Fragmenta (Lactantius)

This is the stable version, checked on 27 Ianuarii 2022. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Fragmenta
saeculo V

editio: Migne
fons: Corpus Corporum


Fragmenta (Lactantius), J. P. Migne

I. Timor, amor, laetitia, tristitia, libido, concupiscentia, (0275B)ira, miseratio, zelus, admiratio, hi motus animi, vel affectus a Domino ab initio hominis exsistunt conditi, et naturae humanae utiliter et salubriter sunt inserti, ut per eos ordinate et rationabiliter regendo se homo, virtutes bonas viriliter agendo exercere possit, per quas a Domino perpetuam accipere vitam juste meruisset. Hi namque animi motus intra fines proprios coarctati, hoc est in bona parte positi, in praesenti virtutes bonas et in futuro aeterna praemia parant; extra metas vero suas affluentes, hoc est in malam partem declinantes, vitia et iniquitates exsistunt et aeternas poenas pariunt. V. Muratorii Antiqu. ital. med. aevi III, p. 849.

II. Nostra quoque memoria Lactantius de metris, pentameter, inquit, et tetrameter. Maxim. Victorin. de carmine heroico, c. 5, p. 1957. Putsch. (cf. Hieron. (0275C)catal. c. 80: habemus et alium librum, qui inscribitur Grammaticus).

III. Firmianus ad Probum de metris comoediarum sic dicit: « Nam quod de metris comoediarum requisisti, et ego scio plurimos existimare, Terentianas vel maxime fabulas metrum non habere comoediae graecae, i. e. Menandri, Philemonis, Diphili, qui trimetris (0276A)versibus constant. Nostri enim veteres comoediae scriptores in modulandis fabulis sequi maluerunt (0276B)Eupolim, Cratinum, Aristophanem, ut praefatum est. » Mensuram esse in fabulis, h. e. μέτρον, Terentii et Plauti ac caeterorum comicorum et tragicorum dicant hi, Cicero, Scaurus, Firmianus. Rufinus grammaticus de metris comicis, p. 2712 s. Putsch.

IV. Lactantii nostri quae in tertio ad Probum volumine de hac gente opinatus sit verba ponemus. Galli, inquit, antiquitus a candore corporis Galatae nuncupabantur; et Sibylla sic eos appellat. Quod significare voluit poeta cum ait: Tum lactea colla Auro innectuntur (Virg, Aen. VIII, 660 s.), cum posset dicere candida. Hinc utique Galatia provincia, in quam Galli aliquando venientes, cum Graecis se miscuerunt. Unde primum ea regio Gallograecia, post Galatia nominata est. Nec mirum si hoc ille de Galatis (0276C)dixerit, et occidentales populos tantis in medio terrarum spatiis praetermissis, in orientis plaga consedisse memorarit.--Hieronym. commentar. in ep. ad Gal. l. II, Opp. ed. Vallars. VII, 1, p. 426. (Hieron. de viris ill. c. 80: habemus ad Probum epistolarum libros quatuor.)