Fragmenta ex canonibus

This is the stable version, checked on 21 Iunii 2023. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Fragmenta ex canonibus
Saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 99

Fragmenta ex canonibus (Theodorus Cantuariensis), J. P. Migne

I. Ex canonibus a Garsia Loaisa collectis sub titulo Conciliorum Toletanorum. (0957D)

CAP. XVII.-- De his etiam super quibus interrogasti, (0958D)hoc est, de illa femina, quae menstruum sanguinem suum immiscuit cibo vel potui, et dedit viro suo ut comederet, et de illa quae semen viri sui in potu bibit, et de ea quae testam hominis combussit (0959A)igni, et viro suo dedit pro infirmitate vitanda, quali poenitentia sint plectendae: ut nobis videtur, tali sententia sunt feriendae, sicut magi et arioli, quia magicam artem exercuisse noscuntur. Nam de his qui magicam artem exercuisse noscuntur, et auguria attendunt, et divinationes observant, Theodori archiepiscopi gentis Anglorum constitutiones habemus, in quibus scriptum est. Qui immolat daemoniis in minimis, unum annum poeniteat. Qui vero in magnis, decem annis poeniteat. Rabanus eadem citat ex constitutionibus Theodori, sed quae integra sic repraesentat in epistola ad Heribaldum.

Theodori archiepiscopi gentis Anglorum constitutiones habemus, in quibus scriptum est: Qui immolat daemoniis in minimis unum annum poeniteat. (0959B)Qui vero in magnis, decem annos poeniteat. Mulier si qua ponit filiam suam supra tectum vel in fornacem pro sanitate febris, septem annos poeniteat. Qui ardere fecit grana ubi mortuus est homo pro sanitate viventium et domus, quinque annos poeniteat. Si mulier incantationes vel divinationes fecerit, unum annum vel tres quadragesimas vel quadraginta dies juxta qualitatem culpae poeniteat. Vide quoque Rab. lib. III de poenitentium satisfactione, cap. 48.

II. Ex excerptionibus Egberti Eboracensis archiepiscopi. CAP. LVI.-- Theodorus dicit: Statutum ut sine auctoritate vel consensu episcoporum presbyteri in quibuslibet ecclesiis non constituantur, nec inde expellantur, et si quis hoc facere tentaverit, synodali (0959C)sententia feriatur.

CAP. LXVI.Theodorus dicit. Monachi non migrent (0960A)de loco ad locum; sed in ea permaneant obedientia, quam tempore suae conversionis promiserunt. III. Ex Ven. Bedae canonibus ad remedia peccatorum. Ex CAP. VIII. Theodorus dixit. Monachus faciens fornicationem, et non inveniens, annum unum poeniteat et dimidium. Item monachus faciens cum puella, sex annos poeniteat.

IV. Ex capitulis selectis canonum Hibernensium, quae R. D. Lucas Acherius edidit in Spicileg. tom. IX. LIB. LII, CAP. 14.-- De morticinis suibus, et de animalibus sanguinem humanum sumentibus, et de carnibus comestis a lupis; de piscibus et strangulatis (0960B)animalibus; de comestis ab accipitre, et de equo.--Theodorus episcopus dicit: Graeci carnem morticinam non dant porcis suis. Pelles vero morticinorum ad calceamenta et lanam et cornua licent accipi; sed non in sanctum aliquid. Tamen si casu porci comedant carnem morticinorum, aut sanguinem hominis, non abjiciendos credimus; nec gallinas aequali modo. Animalia quae a lupis, sive canibus consumuntur, non comedenda, nisi porcis projiciantur et canibus; nec cervus, nec aper, si mortui inventi fuerint; pisces autem licent, qui alterius naturae sunt. Aves et animalia caetera, si in retibus strangulentur, non sunt comedenda. Paulus enim ait: Abstinete vos a suffocato sanguine, et ab idololatria (0960C)(Act. XXI, 25). Similiter ab accipitre mortua. Equum non prohibent: tamen consuetudo non est comedere.