EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Fragmenta ex aliis operibus
Saeculo IV

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 10

HilPic.FrExAlO 10 Hilarius Pictaviensis315-367 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Ex tractatibus in Job.

I. Tanta enim et tam admirabilis in nos misericordiae Dei bonitas est, ut per quem in Adae offensa generositatem primae et beatae illius creationis amisimus, per eum rursum id quod amisimus obtinere mereamur. Tunc enim diabolus invidens nocuit: nunc autem, cum nocere nititur, vincitur. Movet enim per infirmitatem carnis nostrae omnia potestatis suae tela, cum ad lasciviam accendit, cum ad ebrietatem illicit, cum ad odia stimulat, cum ad avaritiam provocat, cum ad caedes instruit, cum ad maledicta exacerbat. Sed cum per firmitatem animi horum omnium subrepentia incentiva reprimuntur, emundamur a peccato per hujus victoriae gloriam; dictum enim ita est: Aut quomodo se emundabit natus ex muliere Job XXV, 4)? Quia non exstante hoste, non erit bellum: cessante deinde bello victoria deerit. Collidentium autem adversus nos vitiorum victoria non adepta, non erit emundatio ulla vitiorum: quia his insidiis corporis nostri pirata victo, colluctantium adversus nos passionum concertatione purgamur. Memores igitur et conscii illa ipsa corpora nostra omnium vitiorum esse materiem, per quam polluti et sordidi, nihil in nobis mundum, nihil innocens obtinemus; gaudeamus nobis esse hostem, in cujus concertatione quodam concertationis nostrae bello dimicemus. Item.

II. Quas Job litteras legerat, ut abstineret se ab omni re maligna, quia Deum sola mente vitiis non admixta venerabatur? Deum autem colere, justitiae proprium officium est. Ex Prooemio expositionis Evangelii in Matthaeum.

III. Erat namque primum necessarium nobis, ut unigenitus Deus nostri causa homo, id quod tum non erat, gigneretur. Item ex eodem.

IV. Tertium deinceps illud congruum fuit, ut quia Deus homo genitus in mundo, etc. De expositione epistolae ad Timotheum.

V. Nam et cum dicit Scriptura, homo Christus, (I Tim. II, 5), et cum dicit, Christus mortuus est (Rom. VIII, 34), et cum dicit, Verbum caro factum est (Joan. I, 14); non est spoliandus per fraudulentiam legentis expositionibus suis sermo. Nam ubi homo Christus est, praecedit, Mediator Dei atque hominum: ut ex utroque, Deo et homine, unus subsistat; sitque inter hominem et Deum medius, confessione in se utriusque naturae. Ubi vero Christus mortuus est, subjicitur, Qui resurrexit, qui est in dextera Dei. In morte ejus carnis nostrae infirmitas est, in resurrectione virtus ejus, in consessu Dei dignitas. 713 Ex libro ad Constantium imperatorem.

VI. Filius Dei factus homo Deus est . . . . . . Deus filius hominis factus est (homo enim factus est Deus, non Deus factus est homo), et ( f. sed) filius hominis factus est filius Dei. Superavit enim magnitudo Domini parvitatem servilis formae; ita ut ipsa servilis forma, quam assumpsit, cessaret esse servilis per eum Dominum, qui eam assumpsit. Si enim qui natura non filii Dei, per ipsum efficiuntur filii Dei; quanto magis ipse, qui natura filius Dei est, hunc cum quo voluntate sua alvo virginali conceptus et natus est, ita sublimavit in Deum, ut in ejus nomine omne genu flectatur, coelestium et terrestrium et infernorum, et omnis lingua confiteatur, quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei patris. Ex incerto Opere.

VII. Panem nostrum quotidianum da nobis 714 hodie (Lucae XI, 3). Quid enim tam vult Deus, quam ut quotidie Christus habitet in nobis, qui est panis vitae, et panis e coelo: et quia quotidiana oratio est, quotidie quoque ut detur, oratur. Item aliud.

VIII. Ergo cum missus est ( Christus ) in similitudine carnis peccati, non sicut carnem habuit, ita habuit et peccatum. Sed quia ex peccato omnis caro est, a peccato scilicet Adam parente deducta; in similitudine peccati carnis est missus, exsistente in eo, non peccato, sed peccati carnis similitudine. Fragmentum dubium.

In quo omnes peccaverunt. In quo, id est, in Adam omnes peccaverunt . . . . . Manifestum est in Adam peccasse, quasi in massa. Ipse enim per peccatum corruptus, omnes quos genuit, nati sunt sub peccato.

Testimonium de Hilarii doctrina circa Spiritus sancti processionem.

Ἅγιος Ἱλάριος ἐν τοῖς εἰς τὸν Ἀπόστολον ἐξηγηματικοῖς, περὶ Πατρὸς καὶ Υἱοῦ θεολογῶν, φησὶ, μηδεμίαν ἐν τῷ ἁγίῳ Πνεῦματι διπλόην νοεῖσθαι διὰ τὸ τὸν Πατέρα καὶ τὸν Υἱὸν τὸ εἶναι παρέχειν αὐτῷ; ὅθεν ἄμφω μία ἀρχὴ τοῦ ἁγίου Πνεύματος χρηματίζουσιν ·: Hilarius in explanationibus ad Apostolum, de Patre Filioque theologice loquens, ait nullam in Spiritu sancto duplicitatem intelligi, propterea quod Pater et Filius exsistentiam illi suppeditent; unde ambo unum principium Spiritus sancti sunt. En miram atque perspicuam tanti Patris contra schismaticos Graecos doctrinam de Spiritus sancti processione ac Patre Filioque tanquam unico principio! Jam vero sanctum Hilarium commentarios scripsisse in Pauli Epistolas affirmabat Hispalense concilium II. can. 13, apud Aquirrium, tom. III, p. 353: nunc ecce ex eo deperdito opere frustum splendidum a Graecis servatum. (Ex Spicileg. Rom. tom. VI, p. 73.)