Fragmenta (Heraclitus)

This is the stable version, checked on 13 Maii 2020. 1 pending change awaits review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Fragmenta
Saeculo V a.Ch.n.

editio: latina versio ab incognito, anno incognito
fons: incognitus


1. Hujus quae est rationis semper ignari homines sunt, et priusquam de ea audiverunt, et quum primum audiverunt. Quamvis enim omnia huic rationi convenienter fiant, imperiti tamen videntur, conantes verba et res ex eo genere quod ego enarro, qualis sua cujusque rei natura sit exponens et commemorans. Reliqui vero homines ita ignorant, quae vigilantes faciant, ut obliviscuntur quae dormientes fecerint.

2. Quapropter rem omnibus communem sequi oportet : quamvis autem ratio sit communis, vulgus tamen vivit quasi propria quadam intelligentia praeditum sit.

7. Quapropter etiam Heraclitus dixit, si omnia quae sunt in fumum abirent, fore ut nares ea dignoscerent.

9. Alia enim equi voluptas est, alia canis, alia hominis, quemadmodum Heraclitus ait asino culmos et paleas auro optabiliores esse : jucundus enim asinis est pabulum quam aurum.

11. Namque omne animal humi repens terram depascitur ac possidet, ut ait Heraclitus.

15. Etenim nisi Dionyso pompam celebrarent canerentque carmen in pudentia conditum, impudentissimi in factis essent, inquit Heraclitus. Idem vero Orcus ac Dionysus cujus amore furunt et bacchantur.

17. Non enim ita sentiunt multi eorum qui incidunt in illa, neque edocti sciunt, sed sibi videntur scire, ut ait praeclarus ille Heraclitus.

18. Hoc oraculum Heraclitus Ephesius explicatius et copiosus elocutus dixit : « Nisi speratis, insperatum non invenientis, quum inveniri non possit atque inaccessum sit. »

19. Homines quosdam non satis certos castigans Heraclitus ait : « hi neque audire sciunt neque loqui, » nimirum a Salomone adjutus.

22. Nam qui aurum quaerunt, inquit Heraclitus, multum agri suffodiunt nec nisi aliquantum metalli inveniunt.

24. Namque in bello, inquit, caesos dii honorant atque homines.

26. Homo noctu sibi ipsi lumen accendit : at mortuus exstinctus est. Vivus autem dormiens mortuum necessitudine ita attingit, ut caecus vigilans ad dormientis similitudinem accedit.

27. Homines mortuos manent quae neque sperant neque credunt.

30. Mundum eundem omnium neque deorum quisquam neque hominum procreavit, sed fuit semper atque est et erit ignis immortalis, accensus mensura et exstinctus.

31. Ignis mutatur primum in mare, mare autem dimidia ex parte in terram, dimidia ex parte in presterem. Mare diffunditur ejusque mensura agitur pro eadem portione quae prius fuit quam terra esset.

32. Scio equidem etiam Platonem astipulati Heraclito scribenti : « Quod unum sapiens est solum Jovis nomine appellari potest et non potest. »

33. Les et consilium est uni obedire.

34. Sed enim prorsus, opinor, conveniunt in istos qui vobis similiter obloquuntur Heracliti Ephesii verba : « Imperiti auscultatores surdis comparandi sunt ; his dictum illud veritatis testimonium dat, etiam praesentes abesse. »

39. Ac difficilis ille Heraclitus maxime eum collaudavit his verbis : « Apud Prienensesnatus est Bias, Tentami filius, cujus illustrior fama est quam caeterorum. »

40. Magna variaque eruditio mentem non docet. Hesiodum enim docuisset et Pythagoram, rursusque Xenophanem atque Hecataeum.

43. Contumeliam citius quam incendium exstingui oportet.

44. Populum pro lege non secus ac pro muro pugnare oportet.

46. Hic arrogantem de se persuasionem sacrum morbum appellabat.

48. Arcus nomen vita, opus mors est.

49. In eosdem fluvios descendimus ac non descendimus ; sumus ac non sumus.

50. Non me, sed rationem audientes concedere decet ex uno omnia fieri. Ignorant concordam esse discordiam : est enim mutabilis concentus ut arcus et lyrae.

55.Quae videntur, audiuntur et discuntur, haec ego caeteris antepono.

56. Id est his ejus verbis facile intelligitur : Errarunt, inquit, homines in rerum illustrium cognitione similiter atque Homerus qui reliquis Graecis sapientior fuit. Illum enim pueri qui pediculos interficiebant his verbis decepere : « Quae vidimus cepimusque, ea omnia reliquimus ; quae vero neque vidimus neque cepimus, ea gestamus. »

57. At plurimarum rerum magister Hesiodus est : hunc permutta tenuisse putant, qui diem et noctem non noverat ; est enim unum idemque.

58. Bonum item et malum eodem redit. Medici quidem, inquit Heraclitus, secantes urentesque et usquequaque aegrorum corpora male vexantes mercedem qua digni non sunt ab aegrotis exigunt, quum hanc etiam morbis medicinam faciant.

59. Rectum, inquit, et tortuosum idem est. Stilo, inquit, via recta et curva, ideoque accedit ad similitudinem instrumenti quod cochleae nomine afficitur. Nam stili circumversio resta et curva est, siquidem a scribente simulsursum atque in orbem flectitur. Una est, inquit et eadem via : et sursum ac deorsum unum est idem ; via sursum ac deorsum una atque eadem est.

60. Via sursum et deorsum una.

61. Aqua marina purissima et corruptissima est, piscibus quidem potabilis et slubris, hominibus vero minime potabilis atque adeo pestilens.

62. Dii mortales hominesque immortales, viventes illorum mortem, morientes illorum vitam.

64. Omnia vero fulmen gubernat.

67. Deus dies, nox ; hiems, aestas ; bellum, pax ; satietas, fames. Variatur autem, ut quum odoramenta alia aliis commiscentur, appellaturque ut cuique libet.

78. Humanum enim ingenium non habet prudentiam, divinum vero habet.

92. At Sibylla furente ore, ut ait Heraclitus, risus, ornatus et fuci expertia sonans dei beneficio vocem ad mille annos continuat.

93. Puto autem te intelligere id quod ab Heraclito est dictum, regem cujus oraculum Delphicum est neque dicere, neque occultare, sed significare.

94. Sol enim, inquit Heraclitus, fines suos non transgredietur : si peccaverit, Furiae eum Justitiae adjutrices invenient.

95. Etenim inscitiam, ut ait Heraclitus, occultare praestat ; verum hoc difficile est in animorum remissione atque inter bibendum.

97. Canes enim latratu excipiunt quem non agnoscunt, ut ait Heraclitus.

98. Et praeclare Heraclitus dixit animas in orco odorari.

101. Quum enim duo nobis secundum naturam quasi instrumenta quaedam sint, quibus omnia percipimus et scrutamur, auditus et visus, multo autem certior visus sit judice Heraclito : « Oculi enim auribus certiores sunt testes. »

101a. Heraclitus vero tanquam re magna et praeclara gesta : Quaesivi, inquit, me ipsum. Atque inter ea quae Delphis scripta sunt maxime divinum illud videbatur : Nosce te ipsum.

104. Quae enim, inquit, eorum mens aut prudentia est ?

108. Quorumcunque sermones audivi, nemo tantum profecit, ut intelligeret, sapientiam esse a rebus omnibus separatam.

117. Vir ebrius titubat et ab impubere puero ducitur, animam habens udam, ignarus quorsum eat.

118. Ubi terra sicca, ibi etiam animus sapientissimus et optimus est.

120. Melior vero auctor Heraclitus atque in hoc Homeri similior, perinde ut ille pro circulo septentrionati ursam dicens : « orientis et occidentis limes ursa est, atque e regione ursae sereni Jovis terminus. »

121. Reprehendit etiam Ephesios quod sodalem suum Hermodorum ejecissent, dicens : « Merentur universi Ephesii adulti, ut morte afficiantur, impuberes vero ut urbem relinquant, quia Hermodorum praestantissimum civem patria expellentes ita locuti sunt : Nemo de nobis unus excellat ; sed si quis talis exstiterit, alibi et cum aliis degat. »