Fragmenta et notulae graecorum operum

 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Fragmenta et notulae graecorum operum
ed. Migne
Saeculo II

editio: Migne 1844
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 2

AucVar.FrEtNoG 2 Auctores varii Parisiis J. P. Migne 1844 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

APOLOGETICI ADVERSUS GENTES PRO CHRISTIANIS GRAECI, FRAGMENTA, ex Eusebio Caesariensi, cum translatione triplici.

PRAEFATIUNCULA IN FRAGMENTA GRAECA APOLOGETICI

Tertulliani Apologeticum adversus gentes, uti paraphrasticôs vertit Rufinus, sive pro Christianis, uti ad verbum ex graeco transtulerunt Christophorsonus apud Eusebium, et Langius in Nicephoro, latine conscriptum fuisse, sed in graecum sermonem translatum disertis verbis Eusebius et Nicephorus affirmant: an vero ab auctore ipso, an alio quovis factum sit, non satis quanquam priori sententiae magis faveat, quod etiam alios quosdam libros latine et graece conscripserit. Quo fit ut operae pretium duxerim, separatim fragmenta graeca publicare; eaque ad majorem intellectum cum versione triplici; Eusebii quidem interpretum duorum, Rufini et Christophorsoni; Nicephori vero, qui ad verbum ex illo haec descripsit, Langii. PAM.

I. Ex Apologetici cap. 11, juxta Eusebium (Hist. Eccles. lib. III) et Nicephorum (l. III, c. 17). Καίτοι εὑρήκαμεν καὶ τὴν εἰς ἡμᾶς ἐπιζήτησιν κεκωλυμένην. Πλίνιος γὰρ ὁ Σεκοῦνδος ἡγούμενος τῆς ἐπαρχίας, κατακρίνας χριστιανούς τινας, καὶ τῆς Ἀζίας ἐκβαλὼν, ταραχθεὶς τῷ πλήθει, ἠπόρει τί αὐτῇ εἴη πρακτέον. Τραϊανῷ οὖν τῷ βασιλεὶ ἀνεκοινώσατο, λέγων, ἔξω τοῦ μὴ βούλεσθαι αὐτοὺς εἰδωλολατρεῖν, οὐδὲν ἀνόσιον ἐν αὐτοῖς εὑρηκέναι. Εμήνευε δὲ τοῦτο, ἀνίστασθαι ἔωθεν τοὺς Χριστιανοὺς, καὶ τὸν Χριστὸν Θεοῦ δίκην ὑμνεῖν· καὶ πρὸς τὸ τὴν ἐπιστήμην αὐτῶν διαφυλάσσειν, κωλυέσθαι φονεύειν, μοιχεύειν, πλεονεκτεῖν, ἐξαπατᾷν, καὶ τὰ ὅμοια. Πρὸς ταῦτα ἀπέγραψε Τραϊανὸς, τὸ τῶν χριστιανῶν φῦλον μὴ ἐκζητεῖσθαι μὲν, ἐμπεσὸν δὲ κολάζεσθαι

RUFINI.

Persecutionum vero extrinsecus pondus urgebat Ecclesiam, et tam immensae catervae martyrum quotidie jugulabantur, ut Plinius secundus, qui tunc provinciam administrabat, multitudine interemptorum permotus, referret ad imperatorem, quod innumera hominum millia quotidie obtruncarentur, in quibus nihil omnino sceleris deprehenderetur admissum, aut aliquid contrarium humanis legibus gestum, nisi hoc solum, quod antelucanos hymnos Christo cuidam canerent Deo: adulteria vero, vel caetera hujusmodi crimina apud eos ut illicita haberi, et penitus arceri; caetera vero secundum leges eos agere communes. Ad quae tunc Trajanus rescripti sui auctoritate decernit ut Christiani quidem non requirantur; si qui tamen inciderint, puniantur, Per quod ex parte aliqua persecutionis sedatum putabatur incendium.

CHRISTOPHORSONI.

Atqui invenimus inquisitionem quoque in nos prohibitam. Plinius enim secundus, cum provinciam regeret, damnatis quibusdam Christianis, quibusdam gradu pulsis, ipsa tandem multitudine perturbatus, et quid de caetero ageret nescius, consuluit tunc Trajanum imperatorem, allegans praeter obstinationem non sacrificandi, nihil se scelerati de eis reperisse. Insinuans quoque et illud: Surgere atque convenire summo mane christianos, et Christum tanquam Deum carminibus laudare; et ad conservandam eorum disciplinam, homicidium, adulterium, fraudem, perfidiam et caetera scelera prohibere. Ad quae Trajanus rescripsit: Christianos inquirendos non esse, oblatos autem puniendos.

LANGII.

Atqui, invenimus inquisitionem quoque in nos prohibitam. Plinius enim secundus, cum provinciam regeret, quibusdam Christianis damnatis, quibusdam gradu pulsis ipsa tamen multitudine perturbatus, quid de caetero ageret, consuluit tunc Trajannum imperatorem, allegans, praeter obstinationem non sacrificandi, nihil aliud se de sacris eorum comperisse, quam coetus antelucanos ad canendum Christo ut Deo, et ad conservandam disciplinam homicidium, adulterium, fraudem, perfidiam et caetera prohibentes. Tunc Trajanus rescripsit: hoc genus inquirendos quidem non esse, oblatos vero puniri oportere.

II. Ex Apologetici cap. V, juxta Eusebium (Hist. Eccles. lib. II) et Nicephorum (lib. II, cap. 8). Ἵνα δὲ καὶ ἐκ τῆς γενέσεως διαλεχθῶμεν τῶν τοιούτων νόμων· παλαίον ἦν δόγμα, μήδενα θεὸν ὑπὸ βασιλέως καθιεροῦσθεαι, πρὶν ὑπὸ τῆς συγκλήτου δοκιμασθῆται. Μάρκος Αἰμύλιος οὕτως περί τινος εἰδώλου πεποίηκεν Ἀλβούρνου· καὶ τοῦτο ὑπὲρ τοῦ λόγου ἡμῶν πεποίηται, ὅτι παρ' ὑμῖν ἀνθρωπείᾳ δοκιμῇ ἡ θεότης δίδοται· ἐὰν μὴ ἀνθρώπῳ, θεὸς (οὐ γίνεται) οὐκ ἔσται· οὕτως κατάγε τοῦτο ἄνθρωπον θεῷ ἵλεων εἴναι προσῆκεν. Τιβέριος οὖν (ἐφ' οὖ τὸ τῶν χριστιανῶν ὄνομα εἰς τὸν κόσμον ἐλήλυθεν), ἀγγελθέντος αὐτῷ ἐκ Παλαιστίνης τοῦ δόγματος τούτου, ἔνθα πρῶτον ἤξατο, τῇ συγκλήτῳ ἀνεκοινώσατο· δῆλος ὢν ἐκείνοις ὡς τῷ δόγματι ἀρέσκεται· ἡ δὲ σύγκλητος, ἐπεὶ ἐκ αὐτὴ δεδοκεμάκει, ἀπώσατο, ὁ δὲ ἐν τῇ αὐτοῦ ἀποφάσει ἔμεινεν, ἀπειλήσας θάνατον τοῖς τῶν χριστιανῶν κατηγόροις.

RUFINI.

Ut de origine aliquid retractemus ejusmodi legum, vetus erat decretum, ne quis deus ab imperatore consecraretur, nisi a senatu probatus; sicut Marcus Aemilius de deo suo Alburno. Facit et hoc ad caussam nostram, quod apud vos humano arbitratu divinitas pensitatur. Et nisi homini Deus placuerit, deus non erit. Homo jam Deo propitius esse debebit. Tiberius ergo, cujus tempore nomen christianum in saeculum intravit, adnuntiata sibi ex Syria Palaestina, quae illic veritatem istius divinitatis revelaverant, detulit ad senatum, cum praerogativa suffragii sui. Senatus quia non ipse probaverat, respuit. Caesar in sententia mansit, comminatus periculum accusatoribus Christianorum.

CHRISTOPHORSONI.

Ut de origine retractemus ejusmodi legum, vetus erat decretum, ne quis deus ab imperatore consecraretur, nisi a senatu probaretur; ut M. Aemilius de deo suo Alburno. Facit et hoc ad caussam nostram, quod apud vos de humano arbitratu divinitas pensitatur. Nisi homini deus placuerit, deus non erit. Homo jam Deo propitius esse debebit. Tiberius, ergo, cujus tempore nomen christianum in saeculum introivit, adnuntiatum sibi ex Syria Palaestina, quae illic veritatem ipsius divinitatis revelaverat, detulit ad senatum cum praerogativa suffragii sui. Senatus, quia non ipse probaverat, respuit. Caesar in sententia mansit, comminatus periculum accusatoribus Christianorum.

LANGII.

Ut de origine aliquid retractemus ejusmodi legum, vetus erat decretum, ne quis deus ab imperatore consecraretur, nisi a senatu comprobaretur. Tiberius ergo, cujus tempore nomen christianum in saeculum introivit, adnuntiatam sibi ex Palaestina veritatem dogmatis istius (ibi enim prima initia sumpserat), ad senatum retulit, cum praerogativa suffragii sui. Senatus, quia ipse non probaverat, respuit. Caesar in sententia mansit, comminatus mortem Christianorum accusatoribus.

III. Ex eodem Apologetici V cap. juxta Eusebium (Hist. Eccles. lib. II. cap. 24) et Nicephor. (lib. II, cap. 37). Ἐντύχετε τοῖς ὑπομνήμασιν ὑμῶν· ἐκεῖ εὑρὴσετε πρῶτον Νέρωνα τοῦτο τὸ δόγμα, ἡνίκα μάλιστα ἐν Ῥώμῃ, τὴν ἀνατολὴν πᾶσαν ὑποτάξας, ὠμὸς ἦν εἰς πάντας, διώξαντα. Τοιούτῳ τῆς κολάσεως ἡμῶν ἀρχηγῶ καυχώμεθα. Ὁ γὰρ εἰδὼς ἐκεῖνον, νοῆσαι δύναται, ὡς οὐκ ἂν, εἰμὴ μέγα τι ἀγαθὸν ἦν, ὑπὸ Νέρωνος κατακριθῆναι.

RUFINI.

Consulite commentarios vestros, illic reperietis primum quoque Neronem in hanc sectam, tum maxime Romae orientem, caesareo gladio ferocisse. Tali dedicatore damnationis nostrae etiam gloriamur. Qui enim scit illum, intelligere potest non nisi grande aliquod bonum a Nerone damnatum.

CHRISTOPHORSONI.

Consulite vestros commentarios, illic reperietis primum Neronem in hanc sectam, tum maxime Romae orientem, caesareano gladio ferocisse. Sed tali dedicatore damnationis nostrae gloriamur. Qui enim scit illum, intelligere potest non nisi aliquod bonum grande a Nerone damnatum.

LANGII.

Consulite commentarios vestros, illic reperietis primum Neronem in hanc sectam, tum maxime Romae orientem, caesareano gladio ferociisse. Sed tali dedicatore damnationis nostrae etiam gloriamur. Qui enim illud scit, intelligere potest non nisi aliquod bonum a Nerone damnatum.

IV. Ex eodem V Apolog., juxta Euseb. (Hist. Eccl. lib. III, c. 20) et Niceph. (l. III, c. 10). Πεπείρακεί ποτι καὶ Δομετιανὸς ταὐτὸ ποιῶν ἐκείνῳ, μέρος ὢν τῆς τοῦ Νέρωνος ὠμότητος. Ἀλλ' οἶμαι, ἅτε ἔχων τι συνέσεως τάχιστα ἐπαύσατο, ἀνακαλεσάμενος οὒς ἐξηλάκει.

RUFINI.

Tentavit aliquando et Domitianus simile aliquid, portio Neronis, de crudelitate. Sed quasi homo cito destitit, ita ut etiam eos quos in exilium miserat, revocaret.

CHRISTOPHOSONI.

Tentaverat et Domitianus, portio Neronis, de crudelitate. Sed qua et homo, facile coeptum repressit, restitutis etiam quos relegaverat.

LANGII. Tentaverat et Domitianus, portio Neronis, de crudelitate, eadem quae ille facere. Sed, ut opinor, aliquid habens rationis et prudentiae, mature destitit, revocatis etiam iis quos in exsilium egerat.

LIBRI DE SPECTACULIS GRAECI CITATIO, EX LIB. DE CORONA MILITIS (cap. 6). Sic itaque et circa voluptates Spectaculorum infamata conditio est ab eis qui natura quidem, Dei omnia sentiunt, ex quibus spectacula instruuntur, scientia autem deficiunt. Sed et huic materiae, propter suaviludios nostros, graeco quoque stylo satisfecimus.

Amplissime eamdem materiam tractatam habes ab ipso auctore libro latine conscripto de Spectaculis. Et vero loqui hic auctorem de dict. lib. de Spectaculis non de lib. de Corona militis, etiam ante me Rhenanus ad notavit.

LIB. DE VIRGINIBUS VELANDIS GRAECI, NOTULAE, EX EJUSDEM TITULI LIBRO (cap. 1).

Proprium jam negotium passus meae opinionis, latine quoque ostendam Virgines nostras velari oportere, ex quo transitum aetatis suae fecerint; hoc exigere veritatem, cui nemo praescribere potest.

Ex eo quod dicit auctor latine quoque, recte meo judicio colligit Rhenanus, antea graece scriptum fuisse librum ejusdem tituli, de Virginibus velandis.

DE BAPTISMO LIBRI MENTIO, EX EJUSDEM TITULI LIBRO (cap. 15).

Sed circa haereticos sane quid custodiendum sit, digne quis retractet: ad nos enim editum est. Haeretici autem nullum habent consortium nostrae disciplinae, quos extraneos utique testatur ipsa ademptio communicationis. Non debeo in illis cognoscere quod mihi praeceptum est, quia non idem Deus est nobis et illis, nec unus Christus, id est idem. Ideoque nec baptismus unus, quia non idem. Quem cum rite non habeant, sine dubio non habent; nec capit numerari quod non habetur; ita nec possunt accipere, quia non habent. Sed de quo plenius jam nobis in graeco digestum est.

NOTA.

His verbis etiam materia praecipua commemoratur graeci de Baptismo. Quandoquidem vero nos hic tractaturos polliciti sumus, quae sit Tertulliani sententia de haereticorum baptismo, certe negare non possumus idipsum sensisse quod B. Cyprianus; et fortassis propterea suppressum possit quis dicere hunc libellum, cum per Nicenum concilium retractata est ea Africanorum quorumdam episcoporum sententia. Nec vero mirandum si illud paradoxon amplexus sit Tertullianus cum eodem fere tempore celebratum fuisse videatur concilium illud sub Agrippino episcopo Carthaginiensi, cujus meminit B. Cypr. Epist. 71, ad Quintum; quod ipsum quoque et coaetaneos episcopos Africanos in eam pertraxit opinionem. Haec enim satis indicare videtur ille Epist. 70, ad Januar., cum dicit sententiam illam jam pridem ab antecessoribus statutam, et apertius Epist. 73, ad Jubaianum, multos dicens annos intercessisse ex quo sub Agrippino episcopi plurimi hoc statuerunt. Atqui inter tempus quo Tertullianus ante omnem haeresim librum de Baptismo conscripsit, et Africanum primum de Haereticorum Baptismo concilium episcoporum 72 quod celebratum fuit anno Domini 255, annos intercessisse circiter 50, laius in vita auctoris comprobatur.