EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Formulae
saeculo VIII

editio: Migne
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 87

Formulae (Marculfus Parisiensis), J. P. Migne

PROLOGUS AUCTORIS Seu epistola dedicatoria.

(0695C)Domino sancto, meritis beatissimo, et apostolico semper honore suscipiendo, omnique praeconio laudis celebrando, domino ac reverendissimo papae Landerico, Marculfus ultimus ac vilissimus omnium monachorum.

Utinam, sancte Pater, jussioni vestrae tam efficaciter quam spontanee obtemperare valuissem, quia jam supra vires meae possibilitatis conatus sum injunctum a vobis subire negotium, cum fere septuaginta aut amplius annos expleam vivendi, nec jam tremula ad scribendum manus est apta, nec ad videndum mihi oculi sufficiunt caligantes, nec ad cogitandum sufficit hebetudo. Quia, juxta dictum vobis cujusdam prudentissimi viri, in pueris crescit sensus, in juvenibus viget, in senibus minuitur. Propterea (0695D)eleganter facere non potui ut volui; feci tamen ordinate ut potui, non solum ea quae jussistis, verum etiam multa alia in hac scedola tam praeceptiones regales, quam cartas pagenses, juxta simplicitatis et rusticitatis meae naturam intimare curavi. Scio enim (0696C)multos fore, et vos et alios prudentissimos viros et eloquentissimos ac rhetores et ad dictandum peritos, qui ista si legerint pro minima et velut deliramenta, eorum comparata sapientiae reputabunt, vel certe legere dedignabuntur. Sed ego non pro talibus viris, sed ad exercenda initia puerorum, ut potui, aperte et simpliciter scripsi, ut cui libuerit, is exinde aliqua exemplando faciat. Si vero displicet, nemo cogit invitum, nec praejudicat mea rusticitas eruditorum et rhetorum floribus verborum, et eloquenti facundiae. Sunt propterea nonnulla negotia hominum, tam in palatio quam in pago, quae scribi non queunt antequam invicem conferantur, et juxta propositiones vel responsiones eloquia eorum tunc scribantur et gesta. Ego vero haec quae apud majores meos, (0696D)juxta consuetudinem loci quo degimus, didici, vel ex sensu proprio cogitavi, ut potui coacervare in unum curavi, et capitula praenotavi, ut facilius quod voluerit a quaerenti in antea scripto reperiantur.

INCIPIUNT CAPITULA SCEDOLAE OPERIS HUJUS. (0697) (0697A) 1.Qualiter privilegium condatur. 2. Concessio regis de hoc privilegio. 3. Emunitas regis. 4. Confirmatio de regis emunitate. 5. Praeceptum regis de episcopatu. 6. Indiculus regis ad Metropolitanum episcopum, ut alii episcopo benedicat. 7. Consensus civium, pro episcopatu. 8. Charta de ducatu, patriciatu aut comitatu. 9. Indiculus ad alium regem, cum legatio dirigitur et verbis suggeritur commendatitiis. 10. Rescriptum ad regem, pro suo legato. 11. Tractoria legatorum vel minima facienda, ad istius instar. 12. Praeceptum donationis. 13. Praeceptum de laesiuverpo, per manum regis. 14. Prologi tres de cessionibus regalibus. 15. Concessio ad locum sanctum. 16. Confirmatio regis ad locum sanctum. 17. Iterum confirmatio, pro saecularibus viris. 18. De regis antrustione. 19. Praeceptum de clericatu. (0697B) 20. De divisione ubi regis accesserit missus. 21. De causis alterius recipiendis. 22. Praeceptum denariale. (0698A) 23. Charta de causa suspensa. 24. Charta de Mundeburde regis et principis. 25. Prologus de judiciis regis cum de magna re duo causantur simul. 26. Indiculus commonitorius ad episcopum. 27. Item indiculus ad episcopum, ad alium distringendum. 28. Charta audientialis. 29. Indiculus ad laicum 30. Commutatio cum rege. 31. Confirmatio regis de omni corpore facultatis. 32. Si quis contra voluntatem regis egerit, securitas eis quibus eum persequi jusserit. 33. Praeceptum, quorum ab hostibus, vel alio modo fuerint instrumenta incensa. 34. Relatio pagensium ad regem directa. 35. Confirmatio alia de omni corpore facultatis, ad monasterium. 36. Ut causas auctorum assumendi suorum aliqui licentiam habeant. 37. Judicium. 38. Charta pericla. (0698B) 39. Ut pro nativitate Regis ingenui relaxentur. 40. Ut leude samio promittantur regi. LIBER PRIMUS. DE CHARTIS REGALIBUS. CAPUT PRIMUM. De privilegio. (0697B) Sancto domino et in Christo venerabili fratri illi abbati, vel cunctae congregationi monasterii illius in (0697C)honore beatorum illorum in pago illo constructi, ille episcopus. Compellit nos affectio charitatis vestrae, radio inflammante divino, illa pro vestra quieti providere, quae nobis maneant ad mercedem, et ea recto tramite, inconvulso limite terminari, quae perennem deinceps, propitiante Domino, obtineant firmitatem, quia non minor a Domino retributio speratur futura pro succiduis contemplante temporibus, quam ad praesens munera pauperibus offerente. Et ne nobis aliquis detrahendo aestimet in id nova decernere carmina, dum ab antiquitus juxta constitutionem pontificum, per regalem sanctionem monasteria sanctorum Lirinensis, Agaunensis, Luxoviensis, vel modo innumerabilia per omne regnum Francorum, sub libertatis privilegium videntur consistere, sed pro reverentia sanctorum, beatorumque omnium (0697D)fratrum implendo jussa, custodiendo praecepta, obedientiam propalabo. Quid vero vos, vel successores vestri, sancto suadente spiritu deinceps custodiatis, imo sanctae illius Ecclesiae episcopus debeat adimplere, huic paginae credidimus inserendum. Hoc est, ut de vestra congregatione qui in vestro monasterio (0698B)sancta debeant bajulare officia, cum abbas cum omni congregatione poposcerit, a nobis vel a successoribus nostris sacros percipiat gradus. Nullum pro ipsorum honore praemium percepturus, altare in ipso monasterio praedictus episcopus benedicat, et sanctum (0698C)chrisma annis singulis, si voluerint postulare, pro reverentia loci sine pretio concedat, et juxta dispensationem divinam cum abbas de ipso monasterio a Domino migraverit, quem unanimiter omnis congregatio illa monachorum ex semetipsis, optimae regulae comparatum, et vitae meritis congruentem, similiter sine praemio memoratae urbis episcopus ipse promoveat abbatem. Nullam penitus aliam potestatem in monasterio, neque in rebus, neque in ordinandis personis, neque in villabus, ibidem jam collatis, aut deinceps regio munere, aut privatorum collaturis, vel in reliqua substantia monasterii, nos successoresque nostri episcopi, aut archidiaconi seu caeteri ordinatores, aut quaelibet alia persona (0698D)praedictae civitatis habere non praesumat; aut quodcunque de eodem monasterio, sicut de parochiis, aut caeteris monasteriis, muneris causa audeat sperare, aut ferre. Nec de hoc quod a Dominum timentibus hominibus transmissum, aut in altario offertum fuerit, aut in sacris, voluminibus vel quibuscunque speciebus ad ornatum divini cultus pertinet, aut (0699A)praesens collata vel collatura fuerint, auferre praesumat. Et nisi rogatus a congregatione illa, vel abbate, pro oratione lucranda, nulli nostrum liceat monasterii adire secreta, aut finium ingredi septa; et si ab eis illuc pontifex postulatus, pro lucranda oratione vel eorum utilitate, accesserit, celebrato ac peracto divino mysterio, simplici ac sobria benedictione percepta, absque ullo requisitu domo studeat habere regressum. Ut quatenus monachi, qui solitarii nuncupantur, de perfecta quiete valeant, duce Domino, per tempora exsultare, et sub sancta regula viventes, et beatorum patrum vitam sectantes, pro statu Ecclesiae, et salute regis, vel patriae, valeant plenius Dominum exorare. Et si aliquid ipsi monachi, de eorum religione tepidi, aut secus egerint, secundum (0699B)eorum regulam ab eorum abbate, si praevalet, corrigantur. Sin autem pontifex de ipsa civitate coercere debet, quia nihil de canonica auctoritate convellitur, quidquid domesticis fidei pro quietis tranquillitate tribuitur. Si quis autem ex nobis, quod Deus avertat, calliditate commotus, aut cupiditate praeventus, ea quae sunt superius comprehensa, temerario spiritu violare praesumpserit, a divina ultione prostratus, reatu anathematis subjaceat, et tribus annis a communione omnium fratrum se noverit alienum. Et nihilominus hoc privilegium perpetim maneat incorruptum. Quam constitutionem nostram, ut firmis subsistat vigoribus, et nos et fratres nostri domini episcopi subscripsione et manibus nostris decrevimus roborari. (0699C)Actum ibi, sub die illo, anno illo.

CAPUT II. Concessio regis ad hoc privilegium. Ille rex, viris apostolicis, patribus nostris, necnon et illustribus viris, illi comiti, vel omnibus agentibus, praesentibus et futuris. Oportet enim clementiam principalem, ut inter caeterorum petitiones sacerdotibus debeat benignum accommodare auditum, et quod pro timore divini nominis postulatur, ponatur procul dubio ad effectum, ut fiat in mercedem conjunctio, dum pro quiete servorum Dei congrua impertitur portio, quia fides perfecta non dubitat ad Altissimi gratiam pertinere, quod secundum sacra (0700A)elogia praecipue domesticis fidei devota mente impenditur, quia scriptum est. Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum coelorum (Matth. V, 3). Ergo dum et ille episcopus ut abbas, aut illuster vir, monasterium in honore illius, in pago illo, aut super proprietate, aut super fisco, noscitur aedificasse, ubi ad praesens ille abbas, vel turba plurima monachorum adunata esse noscuntur, ad petitionem illius clementia nostra, pro quiete ipsorum servorum Dei, praeceptionem vigoris nostri placuit propalare, sub quo tranquillitatis ordine, Domino protegente, ipsi monachi juxta religionis normam perpetim valeant residere, elegimus, ut et hac serie debeat plenius declarari, quia nihil de canonica institutione convellitur, quidquid domesticis fidei, per tranquillitatis (0700B)pacem conceditur. Nec nobis aliquis detrahendo aestimet in id nova decernere carmina dum ab antiquis juxta constitutionem pontificum, per regalem sanctionem monasteria sanctorum illorum, vel caetera in regno nostro, sub libertatis privilegium videntur consistere, ita et praesens valeat, Deo adjutore, constare. Ergo, si quid in villabus, mancipiis, vel reliquis quibuscunque rebus, atque corporibus aut regio munere, aut supra scripti illius, vel a quibuslibet est delegatum, aut deinceps fuerit additum, juxta quod ab illo pontifice vel caeteris domnis episcopis ad praefatum monasterium juxta quod eorum continet privilegium, quod nobis praefatus ille protulit recensendum, sancitum esse cognovimus, nullus episcoporum, ut diximus, nec praesens, neque si fuerint (0700C)successores seu archidiaconi, vel eorum ordinatores, vel quaelibet persona, possit quocunque ordine de loco ipso auferre, aut aliquam potestatem sibi in ipso monasterio, praeter id quod scriptum est adaptare, vel aliquid per commutationis titulum minuere, aut de ministerii ornamentis, vel de altari, vel de offertione in altario illata abstollere, nec ad ipsum monasterium vel cellulas ejus, nisi tantum pro lucranda oratione (illud ipsum, si fuerit, cum voluntate abbatis, vel ejus congregationis) absque dispendio eorum, aliter accedere penitus non praesumat. Quo facilius secundum delegationis votum, vel hujus seriei auctoritatem, ad ipsum monasterium absque ullius (0701A)inquietudine, ibidem cuncta proficiant in augmentis. Adjicientes, ut nulli penitus judicum, vel cuilibet hominum licentia sit, de rebus praefati monasterii, absque voluntate eorum servorum Dei, in aliquo iniquiter defraudari, aut temerario spiritu suis usibus usurpare. Ne, quod primitus est, et Dei iram incurrat, et nostram offensam, vel a fisco grave damnum sustineat. Illud nobis pro integra mercede nostra placuit addendum, ut tam quod ex nostra largitate, quam delegatione ipsius, vel caeterorum, aut cujuslibet, ibidem est aut fuerit devoluta possessio, quoque tempore, nulla judiciaria potestas, nec praesens, nec succidia, aut ad causas audiendum, aut aliquid exactandum, ibidem non praesumat ingredi, sed sub omni emunitate hoc ipsum monasterium vel (0701B)congregatio sua, sibimet omnia freda concessa debeant possidere; et quidquid exinde fiscus noster, forsitan de eorum hominibus, aut de ingenuis, aut de servientibus in eorum agris commanentibus, vel undecunque poterat sperare, ex indulgentia nostra, in luminaribus ipsius sancti loci, vel stipendiis sanctorum Dei, tam nobis in Dei nomine viventibus, quam per tempora a succidentibus regibus et pro mercedis compendio, debeant cuncta proficere, ut pro aeterna salute, vel felicitate patriae, seu regis, constanter delectet ipsis monachis, immensam Domini pietatem jugiter implorare. Quod praeceptum decreti nostri, Christo in omnibus suffraganti, ut firmior habeatur, et perenniter confirmetur, subscriptione manus nostrae, infra studuimus confirmari.

CAPUT III. Emunitas regia. (0701C) Maximum regni nostri augere credimus munimentum, si beneficia opportuna locis ecclesiarum, aut cui volueris dicere, benevola deliberatione concedimus, ac Domino protegente stabiliter perdurare conscribimus. Igitur noverit solertia vestra quod nos ad petitionem apostolici viri domini illius, illius urbis episcopi, tale pro aeterna retributione beneficium visi fuimus indulsisse, ut in villabus ecclesiae, quas (0702A)moderno tempore aut nostro, aut cujuslibet munere habere videtur, vel quas deinceps in jure ipsius sancti loci voluerit divina pietas ampliare, nullus judex publicus, ad causas audiendas, aut freda undique exigendum, quocunque tempore non praesumat ingredi. Sed hoc ipse Pontifex, vel successores ejus, propter nomen Dei sub integro emunitatis nomine valeant dominare. Statuentes ergo ut neque vos, neque juniores, neque successores vestri, nec ulla publica judiciaria potestas, quocunque tempore in villis ubicunque in regno nostro, ipsi ecclesiae aut regia, aut privatorum largitate collatis, aut cui in antea fuerint collaturis, aut ad audiendas altercationes ingredi, aut freda de quibuslibet causis exigere, nec mansiones, aut paratas, vel fidejussores tollere non (0702B)praesumatis; sed quidquid exinde, aut de ingenuis, aut de servientibus, caeterisque nationibus, quae sunt infra agros, vel fines, seu supra terras praedictae Ecclesiae commanentes, fiscus aut de fredis, aut undecunque potuerat sperare, ex nostra indulgentia pro futura salute in luminaribus ipsius Ecclesiae, per manum agentium eorum, proficiat in perpetuum. Et quod nos propter nomen Domini, et animae nostrae remedium, seu nostra prosequenti progenie plena devotione indulsimus, nec regalis sublimitas, nec cujuslibet judicum saeva cupiditas refragare tentet. Et ut praesens auctoritas, tam praesentibus quam futuris temporibus, inviolata. Deo adjutore, permaneat, manus nostrae subscriptionibus infra roborare decrevimus.

CAPUT IV. Confirmatio de emunitate. (0702C) Principalem quidem clementiam cunctis decet accommodare aurem benignam, praecipue quae pro compendio animarum a praecedentibus regibus, parentibus nostris, ad loca ecclesiarum probantur esse indulta, devota debemus mente perpendere, et congrua beneficia, ut mereamur in mercedem esse participes, non negare, sed robustissimo jure per nostra oracula conferre. Igitur apostolicus vir ille, illius civitatis episcopus, clementiae regni nostri suggessit, eo quod ille rex per suam auctoritatem, sua manu (0703A)subscriptam, de villis ecclesiae suae illius, quas ad praesens possidebat, vel de eo quod a Deum timentibus hominibus ibidem inantea delegaretur, integram emunitatem concessisset, ut nullus judex publicus ad causas audiendum, vel freda exigendum, nec mansiones, aut paratas faciendum, nec fidejussores tollendum, nec homines ipsius Ecclesiae de quibuslibet causis distringendum, nec ad ullas redhibitiones requirendum, ibidem ingredi non debeant. Unde et ipsam praeceptionem jam dicti principis, seu et confirmationem illorum regum, eorum manibus roboratas, antedictus pontifex nobis ostendit relegendas, et ipse beneficium circa eodem, vel memorata ecclesia sua, sicut a supradictis principibus fuit indultum, moderno tempore asserit esse conservatum. Sed pro (0703B)firmitatis studio, petit celsitudinem nostram, ut hoc denuo circa eodem, vel memorata Ecclesia sancti illius, nostra deberet auctoritas generaliter confirmare. Cujus petitioni pro reverentia ipsius sancti loci, ut mereamur in mercedem sociari, plenissimam voluntatem praestitisse, vel confirmasse cognoscite. Praecipientes ergo jubemus, ut sicut constat ab antedictis principibus de villis praefatae Ecclesiae domni illius integram emunitatem absque introitu judicum fuisse concessam, ita et inantea, auxiliante Domino, inspectae priorum principum auctoritates omnimodo conserventur, et neque vos, neque juniores, neque successores vestri, vel quislibet de judiciaria potestate, in villas antedictae Ecclesiae, quas moderno tempore ubicunque in regno nostro possidere noscuntur, (0703C)vel quae inantea a Deum timentibus hominibus fuerunt collatae, tam de ingenuis, quam de servientibus, vel quibuslibet nationibus hominum, in praedictis ipsius Ecclesiae villis commanentibus, nec ad agendum, nec freda exigendum, nec fidejussores tollendum, nec mansiones, aut paratas faciendum, nec eos de quibuslibet causis distringendum, nec ullas redhibitiones requirendum, ibidem ingredi non praesumatis, sed sicut ipsum beneficium a jam dictis principibus jam dictae Ecclesiae fuit indultum, et usque modo conservatum, ita et deinceps per hanc nostram auctoritatem generaliter confirmatam, in Dei nomine perenniter maneat inconvulsum, et quidquid exinde fiscus noster poterat sperare in luminaribus Ecclesiae ipsius in perpetuum proficiat, et ut (0703D)haec auctoritas tam praesentibus quam futuris temporibus (0704A)inviolata, Deo adjutore, possit constare, subtus eam propria manu describimus roborasse.

CAPUT V. Praeceptum de episcopatu. Ille rex, viro apostolico illi episcopo, quamvis nos ad administrandum gubernandumque rerum status, praecelsis occupationibus regiae sollicitudinis causa constringat, nihil tamen tam principali quam principi dignum est, ut cum pastorali paululum plebs destituta est praesidio, pro salute animarum, hujusmodi personis, locis celsioribus pontificalem perficiat committere dignitatem, in quibus maneat dupliciter sermo, ut populus magistrum actus Christi imitetur, qui plebem non minus pietate quam severitate constringat, qui sciat commissa sibi talenta assiduae praedicationis (0704B)sermonibus expolire, et acquisita multiplicataque gregis sui salute ad ovile Dominicum nullis maculis sordidatum valeat praesentare. Et quia cognovimus sanctae recordationis domnum illum, urbis illius antistitem, evocatione divina ab hac luce migrasse, de cujus successore sollicitudinem congruam, una cum pontificibus vel proceribus nostris plenius tractantes, decrevimus illustri vero aut venerabili illi, in ipsa urbe pontificalem in Dei nomine committere dignitatem. Quem plerumque apud animos nostros, et actio probata commendat, et nobilitatis ordo sublimat, ac morum probitas, vel mansuetudinis et prudentiae honestas exornat. Qua de re statuta praesentibus ordinamus, ut cum adunatorum caterva pontificum, ad quos tamen nostrae serenitatis devotio (0704C)scripta pervenit, ipsum ut ordo postulat benedici, vestra industria studeat voluntatis nostrae deliberationem reseratis oraculis publicare, atque effectum Domino annuente sortiri. Quatenus dum Ecclesiam sibi a dispensatione divina commissam strenue regere atque gubernare videtur, nobis apud aeternum retributorem mercedem suffragia largiantur, et ille pro peccatorum nostrorum mole indesinenter immensum Dominum debeat deprecari.

CAPUT VI. Indiculus regis ad episcopum ut alium benedicat. Domino sancto, sedis apostolicae dignitate colendo, in Christo Patri illi episcopo, ille rex. Credimus jam ad vestram reverentiam pervenisse, sanctae recordationis illius urbis antistitem evocatione divina de (0704D)praesentis saeculi luce migrasse. De cujus successore (0705A)sollicitudinem integra, cum pontificibus, vel primatibus populi nostri perpetrantes, decrevimus illustri viro illi, aut venerabili viro illi, ad praefatam urbem pontificalem regulariter, Christo auspice, committere dignitatem. Et ideo salutationum jura digno debita honore solventes, petimus ut cum ad vos pervenerit, ipsum ut ordo postulat benedici vestra sanctitas non moretur, et junctis vobis cum vestris comprovincialibus, ipsum in suprascripta urbe consecrare, Christo auspice, debeatis. Agat ergo almitas vestra, ut et nostrae voluntatem devotionis incunctanter debeatis implere, et tam vos quam ipse, pro stabilitate regni nostri jugi invigilatione plenius exoretis.

CAPUT VII. Concessio civium pro episcopatu. (0705B) Suggerendo piissimo, ac praecellentissimo Domino, illi regi, vel seniori communi illius, a servis vestris, quorum subscriptiones vel signacula subtus tenentur insertae, Principalitatis vestrae circumspecta clementia novi justa petentibus adnuere, suo moderaminis judicio ponde ante praesertim, cum illa deposcuntur generali prece, cunctorum voce, communiter quod proficiat. constat illud ad Ecclesiae regimen pullulare, quod, et ipsum regalis clementiae prosit saluti, pariter ac mercedi. Quoniam sanctae memoriae vir apostolicus ille, illius urbis episcopus, fine appropinquante ab hac luce migravit, tempore naturae complenti, ne destitutae sint, quod absit, oves decedente pastore, in loco ejusdem suppliciter postulamus, ut (0705C)instruere dignemini illustrem virum illum, aut venerabilem illum cathedrae illius successorem, in quo est praespicuitas sublimis, ingenuitas nationis, elegantia refulgens, diligentia castitatis, charitatis locuples, voluntatis irrefragabiliter. Manu nostra hunc consensum decrevimus roborare.

CAPUT VIII. Charta de ducatu, patriciatu, vel comitatu. Praecipue regalis in hoc perfecta collaudatur clementia, ut inter cunctum populum bonitas et vigilantia requiratur personarum. Nec facile cuilibet judiciariam convenit committere dignitatem, nisi prius fides seu strenuitas videntur esse probatae. Ergo dum et fidem et utilitatem tuam videmur habere compertam, (0705D)ideo tibi actionem comitatus, ducatus, patriciatus in pago illo, quem antecessor tuus ille usque nunc visus est egisse, tibi ad agendum regendumque commisimus. Ita ut semper erga regimen nostrum (0706A)fidem illibatam custodias, et omnes populi ibidem commanentes, tam Franci, Romani, Burgundiones, vel reliquae nationes, sub tuo regimine et gubernatione degant, et moderentur, et eos recto tramite secundum legem et consuetudinem eorum regas, viduis et pupillis maximus defensor appareas, latronum et malefactorum scelera a te severissime reprimantur, ut populi bene viventes sub tuo regimine gaudentes debeant consistere quieti, et quidquid de ipsa actione in fisci ditionibus speratur, per vosmetipsos annis singulis nostris aerariis inferatur.

CAPUT IX. Indiculus ad alium regem, cum legatio dirigitur et verbis suggeritur commendatitiis. Domino glorioso, atque praecellentissimo fratri, (0706B)illi regi, in Dei nomine ille rex. Desideratus eventus fidelissimam nobis obtulit facultatem, qua vestrae serenitati salutationis honorificentiam praebeamus, eo videlicet dilectionis affectu proprietatem vestrae celsitudinis cognoscere cupientes, quo vestram gloriam erga nos fraternitatis individuam arbitramur. Proinde praesentes viros illustres, illum et illum, ad praesentiam fraternitatis vestrae direximus, quibus ut vestram gloriam condecet, benignissima tranquillitate susceptis, petimus ut dum officium legationis injunctae peragerent, responsis vestrae clementiae praemoniti, ad referendum salutis indicium sacris vestris litteris honorentur.

CAPUT X. Rescriptio ad regem. (0706C)Domino gloriosissimo, atque praecellentissimo, et a nobis cum summo charitatis vinculo in amore Christi amplectendo, illi regi, ille rex. Apices vestrae celsitudinis, per magnificos, et illustres viros illos, summa cum aviditate nos accepisse comperite, per quos vestrae celsitudinis salutationum munera, ut condecet praemittentes, ea quae circa vos sunt prospera cognoscentes, gavisi, ipsos in vestro amore, tales ut condecet viros devotione benignissima suscepimus, et officium legationis sibi a vobis injunctum nostris auribus pandiderunt. Sed omnia a nobis in responsis accepta, quid cum feliciter in Dei nomine remeaverint celsitudinis vestrae auribus debeant enarrare.

CAPUT XI. Tractoria legatorum vel minima facienda ad istius instar. (0706D) Ille rex, omnibus agentibus. Dum et nos in Dei nomine apostolicum virum illum, necnon et illustrem (0707A)virum illum partibus illis legationis causa direximus, ideo jubemus ut locis convenientibus eisdem a vobis evectio simul et humanitas ministretur, hoc est, veredos, seu paraveredos tantos, panis nitidi modios tantos, vini modios tantos, cervisae modios tantos, lardi libras tantas, carnis libras tantas, porcos tantos, porcellos tantos, verveces tantos, agnellos tantos, aucas tantas, falsianos tantos, pullos tantos, ova tanta, olei libras tantas, gari libras tantas, mellis tantas, aceti tantas, cumini libras tantas, piperis tantas, costi tantas, gariofli tantas, spici tantas, cinnamomi tantas, granimastice tantas, dactylas tantas, pistacias tantas, amandolas tantas, cereorum libras tantas, salis tantas, olerum leguminum carra tanta, faculas tantas, itemque victum ad caballos eorum, (0707B)feni carra tanta, suffusi modios tantos, haec omnia diebus tam ad ambulandum, quam ad nos in Dei nomine revertendum unusquisque vestrum locis consuetudinariis, eisdem ministrare et adimplere procuretis, qualiter nec moram habeant, nec injuriam proferant, si gratiam nostram optatis habere.

CAPUT XII. Praeceptum donationis. Si Dominus omnipotens, creator coeli et terrae, permisit in principio masculum et feminam copulae sociari consortio dicens: Relinquet homo patrem et matrem suam et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una; si aliquid pro amore dilectionis inter se invicem donare decreverint, hoc nostra serenitas in idipsis non renuit confirmare. Igitur venientes ille et (0707C)illa in palatio nostro, pro eo filiorum procreationem inter se minime habere videntur, omnes res eorum inter se, per manum nostram visi sunt condonasse (si ita convenit) villas aliquas inter se visi sunt condonasse. Dedit igitur praedictus vir ille per manum nostram, jam dictae conjugi suae illi, villas nuncupatas illas, sitas in pago illo, quas aut munere regio, ut de alode parentum, vel undecunque ad praesens tenere videtur, cum terris, domibus et caetera. Similiter in compensationem rerum, dedit praedicta femina antedicto jugali suo illi villas nuncupatas illas sitas in pago illo, cum terris et caetera, seu praesidiis domus eorum, argento et auro, fabricaturis, drappis, vestimentis vel omni supellectile eorum pars parti per manum nostram visi sunt condonasse. Ita (0707D)ut dum pariter advixerint in hoc saeculum, omnes (0708A)res super scriptas, ab utraque parte pariter debeant possidere, vel si pro animabus eorum aliquid exinde ac loca sanctorum dare decreverint, voluntatis eorum liberum maneat arbitrium: qui pari suo ex ipsis in hoc saeculum superstes exstiterit, ambabus rebus, quandiu advixerit usufructuario ordine debeat possidere; et post amborum de hac luce discessum, sicut eorum delegationibus continebitur, tam ad loca sanctorum, quam benemeritis, vel eorum propinquis, debeant reverti haeredibus, tam supra scriptae villae, quam et de praesidio eorum quidquid morientes reliquerint. Propterea per praesens praeceptum decernimus, et jubemus, ut dum taliter super scriptis illis decrevit voluntas, et per manum nostram invicem condonatum esse dignoscitur, per (0708B)hoc praeceptum, robustissimo jure suffultum, atque firmatum, quidquid superius continetur (auxiliante Domino, et nostra gratia) debeat perdurare. Ita ut nulla refragatio nec de parte fisci nostri, nec a parentibus eorum propinquis, nec a quocunque possit convelli, sed omni tempore maneat inconvulsum. Quam vero auctoritatem, ut firmior habeatur, vel per tempus conservetur, manu propria subtus eam decrevimus roborari.

CAPUT XIII. Praeceptum de laesiwerpo per manum regis. Quidquid enim praesentia nostra agitur, vel per manum nostram videtur esse transvulsum, volumus ac jubemus ut maneat in posterum robustissimo jure (0708C)firmissimum. Ideo veniens ille fidelis noster, ibi in palatio nostro, in nostra vel procerum nostrorum praesentia, villas nuncupatas illas, sitas in pago illo, sua spontanea voluntate nobis per fistucam visus est werpisse, vel condonasse, in ea ratione si ita convenit, ut dum vixerit sub vestro beneficio debeat possidere, et post suum discessum, sicut ejus adfuit petitio, nos ipsas villas fideli nostro illi plena gratia visi fuimus concessisse. Quapropter per praesens decernimus praeceptum, quod perpetualiter mansurum esse jubemus, ut dummodo taliter ipsius illius decrevit voluntas, quod ipsas villas in supra scriptis locis nobis voluntario ordine visus est laesowerpisse, vel condonasse; et nos praedicto viro illi ex nostro munere largitatis, sicut ipsius illius decrevit voluntas (0708D)concessimus: hoc est tam in terris, domibus, aedificiis (0709A)accolabus, mancipiis, vineis, silvis, campis, pratis, pascuis, aquis, aquarumve decursibus, ad integrum quidquid ibidem ipsius illius portio fuit, dum advixerit absque aliqua deminutione, de qualibet re usufructuario ordine debeat possidere; et post ejus discessum memoratus ille hoc habeat, teneat et possideat, et suis posteris, aut cui voluerit, ad possidendum relinquat. Et ut haec auctoritas, etc.

CAPUT XIV. Prologi de cessionibus regalibus. Merito largitatis nostrae munere sublevantur, qui parentibus nostris, vel nobis, ab adolescentia aetatis eorum instanti famulantur officio. ITEM ALIA. Praecipue compendiis regalibus illud ascribitur, quod pro contemplatione servitutis, fidelibus suis, concedente Domino, (0709B)consultissime muneratur. ITEM ALIA AD LOCUM SANCTUM. Nihil, ut ait Apostolus, in hoc mundo intulimus, nec quidquam ex eo auferre nobiscum poterimus, nisi quod ob animae salutem, locis sanctorum devote Domino offerentes impertire videmur. Ergo cognoscat magnitudo, seu strenuitas vestra, nos illustri viro illi promptissima voluntate, villam nuncupatam illam, sitam in pago illo, cum omni merito ex termino suo, in integritate, sicut ab illo, aut a fisco nostro fuit possessa, vel moderno tempore possidetur, visi fuimus concessisse. Quapropter praesentem auctoritatem nostram decernimus, quam perpetualiter mansuram esse jubemus, ut ipsam villam illam antedictus vir ille, ut diximus, in omni (0709C)integritate, cum terris, domibus, aedificiis, accolabus, mancipiis, vineis, silvis, campis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, farinariis, adjacentiis, appendiciis, vel quolibet genere hominum ditioni fisci nostri subditorum, qui ibidem commanent, in integra emunitate, absque ullius introitu judicum; de quibuslibet causis ad freta exigendum, perpetualiter habeat concessam. Ita ut eam jure proprietatio, absque ullius expectata judicum traditione, habeat, teneat atque possideat, et suis posteris, Domino adjuvante, ex nostra largitate, aut cui voluerit ad possidendum relinquat, vel quidquid exinde facere voluerit, ex nostro permissu in omnibus habeat potestatem. Et ut haec auctoritas, etc.

CAPUT XV. Cessio ad locum sanctum. (0709D)Cognoscat magnitudo seu utilitas vestra, nos propter nomen Domini ad basilicam illam, vel ecclesiam illam, ubi apostolicus Pater noster ille, aut venerabilis vir ille abbas, praeesse videtur, villam nuncupatam illam, sitam in pago illo, quam usque nunc fiscus noster ille tenuit, promptissima devotione cum omni integritate visi fuimus concessisse. Quapropter per praesentem auctoritatem nostram decernimus, quam (0710A)perpetualiter mansuram esse jubemus, ut ipsam villam, memorata Ecclesia illa, vel antedictus pontifex, aut ille abbas, ut diximus, in omni integritate cum terris, et caetera quae superius sunt, ita ut eam et ipsi successores sui habeant, teneant et possideant, vel quidquid exinde ad profectum ecclesiae illius aut basilicae facere voluerint, ex permissu nostro in omnibus habeant potestatem; et ut haec auctoritas firmior habeatur, vel per tempora conservetur, manus nostrae subscriptionibus subtus eam decrevimus roborare.

CAPUT XVI. Confirmatio. Quem divina pietas sublimat ad regnum, condecet facta conservare parentum, praecipue quod pro compendiis (0710B)ecclesiarum, aut locis sanctorum, a regali clementia pro aeterna retributione probatur esse indultum oportet conservare eum. Igitur apostolicus vir, Pater in Christo noster, illius urbis episcopus, clementiae regni nostri detulit in notitia, quasi ille rex per suam praeceptionem, sua manu subscriptam, ad ecclesiam illius, cui praeesse dignoscitur, villam nuncupatam illam, sitam in pago illo, cum integritate sua, sub omni emunitate, absque ullo introitu judicum, de quibuslibet causis ad freta exigendum, propter nomen Domini concessisset; et ipsam praeceptionem se prae manibus habere affirmat, et memoratam villam ipse pontifex, sub eodem modo ad partem ecclesiae possidere videatur, petit ad celsitudinem nostram, ut hoc circa eodem, vel memorata ecclesia (0710C)domni illius, per nostra deberemus confirmare oracula. Quod nos propter nomen Dei, et reverentia ipsius sancti loci, vel merito praefati pontificis, gratante animo praestitisse, et confirmasse cognoscite. Praecipientes enim, ut sicut constat praefatam villam, a jam dicto principe, memoratae ecclesiae illius, cum integritate, sub omni emunitate fuisse concessam; et eam ad praesens possidere videtur, inspecta ipsa cessione, per hoc praeceptum plenius in Dei nomine confirmatam, sub eo ordine, et ipse, et successores eorum, vel memorata ecclesia domni illius, illam teneant, et possideant, et eorum successoribus ad possidendum relinquant, vel quidquid exinde pro opportunitate ipsius sancti loci faciendum decreverint, ex nostro permissu liberam habeant potestatem. Et (0710D)ut haec auctoritas, etc.

CAPUT XVII. Confirmatio pro saecularibus viris. Regiam consuetudinem exercemus, et fidelium nostrorum animos adhortamur, si petitionibus nostrorum fidelium libenter annuimus, et eas in Dei nomine effectui mancipamus. Igitur illustris vir ille clementiae regni nostri suggessit, eo quod ante hos annos (0711A)ille quondam rex parens noster, villam aliquam, nuncupatam, sitam in pago illo, quae antea ad fiscum suum aspexerat, et ille tenuerat, pro fide sua recta, ejus meritis compellentibus, cum omni integritate, et ipsam villam aspicientem per suam praeceptionem, sua manu roboratam, in integra emunitate, absque ullius introitu judicum de quibuslibet causis ad freda exigendum, eidem concessisset. Unde et ipsam praeceptionem antedicti principis, nobis ostendit relegandam, et memoratam villam ad praesens sub eodem modo possidere videtur; petiit ut hoc circa eodem nostra plenius deberet auctoritas generaliter confirmare. Cujus petitionem prorespectu fidei suae, sicut unicuique de fidelibus nostris, justa petentibus, nequivimus denegare, sed gratante animo praestitisse, (0711B)et confirmasse cognoscite. Praecipientes ergo ut sicut constat antedictam villam illam, cum omni integritate sua, ab ipso principe illo memorato illi fuisse concessam, et eam ad praesens jure proprietario possidetur, per hoc praeceptum plenius in Dei nomine confirmatum inspecta ipsa praeceptione, et ipse, et posteritas ejus eam teneant et possideant, et cui voluerint ad possidendum relinquant, vel quidquid exinde facere decreverint, ex nostro permissu libero perfruantur arbitrio. Quam vero auctoritatem, ut firmior habeatur, et per tempora conservetur, propria manu subtus eam decrevimus roborare.

CAPUT XVIII. De regis antrustione. (0711C)Rectum est, qui nobis fidem pollicentur illaesam, nostro tueantur auxilio. Et quia ille fidelis, Deo propitio, noster, veniens ibi, in palatio nostro, una cum arimania sua in manu nostra trustem et fidelitatem nobis visus est conjurasse, propterea per praesens praeceptum decernimus ac jubemus ut deinceps memoratus ille in numero antrustionum computetur. Et si quis fortasse eum interficere praesumpserit, noverit se wirgildo suo sol. DC. esse culpabilem judicetur.

CAPUT XIX. Praeceptum de clericatu. (0712A) Si eis qui se ad onus clericatus transferre deliberant, licentiam non negamus, retributorem Dominum exinde habere confidimus, Noli prohibere benefacere ei qui potest, si valeas et ipse benefac. Ille ad nostram veniens praesentiam, petiit serenitati nostrae, ut ei licentiam tribuere deberemus qualiter comam capitis sui ad onus clericatus deponere deberet, et ad basilicam illam aut monasterium deservire deberet. Quod nos propter nomen Domini hoc eidem gratante animo praestitisse cognoscite. Praecipientes ergo jubemus, ut si memoratus ille de capite suo bene ingenuus esse videtur, et puletico publico censitus non est, licentiam habeat comam capitis sui tonsurare, et ad (0712B)supra scriptam basilicam, vel monasterium deservire, vel pro nobis Domini misericordiam attentius exorare.

CAPUT XX. e divisione ubi regis accesserit missus. Dum et divisio, vel exaequatio, inter illum et illum, seu consortes eorum, de alode lui, aut de agro illo celebrari debet; et quatenus petitio illorum adfuit, ut missus de palatio nostro ad hoc inter eos dividendum, vel exaequandum accedere deberet. Ideo cognoscite quod nos missum nostrum illustrem virum illum ad hoc inter eos exaequandum visi fuimus direxisse. Propterea per praesens decernimus praeceptum ut ipsum in hoc vos recipere faciatis, et unicuique ex ipsis juste debita portio terminetur, et decima illius sumptus litis, quod exinde in fisci (0712C)ditionibus, tam de terra, vineis, mancipiis, vel undecunque re debetur, ipse vir ille habeat ex nostra indulgentia concessum, vel quidquid exinde facere voluerit liberam habeat potestatem.

CAPUT XXI. De causis alterius recipiendis. Fidelis Deo propitio ille, ad nostram veniens praesentiam, suggessit nobis, eo quod, propter simplicitatem suam, causas suas minime possit prosequi, vel admallare, clementiae regni nostri petiit, ut illustris vir ille omnes causas suas in vice ipsius, tam in pago, quam in palatio nostro, admallandum prosequendumque (0713A)recipere deberet, quod in praesenti per fistucam eas eidem visus est commendasse. Propterea jubemus ut dum taliter utriusque decrevit voluntas, memoratus ille vir omnes causas lui, ubicunque prosequi vel admallare deberet, ut unicuique pro ipso, vel hominibus suis, reputatis conditionibus, et directum faciat, et ab aliis similiter in veritate recipiat. Sic tamen quandiu amborum decrevit voluntas.

CAPUT XXII. Praeceptum denariale. Et quia apostolicus, aut illustris vir ille servum suum nomine illum, per manum illius ad nostram praesentiam jactante denario secundum legem Salicam (0713B)dimisit ingenuum, ejus quoque absolutionem per praesentem auctoritatem firmamus; praecipientes enim ut sicut et reliqui mansoarii, qui per talem titulum a jugo servitutis in praesentia principum noscuntur esse relaxati ingenui, ita et a modo memoratus ille per nostrum praeceptum plenius in Dei nomine confirmatum nullo inquietante, perennisque temporibus, cum Dei et nostra gratia valeat permanere bene ingenuus atque securus.

CAPUT XXIII. Charta de causa suspensa. Cognoscat magnitudo seu utilitas vestra, dum et nos ad praesens apostolicum virum, aut illustrem virum pro nostris utilitatibus, ibi ambulare praecepimus, (0713C)ideo jubemus ut dum illis partibus fuerit demoratus, omnes causae suae, suorumque amicorum, aut gasindorum, seu undecunque ipsi legitimo redibit mittio, in suspenso debeant residere. Propterea per praesens decernimus ac jubemus praeceptum, ut interim quod de illis partibus revertitur, omnes causae ejus, aut amicorum suorum, tam illorum qui cum illo pergunt, quam qui ad propria eorum resident, vel undecunque ipse legitimo redibit mittio, in suspenso resideant, et postea unicuique pro ipsis de reputatis conditionibus, et justitiam reddat, et ab aliis simili modo recipiat.

CAPUT XXIV. Charta de Mundeburde regis et principis. (0714A) Rectum est ut regalis potestas illius tuitionem impertiat, quorum necessitas comprobatur. Igitur cognoscat magnitudo seu utilitas vestra, quod nos apostolicum, et venerabilem illum episcopum, aut abbatem Ecclesiae, vel monasterii, in honore illius sancti constructi, cum omnibus rebus vel hominibus aut gasindis, vel amicis, seu undecunque ipse legitimo redibit mittio, juxta ejus petitionem, propter malorum hominum illi itas infestationes, sub sermonem tuitionis nostrae visi fuimus recepisse, ut sub Mundeburde vel defensione illustris viri illius majoris domus nostri, cum omnibus rebus praefatae Ecclesiae aut monasterii, quietus debeat residere, et (0714B)sub ipso viro illo, illustris vir ille, causas ipsius pontificis, aut abbatis, vel ecclesiae aut monasterii, vel qui per eum sperare videntur, vel undecunque legitimo reddibit mittio, tantum in palatio nostro, sequi deberet. Propterea per praesens decernimus ac jubemus praeceptum, ut memoratus pontifex, aut abbas sub nostro sermone, et Mundeburde antedicti viri quietus resideat; et nec vos, nec juniores, aut successores vestri, vel quislibet eum de inquisitis occasionibus injuriare, nec inquietare praesumatis. Et si aliquae causae adversus eum, vel suo mittio surrexerint, quae in pago absque ejus gravi dispendio definitae non fuerint, in nostri praesentia reserventur. Quam praeceptionem, ut firmior habeatur, propria manu subscripsimus.

CAPUT XXV. Prologus de regis judicio, cum de magna re duo causantur simul. (0714C) Cui Dominus regendi curam committit, cunctorum jurgia diligenti examinatione eum rimari oportet, ut juxta propositionum alloquia, inter alterutrum salubris donetur sententia. Quo fiat, ut et nodos causarum vivacis mentis acumen coerceat, et ubi praelucet justitia, illuc gressum deliberationis imponat. Ergo nos in Dei nomine, ibi in palatio nostro, ad universorum causas recto judicio terminandas, una cum domnis et patribus nostris episcopis, vel cum pluribus optimatibus nostris illis, patribus illis, (0715A)referendariis illis, domesticis illis, vel seniscalcis cubiculariis, et illo comite palatii, vel reliquis quampluribus nostris fidelibus resideremus; ibique veniens ille illum interpellavit, cum diceret, etc.

CAPUT XXVI. Indiculus commonitorius ad episcopum. Domino sancto et apostolica sede colendo, domno et in Christo Patri illo episcopo, ille rex. Fidelis Deo propitio noster ille ad praesentiam nostram veniens, suggessit nobis, eo quod villam aliquam nuncupatam illam, quae ad eumdem de parte illius pervenire debuerat, post vos retineatis indebite, et nullam justitiam vobiscum possit consequi. Propterea praesentem indiculum ad coronam beatitudinis vestrae direximus, ut et pro nobis orare debeatis, et si taliter (0715B)agetur antedictum illum de suprascripta villa legibus revestire faciatis. Certe si nolueritis, et aliquid contra hoc habueritis, quod opponere, vosmetipsi per hunc indiculum commoniti, aut missus in persona vestra instructus, nunc ad nostram veniatis praesentiam, ipsi lui ad hoc dandum responsum.

CAPUT XXVII. Item indiculus ad episcopum pro aliis astringendis. Domino sancto et apostolico, domno et Patri illi episcopo, ille rex. Ille veniens ad praesentiam nostram suggessit, quasi abbas vester, aut clericus, vel homo vester ille, eidem servo suo per fortiam tulisse, vel post se retineat injuste, et nullam justitiam cum (0716A)eodem ex hoc consequi possit. Propterea praesentem indiculum ad sanctitatem vestram direximus, per quem petimus, ut et pro nobis orare dignemini, et si taliter agetur, ipsum abbatem vestrum, aut clericum, praesentaliter constringatis, qualiter si ita agetur hanc causam contra jam dictum illum legibus studeat emendare. Certe si noluerit, et aliquid contra hoc habuerit quod opponere, ipsum illum per fidejussores positos, tunc ad nostram dirigere studeatis praesentiam.

CAPUT XXVIII. Charta audientalis. Ille rex viro illi illustri illi comiti. Fidelis Domino propitio noster ille, ad praesentiam nostram veniens, clementiae regni nostri suggessit, eo quod pagensis vester ille, eidem terram suam in loco nuncupante (0716B)illo, per fortiam tulisset, et post se retineat injuste, et nullam justitiam ex hoc apud ipsum consequi possit: propterea ordinationem praesentem ad vos direximus, per quam omnino jubemus ut ipsum illum taliter constringatis, qualiter si ita agetur, hanc causam contra jam dictum illum legibus studeat emendare. Certe si noluerit, et ante vos recte non finitur, memoratum illum, tultis fidejussoribus, Kalendis illis, ad nostram eum cum omnimodis dirigere studeatis praesentiam.

CAPUT XXIX. Indiculus ad laicum. Ille rex vir illuster, illi fideli nostro: ad praesentiam (0717A)nostram veniens nobis suggerit, quasi vos nulla manente causa, in via adsallissetis, et graviter livorassetis, et raupta sua in solidos tantos eidem tulissetis, vel post vos retineatis indebite, et nullam justitiam et hoc apud vos consequi posse. Propterea praesentem indiculum ad vos direximus, per quem omnino jubemus, ut si taliter agitur, de praesente hoc contra jam dictum illum legibus studeatis emendare. Certe si nolueritis, et aliquid contra hoc habueritis quod opponere, non aliter fiat nisi vosmetipsi per hunc indiculum commoniti, Kalendis illis proximis ad nostram veniatis praesentiam, eidem ab hoc integrum et legale dare responsum.

CAPUT XXX. Commutatio cum rege. (0717B)Ille rex illi regi. Nihil sibi quisque cernitur minuendo, quidquid e contra recipitur in augmento. Dum inter nos et illustrem virum illum unanimiter convenit, ut loca aliqua inter nos commutare deberemus, nos dedimus ei locellum nuncupantem illum in pago illo, cum colonicis illis, vel omnibus adjacentiis eorum, et merito suo, tam domibus, mancipiis, vineis, silvis, campis, pratis, pascuis, vel reliquis quibuscunque beneficiis, quodcunque ille, vel fiscus noster, in ipsis locis tenuisse noscitur: et ipse haec contra dedit nobis omnem portionem suam, quam in villa illa, in pago illo, habuisse visus est, cum itemque domibus, mancipiis, vineis, silvis, vel reliquis quibuscunque beneficiis, quaecunque ibidem habuit, et nos pro animae nostrae remedio ibi dedimus. (0717C)Quapropter hoc praeceptum commodum commutationis ipsius, vere fieri decrevimus, ut a praesenti die ipsa locella cum omnibus superius scriptis, vel omni integritate sua, quidquid, ut diximus, ille vel fiscus noster ibidem tenuit, ipse ille hoc habeat, teneat, atque possideat, et suis posteris ad possidendum relinquat, vel quidquid exinde facere voluerit, ex nostra commutatione liberam habeat potestatem: et unaquaeque pars quod in concambio bonae pacis placuit accepisse, exinde per tempora debeat, Deo permittente, gratulari. Et ut haec praeceptio, etc.

CAPUT XXXI. Confirmatio regis de omni corpore facultatis. Merito regalis clementia in illos collata munera (0717D)vel proprietates parentum nostrorum confirmare (0718A)deliberat, quos cognoscit anterioribus regibus, parentibus nostris, vel nobis fidem integram conservasse illaesam. Idcirco illuster; vir ille, chartas praecedentium regum nobis protulit recensendas, qualiter parentibus suis loca aliqua fuerunt concessa; petiit ut eum de omni corpore facultatis suae, tam quod regio munere, ipse vel parentes sui, promeruerunt, quam quod per venditionis, cessionis, donationis, communicationisque titulum ad praesens juste et rationabiliter est conquisitum, et ad praesens possidere videtur, per nostrum in ipso deberemus generaliter confirmare praeceptum. Quod nos pro divino intuitu, vel ejus meritis compellentibus, integra devotione magnitudo vestra praestitisse cognoscat. Praecipientes enim ut quidquid ex successione parentum, (0718B)vel ejus voluntate, tam munere regio, vel per quaelibet instrumenta chartarum ad eumdem juste pervenit, tam in villabus, mancipiis, aedificiis, accolabus, auro, argento, speciebus, ornamentis, mobili aut immobili, aut quodcunque in quibuslibet rebus, per instrumenta chartarum, tempore praesenti cum rationis ordine dominare videtur, per hanc auctoritatem firmatum cum Dei et nostra gratia, in integritate hoc valeat possidere, et suis posteris, auctore Domino, derelinquere. Et ut haec auctoritas, etc.

CAPUT XXXII. Si aliquis contra regis voluntatem egerit, securitas cui eum persequi jusserit. Qui regiae obtemperant jussioni, experiri malum (0718C)in posterum a quolibet non debent. Igitur cum et ille cum reliquis paribus suis, qui eum secuti fuerint, facientem revello illum interfecit, aut quaslibet alias causas contra regem commisit, vel de regno nostro se transtulit, quod nobis satis fuit molestum, et una cum consilio fidelium nostrorum, omnes res ejus sub fisci titulum illustribus viris illis praecipimus revocare, quia si se non distulisset, non solum res perdere, sed pro tali revello in vita ordinavimus insequi. Propterea praesentem praeceptionem dedimus, ut dum praedicti viri illi, vel reliqui pares aut gasindi, non ex sua praesumptione, nisi per nostram ordinationem, una cum consilio seniorum fidelium nostrorum, ipsas res sub fisco nostro positas habuerint, et nostris ditionibus ubi jussimus, (0718D)vel reliquarum qui cum eodem mixti fuerunt, nec (0719A)haeredes eorum exinde quamlibet calumniam aut repetitionem ullam habere penitus non debeant, sed tam ipsi illi, quam pares, gasindi vel amici, quidquid de rebus praedicti illius erat, et ablatum fuit, dum per ejus culpas, et nostra ordinatione factum est, omni tempore exinde deducti et absoluti permaneant, et, ut diximus, calumniam aut repetitionem, vel damnietatem, quandoquidem exinde suprascripti viri vel fideles nostri non pertimescant habere. Et ut haec praeceptio, etc.

CAPUT XXXIII. Praeceptum quorum ab hostibus vel alio modo fuerint instrumenta incensa. A regali necesse est releventur clementia qui damnietatem ab hostibus vel passi sunt violentiam. Igitur (0719B)fidelis Deo propitio noster ille clementiae regni nostri suggessit eo quod ante hos annos, aut anno superiori, exercitus noster, aut illius regis, domus suas incendio cremassent, vel res suae quamplures una cum instrumentis chartarum, tam per quod regio munere perceperat, quam et quod per venditionis, donationis, cessionis, commutationis titulum, vel de alode parentum in quocunque loco in regno nostro aliquid possidebat, ibidem concrematae fuissent. Unde relationem bonorum hominum manibus roboratam, qualiter ipsis ita cognitum sit, suggessit nobis, et protulit recensendam: et omnes res suas unde ipsa instrumenta perierant, absque ullius inquietudine, sicut et antea fecit quietus possidere videtur. Sed pro firmitatis studio petiit memoratus (0719C)ille, ut per nostram auctoritatem omnes res suas, tam quod regio munere, quam quod per venditionis, cessionis, commutationisque titulum, vel reliquam alodem, ad praesens cum aequitatis ordine quietus possedit, deinceps in jure et dominatione ejus confirmare deberemus. Cujus petitioni gratante animo praestitisse, vel confirmasse cognoscite. Praecipientes ergo jubemus ut quidquid memoratus ille tam in terris, domibus, aedificiis, accolabus, mancipiis, vineis, silvis, campis, pratis, aquis aquarumve decursibus, vel reliquis quibuscunque beneficiis (quod per relationem supra scriptorum virorum cognovimus) justitia rationabiliter usque nunc ubicunque in regno nostro possidere videtur, dum ejus instrumenta cremata esse cognovimus, per hoc praeceptum plenius (0719D)in Dei nomine circa eum suffultum atque firmatum, absque ullius inquietudine vel refragatione teneat et possideat, et suis posteris, aut cui voluerit in Dei nomine ad possidendum relinquat. Quam vero auctoritatem perpetuis temporibus valituram propria manu subter roborare decrevimus.

CAPUT XXXIV. Relatio pagensium ad regem directa Suggerendo piissimo atque praecellentissimo domno (0720A)illi regi et majori domus illius, a servis vestris pagensibus illis, quorum subscriptiones vel signacula subtus tenentur inserta. Principalitatis vestrae circumspecta clementia, novit justa petentibus dignanter annuere, et necessitatem patientibus subvenire clementer. Pene omnibus patet regionem nostram ab hostibus depopulatam esse, et domus multorum igne crematas, vel rebus ablatis. Inter quos servus vester ille non modicum ibidem perpessus est damnum, et de rebus suis dispendium vel omnia instrumenta chartarum, quae ipse vel parentes sui habuerunt, tam quod et munificentia regum possedit, quam quod per venditionis, cessionis, donationis commutationisque titulum habuit, una cum domo sua incendio concremata esse noscuntur, unde nostras parvitates (0720B)petiit, quod veraciter exinde cognovimus, per hanc nostram suggestionem vestrae innotescere clementiae, quod et facere servi vestri decrevimus. Vestra pietas jubeat quod usque modo in regno vestro quietus possedit, circa eodem per vestro munere praeceptum ut mantea valeat, dum sua perdidit instrumenta, possidere quietus et securus. Nos servi vestri quod exinde veracius scimus. innotescere praesumpsimus; vestrum est necessitatem patientibus subvenire.

CAPUT XXXV. Confirmatio de omni corpore facultatis monasterii. Ille rex illi patricio atque omnibus agentibus. Rectum esse censemus ut petitiones sacerdotum quae ad profectum pertinent locorum sanctorum, ad effectum (0720C)Christo praeside perducamus. Igitur venerabilis vir ille sancti monasterii abbas, gloriae regni nostri petiit ut dum ipsum sanctum monasterium de collatione parentum nostrorum, Deo adjutore, videtur esse constructum, nos omne corpus facultatis ejus, tam quod antecessores abbates ibidem laboraverunt, vel ille domnus abbas, qui ibidem fuisse dignoscitur de re monasterii ibidem visus est augmentasse aut comparasse, quod ab ipso sancto loco moderno tempore possidetur per nostrum deberemus generaliter confirmare praeceptum. Quod nos pro divino respectu vel mercedis nostrae augmentum praestitisse, vestra non dubitet magnitudo, etiam et privilegium ipsius monasterii quod institutionem sedis apostolicae seu reliquorum episcoporum visi sunt meruisse, (0720D)et per auctoritatem domni illius, seu a reliquis successoribus parentibus nostris adumbratum fuisse dignoscitur, juxta quod etiam per priorem praeceptionem nostram erga se perhibentes se munitum, propriam stabilitatem decrevimus roborare. Praecipientes ergo ut omnes facultates ipsius monasterii quidquid aut regia collatione, aut privatorum munere, vel antecessoribus abbatibus, seu et a domno lui ibidem est legaliter acquisitum aut comparatum, (0721A)imo de quibuscunque rebus recte attractum, quodcunque dominatio ipsius sancti loci undique moderno tempore in villabus, domibus, mancipiis, vineis, silvis, pratis, pascuis, aut quibuslibet beneficiis, cernitur cum aequitatis ordine possidere, per hanc auctoritatem suffultum, absque cujuslibet illicitis controversiis, mihi tamen praesenti quam futuro tempore, Christo praesule, proficiat in augmentum; adjicientes ut et privilegium tam de abbatum ingressu ipsa congregatio, postquam alius migraverit ex se instituendo, quam et de reliquis omnibus quae per institutionem pontificum, de tempore illo usque nunc ipsum monasterium habuit concessa, et usque hactenus conservata, vel per decessores reges circa se firmata: ita et inantea resecatis quarumcunque superfluis (0721B)inquietudinibus sub eo ordine valeant in nostro sermone, auxiliante Domino, per tempora permanere. Et vos et successores vestri, ubi necessitas fuerit, in conditionibus ipsius monasterii pro salute nostra crebrius exorare, et vobis ob hoc ad gratiam nostram debeat pertinere. Et ut haec praeceptio firma stabilitate subsistat, propria manu infra decrevimus roborare.

CAPUT XXXVI. Ut causas auctorum assumendi suorum aliquis licentiam habeat. Malorum necesse est tergiversationem regali coercere censura. Igitur apostolicus vir ille, illius urbis episcopus, aut venerabilis ille abbas, aut Deo sacrata illa abbatissa, de monasterio illo, vel quilibet (0721C)fidelium dominorum, missa petitione, aut ipse nobis innotuit, eo quod a diversis hominibus eorum spontanea voluntate, tam ipse quam antecessores eorum, data pecunia, infra regnum vestrum [ Al., nostrum] plurima in terris, aut mancipia comparassent, vel reliqui homines ad ipsam ecclesiam vel monasterium, pro animae eorum remedio, nonnulla per eorum instrumenta delegassent; et hoc ad praesens cum aequitatis ordine possidere videntur; petiit ut (0722A)pro tempore futuro, vel majorum hominum injurias coercendo, dum plures benefactores vel venditores pro clade quae grassatur in populo, vel complente fine naturae, absque haeredibus de hac luce discesserunt: si aliquis per quodlibet ingenium de ipsis rebus eum inquietare voluerit, licentiam haberet in vice auctorum suorum ipse vel advocatus suus eorum causas assumere. Quod nos propter nomen Dei et reverentiam ipsius sancti loci praestitisse cognoscite. Praecipientes ergo jubemus ut memoratus pontifex aut abbas, vel abbatissa, vel advocatus ejus, in vice auctorum suorum, causas ipsius licentiam habeat assumendi, vel homallandi, et per eorum instrumenta aut de annis ipsius rei, unde tunc a quibuslibet inquietari videbuntur, partibus ecclesiae (0722B)vel monasterii sui, cum aequitatis ordine respondendi, vel homallandi, super annis contra quemcunque sanciendi.

CAPUT XXXVII. Judicium evinditale. Veniens ille in nostri vel procerum nostrorum praesentia, suggessit quasi homo nomine ille pagensis vester, eum in villa nulla manente causa adsallisset, et eum graviter livorasset, vel raupa sua in solidos tantos eidem tulisset, et ob hoc vobis per nostram ordinationem tales datos habuisset fidejussores, ut Kalendis illis ex hoc in nostri praesentia debuissent astare causantes. A quo placito veniens memoratus ille, ibi in palatio nostro, et per triduum, seu amplius, ut lex habuit, placitum suum custodisset, (0722C)et memoratus ille abjectus sit, vel solsatissit, ipse nec venisset ad placitum, nec nulla sunnia nuntiasset, affirmat. Proinde nos taliter una cum nostris proceribus constitit decrevisse ut si evidenter memoratus ille pro hac causa tales vobis datos habuit fidejussores, et placitum suum minime custodivit, dum et illustris vir ille comes palatii nostri testimoniavit quod antedi tus ille placitum suum legibus custodivit, et eum adjectivit vel solsativit, et ipse ille (0723A)placitum custodire neglexit, jubemus ut quidquid lex loci vestri de tali causa edocet, vobis distringentibus, ante dictus ille partibus illius componere et satisfacere non recuset.

CAPUT XXXVIII. Charta paricla Cum in nostra vel procerum nostrorum praesentia, homo nomine ille itemque hominem nomine illum interpellasset, quasi servo suo nomine illo, una cum raupa sua in solidos tantos, post se fugitivos pedes recepisset, vel post se retineat indebite: aut haec praefatus ille omnia fortiter visus est denegasse, quod nec ipse ipso servo fugitivos pedes, nec raupa sua post se nunquam recepisset: sed dum inter se intenderent, sic eisdem a proceribus nostris, in (0723B)quantum illustris vir ille comes palatii nostri testimoniavit, fuit judicatum ut de quinque denominatis, idem ille apud tres et alios tres, sua manu septima, tunc in palatio nostro, super capellam domini Martini, ubi reliqua sacramenta percurrunt, debeant conjurare, quod suprascripto servo illo memoratus ille pedes fugitivos, una cum raupa sua in solidos tantos, post se nunquam recepisset; si hoc conjurare potuerit, de hac causa ductus sedeat; sin autem non potuerit, ipsum servum una cum raupa sua in solidos tantos cum legis beneficio, partibus antedicti illius reddere studeat. Interim vero usque in ipso placito, quia nec utra pars ex ipsis victa sit (0724A)apparet, unde aequales praeceptiones eis fieri, et accipere jussimus.

CAPUT XXXIX. Ut pro nativitate regis ingenui relaxentur. Ille rex Francorum viro illustri illi comiti. Dum et nobis divina pietas, juxta votum fidelium et procerum nostrorum, de nativitate filii nostri illius, magnum gaudium habere concessit, ut misericordia Dei vitam eidem concedere dignetur, jubemus ut per omnes villas nostras, quae in vestra vel in cuncto regno nostro aliorum domesticorum sunt actionibus, tres homines servientes in utroque sexu, in unaquaque villa, ex nostra indulgentia, per vestras epistolas ingenuos relaxare faciatis.

CAPUT XL. Ut leude Samio promittantur regi. (0724B) Ille rex illi comiti. Dum et nos una cum consensu et procerum nostrorum, in regno nostro illo gloriosum filium nostrum illum regnare praecepimus: ideo jubemus ut omnes pagenses vestros, tam Francos, Romanos, vel reliquas nationes degentes bannire, et locis congruis per civitates, vicos et castella congregare faciatis. Quatenus praesente misso nostro, illustri viro illo, quem ex nostro latere illuc pro hoc direximus, fidelitatem praecelso filio nostro, vel nobis, et Leode, et Samio, per loca sanctorum, vel pignora quae illuc pro eodem direximus, debeant promittere et conjurare.

CAPITULA DE CHARTIS PAGENSIBUS. (0723) (0723D) 1.Si quis monasterium, aut xenodochium de magna re vult instruere. 2. Prologus qui de magna re facit ecclesiis donationem. 3. Item alius prologus, cum ipsa donatione, ad hoc opus. 4. Cessio a die praesente ad ecclesiam, de villa. 5. Precaria de ipsa villa dum advivit. 6. Donatio de parva re ad ecclesiam. 7. Charta donationis inter virum et feminam de eorum rebus. 8. Item alia, sine aliqua minuatione. 9. Charta obnoxiationis a patre in filiis facta. 10. Epistola, cum in loco filiorum nepotes instituuntur ab avo. 11. Charta qui suum nepotem meliorare voluerit. 12. Charta ut filia cum fratribus in paterna succedat alode. (0724D) 13. Si quis extraneum hominem in loco filiorum adoptaverit. 14. Pactum inter parentes de haereditate eorum. 15. Libellus dotis. 16. Si quis aliquam puellam invitam traxerit. 17. Qualiter in uno volumine testamenta duarum personarum condantur. 18. Securitas pro homicidio facto, si se pacificaverint. 19. Venditio de villa. 20. Venditio de area infra civitatem. 21. Venditio de campo. 22. Venditio de servo aut ancilla. 23. Concambium de villis. 24. Concambium de terra, vinea, vel prato. 25. Cautiones diverso modo factae. 26. Item alia. 27. Item alia. 28. Qui se in servitio alterius obnoxiat. (0725A) 29. Charta de agnatione si servus ingenuam feminam traxerit. 30. Libellus repudii. 31. Mandatum. 32. Ingenuitates diverso modo factae. 33. Item ingenuitates alio modo post discessum. 34. Item aliae, adhuc alio modo. 35. Evacuatoria de cautione, si non invenitur. 36. Si quis aliquid servo suo aut gasindo concedere voluerit. 37. Gesta juxta consuetudinem Romanorum qualiter donationes vel testamenta legantur. 38. Mandatum ad gesta. 39. Epistola si aliquis rem Ecclesiae ad usum habeat, et de sua proprietate aliquid donet. 40. Praestaria de re Ecclesiae ab epis opis facta. 41. Precaria. (0726A) 42. Indiculus, cum episcopus ad alium in resurrectione Domini eulogias dirigit. 43. Rescriptum ad episcopum de visitatione. 44. Quomodo ad regem, reginam, vel episcopum, pro nativitate Domini, visitatione directa scribatur. 45. Item alia de nativitate Domini. 46. Commendatitiae litterae ad episcopum jam cognitum. 47. Item commendatitiae litterae ad abbatem notum. 48. Supplicatorium pro eo qui de monasterio regreditur, aut illo qui ingredi voluerit. 49. Indiculus generalis ad omnes homines. 50. Indiculus commendatarius ad viros illustres laicos. 51. Indiculus ad omnes potentes palatinos, manime ad cognitos sibi. 52. Qualiter pro nativitate filii regis, ex ordinatione Dominica, domesticus de villis regis, ingenuitates facere debeat. LIBER SECUNDUS. SEU DE CHARTIS PAGENSIBUS . CAPUT PRIMUM. De magna re qui vult xenodochium aut monasterium construere. (0725B) Domino vere sancto atque sedula ostensione, patentibus virtutum miraculis, Christi remuneratione, fulgenti, oratorio, ac cellulae, in honore sanctae ac semper virginis genitricis Domini nostri Jesu Christi, seu quidam, meritis flagitiis, quoque sceleribus, prae lascivis actibus ac nimia foeditate pollutus, vel opere omnium bonorum Christianorum longe satis extremus optat, pene sanctarum Scripturarum series, Christianis fidelibus pia exhortatione pronuntiat, hoc etiam tonitrualis illa evangelistarum vox, suggerente spiritu, sua potestate concelebrat, ut faciat in pauperes eleemosynam, qui vult tartari evadere supplicia: (0725C)unde et Dominus in Evangelio dicit: Vende omnia quae habes, da pauperibus, et habebis thesaurum in coelum. Pensemus ergo omnes Christiani quanta sit pietas et largitio Redemptoris, ut eleemosynis pauperum promittantur nobis thesauri regni coelorum. Procuremus igitur, sicut Dominus et Salvator noster praecepit, et ac si non quantum habemus, saltem in quantum possumus, eleemosynam faciamus. Nemo itaque dubitet, nemo tardet, quia si nos facimus quae Dominus et Salvator noster praecepit, ille sine dubio facturus est quae promisit. Ait enim Scriptura: Abscondite eleemosynam in corde pauperis, et ipse pro te deprecabitur Domino.

Abscondamus ergo eleemosynam in corde pauperis ut proveniat nobis deprecatio pauperum in remissionem (0725D)peccatorum. Multa quidem et alia pro eleemosynis faciendis testimonia, in Scripturis sanctis (0726B)reperimus. In quibus vel ex quibus illam ego existimo portionem, quae ait, sicut aqua exstinguit ignem, etc. Quid ergo verius potest credi, quid confidentius, quidve expressius, quia sicut aqua exstinguit ignem, sic eleemosyna exstinguit peccatum. Juste ergo exstinguitur, qui peccatorum incendia eleemosynis, juxta pollicitationem divinam, exstinguere non festinat. Faciant quippe caeteri quod voluerint, agant quod ipsi maluerint, idcirco quoniam omnis homo suo sensu ducitur; ego tamen ejus rei exemplum secutus, elegi ad praefatum oratorium vel cellulam, juxta apostolorum numerum duodecim, ad praesens pauperum, pro remissione peccatorum meorum, vel pro diluenda meorum mole peccaminum, Christo praesule, collocare; ubi etiam per praesentem epistolam donationis (0726C)meae, dono ad praesentem diem quod in luminaribus ipsius oratorii, vel in alimonia et substantiali victu, vestitu quoque et sustentatione ipsorum pauperum, vel clericorum ibidem servientium, Deo gubernante et opitulante, proficiat, donatumque in perpetuum esse volo, atque de meo jure in eorum dominationem et potestatem trado, lego, transmitto atque transfundo, hoc est agros, quorum vocabula sunt illa et illa, quae ponuntur in territorio illo: pari modo, et quidquid in illo territorio ponitur, in omni soliditate portionem meam, una cum mancipiis, aedificiis, vineis, terris, pratis, silvis, omnique jure eorum, una cum colonicis adjunctis, adjacentiis eorum, in omni soliditate earum, sicut a me noscitur fuisse possessum, aut mihi ex legitima successione, (0726D)aut undecunque aliquid mihi ibidem evenit, cum omni soliditate vel opportunitate earum, ad integrum; (0727A)ea scilicet ratione atque praetextu, ut, remota pontificum simulque ecclesiasticorum officialium seu publicorum omnium potestate, nullas functiones vel exactiones, neque exquisita et lauta convivia, neque gratiosa, vel insidiosa munuscula, neque etiam caballorum prestus, paravereda, vel caeteras angarias, aut quocunque functionis titulo dici potest, de ipsa facultate penitus non requiratur, sed sub integra emunitate facultaticula ipsa, sicut a me huc usque possessa est, in jure oratorii sanctae Mariae et praedicatorum pauperum debeant, Deo protegente et opitulante, persistere: nisi tantum sancti et apostoli illius urbis episcopi, in cujus oppido xenodochium ipsum ponitur, pro tradendis benedictionibus, vel substituendis abbatibus presbyteris quoque et diaconibus, (0727B)absque ulla pecuniarum adeptione: amplius vero donandi, exigendi vel minuendi causam, nullam habeat potestatem. Sed nec per commutationis locum quidquam ex hoc auferendi, nullo tempore occasio vel aditus tribuatur, sed perpetualiter in potestate praefati oratorii illius, ipsorum pauperum, Christo favente, permaneat. Hoc etiam ipsis pontificibus obsecro, vel committo, ut illos, per succedentes temporibus, cum casus mortis exstiterit, abbates aut clericos, et clericorum gradus, in eodem loco dignentur vel debeant instituere, quos sapientia et eruditio Scripturarum clarificat, vel quos vita sancta, et actio bona, aut conversatio honesta commendat. Unde obsecro clementissimis regibus tam praesentibus quam futuris, et omnibus in Deo episcopis, (0727C)omnibusque potestatibus et primatibus omnibus etiam senioribus, quoscunque judices esse constiterit, per ineffabilem Dei omnipotentiam, per inseparabilem Patri et Filio et Spiritui sancto Trinitatem, ut hanc voluntatem meam pro nullis occasionibus, sicut existente sine Deo cupiditate res exigi solet, nulla ratione nulloque tempore convellere permittatis, sed per sollicitudinem et curam episcopi constare potius, pro reverentia Trinitatis immensae, vestro tempore, et studio, vel opere jubeatis. Quatenus ut ille vobis mercedem restituat in futuro, qui scit me eleemosynas ipsas sancti Dei pauperibus per amorem Domini nostri Jesu Christi ardenti desiderio tribuisse. Si quis hanc voluntatem meam pro quibuslibet adinventionibus seu propositionibus sicut (0727D)mundus quotidie et injuriis expolio obvius, vel repetitor, convulsor etiam, aut tergiversator exstiterit, anathema sit, et tam qui fecerit quam qui faciendo consenserit, anathema sit: et sicut Datan et Abiron hiatu terrae absorpti sunt, vivens in infernum descendat, et Zeziae fraudis mercatorem, et in praesenti et in futuro partem damnationis excipiat: et tunc veniam consequatur, quando consecuturus est et diabolus, qui se fallendo aetheria sede dejectus, cruenta adinventione, bonis operibus semper vigilari pervigilat: insuper etiam inferat societati quoque et (0728A)fisco, vel sanctis episcopis Ecclesiae illius, auri libras C. Nihilominus praesens epistola, quae a me pro timore Dei, et amore pauperum conscripta est, firma, incorrupta, intemerata, inviolataque permaneat. Ergo namque de collatis ac superius praenotatis rebus, omnia ad curam, et sollicitudinem, aut defensionem eorum, vei gubernationem ipsorum pauperum, sancto ac praenotato domini illius episcopo vel successoribus suis, Deo sibi teste, committo: et instrumenta per quae res ipsae, auxiliante Deo, per eorum sollicitudinem defensentur super scripto Domini lui episcopo prae manibus tradidi, et qualiter ibidem provide, pie, rectene an secus ageret Christo Domino in se judicio recognoscat. Mihi autem nihil exinde proprietatis titulo penitus non reservari, quia facile (0728B)contemnit omnia qui cupit ab inferni faucibus erui, vel ille qui peccatorum remissionem Deo remunerante desiderat, aut ille qui semper cogitat cum velit nolit esse moriturum: stipulatione, etc.

CAPUT II. PROLOGUS. Qui de grandi causa fecit donationem. Quantum intellectus sensusque humanus potest mente sagaci pensare atque solerti indagatione perpendere, nihil amplius valet in hujus saeculi luce gaudia fugitiva lucrari, quam quod de rebus suis locis venerabilibus in alimoniis pauperum curetur impendere: quatenus fragilitatem naturae, quam omnes generaliter patiuntur, priusquam subitanea transpositio eveniat, oportet pro salute animae vigilare, (0728C)ut non inveniat quemquam imparatum, et sine aliquo respectu discedat a saeculo. Quin potius dum proprio libertatis jure subsistit, ex caducis substantiis in aeterna tabernacula vitam quaerat mercari aeternam; ut inter justorum consortium desiderabilem valeat adipisci locum, et retributorem sibi praeparet Deum, ut de fructu indeficienti paradisi mereatur foveri. De cujus vivo fonte, perfecta fide poscente, nec subtrahitur poculum, nec minuitur alveus, sed potius uti quisque hauserit, irrigatus dulcedine coelitus atque suavus ei flagratur odor balsami paradisi.

ITEM ALIUS PROLOGUS. In nomine sanctae Trinitatis. Prosperum ac salubre consilium imoque satis jucundum esse dignoscitur, (0728D)ut homo de mundanis rebus comparet paradisum, et de terrenis transferatur in coelestia. Sic Dominus in sancto Evangelio praeclaram intonat vocem dicens: Thesaurizate vobis thesauros in coelo, ubi nec fur effodit, nec tinea sulcat.

PROLOGUS de clerico qui in monasterio tonsuratur, et suam rem ad ipsum locum donat. Debet unusquisque largiente Domino, dum versatur in corpore, futura tractare, et de caducis rebus mercari aeterna, ut quando quidem jubente Deo de corpore egredi contigerit, de mammona iniquitatis mansionem sibi reperiat comparatam in coelis. Idcirco (0729A)ego ille cedo ad monasterium illud, ubi abbas ille custos praeesse videtur, et comam capitis mei ibidem deposui, et in ipso monasterio sub norma sanctorum vivere cupio cessumque in perpetuum esse volo.

ITEM PROLOGUS. Opportunum est unumquemque, dum terrae munera possidet, pro anima sua frequentius cogitare, ut terrenam beatitudinem possidere mereatur. Ergo illuster vir ille, sentio me infra corpus meum infirmum esse, et infra animam meam nimis esse peccatorem. Admonet me divina potentia, vel compunctio cordis mei mihi obvenit, ut pro peccatorum meorum remedio aliquid de rebus meis locis sanctorum delegare debeam. Ideo cedo, etc.

ITEM PROLOGUS. (0729B)In nomine sanctae Trinitatis. Prosperum, salubre et satis jucundum censuimus ut homo de caduca quapiam re saeculi ad peccata sua redimendum valeat offerre, aut quid promptiore consilio, ut homo de mundanis rebus saeculi comparet paradisum, et de terrena substantia se transferat in coelestia: itaque ego ille pro divino intuitu, et mei mercede compendii, ut mihi Dominus in futurum veniam concedere dignetur, vel ut nomem meum in libro vitae ascribatur, dono ad jam dictum monasterium, in luminaribus ecclesiae, vel in stipendiis pauperum aut monachorum, donatumque jure legitimo esse volo, etc.

ITEM PROLOGUS. Dum hujus exempli in quodam noscitur cecidisse, patimur aerumnam, et diem mortis quotidie ante oculos (0729C)suspicamur esse propinquam: oportet unumquemque ob amorem coelestis patriae devotionis lucra complecti, et res sibi datas, sanctorum vel etiam indigentium usibus allegatas relinquere, ut peccatorum pondera, quae pontificium poenitendi non valent laxare, eorum intercessione plenius ad veniam debeant pervenire. Idcirco ego ille, et caetera.

CAPUT III. Item alius Prologus cum ipsa donatione ad hoc opus. Mundi terminum rumis crebrescentibus appropinquantem indicia certa manifestant, experimenta liquida declarare noscuntur, et ad discutiendas infidelium mentes illa dudum in Evangeliis a Domino dicta oracula incumbere noscuntur: operae pretium (0729D)arbitror futurum, tempus vicissitudine praeoccupans anticipare, et incertum humanae conditionis eventum sagaci mentis intuitu providere, quatenus ex hoc inflictis facinorum vulneribus, indulta pietate, remedia merear adipisci. Ergo ego in Dei nomine ille et conjux mea illa, considerantes qua gravamur sarcina peccatorum, et reminiscentes bonitatem Dei dicentis, Date eleemosynam, et omnia munda fiunt vobis: de tanta igitur miseratione et pietate Domini confisi, idcirco per hanc epistolam donationis, donamus, (0730A)donatumque in perpetuum esse volumus, atque de jure nostro in potestatem et dominationem monasterii illius, in honore illius, abbatis illius, in pago illo constructi, ubi praeest venerabilis ille abbas, vel turma plurima monachorum adunata, transmittimus atque transfundimus villas nuncupantes illas, sitas in pago illo, cum terris, domibus, aedificiis, accolabus, mancipiis, vineis, silvis, campis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, adjunctis, adjacentiis, appenditiis, peculio utriusque sexus, mobilibus et immobilibus, sicut a nobis moderno tempore possidetur, vel si inantea ibi undecunque aliquid augmentare, vel meliorare poterimus, ad praefatum monasterium in alimoniis vel substantiis monachorum ibidem habitantium, Christo protegente, proficiat. Ea (0730B)scilicet ratione ut dum pariter advivimus, ante dictas villas sub vestro beneficio tantummodo, absque ullo praejudicio vel diminutione aliqua ipsius monasterii possideamus. Nisi tantum, si aliquem ex servientibus nostris a jugo servitutis pro communi mercede relaxare voluerimus; post obitum vero, quandoquidem Deus voluerit, nostrum, absque ullius judicis vel haeredum nostrorum exspectata traditione, cum omni re emeliorata, quidquid in supra scriptis villis in quibuslibet rebus vel corporibus augmentatum vel melioratum fuerit, de praesenti hoc pars antedicti monasterii, vel memoratus abbas suique successores in Dei nomine perpetualiter recipiant possidendum: tanquam si ad praesens absque usu nostro eorum fuisset subsecuta possessio. Ita ut, quidquid de praedictis (0730C)villis propter opportunitatem ipsius monasterii facere decreverint, libero in omnibus potiantur arbitrio. Praesentem vero donationem, ne quidquam auri talium utilitate, gestis municipalibus alligari curavimus; et omnino decernimus, ne aliquando in eam ob hoc causam quisquam valeat reperire. Quod si instrumenta de ipsis villis de nomine nostro in adversitate praedicti monasterii, quolibet ordine comprehensa, aut interius, aut posterius praenotata, quod nos nec fecimus, nec facere rogavimus, a quocunque praeter istum quem firmissimum volumus esse quoque tempore ostensum, nullum sortiatur effectum, nisi vacuum et inane appareat: auctorem vero criminis, vel falsarium, nec inultum tunc, temporis patiatur (0730D)judiciaria abire potestas. Si quis vero, quod futurum esse non credimus, huic voluntati nostrae pro quibuslibet adinventionibus, aliquis de haeredibus nostris, aut judicum saeva cupiditas, vel quaelibet persona, obvius repetitor exstiterit a conventu omnium Christianorum, vel limitibus ecclesiarum, extraneus habeatur, et Judae traditoris Domini nostri Jesu Christi perfruatur consortio: insuper etiam inferat partibus ipsius monasterii, vel fratrum ibidem consistentium, socio quoque tam in actibus quam in prosecutione, (0731A)sacratissimo fisco, auri libras tantas, argenti pondo tanti, et ne id quoque quod repetit valeat vindicare, nihilominus praesens donatio, quae a nobis pro timore Dei et amore pauperum Christi conscripta est, firma et illibata omni tempore debeat permanere, stipulatione subnixa. Actum ibi, sub die illo.

CAPUT IV. Cessio a die praesente ad ecclesiam. Dum fragilitatem humani generis pertimescit, ultimum vitae temporis subitanea transpositione ventura, oportet ut non inveniat unumquemque imparatum, ne sine aliquo boni operis respectu migret de saeculo: nisi dum suo jure et potestate consistit, praeparet viam salutis, per quam ad aeternam valeat beatitudinem pervenire. Ideoque ego in Dei nomine (0731B)ille et conjux mea illa, pro remedio animae nostrae et remissione peccatorum nostrorum, ut veniam in futurum consequi mereamur, cedimus a praesente die cessumque in perpetuum esse volumus, atque de jure nostro in jure et dominatione sanctae ecclesiae illius, in honore illius constructae, villam nuncupatam illam sitam in pago illo; quae ex alode parentum, aut undecunque ad nostram pervenit dominationem, et ad praesens possidere videmur, cum omni merito et termino suo, cum adjacentiis, adjunctis, appenditiis, cum terris, domibus, aedificiis, accolabus, mancipiis, vineis, silvis, campis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, farinariis, cum pastoribus gregis, peculio utriusque sexus majore vel minore, mobilibus et immobilibus, vel quidquid dici aut nominari (0731C)potest, et tempore praesenti nostra videtur esse possessio, ad praesens ecclesiae volumus esse concessum. Ita ut ab hac die memoratam villam pars antedictae ecclesiae, vel pontifex civitatis illius, aut actores ecclesiarum, eam habendi, tenendi, possidendi, vel quidquid exinde pro opportunitate ipsius elegerint faciendi, libero in omnibus perfruantur arbitrio. Ita ut nomen nostrum in libro vitae conscribatur, vel pro nobis utrumque sacrificium post obitum nostrum pio Domino offeratur. Licet in cessionibus poenam adnecti non sit necesse, sed nobis pro omni firmitate placuit inserendum. Si quis vero, quod futurum esse non credimus, nos ipse, quod absit, aut aliquis de haeredibus vel prohaeredibus nostris, vel quaelibet persona, calliditate commotus aut (0731D)cupiditate praeventus, ullo unquam tempore contra praesentem epistolam cessionis nostrae, quam propter nomen Domini et venerationem sancti ipsius loci, spontanea voluntate fieri decrevimus, venire aut aliquid agere voluerit, aut tergiversator exstiterit, anathema sit, et cum supra scripto domino illo, ante tribunal Christi deducat rationes: insuper inferat (0732A)juxta poenam saeculi, cum cogente fisco, partibus ipsius ecclesiae, aut auri libras tantas, aut argenti pondo tanto, et quod repetit nullatenus valeat vindicare, sed praesens cessio omni tempore illibata permaneat, cum stipulatione subnixa.

CAPUT V. Precaria de ipsa villa dum vivit. Domino et sancto et Apostolica sede colendo domno et in Christo Patri, illi episcopo, ille et conjux mea illa. Pluribus non est incognitum, qualiter propter nomen Domini ad ecclesiam illam, in honore sancti illius, villam nostram nuncupatam illam, sitam in pago illo, quidquid ibidem undecunque nostra possessio in integritate, per epistolam cessionis nostrae visi fuimus concessisse, et eam vos ad partem subscriptae (0732B)ecclesiae recepistis; sed dum postea nostra fuit petitio, et vestra benevolentia, et pietas habuit ut ipsam villam dum advivimus, aut qui pari suo ex nobis superstes fuerit, dum advivit, nobis ad beneficium usufructuario ordine excolendum tenere per misistis. Ea scilicet ratione ut nihil exinde penitus de qualibet re alienandi aut minuendi pontificium non habeamus, sed absque illo praejudicio, suprascriptae ecclesiae, vel vestro, eam tantummodo excolere debeamus. Ideo hanc precariam vobis emittimus, ut nullo unquam tempore nostra possessio, etiamsi spatium vitae nobis Dominus prolongaverit, nullum praejudicium aut deminutionem aliquam de ipsa villa vobis generare non debeat, nisi usu tantum dum advivimus habere debeamus, et post nostrum ambobus (0732C)discessum, cum omni re meliorata, quidquid ibidem undique attrahere aut meliorare poterimus, per hanc precaturiam, ac si semper per quinquennium renovata fuisset, absque ullius judicis aut haeredum nostrorum exspectata traditione, vos vel successores vestri, aut agentes ecclesiae, in vestram eam faciatis dominationem revocare perpetualiter possidendum, vel quidquid exinde facere legeritis, sicut nostra continet epistola, ad profectum praefatae ecclesiae domini illius liberum habeatis arbitrium. Facta precaria ibi.

CAPUT VI. Donatio de parva re ad ecclesiam. Si aliquid de rebus nostris, locis sanctorum, vel in substantia pauperum, conferimus, hoc nobis procul dubio in aeterna beatitudine retribuere confidimus. (0732D)Ergo ego in Dei nomine ille, in amore Domini nostri Jesu Christi, et remissione peccatorum meorum, ut veniam delictis meis consequi merear, in futurum dono, donatumque in perpetuum esse volo, ad basilicam illam in honore sancti illius constructam, portionem meam in villa nuncupante illa, in pago illo, quidquid ibidem ad praesens tam de alode parentum, (0733A)vel de quolibet attractu, possidere videor, totum et ad integrum, ad praefatam basilicam volo esse donatum. Ea videlicet ratione, ut dum advixero sub usu beneficii tantum eam, absque ullo praejudicio vel diminutione aliqua de qualibet re antedictae basilicae excolere debeam. Post meum quoque, quandoquidem Deus de hac luce voluerit, discessum, de praesenti, absque cujuslibet judicum aut haeredum meorum exspectata traditione aut contrarietate cum terris, domibus, aedificiis, accolabus, mancipiis, campis, vineis, silvis, pratis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, vel reliquis quibuscunque beneficiis, abbas de ipsa basilica, vel agentes ejus, in eorum debeant dominationem revocare perpetualiter possidendum: habendi, tenendi, vel quidquid exinde pro opportunitate (0733B)antedictae ecclesiae elegerint faciendi, liberam in omnibus habeant potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credimus, nos ipse, quod absit, aut aliquis de haeredibus nostris, seu quaelibet opposita persona calliditate commotus aut cupiditate praeventus contra hanc epistolam donationis nostrae, quam spontanea voluntate propter nomen Dei fieri decrevimus, venire aut eam infringere conatus fuerit, iram trinae majestatis incurrat, et cum superscripto sancto illo ante tibunal Christi deducat rationes: insuper inferat partibus ipsius basilicae, cum cogente fisco auri tanti, argenti tanti, et quod repetit vindicare non valeat; sed praesens epistola omni tempore firma et inviolata permaneat, stipulatione subnixa.

CAPUT VII. Charta donationis inter virum et feminam de eorum rebus. (0733C) Quidquid enim inter conjugatos, de propria facultate, manente charitate, pro amore dilectionis, in invicem condonare placuerit, scripturarum necesse est titulis alligare, ne in posterum ab haeredibus eorum, vel a quocunque possit convelli. Igitur ego in Dei nomine ille, et tu dulcissima conjux mea illa, dum et inter nos procreatio filiorum minime esse videtur, ideo convenit nobis, ut omne corpus facultatis nostrae, invicem usufructuario ordine condonare debeamus, quod ita et fecimus. Proinde dono tibi, dulcissima conjux mea, si mihi in hoc saeculo superstes fueris, omne corpus facultatis meae, tam de alode, aut de comparato, vel de quolibet attractu, (0733D)ubicunque habere videor, et quod pariter in conjugio positi laboravimus, tam terris, villabus, domibus cum omni praesidio, accolabus, mancipiis, vineis, campis, pratis, aquis aquarumve decursibus, auro, argento, vestimentis, peculio utriusque sexus majore vel minore; ita ut dum vixeris usufructuario ordine valeas possidere, vel dominare; excepto quod pro animae remedio ad loca sanctorum condonavimus, ut inspecta nostra delegatione in omnibus conservetur, (0734A)et quantumcunque de alode nostra post meum discessum, pro communi mercede, ad loca sanctorum legaliter condonare, et delegare volueris, hoc licentiam habeas faciendi, et inspecta delegatione inconvulsum maneat; in reliquum vero omnes res ipsae, quantum post tuum discessum intestatum remanserit, ad nostros legitimos revertatur haeredes. Similiter et ego illa, dulcissime jugalis meus ille, commonet me dulcitudo tua, in compensationem rerum tuarum quas in me visus es contulisse, si mihi in hunc saeculum superstes fueris, dono tibi omne corpus facultatis meae ubicunque, undecunque, tam de haereditate parentum, quam de comparato, vel quod pariter laboravimus, totum et ad integrum, tam in villabus, domibus, etc., excepto quod pro animae remedio ad (0734B)loca sanctorum delegavimus, ut inspectis ipsis instrumentis, in omnibus conservetur, et quod de ipsa alode mea, post meum discessum, pro communi mercede ad loca sanctorum relinquere, vel ingenuos relaxare volueris, licentiam habeas, et inspectis ipsis instrumentis, in omnibus conservetur: post tuum quoque discessum, quidquid intestatum remanserit, ad nostros haeredes, qui tunc propinquiores fuerint, revertatur. Si vero, quod futurum esse non credimus, aliqui de haeredibus nostris, vel quicunque contra hanc interdonationem, unde inter nos chartas uno tenore conscriptas firmavimus, venire aut infringere voluerit, nullatenus valeat vindicare, sed inferat partibus vestris cum cogente fisco, auri libras tantas, argenti tantas; praesens vero epistola, in (0734C)nullo possit convelli, sed firma et illibata permaneat.

CAPUT VIII. Item alia sine aliqua minutione. Ista alia a capite instar prioris usque dum advixeris usufructuario ordine debeas possidere, post tuum quoque discessum ad legitimos nostros revertatur haeredes, et nullum pontificum quidquam exinde alienandi, aut minuendi habere non debeas. Similiter et ego illa, dulcissime jugalis meus ille, commonet me dulcitudo tua, in compensatiouem rerum tuarum, quas in me visus es contulisse, si mihi in hoc saeculum superstes fueris, omnes res meas quascunque, aut ubicunque, tam in terris, et reliqua sub usu beneficii debeas possidere, et nullum pontificium quidquam exinde alienandi, aut minuendi, (0734D)praeter usum tantum non habeas, et post tuum discessum ad legitimos nostros revertatur haeredes.

CAPUT IX. Charta obnoxiationis a patre in filiis facta. Dulcissimis filiis meis illis. Omnibus non habetur incognitum qualiter ante hos annos villas aliquas nuncupatas illas, sitas ibi genitrix vestra antequam meo sociassem conjugio, per epistolam cessionis, aut libellum dotis visus sum condonare. Sed dum et (0735A)ipsa, peccatis meis facientibus, ab hac luce discessit, et vos omnem alodem ipsius genitricis vestrae illius juxta quod et ratio praestitit, mecum exinde in praesentia bonorum hominum, aut regis, altercatis, per ipsam epistolam, quam in eam fecerimus, contra nos evindicastis, et in vestram potestatem omnem alodem ipsius recepistis. Sed dum et nostra fuit petitio, et vos, ut condecet bonis filiis, voluntati nostrae obtemperantes, ipsas villas, vel res quae fuerunt genitricis vestrae, quas ego ei dedi vel condonaveram, mihi ad usum beneficii tenere et excolere, absque ullo vestro praejudicio, permisistis. Ideo nobis complacuit, aliis villas nostras illas, pro benevolentia vestra, et suprascripto usu, de villis vestris per hanc epistolam obnoxiationis vobis obnoxiasse. Ita ut deinceps tam (0735B)suprascriptas villas, quam etiam et illas quas suprascriptae genitrici vestrae, per meam epistolam contuleram, per vestrum benificium excolere debeamus, et nullum pontificium de omnibus suprascriptis nec vendere, nec alienare, nec concamiare, nec pro quolibet ingenio minuere, habere non debeam, nisi tantum usum, sed per hanc epistolam obnoxiationis meae, in vestro sint arbitrio et potestate, et quandocunque volueritis, et vobis placuerit, absque ulla mea contrarietate, aut repetitione, omnia superius praenotata, tam quod vestrum antea, de parte genitricis vestrae fuit alode, quam et illas alias nuncupatas sic quas vobis pro ipso usu visus sum obnoxiasse, in vestram debeatis revocare dominationem perpetualiter possidendum, vel quidquid exinde facere (0735C)volueritis liberam inde habeatis potestatem, absque alia aliqua intercedente precaria, sed per hanc obnoxiationem, ac si semper per quinquennium renovata fuisset, perpetim valeat obtinere vigorem, stipulatione subnexa.

CAPUT X. Epistola cum in loco filiorum nepotes instituuntur ab avo. Dulcissimis nepotibus meis illis ille. Dum et peccatis meis facientibus genitrix vestra filia mea illa, quod non optaveram, tempore naturae suae complente, ab hac luce discessit: ego vero pensans consanguinitatis casum dum et per legem cum caeteris filiis meis avunculis vestris in alode meo accedere minime potueratis, ideo per hanc epistolam, vos dulcissimi (0735D)nepotes mei, volo ut in omni alode mea, post meum discessum, si mihi superstites fueritis, hoc est tam terris, domibus, accolabus, mancipiis, vineis, sylvis, campis, pratis, pascuis, aquis aquarumque decursibus, mobilibus, immobilibus, peculio utriusque sexus, majore vel minore, omnique suppellectile domus; et quodcunque dici potest, quidquid supradicta genitrix vestra, si mihi superstes fuisset, de alode mea recipere potuerat, vos contra avunculos vestros filios meos, praefatam portionem recipere faciatis, et (0736A)dum ipsi filiae meae genitrici vestrae quando eam nuptam tradidi in aliquid de rebus meis, mobilibus, drappis, fabricaturis, vel aliqua mancipia in sol. tan. dedi vobis hoc in parte vestra supputare, contra filiis meis faciatis: et si amplius vobis insuper de praesidio nostro obvenerit, tunc cum filiis meis avunculis vestris portionem vobis ex hoc debitam recipiatis, et quidquid exinde de omnibus superius conscriptis facere volueritis, liberam in omnibus habeatis potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credimus, aliquis de haeredibus, vel prohaeredibus meis, vel quaelibet persona, contra hanc epistolam venire tentaverit, aut eam infringere voluerit, inferat vobis tanti, et quod repetit nullatenus vindicare valeat, sed praesens Epistola omni tempore (0736B)firma permaneat, cum stipulatione subnexa. Actum illo, etc.

CAPUT XI. Charta qui suo nepote aliquid meliorare voluerit. Dulcissimo nepoti meo illi ille. Dum et jam senectus adgravat, et necessitates meas, ut oportet procurare non valeam, et tu mihi in necessitatibus meis solatium praebere non desiisti, et die noctuque deservire non cessas. Ideo pro bonitate, et pro respectu servitutis tuae, qua circa me desudas, cedo tibi cessumque in perpetuum esse volo, et de meo jure in tuam transfundo dominationem et potestatem, absque consortio fratrum tuorum vel filiis meis, locum nuncupantem illum, quidquid ibidem nunc tam de alode parentum, quam de reliquo attractu, visus sum tenuisse, (0736C)una cum terris, domibus, aedificiis, accolabus, mancipiis, vineis, sylvis, campis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, vel reliquis quibuscunque beneficiis, tibi ut diximus a die praesente volo esse concessum. Ita ut ab hac die, sicut superius diximus, eum cum omni integritate sua habeas, teneas, possideas, vel quidquid exinde facere volueris, absque consortio fratrum tuorum, vel filiorum meorum, liberam in omnibus habeas potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credo, aliquis de haeredibus, vel prohaederibus meis, seu quaelibet persona, contra hanc cessionem meam quoque tempore venire aut eam infringere voluerit, inferat tibi cum cogente fisco auri tantum, et quod repetit vindicare non valeat; sed praesens epistola firma permaneat, stipulatione (0736D)subnexa. Actum, etc.

CAPUT XII. Ut filia cum fratribus in paterna succedat alode. Dulcissimae filiae meae illi ille. Diuturna, sed impia, inter nos consuetudo tenetur, ut de terra paterna sorores cum fratribus portionem non habeant; sed ego perpendens hanc impietatem, sicut mihi a Domino aequaliter donati estis filii, ita et a me sitis aequaliter diligendi, et de rebus meis post meum discessum aequaliter gratulemini; ideoque per hanc (0737A)epistolam te, dulcissima filia mea, contra germanos tuos, filios meos illos, in omni haereditate mea, aequalem et legitimam esse constituo haeredem, ut tam de alode paterna, quam de comparato, vel mancipiis, aut praesidio nostro, vel quodcunque morientes reliquerimus aequa lance cum filiis meis, germanis tuis, dividere, vel exaequare debeas, et in nullo penitus portionem minorem quam ipsi, non accipies, sed omnia inter vos dividere, vel exaequare aequaliter debeatis. Si quis vero, et quod sequitur.

CAPUT XIII. Si quis extraneum hominem in loco filiorum adoptaverit. Domino fratri illi ille. Dum peccatis meis facientibus, diu orbatus a filiis, et me paupertas, et infirmitas (0737B)afficere videtur, et te, juxta quod inter nos bonae pacis placuit atque convenit, in loco filiorum meorum visus sum adoptasse. Ita ut dum advixero, victum et vestitum, tam in dorso, quam in lecto, seu calciamento, mihi in omnibus sufficienter impertias, et procures, et omnes res meas, quascunque habere videor tam manso, vinea, prato, peculio, seu reliqua supellectile domus meae salvo jure illo, me vivente, in tua potestate recipere debeat. Propterea tibi hanc epistolam fieri decrevi, ut neque ego, nec nullus de haeredibus meis, aut quicunque hanc convenientiam, inter nos factam emutare non possit, sed, sicut superius continetur, meas necessitates dum advixero debeas procurare; et omnes res meae, et ad praesens, et post meum discessum, in tua potestate (0737C)permaneant, et quod tibi exinde placuerit faciendi liberam habeas potestatem. Quod si aliquis, hoc, quoque tempore emutare voluerit, inferat tibi tantum, et quod repetit vindicare non valeat; sed praesens epistola omni tempore firma permaneat.

CAPUT XIV. Pactum inter parentes de eorum haereditate. Quidquid enim inter propinquos de alode parentum, non a judiciaria potestate coacti, sed sponte manente charitate juste debita unicuique portio terminatur, non de rebus detrimentum, sed augmentum potius potest esse censendum. Et ideo necesse est inter se eorum facta scripturarum serie alligari, ne ab aliquibus in posterum valeat refragari. Ideo dum inter illum et germanum suum illum de alode (0737D)genitorum eorum illius et illius bonae pacis placuit, atque convenit, ut eam inter se manente charitate dividere, vel exaequare deberent, quod ita et fecerunt. Accipit itaque ille villas nuncupatas illas, sitas ibi, (0738A)cum mancipiis tantis illis similiter. De praesidio vero, drappis, fabricaturis, vel omni supellectile domus, quidquid dici aut nominari potest aequa lance inter se visi sunt divisisse, vel exaequasse, et hoc invicem pars parti tradidisse, et per fistucam omnia partitum esse dixisse. Propterea praesentes epistolas duas, uno tenore conscriptas, loco pactionis inter se visi sunt conscripsisse: ut nullus deinceps contra parem suum, nisi quod ad praesens accepit, de ipsa alode genitoris eorum amplius requirendi pontificium habere non debeat. Quod si aliquando aliquis ex ipsis, aut haeredes eorum hoc mutare voluerint, aut amplius requirere quam accepit, voluerit, aut assumere, inferat pari suo (ista tuta servata) auri libras tantas, tanti argenti pondo tantas, (0738B)et quod repetit vindicare non valeat; sed praesens actio omni tempore firma permaneat, stipulatione subnixa. Actum, etc.

CAPUT XV. Libellus dotis. Quod bonum, faustum, felix prosperumve eveniat. De disponsandis maritandisque ordinibus, ac procreationi liberorum, causis quae sunt necessariae, ut omnis etiam donatio, per scripturarum seriem, pleniorem obtineat firmitatem. Donat igitur ille honestae puellae, nuri suae illi sponsae filii sui illius, ante diem nuptiarum, donationisque animo transfert, aut transcribit, hoc est in tanto, dono villam nuncupatam illam, sitam ibi, cum condigna ad habitandum, (0738C)vel omnem integritatem ibidem aspicientem: similiter et in dotis titulum alias villas nuncupatas illas, sitas ibi, mancipia tanta illa et illa, inter aurum et argentum, fabricaturus in solidos tantos caballos tantos, boves tantos, gregem equorum, gregem armentorum, gregem porcorum, gregem ovium; ita ut haec omnia per manum suam ad suprascriptam puellam nurum suam illam ante diem nuptiarum debeat pervenire, et in sua dominatione revocare, vel quidquid exinde facere voluerit liberam habeat potestatem. Quod si quis contra hunc libellum dotis venire, et eum infringere conaverit, inferat partibus illorum tantum. Et reliqua.

CAPUT XVI. Si aliquis puellam invitam traxerit. (0738D) Dulcissimae conjugi meae illi ille. Dum et et sine voluntate parentum tuorum, habui desponsatam, et absque tua, vel parentum tuorum, voluntate, rapto scelere, (0739A)meo conjugio sociavi: id est, dum et te faciente coturno, contra voluntatem parentum tuorum, rapto scelere, in conjugio sociavi, unde vitae periculum incurrere debui, sed intervenientibus sacerdotibus, vel bonis hominibus, vitam obtinui. Sic tamen, ut quod tibi in tanto dono, vel in dotis titulum, ante diem nuptiarum si te desponsatam habuissem, conferre debueram, per hanc epistolam compositionalem, aut si convenit cessionem, firmare deberem, quod ita et feci. Ideoque dono tibi locellum nuncupantem illum, situm in pago illo, cum domibus ad manendum condignis, vel omnibus intrinsecus utensilibus necessariis, cum terris, accolabus, mancipiis tantis illis, vineis, sylvis, pratis, pascuis, vel reliquis quibuscunque beneficiis, caballos tantos, boves tantos, (0739B)gregem equorum, gregem armentorum, gregem porcorum, gregem ovium, inter aurum et argentum, fabricaturas in solidis tantis, drappos, haec omnia superius comprehensa, a die praesente in tua tradidi potestate et dominatione possidendum, habendi, tenendi, vel quidquid exinde elegeris faciendi liberam habeas potestatem. Si quis vero, etc.

CAPUT XVII. Qualiter in uno volumine testamentum duarum personarum condatur. Regnante in perpetuum Domino nostro Jesu Christo; anno illo, regnante illo rege, sub die illo, ego ille et conjux mea illa, sana mente, integroque consilio, metuentes casus humanae fragilitatis, testamentum nostrum condidimus, quod illi notario (0739C)scribendum commisimus, ut quo modo [ Al., ut quando] dies legitimus post transitum nostrum advenerit, recognitis sigillis, inciso lino, ut Romanae legis decrevit auctoritas, per illustres viros illos, quos in hac pagina testamenti nostri legatorios instituemus, gestis reipublicae municipalibus, titulisque, eorum prosecutione, ab ipsis muniatur. Igitur, cum, jubente Domino, de istius vitae cursu migraverimus, tunc quidquid in omnibus pridie quam moriamur tenere videmur, quidquid et proprietate parentum, vel proprio labore, seu ex munificentia a piis principibus percipere meruimus, vel de quibuslibet titulis atque contractibus venditionis, cessionis, donationis, vel undique, Domino adjuvante, ad nostram pervenit dominationem, tu (0739D)tunc dulcissima conjux mea illa, et quos haeredes meos vos esse volo, haereditatem meam habetote. Reliqui vero haeredes, exhaeredes sint. Ergo ex epto quod unicuique per hoc testamentum dedero, darique jussero, id ut fiat, detur, praestetur, impleatur, te, omnipotens Deus, testem committo, villas vero illas, et illas, sitas in pago illo, filius noster ille recipiat. Similiter villas illas, filius meus, vel filia illa, sitas in pago illo recipiat; illas illas basilica illa, vel monasterium sita ibi recipiat. Id ut (0740A)fiat, detur, praestetur, impleatur, te, omnipotens Deus, ad defensandum committo: licet de omnibus dum advivimus nostrum reservavimus usum. Sed dum in villis quibusdam, quas superius memoravimus, quas ad loca sanctorum, et haeredibus nostris deputavimus, quas pariter stante conjugio adquisivimus praedicta conjux tertiam habere potuerat, propter ipsam tertiam villas nuncupatas illas, sitas in pagis illis, in integritate, si nobis superstes fuerit, in compensationem recipiat. Et quidquid exinde pro communi mercede, vel in pauperibus, aut benemeritis nostris, facere decreverit, licentiam habeat, et post ejus discessum si aliquid intestatum remanserit, haeredes nostri recipiant. Liberos, liberas, quos quasque pro animae remedio fecimus, aut inantea (0740B)facere voluerimus, et eis epistolas manu nostra firmatas dederimus, obsequium filiorum nostrorum habere cognoscant, et oblata, vel luminaria, juxta quod ipsae epistolae continent, ad sepulcra nostra, tam ipsi quam proles eorum implere studeant. Et quibus aliquid de facultate nostra contulimus, singulariter in hoc testamentum nostrum inserere curavimus. In reliquo vero qualescunque a quocunque epistolae, de nomine nostro, manu nostra firmatae ostensae fuerint, et ante hoc testamentum praenotatae, quas hic non commemoravimus, excepto de ingenuitatibus, quas pro animae nostrae remedio fecimus, aut adhuc facere voluerimus, vacuae permaneant. Et qui ex nobis pari suo superstes fuerit, et per qualecunque instrumentum de (0740C)suprascripta facultate, in cujuslibet persona, vel benemeritis, nostri muneris aliquid contulerimus, in quantum lex permittit, firma stabilitate debeat perdurare. Reliquae vero epistolae vacuae et inaneis permaneant: et sic nobis pariter convenit. Si tu mihi, dulcissima conjux, superstes fueris, et ad alium maritum, quod tibi Deus non permittat, transire volueris, omnem facultatem meam quam ad usufructum possidere tibi concessimus, vel quam a die praesenti deputavimus, et habere potueras, hoc praesentialiter haeredes nostri recipiant inter se dividendum. Itemque ego illa ancilla tua, Domine et jugalis meus ille, in hoc testamentum promptissima voluntate scribere, atque perpetua conservatione rogavi, ut si tu, domine et jugalis meus, mihi superstes fueris, (0740D)omne corpus facultatis meae, quantumcunque ex successione parentum habere videor, vel in tuo servitio pariter laboravimus, et quod in tertia mea accepi, in integrum, quidquid exinde facere elegeris, aut pro animae remedio in pauperes dispensare, aut ad vassos nostros, vel benemeritis nostris, absque repetitione haeredum meorum, quod tua decrevit voluntas, faciendi liberam habeas potestatem. Et post discessum vestrum, quod non fuerit dispensatum, ad legitimos nostros revertatur haeredes. (0741A)Hanc paginam testamenti, et manus nostrae propriae subscriptionibus, quod ex consuetudine habuimus subscripsimus, et per personas reliquas studuimus subscriptionibus roborari. Et ut pagina hujus testamenti in disceptationem venire non possit, si quae litturae, caraxaturae, adjectiones, superdictionesve factae sunt, nos eas fecimus, vel facere jussimus, dum testamentum nostrum saepius recurrimus, vel mendavimus. Si quis nostrae voluntati resistere, aut testamento nostro cujuslibet calliditate conatus fuerit casu aliquo refragari, id implorantes divini nominis majestatem, obtestamur ut pro nostrorum omnium criminum peccatis obnoxius, in die judicii exspers Ecclesiae catholicae communionis et pacis, ante tribunal Christi pro violata defuncti voluntate (0741B)compellatur subire negotium: atque eum Dominus sua ultione, quam promisit injustis, cum venerit saeculum judicare per ignem, feriat, et accipiat in conspectu ejus damnationem perpetuam, quam suscepit Judas traditor Domini. Illud namque intimare volumus, ut si aliquis de haeredibus, vel prohaeredibus nostris, seu quaelibet persona contra hanc testamenti paginam, quam plena et integra voluntate fieri rogavimus, venire aut aliquid pulsare voluerit, inferat contra quem repetit tantum, et aliud tantum quantum in hoc testamento continetur scriptum, et insuper faciat fisco auri libras tantas, argenti tantas, et quod repetit vindicare non valeat.

CAPUT XVIII. Securitas pro homicidio facto. (0741C) Domino fratri illi ille. Dum et instigante adversario, quod non debueras, germanum nostrum illum visus es interfecisse, et ob hoc vitae periculum incurerre potueras; sed intervenientes sacerdotes, et magnifici viri, quorum nomina subtus tenentur adnexa, nos ad pacis concordiam ob hoc visi fuerunt revocasse. Ita ut pro ipsa causa solidos tantos, quos in praesentia mihi dare deberes, quos et in praesenti per uvadium tuum visus es transsoluisse, et nos ipse causa persistata, contra te visus sum uverpisse. Propterea juxta quod convenit, hanc epistolam securitatis, in te nobis conscribere complacuit, ut de (0741D)ipsa morte germani nostri, nec a me, nec ab haeredibus meis, aut suis, nec de judiciaria potestate, nec a quolibet, nullo casu, nec refragationem aliquam, aut damnietatem amplius habere non pertimescas, sed in omnibus exinde ductus et absolutus appareas. Et si fortasse ego ipse, aut aliquis de haeredibus meis, vel quicunque te ob hoc inquietare voluerit, et a me defensatum non fuerit, inferamus tibi cum cogente fisco, duplum, quod nobis dedisti; et quod repetit quis vindicare non valeat, sed praesens epistola securitatis a me facta infirma ( sic ) permaneat.

CAPUT XIX. Venditio de villa. (0742A) Domino fratri illi ille. Licet empti venditique contractus sola pretii annumeratione, et rei ipsius traditione consistat, ut tabularum aliorumque documentorum ad hoc tantum interponatur instructio, ut fide rei, facti et juris ratio comprobetur. Idcirco vendidisse me tibi constat, et ita vendidi villam juris mei nuncupantem illam, sitam in pago illo, quam ex legitima successione parentum, vel de quolibet modo ad eum pervenit, habere videor, in integritate, cum terris, domibus, aedificiis, accolabus, mancipiis, vineis, silvis, campis, pratis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, adjacentiis, appenditiis, vel omni merito et termino ibidem aspiciente. Et accepi vobis (0742B)in pretio, juxta quod mihi complacuit tantum et memoratam villam vobis praesentialiter tradidi ad possidendum. Ita ut ab hac die habendi, tenendi, vel quidquid exinde elegeris, faciendi, liberam in omnibus habeas potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse, aut aliquis de haeredibus, vel prohaeredibus, seu quaelibet opposita persona, contra venditionem venire tentaverit, aut me male vendidisse convicerit, et a me vel haeredibus meis defensatum non fuerit, tunc inferamus vobis haeredibusque vestris duplam pecuniam quantum a vobis accepi, et quod ipsa villa meliorata valuerit, et quod repetit vindicare non valeat; sed praesens venditio omni tempore firma permaneat, stipulatione subnixa. Actum, etc.

CAPUT XX. Venditio de area infra civitatem. (0742C) Domino sancto et apostolico domno et patri illi episcopo ille. Constat me nulli coactum imperio, neque imaginario jure, sed proprio voluntatis arbitrio, vobis vendidisse, et ita vendidi, aream juris mei, infra muros civitatis illius, habentem per longum pedes tantos, et inlato pedes tantos: quae subjungit ad unum latus terrae illi, ab alio laterae terrae illi, a fronte uno terrae illi, et ab alio fronte terrae illi: et accepi a vobis in pretio, juxta quod mihi complacuit, auri solidos tantos, et praefatam arcam vobis praesentialiter tradidi possidendam, ac habendi, tenendi, vel quidquid exinde elegeritis faciendi, libro profruamini arbitrio. Si quis vero, quod futurum esse non credo, (0742D)si ego ipse, aut aliquis de haeredibus meis, seu quaelibet persona, contra hanc venditionem venire tentaverit, aut eam infringere conatus fuerit, inferat vobis, aut auctoribus vestris, duplam pecuniae, vel quantum area ipsa eo tempore meliorata valuerit, etc.

CAPUT XXI. Venditio de campo. Domino fratri illi ille. Constat me tibi vendidisse, et ita vendidi, campum juris mei, situm in territorio illo, habentem plus minus tantum, qui subjungit a latere uno lui, ab alio latere lui, a fronte uno lui, ab (0743A)alio vero fronte illius, et accepia a vobis in pretium juxta quod mihi complacuit auri solidos tantos, et ipsum campumt vobis praesentialiter tradidi possidendum, habendi vel quidquid exinde volueris faciendi liberam habeas potestatem. Si quis vero, etc.

CAPUT XXII. Venditio de servo aut ancilla. Domino fratri illi ille. Constat me vobis vendidisse, et ita vendidi, servum, juris mei, aut ancillam nomine illam, non furem, non fugitivum, neque cadivum, sed mente et omni corpore sanum. Pro quo accepi a vobis in pretio, juxta quod mihi complacuit auri solidos, probos atque praesentes, numero tantos, et ipsum servum vobis praesentialiter tradidi possidendum. Ita ut ab hac die habendi, tenendi, (0743B)vel quidquid exinde decreveris faciendi, libero potiaris arbitrio. Si quis vero, quod futurum esse non credimus, si ego ipse, aut aliquis de haeredibus meis, seu quaelibet persona, contra hanc venditionem venire tentaverit, aut eam infringere voluerit, inferat tibi cum cogente fisco auri tantum, vel quantum servus ipse eo tempore melioratus valuerit, et haec venditio omni tempore firma permaneat, stipulatione subnixa. Actum illo, sub die illo, anno illo.

CAPUT XXIII. Concambium de villis. Inter quos charitas illibata permanserit pars parti, beneficia opportuna praestantur. Quia nihil sibi de rebus propriis censet minui, quod e contra recipit in augmentum. Ideo placuit atque convenit (0743C)inter venerabilem virum illum ex permissu apostolici viri illius, et illustrem virum illum, ut locellos aliquos inter se concambiare deberent, quod et ita fecerunt. Dedit igitur illi venerabilis vir lui, locellum nuncupatum illum, situm ibi, de parte basilicae sanctae, illi memorato lui, quidquid ibidem ad praesens, de quolibet attractu, tenere videbatur, cum terris, domibus, aedificiis, accolabus, mancipiis, vineis, sylvis, campis, pratis, pascuis, aquis, aquarumve decursibus, vel omnibus ibidem aspicientibus. Similiter in compensationem hujus meriti, dederit suprascriptus ille, ad partem memorati abbatis illius, vel praedictae basilicae alium locellum nuncupatum illum, situm ibi quidquid ibidem ad praesens, (0743D)de quocunque attractu, ibidem habere videbatur, cum terris, domibus, aedificiis, accolabus, mancipiis, vineis, sylvis, campis, pratis, pascuis, aquis, aquarumve decursibus, vel omnibus ibidem aspicientibus. Ita ut ab hac die unusquisque memoratos locos quos acceperunt, habendi, tenendi, vel, quidquid exinde pro eorum opportunitate et compendio (0744A)facere elegerint, libero perfruantur arbitrio. Illud vero addi convenit, ut si aliqua pars ex ipsis aut haeredes, vel successores eorum, hoc emutare, vel refragare voluerit, rem quam accepit amittat, et insuper inferat patri suo, cui hoc facere praesumpserit, auri libras tantas, argenti pondo tanti, et quod repetit vindicare non valeat: sed praesens, unde duas inter se uno tenore conscripserunt, firma et inviolata permaneat, stipulatione subnixa. Actum illo.

CAPUT XXIV. Concambium de terra, aut vinea. Ideoque placuit inter illum et illum ut terram aliquam, aut pratum, aut vineam, seu quodlibet inter se commutare deberent, quod ita et fecerunt. Dedit igitur ille (0744B)illi, illum campum in loco nuncupante illo, habentem tantum, qui subjungit a latere uno illi, ab alio latere, aut fronte illi. Simili modo e contra in compenso dedit ille illi alium campum ibi, aut in alio loco, habentem tantum, qui subjungit de lateribus, a frontibus illis. Ita ut ab hac die unusquisque ex ipsis, quod accepit habendi, tenendi, vel quidquid exinde elegerint faciendi, liberam habeant potestatem. Si quis vero aliquis ex ipsis, aut haeredes eorum, vel quicunque hoc emutare voluerit, quam acceperit pari suo amittat, et insuper inferat cum cogente fisco auri tanti, et quod repetit vindicare non valeat; sed praesens commutatio, unde inter se pro firmitatis studio duas uno tenore conscripserunt, omni tempore firma permaneat; stipulatione subnixa. (0744C)Actum illo.

CAPUT XXV. Cautiones diverso modo factae. Domino mihi propitio illi ille. Dum et ad meam petitionem, et necessitatem supplendo, vestra bonitas habuit, ut libram de argento, de rebus veris nobis ad beneficium praestitistis [ Al., praestaretis]. Ideo per hoc vinculum cautionis, spondeo me KL illis proximis ipsum argentum vestris partibus esse redditurum. Quod si non fecero, et dies placitus mihi praefinitus transsierit, pro duplo in crastinum me, aut haeredes meos, vos aut haeredes vestri, aut cui hanc cautionem dederitis exigendam, teneatis obnoxium. Facta cautione ibi, sub die illo, anno illo.

CAPUT XXVI. Item alia. (0744D) Domino suo illi ille. Constat me a vobis accepisse, et accipere debere, et debeo, hoc est solidos tantos, pro quibus solidis quos post me retinuero, annis singulis, per singulos solidos, singulos trientes vetris partibus esse redditurum. Et si hoc facere contempsero, (0745A)aut exinde negligens apparuero, ad duplum ipso loco vobis reddere spondeo. Et quomodo de mea proprietate ipsos solidos vestros reddere potuero, hanc cautionem a vobis recipiam.

CAPUT XXVII. Item alia. Domino fratri illi, ille. Quatenus necessitati meae supplendo, solidos vestros numero tantum, mihi ad beneficium praestitisti. Ideo juxta quod mihi aptificavit, taliter inter nos convenit, ut dum ipsos solidos de meo proprio reddere potuero, dies tantos in unaquaque hebdomada servitio vestro, quale mihi vos, aut agentes vestri injunxeritis, facere debeam. Quod si exinde negligens, aut tardus apparuero, licentiam habeatis, sicut et caeteris servientibus vestris disciplinam (0745B)corporalem imponere: et quomodo solidos vestros, reddere potuero, meam cautionem absque ullo evacuario intercedente recipiamus.

CAPUT XXVIII. Qui se in servitio alterius obnoxiat. Domino mihi proprio illi. Dum et instigante adversario, fragilitatem meam praevalente, in casus graves cecidit, unde mortis periculum incurrere potueramus Sed dum vestra pietas me jam morti adjudicatum, de pecunia vestra redemistis, vel pro meo scelere res vestras quamplures dedistis. Et ego de rebus meis, unde vestra beneficia rependere debuissem, non habeo: ideo pro hac statum ingenuitatis meae vobis visus sum obnoxiasse. Ita ut ab hac die de vestro servitio penitus non discedam. (0745C)Sed quidquid reliqui faciunt, pro vestro, aut agentium vestrorum imperio facere spondeo. Quod si non fecero, aut me per quodlibet ingenium de servitio vestro abstrahere voluero, vel dominium alterius expetere, aut res suscipere voluero, licentiam habeatis mihi qualemcunque volueritis disciplinam ponere, vel venundare, aut quod vobis placuerit de me facere. Facta obnoxiatione tunc, sub die illo.

CAPUT XXIX. Charta de agnatione, si servus ingenuam trahit. Igitur ego in Dei nomine ille, illi feminae. Illud non habetur incognitum, qualiter servus meus nomine ille, te absque parentum vel tua voluntate, rapto (0746A)[ Al., raptam scelere in conjugium sociavit, et ob hoc vitae periculum incurrere potuerat. Sed venientibus et mediantibus amicis, vel bonis hominibus convenit inter nos, ut si aliqua procreatio filiorum orta fuerit inter vos, in integra ingenuitate permaneant. Et si voluntaria servum accipit dicis: Omnibus non habetur incognitum, qualiter servum meum nomine illum voluntaria secuta es, et accepisti maritum. Sed dum te ipsam et agnationem tuam, in meo inclinare potueram servitio. Sed propter nomen Domini, et remissionem peccatorum meorum, propterea praesentem epistolam in te mihi complacuit conscribendam, ut si aliqua procreatio filiorum, aut filiarum inter vos orta fuerit, penitus nec nos, nec haeredes nostri, nec quislibet, ullo unquam tempore (0746B)in servitio inclinare non debeamus. Sed integrae ingenuitatis, tanquam si ab utrisque parentibus ingenuis fuissent procreati, omni vita sua permaneant. Peculiari concesso, quocunque labore potuerint, et sub integra ingenuitate, super terram nostram, aut filiorum nostrorum, absque ullo praejudicio de statu ingenuitatis eorum commanere debeant: et reditus torrae, ut mos est, pro ingenuitate annis singulis desolvant, et semper in integra ingenuitate permaneant, tam ipsi quam et posteritas illorum. Si quis vero, quod futurum esse non credimus, nos ipsi, aut aliquis de haeredibus, vel quicunque contra hanc chartulam venire tentaverit, aut eam infringere voluerit, inferat tibi, aut haeredibus tuis, auri libras tantas, argenti pondo tanti, et quod repetit vindicare (0746C)non valeat; sed praesens chartula omni tempore firma permaneat, stipulatione subnixa. Actum illo.

CAPUT XXX. Libellus repudii. Dum et inter illum et conjugem suam illam, non charitas secundum Deum, sed discordia regnat, et ob hoc pariter conversare minime possunt: placuit utriusque voluntate, ut se a consortio separare deberent, quod ita et fecerunt. Propterea has epistolas inter se uno tenore conscriptas fieri, et affirmare decreverunt: ut unusquisque ex ipsis, sive ad servitium Dei in monasterio aut copulae matrimonii sociare se voluerit licentiam habeat, et nullam requisitionem (0747A)ex hoc de parte proximi sui habere non debeat. Si quis vero, aut aliqua pars ex ipsis hoc emutare, aut contra parem suum repetere voluerit, inferat pari suo auri lib. I, et ut decreverunt a proprio consortio sequestrati, in ea quam elegerint parte permaneant. Facta epistola, sub die illo. Anno illo, regnante illo rege.

CAPUT XXXI. Mandatum. Domino fratri illi, ille. Precor et supplico dominationi vestrae, dum et causam pro alode, aut qualicunque, cum homine nomine illo in palatio, aut ubilibet, habere videor, et ipsam causam suscipere admallandam, vel prosequendam in vice mea debeas, et cum suprascripto illo ex hoc rationare, vel quidquid (0747B)exinde cum eo de ipsa causa egeris, gesserisve, ratum et definitum apud me esse cognoscas. Factum mandatum sub die illo.

CAPUT XXXII. INCIPIUNT INGENUITATES DIVERSO MODO FACTAE. Ingenuitas a die praesenti. Qui debitum sibi nexum relaxat servitium, mercedem in futurum apud Dominum sibi retribuere confidat. Igitur ego in Dei nomine ille, et conjux mea illa, pro remedio animae nostrae, vel retributione aeterna, te illum, aut illum, ex familia nostra, praesente die, ab omni vinculo servitutis absolvimus. Ita ut deinceps, tanquam si ab ingenuis parentibus fuisses procreatus, vitam ducas ingenuam, et nulli haeredum ac prohaeredum nostrorum, vel cuicunque (0747C)servitium, nec libertinitatis obsequium debeas, nisi soli Deo, cui omnia subjecta sunt: peculiari concesso, quod habes, aut deinceps elaborare potueris. Si tibi necessitas, ad tuam ingenuitatem tuendam, contigerit, absque ullo praejudicio ingenuitatis tuae, defensionem Ecclesiae, aut cujuscunque te eligere placuerit, licentiam habeas, et vitam semper bene et integre ducas ingenuam. Si quis vero, quod futurum esse non credimus, nos ipsi, quod absit, aut aliquis de haeredibus nostris, vel quaelibet opposita persona, (0748A)contra hanc ingenuitatem tuam venire, aut eam infringere conaverit, aut te in servitio inclinare voluerit, divina illum ultio subsequatur, et a liminibus Ecclesiarum, vel a communione extraneus efficiatur. Et insuper inferat tibi cum cogente fisco auri libras I, et quod repetit vindicare non valeat, sed praesens ingenuitate omni tempore firma permaneat, stipulatione subnixa.

CAPUT XXXIII. Item ingenuitas alio modo post discessum. Dilecto suo illi aut illi. Pro respectu fidei ac servitutis quam mihi famularis, pro remissione peccatorum meorum, te ab omni vinculo servitutis absolvo. Ea tamen conditione, ut dum advixero, mihi deservias: post obitum vero meum si mihi superstes (0748B)fueris, sis ingenuus, tanquam si ab ingenuis parentibus fuisses procreatus, et nulli haeredum ac prohaeredum meorum, vel cuicunque servitium impendas. Peculiare concessum quod habes, aut elaborare potueris, etc.

CAPUT XXXIV. Item alia adhuc alio modo. Si aliquos ex servientibus nostris a jugo servitutis absolvimus, mercedem in futurum nobis ab hoc retribuere confidimus. Igitur ego ille, propter nomen Domini, et retributionem aeternam te illum ab omni vinculo servitutis absolvimus. Ita ut ab hac die vitam ducas ingenuam, tanquam si ab ingenuis parentibus fuisses procreatus, et nulli haeredum ac prohaeredum meorum, vel circumque servitium impendas: nisi sub (0748C)integra ingenuitate defensionem ejus quem ex meis haeredibus elegeris habere debeas, et oblata mea ubi meum requiescit corpusculum, vel luminaria annis singulis debeas procurare. Peculiari concesso, quod habes, aut elaborare potueris, aut si convenit defensionem Ecclesiae illius, et vitam semper ducas ingenuam. Si quis vero, etc.

CAPUT XXXV. Evacuatoria. Domino fratri illi. Omnibus non habetur incognitum (0749A)qualiter ante hos annos, aut ante annum, solidos nostros, numero tantos ad beneficium accepisti, et cautionem nobis pro hoc emisisti, ut ipsos solidos tunc nobis reddere deberes, quod et ita fecisti. Sed dum illam cautionem, quam nobis emiseras ad praesens non invenimus, ideo tibi hanc epistolam evacuatoriam fecimus, ut de ipsis solidis tantis omni tempore ductus et absolutus residias: et si ipsa cautio apparuerit, vel a nobis, aut haeredibus nostris, quoque tempore ostensa fuerit, nullum sortiatur effectum; sed vacua et inanis permaneat.

CAPUT XXXVI. Si aliquis servo suo gasindo suo aliquid concedere voluerit. Justissime nostris sublevantur muneribus, qui (0749B)nobis fideliter et instanti famulantur officio. Ego in Dei nomine, nomine illo, fideli nostro illi. Pro respectu fidei et servitutis quam circa nos impendere non desistis, promptissima voluntate cedimus tibi a die praesente locellum nuncupantem illum, aut mansum illum infra terminum villae nostrae illius cum omni adjacentia ad ipsum locellum, aut mansellum aspicientem, terris, domibus, mancipiis, vineis, pratellis, silva, vel reliquis beneficiis, ibidem aspicientibus. Ita ut ab hac die ipso jure proprietario, si ita convenit, aut reditus terrae in tuam revoces potestatem, et nullam functionem, aut reditus terrae, vel pascuarium, aut agrarium, aut quodcunque dici potest, exinde solvere nec tu, nec tua posteritas, nobis, nec haeredibus nostris, nec cuicunque post nos ipsam (0749C)villam possederit, non debeatis, nisi tantum si ita vult riga. Sed ipsum omnibus diebus vitae tuae, aut haeredis tui emuniter debeatis possidere, vel quidquid exinde facere volueris liberam habeatis potestatem. Si quis vero, quod futurum esse non credimus, aliquis de haeredibus nostris, vel quicunque contra hanc cessionem nostram agere, aut ipsam rem tibi auferre conaverit, inferat tibi cum cogente fisco auri tanti, et haec epistola firma permaneat, stipulatione subnixa.

CAPUT XXXVII. Gesta juxta consuetudinem Romanorum, qualiter donationes vel testamenta legantur. Anno illo, regnante rege illo, sub die illo, in civitate illa, astante viro illo laudabili defensore, et omni curia illius civitatis, vir magnificus ille prosecutor (0749D)dixit: Peto, optime defensor, vosque laudabiles curiales atque municipes, ut mihi codices publicos patere jubeatis: quaedam enim in manibus habeo, quae gestorum cupio alligatione roborari. Defensor et curiales dixerunt: Prosequere quae optas, dicere ne moreris. Vir magnificus prosecutor ille dixit: Venerabilis (0750A)vir aut illuster vir ille, per chartam mandata sua injunxit, ut illam donationem testamenti, aut cessionem, quam ad basilicam ad locum sanctum illum aut illustri viro illi ad praesens, aut post discessum delegavit, in vice sua, ut mos est gestis municipalibus ipsam donationem debeam alligare: vir honestus defensor dixit illi: Mandatum quod in te conscriptum habere dicis nobis ostende, vel in praesenti recitetur.

CAPUT XXXVIII. Textus mandati. Domino magnifico fratri illi, ille. Peto et supplico charitati tuae, ut invicem meam epistolam donationis aut testamenti, seu cessionis quam de rebus meis illis, ad basilicam illam pro animae meae remedio, aut illustri viro illi, post discessum meum, vel ad praesens (0750B)delegavi, in civitate illa publice prosequere, et gestis municipalibus, ut mos est, eam debeas alligare. Propterea tibi hoc mandatum conscripsi, ut sicut superius continetur, taliter prosequere et firmare debeas; et quidquid exinde egeris, gesserisve, ratum et definitum apud nos esse cognoscas. Factum mandatum tunc, ibi, anno illo. Post recitationem mandati, vir honestus ille defensor dixit: Mandatum quidem recitatum est, sed suprascripta donatio, testamentum, aut cessio quam prae manibus habere dicis, nobis praesentibus recitetur, et ut postulas gestis publicis firmetur. Quam vero donationem ille professor recitavit. Post recitationem vero, vir laudabilis ille defensor et curiales dixerunt: Epistola quae recitata est, gestis publicis inseratur, et quod (0750C)ille prosecutor vult et petit, gesta ei publice dentur: ille prosecutor dixit, sufficit mihi, bone defenser, et donatio quae recitata est, si mihi gesta tradere jubeatis: ille defensor dixit: Et quia epistola donationis, aut cessionis, seu testamenti, et mandatum in te conscriptum per ordinem condita, et bonorum hominum manibus roborata, atque signata, manifesta esse cognovimus, dignum est ut gesta ex hoc conscripta, atque subscripta tibi tradantur, et ut in arcipibus publicis memoranda serventur: Edatur super ordine, et mandatum suum in loco, et totus textus, et manumissoris epistolae scribantur: et postea defensor, et curiales civium, et reliqui eam subscribant, atque signent.

CAPUT XXXIX. Epistola si aliqui rem Ecclesiae ad usum habeant, et de sua proprietate aliquid donent. (0750D) Domino sancto et apostolico, domino et in Christo patri illi episcopo, ille et conjux mea illa. Quatenus ad nostram petitionem vestra habuit pietas et benevolentia, ut locellum aliquem Ecclesiae vestrae, nuncupantem (0751A)illum, situm ibi, quem ille pro animae suae remedio ad Ecclesiam vestram illam, in honore sancti illius, delegavit, nobis ad beneficium dum pariter advivimus, aut qui ex nobis pari suo superstes fuerit, dum advixerit excolere permisistis. Et nos pariter, juxta quod convenit, tam pro ipso usu, quam pro animae remedio, alium locellum nuncupantem sic, situm ibi, post nostrum ambobus discessum, vobis vel successoribus vestris, ad memoratam Ecclesiam visi fuimus condonasse. Ea tamen conditione, ut dum advivimus, suprascripti loci, tam illi quos nobis praestitistis, quam eos, quos pro animae nostrae remedio ad ipsam Ecclesiam delegavimus, absque ullo praejudicio Ecclesiae vestrae, sine ulla diminutione, de qualibet re usufructuario ordine possidere (0751B)debeam. Et post nostrum, ut diximus, ambobus discessum, praefatos locos, absque ulla alia renovata (ut mos est in caeteris) precaria per hanc epistolam absque ullius haeredum nostrorum, aut cujuscunque contrarietate, vel exspectata traditione, vos vel successores aut agentes vestri, in vestram faciatis revocare dominationem perpetualiter dominandum: et nostra possessio nullo unquam tempore nullum praejudicium vobis ex hoc generare non debeat. Si quis vero, quod futurum esse non credimus, nos ipsi, aut aliquis de haeredibus nostris, vel quaelibet persona, contra hanc epistolam venire, aut aliquid de ipsis locellis vobis minuere aut auferre voluerit, cum suprascripto Domino illo, ante tribunal Christi deducat rationes: et insuper inferat partibus Ecclesiae (0751C)vestrae tantum, et quod repetit vindicare non valeat; sed praesens epistola firma permaneat, stipulatione subnixa. Actum illo.

CAPUT XL. Praestaria de re ecclesiae ab episcopis facta. In Christo sanctae Ecclesiae filiis, ast si tales fuerint illustribus viris illis ille gratia Dei episcopus. Dum ad petitionem vestram alium locellum nuncupantem sic, situm ibi, de proprietate vestra, tam pro ipso usu quam pro animae vestrae remedio, post amborum discessum ad ipsam ecclesiam sancti illius, per vestram epistolam delegastis: ideo nobis, cum consensu fratrum nostrorum, convenit, hanc epistolam praestariam in vobis pariter conscribere, ut dum pariter advixeritis, aut qui ex vobis pari suo superstes fuerit, (0751D)et advixerit, nec nos nec successores nostri, nec quislibet de parte ecclesiae nostrae locellos de vestra potestate pontificium auferendi non habeamus, sed per nostrum beneficium aut successorum nostrorum (0752A)dum advixeritis, absque ullo praejudicio Ecclesiae nostrae, vel minutione aliqua, de qualibet re, integritate ambos locellos excolere debeatis. Et post vestrum ambobus discessum, sicut et vestra continet epistola, loco precariae facta, absque ullius exspectata traditione, eas nos, aut successores nostri, ad partem ecclesiae nostrae revocare debeamus. Facta epistola, etc.

CAPUT XLI. Si aliquis rem alterius quam excolit aa proprietatem habere vult et non potest, et postea eam precaverit. Domino illustri illi, et mihi proprio domino illi. Dum per malorum hominum consilium, quod non debueram de terra vestra in loco nuncupante illo, quam excolere video, amavi, et ipsam terram ad (0752B)proprietatem facere, et non potui: quod nec ratio praestitit, et vos vel agentes vestri eam et partem vestram revocastis vel nos exinde ejecistis: sed postea ad petitionem bonorum hominum, nobis eam ad excolendam reddidistis. Propterea hanc precariam dominationi vestrae emittimus, ut quam diu vobis placuerit, ut eam teneamus, absque ullo vestro praejudicio quidquid reliqui accolavi vestri faciunt, nos reddere spondimus. Quod si non fecerimus, et ob hoc negligentes tardi aut contumaces fuerimus, publice per hanc precariam ac si semper per quinquennium renovata fuisset, condemnari, ut lex praestat tardis aut negligentibus, et de ipsa terra pontificium habeatis ejiciendi. Facta precaria ibi, sub die illo, anno illo, illo rege.

CAPUT XLII. Indiculus episcopi, qui ad alium in resurrectione Domini eulogias dirigit. (0752C) Domino sancto, apostolica veneratione colendo, domno et in Christo fratri, illi episcopo, ille gratia Dei, ac si peccator episcopus. Dominicae festivitatis resurrectionisque mysteriis, in qua idem Deus Christus tartarum per semetipsum decrevit absolvere, nudus victorque de exsuperato hoste triumphans captivitatem, dedit dona hominibus propterea remeavit ad coelos, anni circulo revolvente, quae felicitas, vel prosperitas vestram constitit industriam aut sanctitatem excepisse, ipsoque Deo praesule peregisse, cum eulogiis peculiaris patris vestri sancti illius, et salutationis officia veneratione praecipua mittentes, (0752D)quaesumus ut nostram extremitatem affatu dignabili jubeatis specialibus informare.

CAPUT XLIII. Rescriptio ad episcopum. Domino sancto, meritis apostolico, in Christo desiderabili, (0753A)domino et fratri illi papae, ille peccator episcopus: vestras sacras almitatis vestrae deferente venerabili filio communi illo, ut coelitus donatum, nos accepisse praenoscite et comperite. De edullo depasti recreatique sancto hoc de munere vestro trepudiantes, gratias multas agimus, etc.

CAPUT XLIV. Quomodo episcopus in Nativitate Domini ad regem, reginam, vel ad episcopum, visitationis dirigit scriptum. Glorioso atque praecelso, et universalis Catholicae sanctae Ecclesiae filio illi regi, ille episcopus: gloriosae atque praecelsae, et universalis Catholicae sanctae Ecclesiae, filiae illi reginae ille misericordia Dei episcopus domino inclitoque cultori, atque apostolico, domino (0753B)et in Christo fratri illi episcopo, ille peccator episcopus: dum generaliter dominicae nativitatis exsultamus adventum, censum debitae subjectionis desolvere perurgemus: atque ideo salutationum munia cum eulogiis peculiaris patroni vestri sancti illius, si ad regem, clementiae vestrae, si ad episcopum, sanctitati vestrae direximus, cum omni humilitatis genere clementissime dependentes, suggerimus, ut jugi nos praemunientes oratione de vestrae sospitatis integritate trepuditare faciatis, dignabili protinus rescripto.

CAPUT XLV. Item alia de Nativitate Domini. Jucunditatis mutuae gratiam cognoscere cupientes, divinitus universitate collata, non desistemus epistolis, praeferendam vestram praevenire clementiam, (0753C)aut sanctitatem, cum eulogiis peculiaris patroni vestri illius, honorabili ac devoto cultu poscentes, ut qua alacritate festiva Nativitatis Dominicae peregistis insignia, nos doceant vestrae sanctitatis exempla. Erunt enim nobis provectuum vestrae incrementa salutis, locupletes thesauri facultatis.

CAPUT XLVI. Commendatitiae litterae ad episcopum notum. Domino reverendissimo illi papae, ille. Reminiscentes vestram affectuosam beatitudinis charitatem qua tunc ob retributionem aeternam, nostrae extremitatis personalem, in intimis visceribus, ac si unicae dilectionis vinculo amplectabamini sedule; qua fiducia provocatus, hos apices utilitatis nostrae, fidenter (0753D)ad dignationem vestram, per fratres nostros, filios vestros, gerulos praesentes destinare praesumpsi, per quos vestrae almitati, si praesumptio non offendit, salutationum munia, ut decet, non arroganter, sed humiliter destinare praesumo, quos ut commendentur in omnibus recipere dignetis, quaesumus opportune. Etenim in tam longinquis regionibus, propter (0754A)necessitates fratrum comparandas euntes, vestris Christo praesule adminiculis fulciantur, pro quibus beneficiis centuplicato foenore, a Domino retributore bonorum omnium refertam mercedis summulam in eum recipiatis dignissimam. Dominus Deus noster piam coronam vestram memorem mei, et praesentibus repleat bonis, et dignam reddat aeternis. Domine semper meus.

CAPUT XLVII. Item commendatitiae litterae ad abbatem notum. Domino beatissimo, et meritis venerando, patri illi abbati, ille in Domino perpetuam mittit salutem. Multimoda nobis, benevolo vestro, generare comperite gaudia, quoties aditus dederit opportunos, ut ad indagandam sospitatem vestram, nostras dirigere (0754B)debeamus litterulas: idcirco cum salutationem officiis, humili prece almitati vestrae quaesumus, ut pro nobis misericordiarum Dominum, ubi dignas sedulasque funditis preces, exorare non dedignemini, quatenus vestris fulti precibus, olim optatam adire mereamur patriam; pariterque latores praesentes, famulos vestros, fratres in Christo nostros, quos ob necessaria monasterii nostri, illuc usque destinavimus, vestrae beatitudini plurimum commendare praesumimus, ut eis quod necessarium duxerint solatium praebere, pro divino intuitu nos dedignetis. Vale pro nobis orans, domne et sancte, ac beatissime pater.

CAPUT XLVIII. Supplicaturio pro eo qui in monasterio conversare desiderat. (0754C) Domino sancto, Deique cultori, et mihi in Christo honorabili fratri, illi abbati, ille salutem optans mitti in Christo. Primum illud tanquam praesens sanctis vestris suggero provolutus pedibus, ut meae extremitatis litterulae, cum vestris fuerint sacris manibus traditae, pro me meisque, quos mihi in Christo cohaerere fecit amor, fratribus, precibus Domino commendetis. Deinde subjectus vestri frater in Christo noster ille, superno inspiratus munere, vestrae sanctitati obedientiae nostris se petiit litteris almitati vestrae commendari, per quas suppliciter postulamus, ut ovis fauce lupi, boni pastoris Christi manu erepta, ad caulas Christi gregis, tua sit diligentia reducta, ac vice patris ac medici pia circa hunc sit vigilantia (0754D)aegrum. Quem si pristinae redditum sanitati pastori omnium cum caeteris praesentaveris illaesum, quae sequatur tui merces laboris optime divinis nostri instructus oraculis. Vale memor mei, venerabilis in Christo frater.

CAPUT XLIX. Indiculus generalis ad omnes homines. (0755A) Domino nostro, orthodoxo Romanae sedis apostolicae, a Deo instituto, illi papae: vel omnibus apostolicis domnis, et patribus, seu abbatibus: vel Deo dicatis in coenobiis degentibus: nec non et illustribus viris, patriciis, ducibus, comitibus, vel omnibus Christiani cultus divinam religionem sectantibus, ille peccator vilissimus omnibus in Domino praesumo mittere salutem. Quatenus praesens portitor ille, radio inflammante divino, non (ut plerisque mos est) vacandi causa, sed propter nomen Domini, itinera ardua et laboriosa parvipendens, ob lucrandam orationem, limina sanctorum apostolorum Domini Petri et Pauli, adire cupiens, meae parvitatis se petiit vestrae (0755B)commendari almitati ac industriae litterulis. Per quas vilissimus omnium, tanquam vestris provolutus vestigiis singulorum, supplicare praesumo, ut pro minimo exorari jubeatis, et eumdem euntem vel redeuntem, si Dominus permiserit, propter nomen Domini, solida pietate commendatum recipiatis, et quod necesse habuerit impertire tanti habeatis; quatenus ab ipso mereamini mercedem recipere commodam, qui sibi dixit impleri, quantum quis in suis pauperibus visus fuerit erogare.

CAPUT L. Indiculus commendatitius ad viros illustres laicos. Domino illustri, et prae cunctis magnificentissimo, ac nobilitate prosapiae decorato, atque sublimato, illi, ille peccator in Domino praesumit mittere salutem. (0755C)Quanquam vestrae excellentiae mea parvitas minime sit cognita, tamen multorum relatione didici vestram in Domino maximam devotionem, et in servos Dei, vel pauperes ejus, ob aeternam retributionem sollicitudinem non pigram. Qua fiducia provocatus, hos apices vilitatis meae per latores praesentes, famulos vestros, fratres in Christo nostros, ad dominationem vestram direximus: per quos vestram industriam, si praesumptio non offendit, plurimum salutare praesumo: et peto ut eis euntibus vel redeuntibus, in quo necessarium duxerint, propter nomen Domini solita pietate consolari jubeatis.

CAPUT LI. Indiculus ad homines potentes palatinos, maxime ad cognitos sibi. (0755D)Domino illustri, et prae cunctis magnificentissimo (0756A)viro illi, ille peccator perennem in Domino mittit salutem. Uberem strenuitatis vestrae agapem erga nos potissimo jure flagrantem, litterarum serie non omittimus excitare, quo, avidi facilitatis vestrae quaestus praestolantes, uberes in Domino a vobis fructus semper suscipiamus: et dum praesenti in vita tibi rerum arbiter locum dedit, quo et Ecclesiarum, et amicorum feras suffragia, non pigeat subire laborem, qui in posterum mercedis conferat lucra, et nunc multiplicia ex numero amicorum ferant suffragia et unde tibi praesentium portitores, sodales mei, famuli vestri suggesserint, pie ob audientes effectui mancipetis. Vale vigor atque tuorum decus amicorum; omnipotens Dominus pietatis, ad Ecclesiarum profectum per multa spatia temporum, vos conservare (0756B)et custodire dignetur.

CAPUT LII. Qualiter ex ordinatione regis, pro nativitate filii sui, domesticus de villa regis per suam epistolam relaxat ingenuos. Ego in Dei nomine ille domesticus, ac si indignus gloriosissimi domini illius regis super villas ipsius illas illi ex familia dominica de villa illa. Dum generaliter ad omnes domesticos regis ordinatio processit, pro nativitate domnicelli nostri illius, ut a domino melius conservetur. de unaquaque villa fiscali tres homines ex servientibus, ex utroque sexu, a servitio laxarentur, et nos ita faciendum ob hoc ordinationem recipimus. Propterea te per hanc epistolam, (0756C)sicut mihi jussum est, ab omni vinculo servitutis absolvo, ita ut deinceps tanquam si ab ingenuis parentibus fuisses procreatus vitam ducas ingenuam: et in nullo servitio, nec a nobis, nec a successoribus domesticis, nec a quocunque de parte fisci penitus in servitio inclinari non possis; sed per hanc epistolam ingenuitatis, sicut nobis jussum est fieri, bene et integre ingenuus cunctis diebus vitae tuae debeas permanere. Si quis vero te de statu ingenuitatis tuae impulsare voluerit, inferat tibi cum cogente fisco auri libram I, et quod repetit vindicare non valeat, sed praesens epistola firma permaneat; stipulatione subnixa. Actum ibi, sub die illo, anno illo, rege illo, suprascripto illo domno nostro rege.