Fragmenta in Proverbia Salomonis

This is the stable version, checked on 26 Decembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Fragmenta in Proverbia Salomonis
saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 91



Fragmenta in Proverbia Salomonis (Beda), J. P. Migne

IN CAPUT VII PROVERBIORUM.

(1051D) Et ecce mulier occurrit illi ornatu meretricio, praeparata ad capiendas animas, garrula et vaga, quietis impatiens, nec valens in domo consistere pedibus suis, (1052D)nunc foris, nunc in plateis, nunc juxta angulos insidians. Omnis quippe haereticus virili sensu carens, rite mulier appellatur; qui cum sermones politos proferre studeat, liquet quia meretricio cultu sese (1053A)extrinsecus ornat, quoniam conatur luculentia sermonis efficere id quod non valet gratia sancti Spiritus munere supplere. Quod si aliquando suis semitis quempiam resistentem invenerit, repente potius pro garrulitatis consuetudine quam virationis perspicuae ipsum attentat superare. Vagus vero esse dignoscitur; quia quem spiritus erroris trahit, mentis sanae stabilitatem nequaquam novit. Sive vagus bene esse dicitur, quoniam omnis qui lineam veritatis declinare gestit, constat plane quia diverticula diverso tramite fugitans inquirit. Vagus, quia diversarum sectarum laqueos nectit, quibus animas simplicium irretire possit. Iste nimirum quietis impatiens esse memoratur, quia terminos Patrum transgreditur; et quae sit vera quies, quove modo conquiratur, ruptis habenis (1053B)patientiae, impatiens ipse in praeceps fertur: nescit ignorantiam circa nonnulla rerum quae perspicuitatem humanae mentis transcendunt; apud se quasi domi non valet stare, sed diversis affectionibus provectus, quasi pedibus per anfractus erroris graditur. Est et alia domus de qua nefariis actibus egreditur, Ecclesia videlicet, quamvis in ea corporali specie morari videatur. Propterea ponit insidias iis qui forensium rerum negotia dispensant, item aliis quos latitudo vitae carnalis allicit, disciplinam tendit; dein caeteris qui frequentant angulos tenebrosae vitae, fallendis insistit. Sive per triplicem situm locorum non incongrue tripertitus intellectus sacrae Scripturae potest intelligi. Foris namque haereticus insidiatur, cum simplicium corda, quos alit historia litterae, (1053C)eam pervertendo decipere molitur: cumque latitudinem allegoriae peragrat, multoties inde nonnulla excerpit, quae fidei contraria esse multitudo fidelium protestatur. Ubi vero ventum est ad mortalitatis species, quia diverso tramite pro diversitate mortalium compinguntur, similiter enitens aliquid ibidem depravare consuescit.

IN CAPUT XXX PROVERBIORUM. Tria sunt difficilia mihi, et quartum penitus ignoro: viam aquilae in coelo, viam colubri super petram, viam navis in medio mari, et viam viri in adolescentia sua. Aquilae vocabulo quilibet spiritualis vir designatur, qui more avis praefatae aciem oculorum superno soli infigere nititur. Cujus vero progressus nemo (1053D)dignoscere potest, quoniam non est corporale quidquam ibi, unde possibilitas cuipiam relinquatur cujus suffragio vestigium aquilae persequi valeat: spiritualis quippe judicat omnia, et ipse a nemine judicatur. Dulcedo namque contemplationis sentiri potest, sed formam imitationis haudquaquam habet. Haud secus via colubri sibi nota est, quam supra petram facere solet. Per petram soliditas cordis, per colubri vero gressum suggestio maligni spiritus figuratur. Interdum antiquus serpens cordibus electorum turpia suggerendo, vestigium sui eisdem imprimere nititur. Caeterum ipsi supra firmam petram fundati, violari nequeunt, virus itineris pestiferi suscipere nesciunt. Quae res utique nulli cognitu pervia est, quoniam quanta sit valentia hujus petrae, nemo, (1054A)nisi et idem ipse fiat petra, queat internoscere. Vel certe viam colubri supra petram se nescire profitetur, quoniam an causa probationis seu peremptionis ejus, quem obambulat, conflictus insurrexerit, omnino nescit. Quod si vel paulisper tentatori cesserit, quis quaeso mortalium id scire potuerit? Item haud aliter quisquam iter navis fluctum maris dirimentis, obtutibus humanis legere, postquam ipsa transierit, ullo modo praevalescit. Quae est ergo navis ista, nisi praedicator aliquis, cujus vehiculo ad portum aeternae quietis perstrepentibus undique procellis tumescentis pelagi transferimur? Iste nimirum semitas maris saevientis perambulat, dum fluctus humanorum cordium remigio praedicationis dissecat. Quis ergo discernere queat quantum iste navigans in medio mari (1054B)proficiat, ut exinde vestigia decursae praedicationis resculpere satagat? Cernis nempe tumentes fluctus illum secantem, sentis item suspensis velis Spiritus sancti favore aspirante prosperum iter ad mentes audientium eumdem illum prosequentem, sed quanta sit efficacia in utroque, metiri nequis. Sive navis fluctivagam mentem cujuslibet hominis praenotat, cujus quidem viam, intentionem scilicet qua promovetur ad utramlibet partem, prorsus ignoras. Vides nempe prospero cursu velificantem; an certe naufragium inter procellas passurus sit, an tranquillitatis portui possit applicare, ignarus existis. Sicut enim sequacibus aestibus ponti id quod parte navis anteriore sectum fuerat, obruitur; ita gressus humanae vitae lineam intentionis, cujus impulsa anima (1054C)vectatur, delere prohibetur. Quartum sequitur, quod penitus sese dicit ignorare. Quis enim certam metam lubricae aetatis considerare valet, quae quasi flabra ventorum aliorsum deflectitur? Ineuntem aetatem, cujus levitas quam pluribus nota est, praetereamus; altera vero quam sit nociva, quamque peremptoria, quia paucis divulgatur, admodum praecavendum esse Salomon hortatur, dum ejus perplexam viam se nescire posse profitetur. Omnis igitur haereticus ob levitatem animi, qui circumfertur omni vento doctrinae, non injuria adolescens nuncupatur. Censetur etiam nomine viri, eo quod ingenii virilis solertiam nactus sit. Hujus nimirum semita tot et tantis anfractibus undique premitur, quod cum eam vestigare molieris, (1054D)nullum vestigium eidem impressum plerumque reperire possis. Acta Manichaei require, et maxime epistolam quae dicitur fundamentum. Ibidem sane viam vix cuipiam vestigabilem, monstroso pede, solertia pervigili tritam invenies. Hoc quippe Salomon ignorat, unde alteri mortalium tanta subtilitas peritiae proveniat, alteri hebetudo mentis inhaereat, cum uterque particeps rationis existat. Nullus inferior altero circa formam est divinae naturae, sine cujus lumine abdita veritatis nemo potest cernere; et tamen pleraque Scripturarum secreta nonnunquam haereticis panduntur, quae vel religiosis viris absconduntur. Est et alius intellectus, qui competenti ratione ad personam Christi refertur. Christus dicitur aquila, ob multiformem significationem quae notatur (1055A)in ave praefata. Sicut avis illa nidum suum, sic et ipse suam sponsam, scilicet Ecclesiam, protegit. Et quemadmodum illa exterum cubile ad procreandos pullos nullatenus adit, sic et Christus extra sinum Ecclesiae sobolem minime gignit. Propterea recenti ortu fetus suos radiis ferventis solis opponit: qui si lumine irreverberato jubar praedicti sideris haudquaquam inspexerint, protinus, ut pote degeneres, a caeteris qui sibi patrissant propulsi a nido segregantur. Quod bene Christo congruit, quoniam omnes quos lumen verae cognitionis non irradiat, tametsi Ecclesiae procreati sint, tamen a consortio electorum ejectos separat. Serpentes item avis illa remigio alarum subvecta in aerem portans devorat, et nativo calore totum virus exstinguit: ita et Christus (1055B)rediens ad Patrem triumphato principe mortis, ineffabili virtute divinitatis malitiam serpentis antiqui destruxit. Cujus viam nescire Salomon sese professus est, quoniam quis potest dicere itus et reditus unigeniti Filii Dei, qui et incorporari, et mori, et sepeliri, et inferos spoliari voluit, et postmodum cernentibus ejusdem discipulis coelos adiit? Idem ipse petra recte vocatur, super cujus fundamentum nostra imbecillitas solidatur. Hic siquidem coluber tortuosus, virosa vestigia imprimere nisus est; at vero ipse sicut adamas verus lubrici gressus nec vel signum suscepit, sed omnino retundens infit, Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei (Matth. IV, 4). Passus enim fuerat gressum chelidri, cum sibi diceret, Si Filius Dei es, dic (1055C)ut lapides isti panes fiant (Ibid. 3). Quis quaeso versutiam serpentis, item robur validissimae petrae discutere praevaleat? Iste nimirum navis, iste nempe gubernator appellatur, prora Spiritus sancti commendatur. In ea quidem apostoli tanquam remiges resident, in eadem et nos collocati ad patriam tendimus, securi cantum Sirenarum spernendo navigamus; crebris flatibus tentationum tundimur, solummodo suscitamur, ne quando inertia resoluti torpescamus. Quomodo in alteram ripam hujus maris, tum Scyllaeorum canum latratu perstrepente, tum Charybdis periculo imminente, sine naufragii detrimento transponamur? quis hominum, inquam, perscrutari praesumat? Quarto loco viam viri nemini noscibilem ponit. Quis est iste vir, nisi ille de quo (1055D)dicit Apostolus, Donec occurramus omnes in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi (Ephes. IV, 13)? Quis enim aestimare potest quanta bona generi humano, dum in terra moraretur, non modo corporibus languore multiformi profligatis subveniendo, verum, quod est utilius, animas eorum medendo, tanquam singularis medicus praestitit? Quis famem tolerans corporis vel animae venit ad eum, et incibatus rediit? Quis mole scelerum praegravatus ad eum perrexit, et sanitate carens inde recessit? Quid ergo? Nulli siquidem pervius est callis illius. Ista sunt quae Salomon penetrare nequivit. Vidit haec ventura in spiritu, sed altera est notio figurae, altera vero notitia rei praescitae.

IN IDEM CAPUT XXX PROVERBIORUM. (1056A) Per tria movetur terra, et quartum non potest sustinere. Per servum, cum regnaverit; per stultum, cum satiatus fuerit cibo; per odiosam mulierem, cum in matrimonium fuerit assumpta; et per ancillam, cum haeres fuerit dominae suae. Interdum terra, cor videlicet terrenis desideriis illectum movetur, cum ad assensum peccandi inflectitur. Quae sit autem causa motionis hujus innuit dicens, Per servum, cum regnaverit. Regale sceptrum servus administrat, cum mercenarius quispiam pastoralem cathedram usurpat; istum nempe sese moventem amissa stabilitate qua fundatur terra, fructifera in saeculum saeculi terra, quam debet excolere, utpote mobilis, sequitur. Quid enim si mobilis mobilem imitatur? Fugiens praeeuntem (1056B)sequitur. Fugit enim, quia mercenarius est, et non pertinet ad eum de ovibus (Joan. X, 13). In primis motus movet subjectos, vel exemplo nefariae vitae, ut suae motioni inhaereant. Praeterea movetur terra, vel ad profluvium patrandi sceleris, vel ad enervationem fidei: stulto agente in regno quippe, satiatus est cibo. Quid est cibus fidelis populi, nisi panis vivus sacri eloquii? hinc etenim David dicit: Parasti in conspectu meo mensam adversus eos qui tribulant me (Psalm. XXII, 5). Porro hanc stultus, videlicet haereticus quilibet frequentans, et panes quos ibi positos cernit corrodens (desunt enim sibi vires humilitatis, quae parvulis et magnis eos frangit), tanquam satiatus recedit, et alios panes cudere molitur. Inde est illud, Ne comedas cum homine invido, (1056C)et ne desideres cibos ejus: quoniam in similitudinem arioli et conjectoris aestimat quod ignorat. Comede, bibe, dicit tibi, et mens ejus non est tecum. Cibos quos comederas, evomes, et perdes pulchros sermones tuos (Prov. XXIII, 6, 7). Ista prorsus haereticorum moribus convenire, nisi faveat illis, nullus est qui ambigat. Quod enim ignorant arioli, seu conjectores, pro more responsa dare consuerunt: conantes astruere, seu illa falsa esse unde quaeritur, seu conjecturam potius quam formam veritatis super his unde agitur, debere aestimare. Horum quippe cibos si comederis, prius necesse est vomas panes dominicae mensae, quoniam nisi mens tua panem fidei rejecerit, liquet te non posse suscipere panes erroris. Isti sunt pulchri sermones, panes videlicet dominici, quos statim (1056D)perditurus es, ubi degluties cibos hujusmodi. Quae enim participatio Christi cum Belial? Quae est ista mulier odiosa quae matrimonii lege viro jungitur, nisi anima actus effetos habens, quae nomine fragilis sexus rite figuratur? Viro autem cui nubit, principale mentis congrua ratione notatur. Unde Dominus Samaritanae mulieri loquens infit, Quinque enim viros habuisti, et nunc quem habes, non est tuus vir (Joan. IV, 18). Nec tamen illi cui illa jungitur, sed sapientibus, qui carnalem vitam detestantur, odiosa esse dignoscitur. Cumque ista voluptariam vitam appetens, rationem subjicit, suisque lenociniis servituram compellit, quasi foedus matrimonii cum viro desideratissimo init. Hac itaque regnante, motus terrae solet (1057A)fieri, quoniam acies mentis, quae velut ager dominicus sementem divini verbi suscipere ac coalescere parata est, si hujusmodi mulieri servanda committitur, protinus deserto proposito spurcissimos amplexus illius nefandae imitatur. Quartum vero sequitur, quod terra ferre non valet, ancillam videlicet haereditario jure succedere dominae suae. Quae est ergo haec ancilla, nisi caro humana, quae lege naturae praeceptis animae consuescit obtemperare? Interdum fit haec domina, cum turpes aestus delectationum, quas mulier jam dicta fovet, in actus carnis transferuntur. Jam illa domina vivens in deliciis, mortua est, et ad ancillam haereditas transit, complens omnia facinora quae illa disponit. Quod si huic ancillae pastoralem curam tractandam commiseris, quanta (1057B)calamitas regno cui praeficitur inde contigerit quis mortalium quaeso tolerare poterit? Istae sunt nimirum pestes monstrosae, quarum principatu terra cordis humani movetur, et opus instabile transfertur. Isti sunt sane qui nesciunt in urbem ire, quique caeteris anhelo pectore illuc tendentibus iter concludunt.

IN IDEM CAPUT. Tria sunt quae bene gradiuntur, et quartum quod incedit feliciter: leo fortissimus bestiarum, ad nullius pavebit occursum: gallus succinctus lumbos suos, et aries: nec est rex qui resistat ei. Ipse quippe hoc loco leo ponitur, de quo scriptum est, Vicit leo de tribu Juda (Apoc. V, 5). Qui fortissimus bestiarum dicitur, quia quod in illo infirmum est Dei, fortius est hominibus (I Cor. I, 25): qui ad nullius pavet occursum; (1057C)dicit enim: Venit enim princeps hujus mundi, et in me non habet quidquam (Joan. XIV, 30). Gallus succinctus lumbos, id est, praedicatores sancti, inter hujus noctis tenebras, verum mane nuntiantes. Qui succincti lumbos sunt, quia a membris suis luxuriae fluxa restringunt. In lumbis vero luxuria est. Unde et eis a Domino dicitur, Sint lumbi vestri praecincti (Luc. XII, 35). Et aries: nec est rex qui resistat ei. Quem alium hoc loco arietem accipimus, nisi primum intra Ecclesiam ordinem sacerdotum, de quibus scriptum est, Afferte Domino filios arietum (Psalm. XXVIII, 1)? qui per exempla sua gradientem populum, quasi subsequentem ovium gregem trahunt. Quibus spiritualiter recteque viventibus nullus rex sufficit omnino (1057D)resistere; quia quilibet persecutor obviat, intentionem eorum praepedire non valet. Sciunt enim, ad eum quem desiderant, et anxie currere, et moriendo pervenire. Ponitur ergo primus leo, secundus gallus, tertius aries. Apparuit enim Christus, deinde sancti praedicatores apostoli, et tunc demum, spirituales Patres Ecclesiarum praepositi, videlicet duces gregum, quia ductores sequentium populorum. Sed haec adhuc melius affirmamus, si ejusdem loci etiam reliqua exponendo subjicimus. Nam quia post haec et Antichristus apparebit, hoc illic quartum subdidit dicens, Est qui stultus apparuit, postquam elevatus est in sublime. Si intellexisset, ori imposuisset manum. Ipse quippe in sublime elevabitur, cum Deum se esse mentietur. Sed elevatus in sublime stultus apparebit, (1058A)quia in ipsa elatione sua per adventum veri judicis deficiet. Quod si intellexisset, ori imposuisset manum: id est, Si supplicium suum, cum superbire exorsus est, praevidisset, bene aliquando conditus, in tanta jactatione superbiae non fuisset elevatus: de quo nequaquam moveat quod superius dictum est: Quartum quod incedit feliciter. Tria quippe incedere bene dixit, et quartum feliciter. Non enim omne quod feliciter, bene; neque in hac vita omne quod bene, feliciter. Nam leo, gallus et aries bene incedunt, sed non feliciter, quia persecutionum bella patiuntur. Quartum vero feliciter, et non bene incedit, quia in fallacia sua Antichristus graditur, sed juxta breve tempus vitae praesentis ipsa illi fallacia prosperatur: sicut de eo sub Antiochi specie per Danielem dicitur, (1058B)Robur datum est ei contra juge sacrificium propter peccata, et prosternetur veritas in terra, et faciet, et prosperabitur (Dan. VIII, 12). Quod Salomon ait, Incedit feliciter, hoc Daniel dicit, Prosperabitur.

IN CAPUT XXXI PROVERBIORUM. Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum, quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas: ne forte bibant, et obliviscantur judiciorum, et mutent causam filiorum pauperis. Lamuel in quo Deus in nostra lingua resonat; mater vero ejus, quae memoratur eum hujusmodi visionem erudisse, sapientia est divina. Hortatur itaque filium suum, in quo Deus per septiformem Spiritum habitabat, ne vinum regibus bibendum porrigat. Qui sint autem hi reges, quibus potus vini penitus aufertur, pater ejusdem nobis (1058C)declaravit inquiens: Et nunc reges intelligite, erudimini qui judicatis terram (Psalm. II, 10). Etenim argueretur dedisse vinum regibus per quod mentes potantium alienantur si non ostenderet quam graviter praepediat blandiens sollicitudo saeculi hujus animos eorum qui sese terrenis negotiis implicuere. Is itaque qui reticet monita salutis, si quando aeger qui poterat sanari mortem proinde incurrerit, pro certo ictus necis intulisse fertur. Nullum, inquit, secretum, ubi regnat ebrietas. Licet de corporeo vino possit intelligi, nullus enim ebrius juris est sui, et ideo utpote vas fictile cuncta diffundit, tamen est aliud vinum, quod nullum comitatur secretum. Quid igitur hoc in loco figuratur per secretum, nisi sapientiae (1058D)quodlibet mysticum, quod constat amatoribus mundi hujus non esse pervium? In nullo igitur secretum sapientiae reperitur in quo regnum ebrietatis esse probatur. Si vis ergo rimari arcana sapientiae, insolens regnum ebrietatis fac tibi longius abesse. Quanta vero calamitas ex hac potione prodeat, oblivio judiciaria et mutatio causae super filios pauperis exerta proclamat: tanto siquidem viget memoria praefatorum regum in discretione judiciorum, quanto constat eam esse longius remotam ab aestu mundanarum sollicitudinum. Eo igitur sobrii sunt, quo circa labentis saeculi blandimenta languescunt. Quis est iste pauper filiorum, cujus causam ii qui calice Babylonio debriati sunt pervertunt, nisi ille qui cum dives esset, pro nobis pauper factus est (II Cor. VIII, 9)? Causa (1059A)namque in judicio pervertitur, cum per judicem iniquitatis innocens punitur, et reus ultione dignus impunitate donatur. Quod autem particulam dubitativam ponit, dicens, Ne forte bibant; ut opinor, facultatem liberi arbitrii pronam esse ad utrumlibet innotescere voluit, et maxime vergibilem in deteriorem partem, si vinculo amoris sive timoris retenta non fuerit, latenter innuit. Sive per Lamuelem, qui in quo Deus, ut jam diximus, interpretatur, ratio humana, quae ad imaginem Dei facta est, competenter designatur. Mater vero ejus, gratia Dei scilicet, interminatur sibi, ne potum perniciosum regibus, hoc est sensibus interioris hominis propinet: qui quandiu rationi parent, tandiu vero regis vocabulo rite censentur, quia actus hominis exterioris per eos (1059B)regali censura comitante disponuntur. Illi nimirum si quando haustum fugitivae felicitatis introrsus traxerint, repente disciplinaris memoriae expertes, quid vitandum, quidve sit faciendum, suborta caligine foedae dilectionis, haud disterminant. Dein causam filiorum pauperis mutant, cum operum spiritus, qui in consideratione sua debet esse pauper, futuram recompensationem in carnalem affectum transmutant. Causa quippe nostri laboris amor est fervens immarcescibilis quietis. Hujuscemodi Salomon vinum abhorrens, carnem suam spiritui servire compellit, ut libero gressu moveret animum ad praeceptoria verba sapientiae haurienda, ut adderetur capiti suo gratia, et torques collo suo.

IN CAPUT XXVI PROVERBIORUM. (1059C)Sicut qui mittit lapidem in acervum Mercurii, ita qui tribuit insipienti honorem. Is qui saecularibus litteris eruditus est noverit, secundum errorem gentilium, Mercurium esse deum eorum qui mercibus mutandis instare consuescunt; et quia institores plurimum opibus congregandis, unde fomes avaritiae pullulat, omnes ferme invigilant, convenienter per vocabulum primatis nomen ejus qui sibi famulatur designari videtur. Itaque per nomen Mercurii quivis avarus exprimitur. Quid sit igitur mittere lapidem in acervum illius considerandum est. Fuit consuetudo apud antiquos ut si quempiam in sua affinitate avarum reperissent, repente ad regiam viam currerent, et unusquisque eorum lapidem (1059D)gestans, acervum inde ob dedecus avari congregaret. Postmodum omnis iter agens, cum a longe acervum lapideum cerneret, patrio more lapidem sumens, in acervum proruebat. Sicut ergo insipientes reputantur isti qui magis dabant operam in collectione lapidum quam in avari morbo sanando, sic proculdubio expertes intellectus perhibentur qui numerum imprudentium, qui recte lapides vocitantur, dando sibi honorem augmentare conantur. Forsitan si conventus populi super eos qui cathedra pastorali fatuos, imo lapideos homines sublimant; una quoque super illos qui injuste promoventur, acervum testimoniorum divinorum congererent, ab importunitate tantae pestilentiae aliquantisper torpescerent. Quid enim? Putasne quem sapientia non (1060A)promovit, posse aliis prodesse, cum normam disciplinae penitus nescierit, nec patriam, ad cujus gaudia plebs sibi subjecta invitatur, noverit? Minime, inquis.

IN CAPUT XVIII SAPIENTIAE. Cum quietum silentium teneret omnia, et nox in suo cursu medium iter haberet, omnipotens sermo tuus, Domine, exsiliens de coelo a regalibus sedibus durus debellator in mediam exterminii terram prosiliit: gladius acutus, insimulatum imperium tuum portans, et stans replevit omnia morte, et usque ad coelum attingebat, stans in terra. Alia translatio habet, medium silentium, significans idem quod et quietum; etiam nocte media quietius silentium est circa nationem Dei, ubi deest auditor, licet adsit qui de Deo loqui noverit. Unde David ait, Obmutui et (1060B)humiliatus sum, et silui a bonis, et dolor meus renovatus est (Psal. XXXVIII, 3). Silet vir Dei cum maximo dolore: silent aliter improbi, contempta sui Creatoris majestate. Cor nimirum unius angore proteritur, mens autem alterius inepta laetitia resolvitur. Aliud silentium de Deo sequitur, cum adest auditor, sed deest praedicator; unde per Jeremiam dicitur, Parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis (Thren. IV, 4). Haec quotidie videmus contingere, quoniam nequitia humanae vitae adeo praevaluit, quod et in praelatis et in subditis hujusmodi miseriam regnare nullus ambigit. Medium item silentium in corde humano profundissime fit, cum desunt qui auditum vel aurium praedicatoribus applicare velint, nec adsunt doctores qui pandant (1060C)verbum Dei. Hinc etenim per Davidem dicitur, Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt, non est qui faciat bonum, non est usque ad unum (Psal. LII, 4). Nam cum unigenitus Dei Filius nostram humanitatem assumpsit, error iste mentes mortalium non occuparat. Hoc utique silentium non omnes, sed omnia tenebant; quoniam creatura, praeter hominem, etiam universa suum opificem sua specie laudat. Caeterum nullus ferme tunc temporis circa pulchritudinem mundanae molis laudem Creatoris considerare noverat. Ac per hoc non solum homo, verum caeterae creaturae medium silentium colebant. Homo contemnens uti ratione, inferior autem factura, quia nemo sciebat ejus ordinem decentissimum plasmatori (1060D)cunctorum referre, itaque nox in suo cursu medium iter habebat. Quid per noctis vocabulum aliud quam ignorantia Dei, quid vero per cursum, nisi perseverantia ejusdem caecitatis figuratur? Nox siquidem medium iter solito cursu peragit, cum nusquam recedens a pravitatis proposito deflectit. Medium item iter fuerat, quoniam in commune omnium error praefatus currebat. Tunc omnipotens de coelo a regalibus sedibus prosiliit, utpote durus debellator. Per regales quidem sedes angelicae virtutes, in quibus Dominus sedet, exprimuntur. Quod autem dicit eum prosiluisse, inopinatum adventum ejus designavit. Ipse revera durus debellator apparuit, quia fortem armatum, qui suum atrium custodiebat in pace, comprehendit, ligavit, spolia sibi (1061A)diripuit, antiqui juris impotem reddidit, infernum spoliavit, victor unde venerat rediit. In mediam terram exterminii saliens venit. Quid erat aliud genus humanum, nisi terra extra metam justitiae translata? Ad hanc revocandam intra limitem pietatis sermo Patris descendit, ut ipsemet illam excoleret, sereret fruges, parturientem custodiret; vel terram exterminii Judaicum populum, quem aper de silva exterminavit, congruenter appellavit. In medio eorum factus est homo ex semine David secundum carnem, prosiliens apparuit. Sive mediam terram exterminii adiit, cum cor humanum, quod pluribus de causis medium nuncupatur, dignum esse divina exterminatione comprobavit. Sic enim improbi nonnunquam ad viam justitiae revertuntur, cum eis (1061B)prius exterminium emittere damnationis manifesta ratione demonstratur; quoniam vinculo dilectionis supernae retineri nequeunt; vel timore gehennali perterriti, ad cultum sui Creatoris revocandi sunt. Statim cum terram Dominus adit, subsequitur exterminium vitiorum: non possunt tenebrae pati lucem; videt homo ubi jacuit, cernit funes peccatorum, unde tractus extorris factus est. Saliat et ipse in terram nostram extra terminum potenti virtute, pellat hostilem cuneum, qui conatur antiquo more possidere denuo nostri pectoris domicilium. Iste sermo gladius est acutus, pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus, discretor cogitationum. Quid plura? Nulla creatura impenetrabilis est ante aciem illius. Iste est quidem cujus ictu filius (1061C)a patre, mater a filia, et quod est difficilius, a voluntatibus suis homo separatur. Portat namque Dei Filius insimulatum Patris imperium, quoniam quaecunque habet ipse, habet et Filius ejus. Quid est insimulatum imperium portare, nisi jussionem sine simulatione aequali jure hominibus praedicare? Ipse est enim nuntius paternae voluntatis, ipse fert imperium illius; ipse percutit, vulnerat et medetur: provehit, coronat, glorificat. Quippe Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio, ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem (Joan. V, 22, 23). Qui enim derogat alteri, similiter derogat et alteri. Ipsa namque Veritas dicit, Philippe qui vidit me, videt et Patrem (Joan. XIV, 9). (1061D)Hic vero Patris imperium portavit, cum ei usque ad mortem obediens exstitit (Philip. II, 8): Pater, inquit, si possibile est, transeat a me calix iste: verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu vis (Matth. XXVI, 39). Portemus et nos imperium illius, mortificantes nosmetipsos cum vitiis et concupiscentiis; subjiciamus praeceptis illius torosam cervicem, suscipiamus jugum ejus suave, per quod omnia gravia nobis levissima esse probantur. Istud est signum, quia amici illius vocamur, cum ejus mandatis paremus. Ipse enim dicit, Vos amici mei estis, si feceritis quae ego praecipio vobis (Joan. XV, 14). Et stans, inquit, replevit omnia morte. Cum Filius Dei carnem nostram induit, quasi surgens a lecto legis, in qua diu latuerat, inter homines apparuit. Omnia (1062A)denique replevit morte, dicens una omnibus, Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest introire in regnum Dei (Joan. III, 5). Replevit omnia morte, cum non solum actu, verum cogitatione, regnum coelorum amitti posse, stans extra contagionem totius maculae, utpote virgo natus de virgine, mundus de munda, asseruit. Ait enim, Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo (Matth. V, 28). Quis igitur est liber mortis imperio? Istud nempe priusquam stetisset, nullus ferme noverat, teste Apostolo, qui ait, Sed peccatum non cognovi, nisi per legem (Rom. VII, 8). Nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret, Non concupisces. Sive Dominus stetit, cum principe mortis triumphato, a mortuis resurrexit. (1062B)Quandiu enim passiones carnis humanae sustinuit, tandiu quasi nobiscum jacuit, sicut particeps nostrae corruptionis; verum ubi resurrexerat, dictum est de eo: Stetit Jesus in littore, non tamen cognoverunt discipuli quia Jesus est (Joan. XXI, 4). Postmodum missis discipulis ad praedicandum Evangelium omni creaturae, repleta sunt omnia morte, dum et anima originali transgressione astricta esse demonstratur, et carnis illecebris exterior homo submersus esse convincitur: quippe omnes peccaverunt, et egent gloria Dei. Et usque ad coelum, inquit, attingebat, stans in terra. Sicut homo inter nos erat, tanquam Deus coelum regebat: cumque quod hominis est agebat, in terra quidem stabat; cum vero quae solius divinae potestatis esse perhibentur (1062C)operatus est, ad verticem usque coeli pertingebat. Itaque cuncta gubernans, et in terra stetit, et coelum non deseruit. Stabat item in terra, cum corda terrena ad suam disciplinam persequendam convertebat. Stabat in coelo, cum eosdem qui terrenis desideriis impliciti tenebantur, ad consortium supernorum civium posse conscendere asserebat. Coelis sursum adhaerebat, cum eos quorum conversatio in coelis erat, ne laberentur, regebat. Iste est sermo plenus veritatis, qui solum continet formam dominicae Incarnationis. Potest hoc ipsum juxta moralitatem interpretari. Primum, inquam, silentium est velle peccare, sed conceptae malitiae facultatem ad votum hominis nequam nullatenus occurrere. Quae (1062D)res quidem ex superni fontis redundanti clementia videtur manare, dum effectus iniquitatis pravae menti subtrahitur: ne vel, si non eam super affectu sceleroso aliquoties poenituerit, durius puniatur. Est et aliud silentium, quod animus pravi hominis servat, dum legis utriusque sancita proponens, ex deliberatione se peccaturum decernit, sed solius timore poenae coercetur. Medium autem est silentium, quod est gravius atque nefandius caeteris, hominem velle peccare, et ea quae male vult implere posse, nec timore divini respectus, nec reverentia mortalium, id quod nefarie proponitur agendum intermittere.

IN CAPUT XXXVIII ECCLESIASTICI. Dum quidam sapiens laudibus pro qualitate operum (1063A)architectos efferret, linituram figuli supposuit, dicens: Sic figulus sedens ad opus suum, convertens pedibus suis rotam, qui in sollicitudine positus est semper propter opus suum, et in numero est omnis operatio ejus. In brachio suo formavit lutum, et ante pedes suos curvabit virtutem suam. Cor suum dabit, ut consummet linitionem, et vigilia mundabit fornacem. Post haec artifices, quorum praerogativam descripserat, comprehendens, inquit: Sine his omnibus non aedificatur civitas, et non inhabitabunt, nec inambulabunt, et in ecclesiam non transilient. Aestimasne dubitandum non posse civitatem construi sine opere figuli? Quis vel demens, inquis, hoc arbitrabitur? Quo fit ut gratia hujus artificis, uti caeterorum, unde in eodem loco tractat, mystico sensu intelligenda (1063B)sit. Figulus igitur ad opus suum sedet, cum quilibet doctor Ecclesiae mentes terrenis negotiis incumbentes conformare molitur, ut fiant vasa Dei non in contumeliam, sed in honorem assignanda. Rotam pedibus suis convertit, cum manifestis operibus corda subditorum suae voluntati connectit. Quid enim humani cordis volubilitas, nisi rota circumacta? Hanc nimirum nullo modo aptius citiusve, quam per exemplum religiosae vitae ad sui nutum potest volvere, ut mens terrena paulatim effigiata, et facibus superni amoris ad purum excocta, in vas electionis progrediatur. Illius quippe operatio penes multitudinem hominum ignota est, quia nulli potest esse scibile quantum fructus cordibus audientium infuderit. In brachio lutum format, cum cor (1063C)terrenum per exemplum laborum suorum ad id quod idem ipse est invitat. Ad haec virtus ejus ante pedes suos curvatur, cum doctrina verbi operibus ejus respondere perhibetur. Item ante pedes virtus curvatur, cum secundum robur animi opus distribuitur; sive quia status animae sola humilitate nititur, tantum enim quivis fortis est, ut in ea fundetur; vel ante pedes virtutem opifex praemittit, cum operibus intentio non reflectit, sive dum praefert opera virtuti, quasi ante pedes virtutem submittit. Post haec dat operam ut linitionem perficiat. Quid enim aliud est linitio quam vasis consummatio? Etenim cum homo fit coelestis abjecta contagione primi parentis, tunc resplendet forma in eo peractae linitionis. Postremo est admodum sibi vigilia (1063D)necessaria, ut fornacem, in qua vas coquitur, mundare praevaleat. Post peractum officium praedicationis, restat labor vigiliarum praedicatori, ut si quidquam sordium sibi inhaeserit, solerti manu detergat. Quid igitur est fornax, quae sufflatorio superno succenditur, nisi mens pastoris quae super perditione membrorum suorum inuritur? Haec itaque mundanda est, quoniam raro invenies quempiam praedicationis officio fungentem, quem vel favoralis aura non pulsaverit, vel inclementia judicii non redarguerit, seu remissior censura non verberarit; quo fit uti necessarie vigilandum est in praedicationis administratione. Similiter expleto negotio adhibenda est opera vestigationis, ne quid lateat admistum, (1064A)per quod offuscetur merces strenuae operationis.

IN CAPUT VIII SAPIENTIAE. Sapientia attingit a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. Qui sunt isti fines, et quod medium utrorumque quos ista comprehendit? Novimus quippe Scriptura narrante (Gen. I), quod fabrica mundi senario numero in species proprias distributa, Sapientia summa ab omni opere quod patrarat septima die requievit. Hic est primus finis, consummatio scilicet rerum caducarum, quem sequitur alter, cum fiet novum coelum, et terra nova. Itaque ab illo in quo cuncta quae sub rota solis volvuntur, consummata esse memorantur, usque ad illum finem, in quo transitura sunt. Sapientia quidem, (1064B)de qua agitur, attingit fortiter, cum unaquaeque res uti condita est, praefixam metam naturae, per quam subsistit, non transgreditur, et compos sui juris, non est appetens alieni, servans pulchritudinem ordinis pulcherrimi. Hic eadem suaviter disponit, quia singulis formis rerum legem suavissimae tranquillitatis contulit; quippe suavis et ipse, nihil asperum, nihil insuave condere potuit: ipsa est alta profunditas, quam nemo intueri vel penetrare potis est.

In humana anima triplex vis naturae vigere dignoscitur. Est enim rationalis, concupiscibilis, irascibilis. In discernendo quid sit bonum malumve, adminiculo rationis utitur. Quia vero appetit naturae jure dictante, id quo nihil est melius, concupiscentiam ex rationis fonte manantem, nulli dubium est (1064C)ipsam possidere. Inde est illud, Quasi modo geniti infantes rationabile lac concupiscite. Primo vero, quia contra reatum indignatur, motum irae salutiferae naturaliter habere perhibetur. Unde David peccantibus dicit, Irascimini, et nolite peccare (Psal. IV, 5). Ac si diceret, Quia contemnentes rationem, concupiscentiam salubrem, iram, excessus illicitos punientem sprevistis: irascimini vobismetipsis, expellentes ab antro cordis irascendo quod ingessistis male delectando. Deinceps cavete ne eamdem ruinam incurratis, attendentes illud quod Dominus in Evangelio cuidam inquit, Vade, et amplius noli peccare (Joan. VIII, 11). Postremo quae sunt duo quae tribus praefatis resistunt, diligenter vestigemus. Constat procul dubio quia concupiscentia carnis concupiscentiae (1064D)spirituali renititur: ira vero carnalis justitiae repugnans, alteri irae, quae comes est justitiae individua, e converso reluctatur. Qui bene domum unam inhabitare dicuntur, quoniam hujusmodi altercatio intestina intra domicilium interioris hominis agitur: et quod Lucas evangelista quinario numero divisit, hic utique Paulus apostolus binario comprehendit, ubi dicit, Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem (Galat. V, 17).

IN CAPUT VIII PROVERBIORUM. Necdum erant abyssi, et ego concepta eram: nondum fontes aquarum eruperant, necdum montes gravi mole constiterant. Nomine abyssi, abdita mysteria prophetico ore prolata; corda vero sanctorum, unde (1065A)multifidi rivuli derivantur ad adaquandum gregem sibi commissum, per fontes competenter exprimuntur. Isti vero montes, quid sunt nisi caterva martyrum, quos amor sancti Spiritus a Deo praeponderat, quod nec minae, nec saeculi blandimenta, neque tormentorum acerbitas exquisita, nec etiam incensae laminae ferri intima viscerum rimantis exsuperant? inde David, In populo gravi laudabo te (Psal. XXXIV, 18).

DE SALOMONE JUDICIUM. Salomon, vir tantae sapientiae, nunquidnam credibile est illum in simulacrorum cultu aliquid utilitatis credidisse? Non. Sed mulierum amori ad hoc malum trahenti resistere non valuit, faciens quod sciebat non esse faciendum, ne suas, quibus deperibat, delicias (1065B)contristaret.

Quamvis peccasset Salomon, tamen egit poenitentiam, scribens Proverbia, in quibus ait: Novissime ego egi poenitentiam, et respexi ubi eligerem disciplinam.

Salomon ille mirabilis, qui meruit assistrici sapientiae Dei copulari, in alienigenarum mulierum incurrit amplexus; et in vinculo libidinis illaqueatus, sacrilegii errore se polluit, cum Chamos idolo Moabitarum simulacrum fabricavit. Sed quia postea per prophetam culpam agnovit, nunquid medicinae coelestis extorris fuit? An forsitan nunquam eum in Canone lego poenituisse, neque veniam consecutum fuisse? Audi poenitentiam ejus, quae non scribitur (1065C)publicis legibus. Fortasse ideo acceptabile (1066A)aliquid dicam, quia non ad faciem populi, sed in secreto conscientiae, Deo teste, poenituit. Veniam autem ex hoc consecutus est, quia cum solutus esset a corpore, sepultum eum inter corpora regum qui Deo placuerunt Scriptura commemorat: quod tamen alibi peccatoribus regibus abnegatum fuisse cognoscimus, qui usque ad mortem in proposita perversitate manserunt; et ideo quia inter justos reges sepeliri meruit, alienus a venia non fuit, veniam autem ipsam sine poenitentia non potuit promereri.

Aiunt libri Hebraeorum Salomonem quinquies tractum fuisse per plateas Jerusalem, causa poenitentiae. Item aiunt eum venisse in templum, quod ipse aedificaverat, cum quinque virgis, de quibus quatuor (1066B)legis peritis, ut verberaretur ab illis: qui communi dixerunt consilio quod in christum Domini manum non mitterent: unde frustratus ab illis, a se depositus est a regno.

Quoniam, inquit, elephantos vides tibi subditos, et leones esse subjectos, cognosce teipsum, o homo. Quod non, ut ferunt, Apollinis Pythii, sed Salomonis sancti est, qui ait: Nisi scias te formosa in mulieribus.

Nec mirabimur in parte contraria pessimos reges in typo praevaricatorum praecedere principum, cum optimos reges, Davidem, et Salomonem, et Josiam, et patriarchas ac prophetas, in figura Domini Salvatoris (1066C)praecessisse doceamus.

(no appar