0367A

121.0365B| ART. I.-- De gemina praedestinatione.

(HINCMAR., de Praedest., cap. 5, p. 25.) Ponamus quae Gotteschalcus, signifer et praevius atque hujus pravae doctrinae resuscitator, de primo capitulo unde versatur quaestio, in libro suae virosae conscriptionis archiepiscopo Rabano porrecto scribit, dicens: « Tandem, inquit, legi librum, venerande pontifex, tuum in quo positum reperi quod impii quoque sive reprobi non sint divinitus ad damnationem praedestinati. » Et post aliquanta: « Praescivit, inquam, illos pessimum habituros ortum, pejorem obitum; praedestinavit autem eos ad luendum perenne tormentum, et sempiternum interitum. » Et iterum post aliquanta: « Quia revera sicut electos omnes praedestinavit ad vitam per gratuitum solius gratiae 121.0365C| suae beneficium, quemadmodum Veteris et Novi Testamenti paginae manifestissimum praebent solerter ac sobrie considerantibus indicium: sic omnino et reprobos quosque ad aeternae mortis praedestinavit supplicium, per justissimum videlicet incommutabilis justitiae suae judicium.

ART. II.-- De libero arbitrio.

(HINCMAR., ibid., cap. 21, pag. 118.) Inde et Gotteschalcus, modernus Praedestinatianus, in libello ad Rabanum archiepiscopum Moguntinum dicit ad locum: « De quo videlicet libero arbitrio quod Ecclesiae Christi tenendum sit atque credendum, cum a caeteris catholicis Patribus evidenter sit Deo gratias disputatum, tum praecipue contra Pelagianos et 121.0365D| Coelestianos a beato Augustino plenius et uberius 121.0366B| diversis in opusculis, et maxime in Hypomnesticon esse cognoscitur inculcatum. Unde te potius ejusdem catholicissimi doctoris fructuosissimis assertionibus incomparabiliter, inde quoque malueram niti, quam erroneis opinionibus Massiliensis Gennadii, qui plerisque praesumpsit in locis tam fidei catholicae quam beatorum etiam Patrum invictissimis auctoritatibus, infelicis Cassiani perniciosum nimis dogma sequens, reniti. »

ART. III.-- De voluntate Dei.

Et Gotteschalcus, modernus Praedestinatianus, in libro ad Rabanum archiepiscopum Moguntinum: « Omnes, inquit, quos vult Deus salvos fieri sine dubitatione salvantur: nec possunt salvari, nisi quos Deus vult salvos fieri: nec est quisquam, 121.0366C| quem Deus salvari velit, et non salvetur, quia Deus noster omnia quaecunque voluit fecit. »

Gotteschalcus, novorum Praedestinatianorum primicerius, in praefato suo libello ad Rabanum scripserat: « Omnes et omnes debere intelligi, id est omnes qui salvantur. De quibus dicit Apostolus: Qui vult omnes homines salvos fieri, et omnes qui non salvantur, quos non vult Deus salvos fieri. »

ART. IV.-- De morte Christi.

Gotteschalcus, novorum Praedestinatianorum signifer, in libello ad Rabanum archiepiscopum Moguntinum ita dicit ad locum: « Illos omnes impios et peccatores, quos proprio fuso sanguine Filius Dei redimere venit, hos omnipotens Dei bonitas ad vitam 121.0366D| praedestinatos irretractabiliter salvari tantummodo 121.0367A| velit. Et rursum: « Illos omnes impios et peccatores, pro quibus idem Filius Dei nec corpus assumpsit, nec orationem, nec dico sanguinem fudit: neque pro eis ullo modo crucifixus fuit. Quippe quos pessimos futuros esse praescivit, quosque justissime in aeterna praecipitandos tormenta praefinivit, ipsos omnino perpetius salvari penitus nolit. »

Gotteschalcus in saepe fato suo libello ad Rabanum archiepiscopum scripsit: « Proinde quod fidelissime credo, fidentissime loquor, et certissime pariter ac fructuosissime confiteor, atque veracissime profiteor: quod Deus noster omnipotens, omnium creaturarum conditor et factor, electorum tantummodo cunctorum gratuitus esse reparator dignatus est et refector; nullius autem reproborum perpetualiter esse voluit Salvator, nullius redemptor et nullius coronator. »

121.0368A| Inde et in chartula suae professionis ad eumdem Rabanum archiepiscopum ita dicit: « Ego Gotteschalcus credo et confiteor, profiteor et testificor, ex Deo Patre per Deum Filium, in Deo Spiritu sancto, et affirmo et approbo coram Deo et sanctis ejus quod gemina est praedestinatio sive electorum ad requiem, sive reproborum ad mortem. Quia sicut Deus incommutabilis ante mundi constitutionem omnes electos suos incommutabiliter per gratuitam gratiam suam praedestinavit ad vitam aeternam; similiter omnino omnes reprobos qui in die judicii damnabuntur propter ipsorum mala merita, idem ipse incommutabilis Deus per justum judicium suum incommutabiliter praedestinavit ad mortem merito sempiternam. »

(no apparatus)