Per presens scriptum tam presentibus quam futuris notum sit ac manifestum quod Ego Ferrandus Dei gratia Rex Castellae et Toleti, Legionis et Galletiae inveni privilegium ab Illustrissimum Patre nostro Rege Domno Adefonsus condditum in huncmodo. Quoniam certa res est tam fragilis quam probabilis idcirco ego Adefonsus Rex Dei gratia Legionis et Galletiae instrumentum sive carta fori et indulgentiae sive libertatis concilio de Bayona olym ante sub sigillo cereo concessam innovans et confirmans ad perpetuam rei memoriam et ut forus et indulgentia sive libertas ipsa robur obtineat perpetue firmitatis et confirmationis sub Bulla plumbea de verbo ad verbum jussi presentibus annotari tenor autem instrumenti sive cartae ipsius est iste.
In nomine Domini nostre Ihesu Christi Amen. Quoniam ea quae in presentis facimus et statuimus volumus inconcusa perpetuo permaneret idcirco. Ego Adefonsus Dei gratia Rex Legionis et Galletiae per hoc scriptum semper valiturum notum facio presentibus et futuris quod concedo et confirmo concilio de Bayona sive Erirana jura et foros sive consuetudines quibus vivant et suam villam in justitia teneant et directam et ut minores cum majoribus et majores cum minoribus ibi in perpetuum in pace vivant et quiete.
(I) In primis concedo eidem concilio in perpetuum tam presentibus habitatoribus quam futuris ipsum locum de Eriran ad habitandum jure perpetuo per suos terminos et divisiones et cum suis pertinentiis et directuris ut ibi faciant bonam villam, et impono eidem villae de novo nomen Bayonam.
(II) Et do et concedo per foro eidem concilio quod moratores ipsius ville sint excusati de portatico per totam terram meam.
(III) Do etiam eis per foro quod majorinus non pignoret habitatorem eiusdem villa pro aliqua calumnia quae ei non fuit data nisi pro omicidio, rausso, furto cognito, traditione et stercore in ore posito.
(IV) Si vero ei data fuerit calumpnia et ille qui fecerit ipsam calumpniam casam habuerit in ipsam villam det fidejussionem in V solidos et sagio non sit ausus casam ipsius integrare pro pignorare, et si casam non habuerit det fideiussorem in V solidos et manu levatorem in LX solidos et si calumpnia fuerit de rebus mobilibus vel inmobilibus in pace obtineat rem suam ille qui eam vendicavit et majorinus secundum quantitate culpe calumpnia puniat si fuerit calumpnia de lesione corporis puniat illum corporaliter, si de dampno rerum alicuius puniat lesorem pena pecuniaria
(V) Do etiam eidem concilio pro foro quod si navis ipsius ville fracta fuerit cum quanto exierit ad rippam Dominus navis et cum sua nave redeat ad predictam villam secure et quiete.
(VI) Concedo etiam pro foro eidem concilio quod nichil dent de suis vineis et de suis hereditatibus ubicumque illas habuerint nisi Deo et ecclesie sue decimas fructuum singulis annis.
(VII) Cauto etiam hereditates hominum ipsius ville ut nullus faciat malum alicui illorum in sua hereditate et nutritores filiorum sive filiarum hominum eiusdem ville quos per consensum habuerint domini terre et hereditates habitatorum tale habeant cautum si fuerint heredes quale habent cautum nutritores filiorum hominum militum.
(VIII) Mercatores eiusdem ville securi eant et redeant per terram nostram et nullus sit ausus aliquem illorum pignorare nisi sit devitor aut fideiussor. Et si aliter aliquis alicui abstulerit aliquid vel pignoraverit duplet ablatum vel pignoratum eis et pectet Regi D solidos.
(IX) Do etiam predicto concilio pro foro quod nullus morator ipsius ville det luctuosam vel maneriaticum, et de rebus suis faciat suam voluntatem in vita et in morte.
(X) Concedo etiam eis pro foro quod habeant feriam in quolibet mense quarta die post Kalendas et quicumque alicui mercatori ad illam venienti vel inde redunti dampnum aliquo fecerit totum ei sanet in duplum et domino terre pectet mille morabitinos.
(XI) Mando et statuo firmiter quod si aliquis ruperit casam alicuius moratoris ipsius ville pectet LX solidos et de istis habeat vox Regis III solidos et dominus ipsius case alios XXX solidos.
(XII) Mando etiam et illis pro foro concedo quod si aliquis vicinus percusserit vicinum suum et hoc non voluerit emendare ei per mandatum concilii ille qui percussus fuerit det calumpniam domino ville qui habeat pene ipsius calumpnie medietatem.
(XIII) Mando etiam quod si inimicus alicuius de concilio diffidiatus per concilium intraverit villam sine treugis et ibi mortus fuerit quod non pectet pro homicidio qui eum mactaverit nisi IIII denarios, et concilium sit sine calumpnia mortis illius.
(XIV) Mando etiam quod si aliquis latro duxerit furtum de alia parte ad ipsam villam et deprehensus fuerit cum ipso furto detur latro ipse vicario terre ut de illo justitiam faciat, et furtum detur domino suo.
(XV) Mando etiam quod si aliquis traxerit cultellum contra alium pectet X morabetinos et si mactaverit sub mortuo sepeliatur.
(XVI) Mando etiam firmiter quod si aliquis dampnum aliquod fecerit alicui libere conditionis venienti ad populationem predicte ville duplet ablatum ei et Regi pectet D solidos si vero fuerit servilis conditionis manifeste aut serviciales alicuius non recipiant in ipsa populatione pro vicino donec libertati a domino suo secundum consuetudinem terre.
(XVII) Do etiam eidem concilio et concedo pro foro quod nulli alii homini liceat salgare pixotas nisi moratori predicte ville mee de Bayona, et qui in aliud fecerit perdat quatum habuerit.
(XVIII) Statuo etiam portaticum qualiter detur in portu ipsius ville de Barca francisca detur Regi LX solidos et per hoc sit liber Magister navis de portatico cum suis marinariis et cum sua pecunia.
(XIX) Et si aliqua navis francisca venerit ad ipsum portum et ibi non deposuerit totam suam carregam detur Regi CCC solidos quoties ancoras miserit in mare: de truxello de pannis de grana detur Regis XII solidos et de aliis pannis de colore VI solidos et aliis pannis grossis III solidos, de barda de grana VI solidos et de aliis pannis de colore III solidos, et de pannis grossis XVIII denarios: de carrega de grana VI solidos, de carrega de pinguita VI solidos, de barda de pelle VI denarios, de unaquaque carrega de alio avene que vadit ad Rochellam I solidum, de alijus de Coriis IIII solidos de buizado tacanto X solidos de barca saeira X solidos, de saiata III solidos et tam de caravela quam de pinara I solido de barco carregato de marcatione VI denarios, de caravela aut pinara de barco qui de villam prendiderit panem et aquam III denarios de navigio currente de XXX remis I remum et si pauciones remos habuerit medieum remum. De vacca mortua a carnice in villa I denarium, et de porco I medale. De aleo aliunde portato per illum qui non sit morator ville II denarios et debet vendi in portu duobus denarios minus quam in villa. Et si morator ipsius ville vendiderit vinum alienum per suo pectet V solidos; de carrega vini qui non fuerit morator ipsius ville VI denarios et de tonello vini. De tota mercatione vendita in casa alicuius moratoris ipsius ville qui non fuerit illius habeat dominus ipsius casa de unoquoque morabetino I denarium a comparatore. De carrega de sale detur Regi I denarium et si fuerit carrega asini I meadale. De unoquoque millario de piscato sicco I solidum, de carrega de sardiis I denarium, de miliario de plumbo III solidos, et tertius de stanno, et tertius de cupro, de ducena de ferri I medale. De centena de sale IIII solidos et II denarios. Barca non habens pspum crasum si ad portum ipsius ville venerit sit seccura ibi et det suum forum. De hiis qui in feria fuerint vendita detur portaticum de pletro VI denarios, de equa III denarios, de cerame I denarium, de sagia I medale, de pelle cordaria I denarium, de cabritena I meadale, de pelle vel penna conelia II denarios, de pelle leporina I denarium, de carrega de ollis unam ollam, de carrega de Burello vel Zamorano I solidum, de carrega de aliis II denarios, de venditione bufonis I medale. Piscatores ipsius ville moratores dent portaticum de piscibus, de barco portante congros de VI ad sursum eligat sibi piscator meliorem et (sic) meliorem det Regi, de barco portante lobarros vel pagnos de VI ad sursum unum det Regi, de barco portante pixotas de XII det unam et de XXIIII det II et non det plures. Et de barco pleno, de barco redeiro si fuerit plenuo XX pices, et si minus portaverit minus det secundum quod vistum fuerit, similiter de barco de sardiis, de barco de lineis det de X piscibus unum, et de XX II et non plus, de tunia I denarium, de tesinalio de XII ad sursum unum budione et in (sic) de locristis de VI ad sursum det unam.
Concedo etiam similiter vobis pro foro quod detis mihi pro mea collatione annuatim CCCC solidos et non magis. Siquis igitur tam de meo genere quam de alieno hoc factum meum revocare et hacn cartam meam infringere modo aliquo adtemptaverit ira Dei habeat et malidictionem et regiam indignationem incurrat et quod invaserit duplet et Regie parti in penna III milia morabetinos persolvat carta in suo robore permanente. Facta carta apud Faru, Maii Era M.ª CC.ª XXXIX.ª
Et ego prenotatus Rex Ferrandus una cum uxore mea Beatrice Regina et cum filiis meis Alfonso, Frederico, Ferrando, Herrico et Philipo ex assensu et beneplacito Regina Donne Berengarie genitricis mee supradictum privilegium approbo roboro et confirmo mandans et firmiter statuens quod perpetuo et inviolabiliter observetur et hec mee confirmationis pagina rata et stabilis omni tempore perseveret. Si quis vero hanc cartam infringere seu in aliquo diminuere presumpserit iram Dei omnipotentis plenarie incurrat, et Regie parti M aureos in cauto persolvat et dampnum super illatum predicto concilio restituat duplicatum. Facta carta apud Tudem XIII die Marcii, era M.ª CC.ª LXX.ª [1]