Fragmenta de historia Francorum

This is the stable version, checked on 30 Novembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Fragmenta de historia Francorum
Saeculo VII

editio: Migne 1849
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 71

FrScBu.FrDeHiF 71 Fredegarius Scholasticus Burgundiae595-660 Parisiis J. P. Migne 1849 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

I.-- Inter Excerpta ex Eusebii Chronico, Hieronymo interprete. 705 In illo tempore (Cap. 3) Priamus Helenam rapuit. Trojanum bellum decennale surrexit. Causa mali quod trium mulierum de pulcritudinem certantium praemium fuit una earum Helena, pastore judice pollicente. Memnon et Amazones Priamo tulere subsidium. Exinde origo Francorum fuit. Priamum regem primo habuerunt; postea per Historiarum libros scriptum est qualiter habuerunt regem Frigam, postea partiti sunt in duabus partibus; una pars perrexit in Macedoniam, vocati sunt Macedones secundum populum a quo recepti sunt, et regionem [Can., regem] Macedoniae, qui opprimebatur a gentes vicinas invitati ab ipsis fuerunt, ut eis auxilium praeberent. Per quos postea cum subjuncti in plurima procreatione crevissent, ex ipso genere Macedones fortissimi pugnatores effecti sunt. Quod in postremum in diebus Philippi regis et Alexandri filii sui fama confirmat illorum fortitudinem qualis fuit. Nam et illa alia pars quae de Frigia progressa est ab Olixo [Id est, Ulysse] per fraudem decepti, tamen non captivati, nisi exinde dejecti per multis regionibus pervagantes cum uxores et liberos.

Electo a se rege (Cap. 4), Francione nomine, per quem Franci vocantur. In postremo, eo quod fortissimus ipse Francio in bellum fuisse fertur, et multo tempore cum plurimis gentibus pugnam gerens, partem Asiae vastans, in Europam dirigens, inter Rhenum vel 706 Danuvium et mare consedit.

Ibique mortuo Francione (Cap. 5), cum jam pro proelia tanta quae gesserat, parva ex ipsis manus remanserit, duces ex se constituerunt. Attamen semper alterius ditione negantes, multo post tempore cum ducibus transegerunt, usque ad tempore Pompegii consolis; qui et cum ipsis demicans, seu cum reliquas gentium nationes quae in Germania habitabant, totasque ditione subdidit Romanam. Sed continuo Franci cum Saxonibus amicitias inientes, adversus Pompegium rebellantes, ejusdem rennuerunt potestatem. Pompegius in Spaniam contra gentes dimicans plurimas moritur. Post haec nulla gens usque in praesentem diem Francos potuit superare, qui tamen eos suae ditioni potuisset subjugare. Ad ipsum instar et Macedones, qui ex eadem generatione fuerunt, quamvis gravia bella fuissent attriti, tamen semper liberi ab externa dominatione vivere conati sunt.

Tertiam ex eadem origine gentem Torcorum fuisse fama confirmat (Cap. 6). Ut cum Franci Asiam pervagantes pluribus proeliis transissent, ingredientes Europam, super litore Danuvii fluminis inter Oceanum et Thraciam una ex eis ibidem pars resedit. Electum a se utique regem, nomen Turquoto, per quod gens Turcorum nomen accepit. Franci hujus itineres gressum cum uxores et liberes agebant; nec erat gens, qui eis in proelium potuisset resistere. Sed plurima egerunt proelia, quando ad Rhenum consederunt, dum 707 a Turquoto minuati sunt, parva ex eis manus aderat. A captivitate Trojae usque ad primam olympiadem fiunt anni CCCCVI.

II.-- Inter eadem Excerpta. Gallienus firmatur in imperio (Ex cap. 40). Germani Ravennam venerunt. Alamanni vastatum Aventicum praeventione vuibili cui nomento, et plurima parte Galliarum, in Aetalia transierunt. Graeci Pannoniam occupaverunt. Germani Spanias obtenuerunt, etiam et Syriam incursaverunt, Francos in eorum habentes auxilium.

Valentinianus (Ex cap. 45), etc. Saxones caesi Deusone in regione Francorum consedit.

Qui superfuerunt in illo tempore Burgundionum octoginta fere millia (Ex cap. 46), quot numquam antea nec nominabantur, ad Rhenum descenderunt, et ubi [Al., ibi] castra posuerunt, quasi Burgo vocetaverunt, ob hoc nomen acceperunt Burgundiones; ibique nihil aliud praesumebant, nisi quantum pretium ementis [Al., ementes] a Germanis eorum stipendia accipiebant. Et cum ibidem duobus annis resedissent, per legatos invitati a Romanis vel Gallis, qui Lugdunensium provinciam et Gallea Comata, Gallea Domata et Gallea Cisalpina manebant, ut tributarii publicae potuissent rennuere, ibi cum uxores et liberes visi sunt consedisse.

III.-- Inter Excerpta ex Idatii Chronico. Martianus (Cap. 55 Can., lib. III, cap. 5), etc . . . Gens Chunorum pace rupta ruunt in Galleis, quos cum Agecius patricius venientes comperisset, sanctum Anianum Aurelianensium episcopum ad Theudorum regim Gotthorum in legationem dirigit, petens auxiliare contra Chunis: si praevalebat resistere, mediam partem Galliae Gotthis daret. Cum a Theudoro rege hujus petitionis annuens auxilium fuisset promissum, Agecius legatos mittens ad Attilanem regem Chunorum obviam, petens auxilium 708 contra Gotthis, qui Galleas conabant invadere: si praevalebant Chuni e contra Gotthis defendere, medietatem Galliae ab Agecio perciperent. Attila rex cum Chunis festinans, et parcens civitatibus Germaniae et Galliae, contra Gotthis, super Ligere fluvio residens, nec procul ab Aurilianis confligit certamine. Caesa sunt Gotthorum ducenta millia hominum. Theudorus rex hoc proelio occubuit. Caesa sunt Chunorum centum quinquaginta millia. Civitas Aurelianis orationibus beatissimi Aniani liberata est. Chuni repedantes Trecassis in Mauriacensem consedentes campaniam. Thoresmodus filius Theudori, qui ei successit in regnum, collectum Gotthorum exercitu, patrem ulcisci desiderans, cum Attilanem et Chunis Mauriaco confligit certamine, ibique tribus diebus uterque phalangae in invicem proeliantes, et innumerabilis multitudo gentis occubuit. Agecius cum esset strenuosissimus consilii, per noctem ad Attilanem veniens dixit ad eum: Optabilem duxeram ut tua virtute regionem hanc a perfidis Gotthis potuissem [Boh., potuisses] eripere, sed nullatenus fieri potest. Usque nunc cum minimis pugnatoribus proelias, hac nocte Theudericus germanus Thoresmodi cum nimiam multitudinem et fortissimos Gotthorum pugnatores advenit: haec non sustines, atque utinam vel evadere possis. Tunc Attila dedit Agecio decem millia solidorum, ut per suo ingenio Pannoniam repedaret. Ipsaque nocte Agecius ad Thoresmodo idemque perrexit, dicensque ei causam consimilem, quod apud viles Chunorum pugnatores usque nunc pugnaverat; nam maxima multitudo et fortissimi pugnatores a Pannoniis ipsaque nocte Attillani advenerant, et audissent fratrem suum Theudericum in aures Gotthorum occupasse, regnumque vellet arripere, nisi festinus ad resedendum pergeret, periculum ad degradandum haberet. Acceptis idemque 709 Agecius a Thuresmodo decem millia solidis, ut suo ingenio a persecutione Chunorum liberati Gotthi ad sedes proprias remearent. Et protinus abierunt. Agecius vero cum suis, etiam Francos secum habens, post tergum direxit Chunorum, quos usque Thoringia a longe prosecutus est; praecepitque suis, ut unusquisque nocte ubi manebant, decem sparsim focus facerent, ut immensa multitudine semilarent. Quievit hoc proelium. Agecii consilium Gallia ab adversariis liberatur. Postea cum a Thursimodo rege et Gotthis haec factio perlata fuisset, requirentes promissionem Agecii implendam, et ille rennuerit, per pacis jura orbiculum aureum gemmis ornatum, pensante libras quingentas ab Agecio compositionis causa transmittitur Thursemodo, et haec jurgia quieverunt. Quae species devotissime usque in hodiernum diem Gotthorum thesauris pro ornatum veneratur et tenetur.

Anno 2 Anthemii (Ex cap. 58, Can., lib. III, cap. 8) in medio Tolosae civetatis sanguis erupit de terra, et tota die fluxit, signeficans Gotthorum dominatione sublata Francorum adveniente regno.

IV.-- Inter eadem Excerpta ex Idatio. Quadam vice (cap. 60; Can., lib. III. cap. 10) Chlodoveus rex Francorum et Alaricus rex Gotthorum, qui sedem Tholosae habebat, post multa proelia quae invicem gesserant, intercedentes legatus, cum pacem inire coepissent hujus convenientiae, ut Alaricus barbam tangeret Chlodovei effectus ille patrenus, perpetuam ad invicem pacem servarent; et ad hujus placita conjunctione nec Francos nec Gotthos armatos penitus accederent. Statuentes diem ad locum designatum ab invicem; ibique legatus Chlodovei, Paternus nomine, ad Alaricum accessit, inquirens utrum eo habitu Gotthi inermes quo spoponderant, placitum custodirent: aut forte more solito, ut post probatum est, mendaciis parerent. Cum loqueretur Paternus 710 ad Alarico regem, nuntians salutes Chlodovei, et diligenter inquirens quo ordine deberent conjungere, Gotthi fraudulenter uxos pro baculis in manum ferentes. Adprehensum unum ex his Paternus extrahit, dicens: Mendacia tua placita sunt, rex, ut fraude coneris cum tuis Gotthis dominum meum et Francos decipere. Accepto placito cum Alarico, spondens Paternus pro Francis ut judicium Theuderici regis Aetaliae hujus rei terminus fieretur. Ibi legatus Alarici regis, et Paternus directus a Chlodoveo, conspectum properant Theuderici. Exponens per ordine Paternus causam Chlodovei et Francis, quod legatus Alarici denegare non potuit, nisi tantum petens, ut judicium Theuderici fineretur. Cogitans in semetipsum Theudericus hujus causae eventum, et futuris temporibus quae oportebant oblivionem non tradens, zelum adversus hos duos reges retenens; dicens his legatis: In crastinum quod attentius hujus rei pro pacis concordiam, ut justitiae ordo poscuerit, cum senioribus Palatii pertractare potuero, fratribus meis cum integra dilectione, et amore profuso mandare non sileo. Tractansque in arcano cordis jam olim celaverat, cupiens his duobus regibus ab invicem semper esse discordes, talem inter eosdem judicium termenavit, ut difficile Gotthis, quos Alaricus regebat, hujus culpae compositio suppleretur, ut veniret legatarius Francorum sedens super equum, contum erectum tenens in manum ante aulam palatii Alarici, et tamdiu Alaricus et Gotthi super eum solidos jactarent, quousque legatum et equum et cacumine conti cum solidis cooperirent. Renuntiantes legati Alarico protinus, quod Theoderici hujus rei terminasset judicius: et cum esset difficile haec Alarico vel Gotthis supplere, volentes fraude Paternum legatum Francorum decipere, quem in solarium missum, per noctem quod subpositum erat ruens, fracto brachio 711 vix tandem evasit. Ducitque eum Alaricus in crastinum [ Can., castrum], suos ostendens thesauros, et cum sacramento dicens amplius solidos non habere, quam ad praesens arcis plenis ostenderet. Ubi Paternus unum solidum de pugno extrahens, sinu projecit dicens: Hos solidos adarrabo ad partem domini mei Chlodovei regis, et Francis, Revertens ad Chlodoveo, narrans per singula. Chlodoveus adversus Alaricum arma commovit, quem in campania Voglavensem, decimo ab urbe Pectava milliario, interfecit, et maximam partem exercitus Gotthorum ibi gladium trucidavit, regnumque ejus a Legere fluvium et Rhodano per mare Terrenum et montes Perenaeos usque mare Oceanum abstulit, quod hodieque ditione condigno permanet ad regnum Francorum.

V.-- Inter eadem Excerpta ex Idatio. Chrocus rex Wandalorum cum Suaeuis et Alanis egressus de sedibus Gallias appetens (Cap. 62; Can., lib. III, cap. 12), consilium matris nequissimae utens, dum ei dixisset: Si novam rem volueris facere, et nomen adquirere, quod alii aedificaverunt cuncta destrue, et populum quem superas, totum interfice. Nam nec aedificium meliorem a praecessoribus facere non potes, neque plus magnam rem, per quam nomen tuum eleves. Qui Rhenum Magantiam ponte ingeniose transiens, primum ipsamque civitatem et populum vastavit: deinde cunctasque civitates Germaniae vallans Mettis pervenit, ubi murus civitatis divino nutu per nocte ruens, capta est civitas a Wandalis, Treverici vero in arenam hujus civitatis quam munierant liberati sunt. Post haec cunctas Gallias Chrocus cum Wandalis, Suaevis, et Alanis pervagans, alias subsidione [Al., obsidione] delevit, aliasque ingeniose rumpens vastavit, nec ulla civitas aut caster ab eis in Galliis liberata est. Cumque Arelato obsiderent, Chrocus a Mario quodam milite captus et vinculis constrictus est. Qui ductus ad poenam per 712 universas civitates quas vastaverat, impiam vitam digna morte finivit, cui Trasemundus successit in regnum. Alamanni adversus Wandalos arma commovunt. Uterque consentientes, singulare certamen proeliandum duos miserunt. Sed et ille qui a Wandalis missus est, ab Alamanno superatur; victusque Trasemundus et Wandali secundum placetum cum Wandalis, Suaevis, et Alanis, Gallias praetermissis Spanias adpetivit; ibique multos Christianorum pro fide catholica interfecit. Post pauco tempore mare traducta in Mauritania, credo divino nutu, fera ducente, cum Wandalis vadando, transivit. Fertur mare ibi septem millia passuum latitudinem esse. Mortuo in Mauritania Trasemundo, Honericus mente crudelior Wandalis successit in regnum, Mauritaniam occupans, nimiam stragem in Christianis exercuit, consiliante Cyrola haereticorum episcopo, cujus persecutione plurimus numerus Christianorum martyrii palma sunt coronati. His diebus Eugenius, Longinus et Vindemialis episcopi miras virtutes in Christi nomene ostendebant, etiam et mortuos suscitabant. Cyrola quemdam hominem praeventum datis quinquaginta aureis, ut se caecum fingeret, et clamaret coram Honericum regem Cyrolae virtutibus se lumen accipere. Qui tactus a Cyrola caecus efficitur; postea, oratione Eugenii, lumen recepit. Instigante Cyrola ab invidiae morbum, Honerico jubente, Eugenius capite truncatur; Longinus et Vindemialis diversis poenis adfecti pro Christi nomine, ad aeternam migrant beatitudinem. Honericus merito exigente propriis se morsibus laniavit, indignam vitam justa morte finivit. Cui Childericus successit in regnum. Ipso defuncto, Childemeris regnum suscepit, apud quem Belesarius patricius fortissime dimicavit; in quo regnum Wandalorum finivit.

[Belisarius] a Buccelenum quodam Franco in Aeta lia superatus est, tantae victoriae nomenis gloriosus a Bucceleno victus nomen vitamque amisit.

Expliciunt Fragmenta Fredegarii.