Formula Concordiae Epitome

This is the stable version, checked on 27 Maii 2020. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Formula Concordiae, Epitome
1577
editio: incognita
fons: incognitus


Epitome Articulorum, de quibus controversiae ortae sunt, inter theologos Augustanae Confessionis: qui in repetitione sequenti, secundum verbi Dei praescriptum, pie declarati sunt, et conciliati.

DE COMPENDIARIA REGULA ATQUE NORMA

recensere

ad quam omnia dogmata exigenda, et quae inciderunt certamina, pie declaranda et componenda sunt.

[1] Credimus, confitemur, et docemus, unicam regulam, et normam, secundum quam omnia dogmata, omnesque doctores aestimari et iudicari oporteat, nullam omnino aliam esse, quam Prophetica et Apostolica scripta cum Veteris, tum Novi Testamenti, sicut scriptum est: Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis.[1] Et Divus Paulus inquit: Etiamsi Angelus de coelo aliud praedicet Evangelium, anathema sit.[2]

[2] Reliqua vero sive Patrum sive Neotericorum scripta, quocunque veniant nomine, sacris literis nequaquam sunt aequiparanda, sed universa illis ita subiicienda sunt, ut alia ratione non recipiantur, nisi testium loco: qui doceant, quod etiam post Apostolorum tempora, et in quibus partibus orbis, doctrina illa Prophetarum et Apostolorum sincerior conservata sit.

[3] Et quia statim post Apostolorum tempora, imo etiam cum adhuc superstites essent, falsi doctores et haeretici exorti sunt, contra quos in primitiva Ecclesia Symbola sunt composita, id est, breves et categoricae confessiones, quae unanimem Catholicae Christianae fidei Consensum et Confessionem Orthodoxorum et verae Ecclesiae complectebantur (ut sunt Symbolum Apostolicum, Nicenum, et Athanasianum) profitemur publice nos illa amplecti, et reiicimus omnes haereses, omniaque dogmata, quae contra illorum sententiam unquam in Ecclesiam Dei sunt invecta.

[4] Quod vero ad schismata in negotiis fidei attinet, quae in nostra tempora inciderunt, iudicamus, unanimem consensum, et declarationem Christianae nostrae fidei et Confessionis, in primis contra Papatum, et huius falsos ac idololatricos cultus, et superstitiones, et alias sectas, esse nostri temporis Symbolum, Augustanam illam primam, et non mutatam Confessionem, quae Imperatori Carolo V. Augustae Anno 30. in magnis imperii Comitiis, exhibita est: Similiter et Apologiam, et Articulos Smalcaldicos Anno 37. conscriptos, et praecipuorum Theologorum illius temporis subscriptione comprobatos.

[5] Et quia haec Religionis causa etiam ad Laicos, quos vocant, spectat, eorumque perpetua salus agitur: profitemur publice, nos etiam amplecti Minorem et Maiorem D. Lutheri Catechismos, ut ii Tomis Lutheri sunt inserti: quod eos quasi Laicorum Biblia esse censeamus, in quibus omnia illa breviter comprehenduntur, quae in sacra scriptura fusius tractantur, et quorum cognitio homini Christiano ad aeternam salutem est necessaria.

[6] Ad has rationes, paulo ante monstratas, omnis doctrina in Religionis negotio conformanda est, et, si quid iis contrarium esse deprehenditur, id reiiciendum atque damnandum est: quippe quod cum unanimi fidei nostrae declaratione pugnet.

[7] Hoc modo luculentum discrimen inter sacras veteris et novi Testamenti literas, et omnia aliorum scripta retinetur: et sola sacra scriptura, Iudex, norma et regula, agnoscitur, ad quam, ceu ad Lydium lapidem, omnia dogmata exigenda sunt et iudicanda, an pia, an impia, an vera, an vero falsa sint.

[8] Caetera autem Symbola, et alia scripta, quorum paulo ante mentionem fecimus, non obtinent autoritatem Iudicis: haec enim dignitas solis sacris literis debetur: sed duntaxat pro Religione nostra testimonium dicunt, eamque explicant, ac ostendunt, quomodo singulis temporibus sacrae literae in articulis controversis in Ecclesia Dei a doctoribus, qui tum vixerunt, intellectae et explicatae fuerint, et quibus rationibus dogmata cum sacra scriptura pugnantia reiecta et condemnata sint.


I. DE PECCATO ORIGINIS.

recensere

Status controversiae.

recensere

[1] An peccatum Originale sit proprie, et absque omni discrimine, IPSA hominis corrupti NATURA, SUBSTANTIA et ESSENTIA, aut certe principalis et praestantissima pars ipsius substantiae: utpote, IPSA rationalis ANIMA, in summo suo gradu, et in summis ipsius viribus considerata. An vero inter hominis Substantiam, Naturam, essentiam, corpus, et animam, etiam post lapsum humani generis, et inter Originale peccatum aliquod sit discrimen, ita, ut aliud sit IPSA NATURA, et aliud IPSUM PECCATUM Originis, quod in Natura corrupta haeret, et Naturam etiam depravat.

AFFIRMATIVA.

recensere

Sincera doctrina, fides et Confessio, cum superiore Norma et compendiosa declaratione consentiens.

[2] I. Credimus, docemus, et confitemur, quod sit aliquod discrimen inter IPSAM hominis NATURAM, non tantum, quemadmodum initio a Deo purus, et sanctus, et absque peccato homo conditus est, verum etiam, qualem iam post lapsum naturam illam habemus: discrimen, inquam, inter IPSAM Naturam, quae etiam post lapsum est, permanetque Dei creatura, et inter peccatum Originis: Et, quod tanta sit illa Naturae et peccati Originalis differentia, quanta est inter opus Dei, et inter opus Diaboli.

[3] II. Credimus, docemus, et confitemur, quod summo studio hoc discrimen sit conservandum: propterea quod illud dogma, nullum videlicet, inter Naturam hominis corrupti et inter peccatum Originis esse discrimen, cum praecipuis fidei nostrae articulis (de creatione, de redemtione, de sanctificatione, et resurrectione carnis nostrae) pugnet, neque salvis hisce articulis stare possit.

[4] Deus enim non modo Adami et Hevae corpus et animam, ante lapsum, verum etiam corpora et animas nostras, post lapsum, creavit: etsi haec iam sunt corrupta. Et sane hodie Dominus animas et corpora nostra, creaturas et opus suum esse agnoscit, Sicut scriptum est: Manus tuae fecerunt me, et plasmaverunt me totum in circuitu.[3]

[5] Et Filius Dei unione personali illam humanam naturam, sed sine peccato, assumsit: et non alienam, sed nostram carnem sibi adiungens arctissime copulavit: eiusque assumtae carnis ratione vere frater noster factus est: ut scriptura testatur, Hebr. 2. Posteaquam pueri commercium habent cum carne et sanguine, et ipse similiter particeps factus est eorundem. Item: Non Angelos assumit, sed semen Abrahae assumit, unde et debuit per omnia fratribus assimilari, excepto peccato. [6] Eandem humanam nostram Naturam, (opus videlicet suum) Christus REDEMIT: eandem (quae ipsius opus est) sanctificat: eandem a mortuis resuscitat, et ingenti gloria (opus videlicet suum) ornat. Peccatum autem Originale non creavit, non assumsit, non redemit, non sanctificat, non resuscitabit in electis, neque unquam gloria coelesti ornabit aut salvabit, sed in beata illa resurrectione plane abolitum erit.

[7] Ex his, quae a nobis allata sunt, discrimen inter corruptam Naturam, et inter corruptionem, quae NATURAE infixa est, et per quam Natura est corrupta, facile agnosci potest.

[8] III. Vicissim autem credimus, docemus atque confitemur, peccatum originis non esse levem, sed tam profundam humanae Naturae corruptionem, quae nihil sanum, nihil incorruptum, in corpore et anima hominis, atque adeo in interioribus et exterioribus viribus eius reliquit. Sicut Ecclesia canit: Lapsus Adae vi pessima, Humana tota massa, Natura et ipsa essentia, corrupta, luce cassa, etc. [9] Hoc quantum sit malum, verbis revera est inexplicabile: neque humanae rationis acumine indagari, sed duntaxat per verbum Dei revelatum agnosci potest. [10] Et sane affirmamus, quod hanc naturae corruptionem ab IPSA Natura, nemo, nisi solus Deus, separare queat: id quod per mortem in beata illa Resurrectione plene fiet. Ibi enim ea ipsa Natura nostra, quam nunc circumferimus, absque peccato Originis, et ab eodem omnino separata et remota resurget, et aeterna felicitate fruetur. Sic enim scriptum est: Pelle mea circumdabor, et in carne mea videbo Deum, quem ego visurus sum mihi, et oculi mei eum conspecturi sunt.[4]

NEGATIVA.

recensere

Reiectio falsorum dogmatum, quae commemoratae sanae doctrinae repugnant.

[11] I. Reiicimus ergo et damnamus dogma illud, quo asseritur, peccatum Originale tantummodo REATUM et debitum esse, ex alieno delicto, absque ulla naturae nostrae corruptione, in nos derivatum.

[12] II. Item, Concupiscentias pravas non esse peccatum, sed concreatas Naturae conditiones et proprietates quasdam Essentiales: aut, defectus illos, et malum ingens a nobis paulo ante commemoratum, non esse peccatum, propter quod homo, Christo non insertus, sit filius irae.

[13] III. Reiicimus etiam Pelagianam haeresin, qua asseritur, hominis naturam post lapsum incorruptam esse: et quidem in spiritualibus rebus totam bonam et puram in viribus suis naturalibus mansisse.

[14] IV. Item, Peccatum Originis externum, levem, et nullius prope momenti esse naevum, aut aspersam quandam maculam: sub qua nihilominus natura bonas suas vires, etiam in rebus spiritualibus retinuerit.

[15] V. Item, Peccatum Originale tantum esse externum impedimentum bonarum spiritualium virium, et non esse despoliationem et defectum earundem, sicuti cum Magnes allii succo illinitur, vis eius naturalis attrahendi ferrum non tollitur, sed tantum impeditur: aut, sicut macula de facie, aut color de pariete abstergi facile potest.

[16] VI. Item, Hominis Naturam et essentiam non prorsus esse corruptam: sed aliquid boni adhuc in homine reliquum, etiam in rebus spiritualibus: videlicet, bonitatem, capacitatem, aptitudinem, facultatem, industriam, aut vires, quibus in rebus spiritualibus inchoare aliquid boni, operari, aut cooperari valeat.

[17] VII. Contra autem reiicimus etiam falsum dogma Manichaeorum, cum docetur: peccatum Originis tanquam quiddam essentiale atque substantiale a Satana in Naturam esse infusum, et cum eadem permixtum: quemadmodum venenum et vinum miscentur.

[18] VIII. Item, Non ipsum animalem hominem, sed aliquid aliud, et peregrinum quiddam, quod sit in homine, peccare: ideoque non ipsam Naturam, sed tantummodo peccatum Originale in natura existens, accusari.

[19] IX. Reiicimus etiam atque damnamus, ut Manichaeum errorem, quando docetur, Originale peccatum proprie, et quidem nullo posito discrimine, esse IPSAM hominis corrupti Substantiam, Naturam, et Essentiam: ita, ut inter Naturam corruptam post lapsum, per se ipsam consideratam, et inter peccatum Originis nulla prorsus sit differentia, neque ulla distinctio cogitari, aut saltem peccatum illud a Natura cogitatione discerni possit.

[20] X. D. Lutherus quidem Originis illud malum, peccatum Naturae, personale, essentiale vocat: sed non eam ob causam, quasi Natura, persona, aut essentia hominis, absque omni discrimine, sit ipsum peccatum Originis: sed ideo ad hunc modum loquitur, ut huiusmodi phrasibus discrimen inter peccatum Originale, quod humanae naturae infixum est, et inter alia peccata, quae actualia vocantur, melius intelligi possit.

[21] XI. Peccatum enim Originis non est quoddam delictum, quod actu perpetratur: sed intime inhaeret infixum ipsi naturae, Substantiae, et Essentiae hominis. Et quidem, si maxime nulla unquam prava cogitatio in corde hominis corrupti exoriretur: si nullum verbum otiosum proferretur: si nullum malum opus, aut facinus designaretur: tamen Natura nihilominus corrupta est per Originale peccatum, quod nobis ratione corrupti seminis agnatum est: quod ipsum etiam scaturigo est omnium aliorum actualium peccatorum, ut sunt pravae cogitationes, prava colloquia, prave et scelerate facta. Sic enim scriptum legimus: Ex corde oriuntur cogitationes malae.[5] Et alibi: Omne figmentum cordis tantummodo malum est, a pueritia.[6]

[22] XII. Est etiam diligenter observanda varia significatio vocabuli (Naturae) cuius aequivocatione Manichaei abutentes, errorem suum occultant, multosque simplices homines in errorem inducunt. Quandoque enim (Natura) ipsam hominis substantiam significat: ut, cum dicimus: Deus humanam Naturam creavit. Interdum vero per vocabulum, Naturae, intelligitur, ingenium, conditio, defectus, aut vitium alicuius rei, in ipsa natura insitum et inhaerens. Ut cum dicimus: Serpentis natura est, icere: Hominis natura est peccare, et peccatum. Et in hac posteriore significatione vocabulum (Naturae) non ipsam hominis substantiam, sed aliquid, quod in natura aut substantia fixum inhaeret, denotat.

[23] XIII. Quod vero ad Latina vocabula Substantiae et Accidentis attinet, cum ea non sint scripturae sacrae vocabula, praeterea etiam a plebe non intelligantur, abstinendum est ab illis in publicis sacris concionibus: ubi indocta plebs docetur: et hac in re simplicium et rudiorum merito habenda est ratio.

[24] In scholis autem, et apud homines doctos (quibus horum vocabulorum significatio nota est, et qui iisdem recte atque citra abusum uti possunt, proprie discernentes essentiam alicuius rei ab eo, quod aliunde ei accidit et per accidens inhaeret) in disputatione de peccato Originis, retinenda sunt.

[25] Nam hisce vocabulis discrimen inter opus Dei, et inter opus Diaboli quam maxime perspicue explicari potest. Diabolus enim substantiam nullam creare, sed tantummodo, per accidens, permittente Domino, substantiam a Deo creatam depravare potest.


II. DE LIBERO ARBITRIO.

recensere

Status controversiae.

recensere

[1] Cum hominis voluntas quadruplicem habeat considerationem, Primo, ante lapsum: Secundo, post lapsum: Tertio, post regenerationem: Quarto, post resurrectionem carnis: Nunc quaestio praecipua est tantum de voluntate et viribus hominis in secundo statu, quasnam vires, post lapsum primorum parentum nostrorum, ante regenerationem ex seipso habeat, in rebus spiritualibus: an propriis viribus, antequam per spiritum Dei fuerit regeneratus, possit sese ad gratiam Dei applicare et praeparare: et num gratiam divinam (quae illi per Spiritum sanctum, in verbo et Sacramentis divinitus institutis offertur) accipere et apprehendere possit, nec ne.

AFFIRMATIVA.

recensere

Sincera doctrina de hoc articulo, cum immota Regula verbi divini congruens.

[2] I. De hoc negotio haec est fides, doctrina et confessio nostra: quod, videlicet, hominis intellectus et ratio, in rebus spiritualibus prorsus sint caeca, nihilque propriis viribus intelligere possint. Sicut scriptum est: Animalis homo non percipit ea, quae sunt spiritus: stultitia illi est, et non potest intelligere, quia de spiritualibus examinatur.[7]

[3] II. Credimus, docemus, et confitemur etiam: Voluntatem hominis nondum renatam, non tantum a Deo esse aversam, verum etiam inimicam Deo factam: ita ut tantummodo ea velit et cupiat, iisque delectetur, quae mala sunt, et voluntati divinae repugnant. Scriptum est enim: Sensus et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua.[8] Item: Affectus carnis inimicitia est adversus Deum: neque enim legi subiicitur, ac ne potest id quidem.[9] Itaque credimus, quantum abest, ut corpus mortuum seipsum vivificare, atque sibiipsi corporalem vitam restituere possit, tantum abesse, ut homo, qui ratione peccati spiritualiter mortuus est, seipsum in vitam spiritualem revocandi ullam facultatem habeat, sicut scriptum est: Cum essemus mortui in peccatis, convivificavit nos cum Christo, etc.[10] Itaque etiam ex nobismetipsis, tanquam ex nobis, non sumus idonei, ut aliquid boni cogitemus: quod vero idonei sumus, idipsum a Deo est.[11]

[4] III. Conversionem autem hominis operatur Spiritus sanctus non sine mediis: sed ad eam efficiendam uti solet praedicatione, et auscultatione verbi Dei, sicut scriptum est: Evangelion est potentia Dei ad salutem omni credenti.[12] [5] Et: Fides est ex auditu verbi Dei.[13] Et sane vult Dominus, ut ipsius Verbum audiatur, neque ad illius praedicationem aures obdurentur.[14] Huic verbo adest praesens Spiritus sanctus, et corda hominum aperit, ut, sicut Lydia in Actis Apostolicis,[15] diligenter attendant, et ita convertantur, sola gratia et virtute Spiritus sancti, cuius unius et solius opus est hominis conversio. [6] Si enim Spiritus sancti gratia absit, nostrum velle, et currere, nostrum plantare, seminare, et rigare,[16] prorsus frustranea sunt: si, videlicet, ille incrementum non largiatur, Sicut Christus inquit: Sine me nihil potestis facere.[17] Et his quidem paucis verbis Christus libero arbitrio omnes vires derogat, omniaque gratiae divinae adscribit: ne quis coram Deo habeat, de quo glorietur.[18]

NEGATIVA.

recensere

Reiectio contrariae et falsae doctrinae.

[7] Repudiamus igitur et damnamus omnes, quos iam recitabimus, errores, cum verbi divini regula non congruentes.

[8] I. Primo delirum philosophorum Stoicorum dogma, quemadmodum et Manichaeorum furorem, qui docuerunt, omnia quae eveniant necessario fieri, et aliter fieri prorsus non posse: et hominem omnia coactum facere, etiam ea, quae in rebus externis agat: eumque ad designanda mala opera et scelera (qualia sunt, libidines vagae, rapinae, caedes, furta, et similia) cogi.

[9] II. Repudiamus etiam crassum illum Pelagianorum errorem, qui asserere non dubitarunt, quod homo propriis viribus, sine gratia Spiritus sancti sese ad Deum convertere, Evangelio credere, legi divinae ex animo parere, et hac ratione peccatorum remissionem ac vitam aeternam ipse promereri valeat.

[10] III. Praeter hos errores reiicimus et Semipelagianorum falsum dogma, qui docent, hominem propriis viribus inchoare posse suam conversionem: absolvere autem, sine Spiritus sancti gratia, non posse.

[11] IV. Item, cum docetur, licet homo non renatus, ratione liberi Arbitrii, ante sui regenerationem infirmior quidem sit, quam ut conversionis suae initium facere, atque propriis viribus sese ad Deum convertere, et legi Dei toto corde parere valeat: tamen, si Spiritus sanctus praedicatione verbi initium fecerit, suamque gratiam in verbo homini obtulerit, tum hominis voluntatem, propriis et naturalibus suis viribus quodammodo aliquid, licet id modiculum, infirmum, et languidum admodum sit, conversionem adiuvare, atque cooperari, et seipsam ad gratiam applicare, praeparare, eam apprehendere, amplecti, et Evangelio credere posse.

[12] V. Item, Hominem, post regenerationem, legem Dei perfecte observare atque implere posse: eamque impletionem esse nostram coram Deo iustitiam, qua vitam aeternam promereamur.

[13] VI. Reiicimus etiam, damnamusque Enthusiastarum errorem: qui fingunt, Deum immediate, absque verbi Dei auditu, et sine Sacramentorum usu, homines ad se trahere, illuminare, iustificare et salvare.[19]

[14] VII. Item, Deum in conversione et regeneratione hominis, Substantiam et Essentiam veteris Adami, et praecipue animam rationalem penitus abolere, novamque animae essentiam ex nihilo, in illa conversione et regeneratione creare.

[15] VIII. Item, Cum hi sermones citra declarationem usurpantur, quod videlicet hominis voluntas, ante conversionem, in ipsa conversione, et post conversionem, Spiritui sancto repugnet: et quod Spiritus sanctus iis detur, qui ex proposito et pertinaciter ipsi resistunt. Nam Deus in conversione ex nolentibus volentes facit, et in volentibus habitat: ut Augustinus loqui solet.

[16] Quod vero ad dicta quaedam, tum Patrum, tum Neotericorum quorundam doctorum attinet: Deus trahit, sed volentem trahit: et, hominis voluntas in conversione non est otiosa, sed agit aliquid: iudicamus haec formae sanorum verborum non esse analoga. Afferuntur enim haec dicta ad confirmandam falsam opinionem, de viribus humani arbitrii in hominis conversione, contra doctrinam, quae soli gratiae divinae id opus attribuit. Ideoque ab eiusmodi sermonibus, quando de conversione hominis ad Deum agitur, abstinendum censemus.

[17] Contra autem recte docetur, quod Dominus in conversione, per Spiritus sancti tractionem (id est, motum et operationem) ex hominibus repugnantibus et nolentibus, volentes homines faciat: et quod post conversionem in quotidianis poenitentiae exercitiis hominis renati voluntas non sit otiosa, sed omnibus Spiritus sancti operibus, quae ille per nos efficit, etiam cooperetur.

[18] Item, Quod D. Lutherus scripsit, hominis voluntatem in conversione pure passive se habere: id recte et dextre est accipiendum, videlicet, respectu divinae gratiae in accendendis novis motibus: hoc est, de eo intelligi oportet, quando Spiritus Dei per verbum auditum, aut per usum Sacramentorum hominis voluntatem aggreditur, et conversionem atque regenerationem in homine operatur. Postquam enim Spiritus sanctus hoc ipsum iam operatus est, atque effecit, hominisque voluntatem sola sua divina virtute et operatione immutavit atque renovavit: tunc revera hominis nova illa voluntas instrumentum est et organon Dei Spiritus sancti, ut ea non modo gratiam apprehendat, verum etiam in operibus sequentibus Spiritui sancto cooperetur.

[19] Relinquuntur igitur ante conversionem hominis duae tantum efficientes causae, (ad conversionem efficaces) nimirum Spiritus sanctus, et verbum Dei, quod est instrumentum Spiritus sancti, quo conversionem hominis efficit. Hoc verbum homo certe audire debet: sed tamen ut illud ipsum vera fide amplectatur, id nequaquam suis viribus propriis, sed sola gratia et operatione Dei Spiritus sancti obtinere potest.

III. DE IUSTITIA FIDEI CORAM DEO.

recensere

Status controversiae.

recensere

[1] Unanimi consensu (ad normam verbi divini et sententiam Augustanae Confessionis) in Ecclesiis nostris docetur, nos peccatores longe miserrimos sola in Christum fide coram Deo iustificari et salvari: ita ut Christus solus nostra sit iustitia. Hic autem Iesus Christus salvator noster, et iustitia nostra, verus Deus est, et verus homo, etenim divina et humana naturae in ipso sunt personaliter unitae. Quaesitum igitur fuit: secundum quam naturam Christus nostra sit iustitia? Et hac occasione duo errores et quidem inter se pugnantes, Ecclesias quasdam perturbarunt.

[2] Una enim pars sensit, Christum tantummodo secundum divinam naturam esse nostram iustitiam: si, videlicet, ille per fidem in nobis habitet: etenim omnia hominum peccata, collata nimirum cum illa per fidem inhabitante divinitate, esse instar unius guttulae aquae, cum magno mari comparatae. Contra hanc opinionem alii quidam asseruerunt, Christum esse nostram coram Deo iustitiam, duntaxat secundum humanam naturam.

AFFIRMATIVA.

recensere

Sincera doctrina piarum Ecclesiarum, utrique commemorato errori opposita.

[3] I. Ad refellendum utrunque errorem, credimus, docemus, et confitemur unanimiter, quod Christus vere sit nostra iustitia: sed tamen neque secundum solam divinam naturam, neque secundum solam humanam naturam, sed totus Christus, secundum utranque naturam, in SOLA, videlicet, obedientia sua: quam patri ad mortem usque absolutissimam Deus et homo praestitit: eaque nobis peccatorum omnium remissionem, et vitam aeternam promeruit. Sicut scriptum est: Sicut per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi: ita et per unius obedientiam iusti constituentur multi, Rom. 5.

[4] II. Credimus igitur, docemus, et confitemur, hoc ipsum nostram esse coram Deo iustitiam, quod Dominus nobis peccata remittit, ex mera gratia, absque ullo respectu praecedentium, praesentium, aut consequentium nostrorum operum, dignitatis aut meriti. Ille enim donat atque imputat nobis iustitiam obedientiae Christi: propter eam iustitiam a Deo in gratiam recipimur, et iusti reputamur.

[5] III. Credimus etiam, docemus et confitemur, SOLAM FIDEM esse illud medium et instrumentum, quo Christum salvatorem, et ita in Christo iustitiam illam, quae coram iudicio Dei consistere potest, apprehendimus: propter Christum enim fides illa nobis ad iustitiam imputatur, Rom. 4.

[6] IV. Credimus praeterea, docemus, et confitemur, fidem illam iustificantem non esse nudam notitiam historiae de Christo, sed ingens atque tale Dei donum, quo Christum Redemtorem nostrum, in verbo Evangelii recte agnoscimus, ipsique confidimus: quod videlicet, propter solam ipsius obedientiam, ex gratia, remissionem peccatorum habeamus, sancti et iusti coram Deo Patre reputemur, et aeternam salutem consequamur.

[7] V. Credimus, docemus, et confitemur, vocabulum (iustificare) phrasi scripturae sacrae, in hoc articulo, idem significare, quod, absolvere a peccatis: ut ex dicto Salomonis intelligi potest: Qui iustificat impium, et qui condemnat iustum, abominabilis est uterque apud Deum.[20] Item: Quis accusabit electos Dei? Deus est, qui iustificat.[21]

[8] Et, si quando pro vocabulo iustificationis, vocabula regenerationis et vivificationis usurpantur: (quod in Apologia Augustanae Confessionis factum est) sunt ea in illa superiore significatione accipienda. Nam alias eae voces de hominis renovatione intelligendae sunt, quae a fidei iustificatione recte discernitur.

[9] VI. Credimus, docemus, et confitemur etiam, etsi vere in Christum credentes et renati multis infirmitatibus et naevis usque ad mortem sunt obnoxii: non tamen illis vel de iustitia, quae per fidem ipsis imputatur, vel de aeterna salute esse dubitandum: quin potius firmiter illis statuendum esse, quod propter Christum, iuxta promissionem et immotum verbum Evangelii, Deum sibi placatum habeant.

[10] VII. Credimus, docemus, et confitemur, quod ad conservandam puram doctrinam de iustitia fidei coram Deo, necessarium sit: ut particulae exclusivae, (quibus Apostolus Paulus Christi meritum ab operibus nostris prorsus separat, SOLIQUE Christo eam gloriam tribuit) quam diligentissime retineantur, ut cum Paulus scribit, ex gratia, gratis, sine meritis, absque lege, sine operibus, non ex operibus. Quae omnia hoc ipsum dicunt: SOLA fide in Christum iustificamur et salvamur.

[11] VIII. Credimus, docemus, et confitemur, etsi antecedens contritio, et subsequens nova obedientia ad articulum iustificationis coram Deo non pertinent: non tamen talem fidem iustificantem esse fingendam, quae una cum malo proposito, peccandi videlicet, et contra conscientiam agendi, esse et stare possit. Sed postquam homo per fidem est iustificatus, tum veram illam et vivam fidem esse per charitatem efficacem, et bona opera semper fidem iustificantem sequi, et una cum ea, si modo vera et viva fides est, certissime deprehendi. Fides enim vera nunquam sola est, quin charitatem et spem semper secum habeat.

ANTITHESIS, SEU NEGATIVA.

recensere

Reiectio contrariae et falsae doctrinae.

[12] Repudiamus ergo, et damnamus omnia falsa dogmata, quae iam recitabimus.

[13] I. Christum esse iustitiam nostram solummodo secundum divinam naturam.

[14] II. Christum esse iustitiam nostram tantummodo iuxta humanam naturam.

[15] III. In dictis Propheticis et Apostolicis, ubi de iustificatione fidei agitur, vocabula (iusticare et iustificari) non idem esse, ac a peccatis absolvere, et absolvi, et remissionem peccatorum consequi, Sed nos per charitatem a Spiritu sancto infusam, per virtutes, et per opera, quae a charitate promanant, reipsa coram Deo iustos fieri.

[16] IV. Fidem non respicere in solam Christi obedientiam, sed in divinam eius naturam: quatenus, videlicet, ea in nobis habitet atque efficax sit: ut per eam inhabitationem peccata nostra tegantur.

[17] V. Fidem esse talem fiduciam in obedientiam Christi, quae possit in eo etiam homine permanere et consistere, qui vera poenitentia careat, et ubi charitas non sequatur: sed qui contra conscientiam in peccatis perseveret.

[18] VI. Non ipsum Deum, sed tantum dona Dei in credentibus habitare.

[19] VII. Fidem ideo salutem nobis conferre, quod novitas illa, quae in dilectione erga Deum et proximum consistit, per fidem in nobis inchoëtur.

[20] VIII. Fidem in iustificationis negotio primas quidem partes tenere: sed tamen etiam renovationem et charitatem ad iustitiam nostram coram Deo pertinere: ita, ut renovatio et charitas quidem non sint principalis causa nostrae iustitiae: sed tamen iustitiam nostram coram Deo (si absint renovatio et charitas) non esse integram et perfectam.

[21] IX. Credentes in Christum coram Deo iustos esse et salvos, simul per imputatam Christi iustitiam, et per inchoatam novam obedientiam: vel, partim quidem per imputationem iustitiae Christi, partim vero per inchoatam novam obedientiam.

[22] X. Promissionem gratiae nobis applicari per fidem in corde, et praeterea etiam per confessionem, quae ore fit, et per alias virtutes.

[23] XI. Fidem non iustificare sine bonis operibus: itaque bona opera necessario ad iustitiam requiri, et absque eorum praesentia, hominem iustificari non posse.

IV. DE BONIS OPERIBUS.

recensere

Status controversiae.

recensere

[1] In doctrina de bonis operibus, duae controversiae in quibusdam Ecclesiis ortae sunt.

[2] I. Primum schisma inter Theologos quosdam factum est, cum alii assererent: bona opera necessaria esse ad salutem: impossibile esse salvari sine bonis operibus: Et, neminem unquam sine bonis operibus salvatum esse: Alii vero docerent: Bona opera ad salutem esse perniciosa.

[3] II. Alterum schisma inter Theologos nonnullos super vocabulis (necessarium, et liberum) ortum est. Altera enim pars contendit, vocabulum (necessarium) non esse usurpandum de nova obedientia: eam enim non a necessitate quadam et coactione, sed a spontaneo spiritu promanare. Altera vero pars vocabulum (necessarium) prorsus retinendum censuit: propterea, quod illa obedientia non in nostro arbitrio posita et libera sit, sed homines renatos illud obsequium debere praestare.

[4] Et dum de commemoratis illis vocabulis disputatum est, tandem etiam de reipsa fuit disceptatum. Alii enim contenderunt, Legem apud Christianos prorsus non esse docendam: sed tantummodo doctrina Evangelii homines ad bona opera invitandos esse. Alii hanc opinionem impugnarunt.

AFFIRMATIVA.

recensere

Sincera Ecclesiae doctrina de hac controversia.

[5] Ut hae controversiae solide et dextre explicentur atque decidantur, haec nostra fides, doctrina et confessio est.

[6] I. Quod bona opera veram fidem (si modo ea non sit mortua, sed viva fides) certissime atque indubitato sequantur, tanquam fructus bonae arboris.

[7] II. Credimus etiam, docemus, et confitemur: quod bona opera penitus excludenda sint, non tantum cum de iustificatione fidei agitur, sed etiam cum de salute nostra aeterna disputatur, sicut Apostolus perspicuis verbis testatur, cum ait: Sicut et David dicit, beatitudinem hominis, cui Deus accepto fert iustitiam sine operibus. Beati, quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Beatus vir, cui non imputavit Dominus peccatum, etc.[22] Et alibi: Gratia, inquit, estis salvati, per fidem, et hoc non ex vobis, Dei enim donum est, non ex operibus, ne quis glorietur.[23]

[8] III. Credimus, docemus, et confitemur, omnes quidem homines, praecipue vero eos, qui per Spiritum sanctum regenerati sunt et renovati, ad bona opera facienda debitores esse.

[9] IV. Et in hac sententia vocabula illa (necessarium, debere, oportere) recte usurpantur, etiam de renatis hominibus, et cum forma sanorum verborum non pugnant.

[10] V. Sed tamen per vocabula (necessitas, necessarium) quando videlicet de renatis est sermo, non intelligenda est coactio, sed tantum debita illa obedientia: quam vere credentes, quatenus renati sunt, non ex coactione, aut compulsu legis, sed libero et spontaneo spiritu praestant: quandoquidem non amplius sub lege sunt, sed sub gratia.

[11] VI. Credimus igitur, docemus, et confitemur, cum dicitur: renatos bene operari libero et spontaneo spiritu: id non ita accipiendum esse, quod in hominis renati arbitrio relictum sit, bene aut male agere, quando ipsi visum fuerit: ut nihilominus tamen fidem retineat, etiamsi in peccatis ex proposito perseveret.

[12] VII. Hoc tamen non aliter, quam de spiritu hominis iam liberato intelligendum est: sicut hanc rem ipse Christus, eiusque Apostoli declarant: quod videlicet spiritus hominis liberatus bene operetur, non formidine poenae, ut servus: sed iustitiae amore: qualem obedientiam filii praestare solent.

[13] VIII. Hanc vero libertatem spiritus, in electis Dei filiis non perfectam, sed multiplici infirmitate adhuc gravatam agnoscimus: quemadmodum D. Paulus super ea re de sua ipsius persona conqueritur.

[14] IX. Illam tamen infirmitatem Dominus electis suis non imputat: idque propter mediatorem Christum. Sic enim scriptum est: Nihil iam damnationis est his, qui in Christo Iesu sunt.[24]

[15] X. Credimus praeterea, docemus, et confitemur, fidem et salutem in nobis conservari, aut retineri non per opera, sed tantum per Spiritum Dei, et per fidem (qua scilicet salus custoditur) bona autem opera testimonia esse, quod Spiritus sanctus praesens sit, atque in nobis habitet.

Negativa.

recensere

Falsa doctrina, superiori repugnans.

[16] I. Reiicimus igitur, et damnamus subsequentes phrases, cum docetur: Bona opera necessaria esse ad salutem: Neminem unquam sine bonis operibus salvatum: Impossibile esse, sine bonis operibus salvari.

[17] II. Repudiamus et damnamus nudam hanc, offendiculi plenam, et Christianae disciplinae perniciosam phrasin: Bona opera noxia esse ad salutem.

[18] His enim postremis temporibus, non minus necessarium est, ut homines ad recte et pie vivendi rationem, bonaque opera invitentur atque moneantur, quam necessarium sit, ut ad declarandam fidem atque gratitudinem suam erga Deum in bonis operibus sese exerceant: quam necessarium est, cavere, ne bona opera negotio iustificationis admisceantur. Non minus enim homines Epicurea persuasione de fide, quam Pharisaica et Papistica fiducia in propria opera et merita, damnationem incurrere possunt.

[19] III. Praeterea reprobamus atque damnamus dogma illud: quod fides in Christum non amittatur, et Spiritus sanctus nihilominus in homine habitet, etiamsi sciens volensque peccet: et quod sancti atque electi Spiritum sanctum retineant, tametsi in adulterium, aut in alia scelera prolabantur, et in iis perseverent.

V. DE LEGE ET EVANGELIO.

recensere

Status controversiae.

recensere

[1] Quaesitum fuit: an Evangelium proprie sit tantummodo concio de gratia Dei, quae remissionem peccatorum nobis annuntiet: an vero etiam sit concio poenitentiae, arguens peccatum incredulitatis, quippe quae non per legem, sed per Evangelion duntaxat arguatur.

AFFIRMATIVA.

recensere

Sincera doctrina, cum norma verbi Dei congruens.

[2] I. Credimus, docemus, et confitemur, discrimen Legis et Evangelii, ut clarissimum quoddam lumen, singulari diligentia in Ecclesia Dei retinendum esse: ut verbum Dei iuxta admonitionem D. Pauli, recte secari queat.

[3] II. Credimus, docemus, et confitemur, Legem esse proprie doctrinam divinitus revelatam, quae doceat, quid iustum, Deoque gratum sit: quae etiam quicquid peccatum est, et voluntati divinae adversatur, redarguat.

[4] III. Quare, quicquid extat in sacris literis, quod peccata arguit, id revera ad Legis concionem pertinet.

[5] IV. Evangelion vero proprie doctrinam esse censemus, quae doceat, quid homo credere debeat, qui Legi Dei non satisfecit, et idcirco per eandem damnatur: videlicet, quod illum credere oporteat, Iesum Christum omnia peccata expiasse, atque pro iis satisfecisse, et remissionem peccatorum, iustitiam coram Deo consistentem, et vitam aeternam, nullo interveniente peccatoris illius merito, impetrasse.

[6] V. Cum autem vocabulum (Evangelii) non semper in una eademque significatione in sacra scriptura usurpetur: unde et dissensio illa primum orta est: credimus, docemus, et confitemur, si vocabulum (Evangelii) de tota Christi doctrina accipiatur, quam ipse in ministerio suo, (quemadmodum et eius Apostoli) professus est, (in qua significatione Marci 1. et Actor. 20. vox illa usurpatur) recte dici et doceri, Evangelium esse concionem de poenitentia et remissione peccatorum.

[7] VI. Quando vero Lex et Evangelion, sicut et ipse Moses ut doctor legis, et Christus ut doctor Evangelii, inter se conferuntur: credimus, docemus, et confitemur, quod Evangelion non sit concio poenitentiae: arguens peccata: sed quod proprie nihil aliud sit, quam laetissimum quoddam nuntium, et concio plena consolationis, non arguens aut terrens: quandoquidem conscientias contra terrores Legis solatur, easque in meritum solius Christi respicere iubet, et dulcissima praedicatione, de gratia et favore Dei, per meritum Christi impetrato, rursus erigit.

[8] VII. Quod vero ad revelationem peccati attinet, sic sese res habent. Velum illud Moisis omnium hominum oculis est obductum, quam diu solam Legis concionem, nihil autem de Christo, audiunt. Itaque peccata sua ex Lege non vere agnoscunt: sed aut hypocritae fiunt, qui iustitiae propriae opinione turgent, quales olim erant Pharisaei: aut in peccatis suis desperant: quod Iudas proditor ille fecit. Eam ob causam Christus sumsit sibi legem explicandam spiritualiter: et hoc modo ira Dei de coelo revelatur super omnes peccatores: ut vera legis sententia intellecta, animadvertatur, quanta sit illa ira. Et sic demum peccatores ad legem remissi, vere et recte peccata sua agnoscunt. Talem vero peccatorum agnitionem solus Moises nunquam ex ipsis extorquere potuisset.

[9] Etsi igitur concio illa de passione et morte Christi, filii Dei, severitatis et terroris plena est, quae iram Dei adversus peccata ostendit: unde demum homines ad legem Dei propius adducuntur: postquam velum illud Moisis ablatum est: ut tandem exacte agnoscant, quanta videlicet Dominus in lege sua a nobis exigat, quorum nihil nos praestare possumus: ita, ut universam nostram iustitiam in solo Christo quaerere oporteat.

[10] VIII. Tamen, quam diu nobis Christi passio et mors iram Dei ob oculos ponunt, et hominem perterrefaciunt, tam diu non sunt proprie concio Evangelii, sed Legis et Moisis doctrina: et sunt alienum opus Christi, per quod accedit ad proprium suum officium, quod est, praedicare de gratia Dei, consolari, et vivificare. Haec propria sunt praedicationis Evangelicae.

NEGATIVA.

recensere

Contraria et falsa doctrina, quae reiicitur.

[11] Reiicimus igitur, ut falsum et perniciosum dogma, cum asseritur: quod Evangelion proprie sit concio poenitentiae, arguens, accusans, et damnans peccata: quodque non sit tantummodo concio de gratia Dei. Hac enim ratione Evangelion rursum in legem transformatur: meritum Christi, et sacrae literae obscurantur: piis mentibus vera et solida consolatio eripitur: et Pontificiis erroribus et superstitionibus fores aperiuntur.

VI. DE TERTIO USU LEGIS.

recensere

Status controversiae.

recensere

[1] Cum constet, legem Dei propter tres causas hominibus datam esse. Primo, ut externa quaedam disciplina conservetur, et feri atque intractabiles homines quasi repagulis quibusdam coërceantur. Secundo, ut per legem homines ad agnitionem suorum peccatorum adducantur. Tertio, ut homines iam renati, quibus tamen omnibus multum adhuc carnis adhaeret, eam ipsam ob causam certam aliquam regulam habeant, ad quam totam suam vitam formare possint et debeant, etc. Orta est inter paucos quosdam Theologos controversia, super tertio usu Legis: videlicet, an Lex etiam renatis inculcanda, et eius observatio apud eos urgenda sit, an non. Alii urgendam legem censuerunt: alii negarunt.

AFFIRMATIVA.

recensere

Sincera et pia doctrina de hac controversia.

[2] I. Credimus, docemus, et confitemur, etsi vere in Christum credentes, et sincere ad Deum conversi, a maledictione et coactione legis per Christum liberati sunt: quod ii tamen propterea non sint absque lege: quippe quos filius Dei eam ob causam redemit, ut legem Dei diu noctuque meditentur, atque in eius observatione sese assidue exerceant. Etenim ne primi quidem nostri parentes, etiam ante lapsum, prorsus sine lege vixerunt: quae certe cordibus ipsorum tum inscripta erat: quia Dominus eos ad imaginem suam creaverat.

[3] II. Credimus, docemus, et confitemur, concionem legis non modo apud eos, qui fidem in Christum non habent, et poenitentiam nondum agunt, sed etiam apud eos, qui vere in Christum credunt, vere ad Deum conversi et renati, et per fidem iustificati sunt, sedulo urgendam esse.

[4] III. Etsi enim renati, et spiritu mentis suae renovati sunt: tamen regeneratio illa et renovatio, in hac vita non est omnibus numeris absoluta, sed duntaxat inchoata. Et credentes illi, spiritu mentis suae perpetuo luctantur cum carne, hoc est, cum corrupta natura, quae in nobis ad mortem usque haeret. Et propter veterem Adamum, qui adhuc in hominis intellectu, voluntate, et in omnibus viribus eius infixus residet, opus est, ut homini Lex Dei semper praeluceat: ne quid privatae devotionis affectu in negotio Religionis confingat, et cultus divinos verbo Dei non institutos eligat. Item, ne vetus Adam pro suo ingenio agat, sed potius contra suam voluntatem, non modo admonitionibus et minis Legis, verum etiam poenis et plagis coërceatur, ut spiritui obsequatur, seque ipsi captivum tradat.

[5] IV. Iam quod ad discrimen operum legis, et fructuum spiritus attinet, credimus, docemus, et confitemur, quod opera illa, quae secundum praescriptum legis fiunt, eatenus opera legis sint et appellentur, quatenus ea solummodo urgendo, et minis poenarum atque irae divinae, ab homine extorquentur.

[6] V. Fructus vero spiritus sunt opera illa, quae Spiritus Dei, in credentibus habitans, per homines renatos operatur: et quae a credentibus fiunt, quatenus renati sunt: ita quidem sponte ac libere, quasi nullum praeceptum unquam accepissent, nullas minas audivissent, nullamque remunerationem expectarent. Et hoc modo filii Dei in lege vivunt, et secundum normam legis divinae vitam suam instituunt: hanc vivendi rationem D. Paulus vocare solet in suis epistolis, legem Christi, et legem mentis.

[7] VI. Ad hunc modum una eademque lex est manetque, immota videlicet Dei voluntas, sive poenitentibus sive impoenitentibus, renatis aut non renatis proponatur. Discrimen autem, quo ad obedientiam, duntaxat in hominibus est: quorum alii non renati legi obedientiam qualemcunque a lege requisitam praestant: sed coacti et inviti id faciunt: (sicut etiam renati faciunt, quatenus adhuc carnales sunt) Credentes vero in Christum, quatenus renati sunt, absque coactione, libero et spontaneo spiritu, talem obedientiam praestant, qualem alias nullae, quantumvis severissimae legis comminationes extorquere possent.

NEGATIVA.

recensere

Falsae doctrinae reiectio.

[8] Repudiamus itaque ut perniciosum et falsum dogma, quod Christianae disciplinae et verae pietati adversatur: cum docetur, quod Lex Dei (eo modo, quo supra dictum est) non sit piis et vere credentibus, sed tantum impiis, infidelibus et non agentibus poenitentiam, proponenda, atque apud hos solos sit urgenda.

VII. DE COENA DOMINI.

recensere

[1] Etsi Cingliani doctores non in eorum Theologorum numero, qui Augustanam Confessionem agnoscunt et profitentur, habendi sunt: quippe qui tum, cum illa Confessio exhiberetur, ab eis secessionem fecerunt: Tamen cum nunc sese in eorum coetum callide ingerant, erroremque suum sub praetextu piae illius confessionis quam latissime spargere conentur, etiam de hac controversia Ecclesiam Dei erudiendam iudicavimus.

Status controversiae, quae est inter nos et Sacramentarios, in hoc articulo.

recensere

[2] Quaeritur, an in sacra Coena verum corpus et verus sanguis Domini nostri Iesu Christi vere et substantialiter sint praesentia, atque cum pane et vino distribuantur, et ore sumantur, ab omnibus illis, qui hoc Sacramento utuntur: sive digni sint, sive indigni, boni aut mali, fideles aut infideles: ita tamen, ut fideles e coena Domini consolationem et vitam percipiant: infideles autem eam ad iudicium sumant. Cingliani hanc praesentiam et dispensationem corporis et sanguinis Christi in sacra coena negant: nos vero eandem asseveramus.

[3] Ad solidam huius controversiae explicationem primum sciendum est, duo esse Sacramentariorum genera. Quidam enim sunt Sacramentarii crassi admodum: hi perspicuis et claris verbis id aperte profitentur, quod corde sentiunt: quod, videlicet, in coena Domini nihil amplius, quam panis et vinum sint praesentia, ibique distribuantur, et ore percipiantur. [4] Alii autem sunt versuti et callidi, et quidem omnium nocentissimi Sacramentarii: hi de negotio coenae Dominicae loquentes, ex parte nostris verbis splendide admodum utuntur: et prae se ferunt, quod et ipsi veram praesentiam veri, substantialis, atque vivi corporis et sanguinis Christi in sacra Coena credant: eam tamen praesentiam et manducationem dicunt esse spiritualem, quae fiat fide. [5] Et hi posteriores Sacramentarii sub his splendidis verbis eandem crassam, quam priores habent, opinionem occultant et retinent: quod videlicet praeter panem et vinum, nihil amplius in Coena Domini sit praesens, et ore sumatur. Vocabulum enim (spiritualiter) nihil aliud ipsis significat, quam spiritum Christi, seu virtutem absentis corporis Christi, eiusque meritum, quod praesens sit: Ipsum vero Christi corpus nullo prorsus modo esse praesens, sed tantummodo id sursum in supremo coelo contineri sentiunt: et affirmant oportere nos cogitationibus fidei sursum assurgere, inque coelum ascendere: et ibidem (nulla autem ratione cum pane et vino sacrae Coenae) illud corpus et sanguinem Christi quaerendum esse.

AFFIRMATIVA.

recensere

Confessio sincerae doctrinae, de Coena Domini, contra Sacramentarios.

[6] I. Credimus, docemus, et confitemur, quod in Coena Domini, corpus et sanguis Christi vere et substantialiter sint praesentia: et quod una cum pane et vino vere distribuantur, atque sumantur.

[7] II. Credimus, docemus, et confitemur, verba Testamenti Christi non aliter accipienda esse, quam sicut verba ipsa ad literam sonant: ita, ne panis, absens Christi corpus, et vinum, absentem Christi sanguinem significent: sed ut propter sacramentalem unionem, panis et vinum vere sint corpus et sanguis Christi.

[8] III. Iam quod ad Consecrationem attinet, credimus, docemus, et confitemur, quod nullum opus humanum, neque ulla ministri Ecclesiae pronuntiatio praesentiae corporis et sanguinis Christi in Coena, causa sit: sed quod hoc soli omnipotenti virtuti Domini nostri Iesu Christi sit tribuendum.

[9] IV. Interim tamen unanimi consensu, credimus, docemus, et confitemur, in usu Coenae Dominicae verba institutionis Christi nequaquam omittenda, sed publice recitanda esse, sicut scriptum est: Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est? etc. Illa autem benedictio fit, per recitationem verborum Christi.

[10] V. Fundamenta autem, quibus in hoc negotio contra Sacramentarios, nitimur, haec sunt: quae etiam D. Lutherus in maiore sua de Coena Domini confessione, posuit.

[11] Primum fundamentum est articulus fidei nostrae Christianae: videlicet, Iesus Christus est verus, essentialis, naturalis, perfectus Deus et homo in unitate personae, inseparabilis et indivisus.

[12] Secundum: quod Dextera Dei ubique est: ad eam autem Christus, ratione humanitatis suae, vere et reipsa, collocatus est: ideoque praesens gubernat, in manu sua, et sub pedibus suis, ut scriptura loquitur, habet omnia, quae in coelo sunt et in terra. Ad eam Dei dexteram nullus alius homo, ac ne Angelus quidem, sed solus Mariae filius collocatus est, unde et ea, quae diximus, praestare potest.

[13] Tertium: quod verbum Dei non est falsum, aut mendax.

[14] Quartum: quod Deus varios modos novit et in sua potestate habet, quibus alicubi esse potest: neque ad unicum illum alligatus est, quem Philosophi LOCALEM aut circumscriptum appellare solent.

[15] VI. Credimus, docemus, et confitemur, corpus et sanguinem Christi non tantum spiritualiter per fidem, sed etiam ore, non tamen Capernaitice, sed supernaturali et coelesti modo, ratione Sacramentalis unionis, cum pane et vino sumi. Hoc enim verba Christi perspicue testantur, quibus praecipit, accipere, edere, bibere: idque ab Apostolis factum esse, scriptura commemorat, dicens: Et biberunt ex eo omnes. Et Paulus inquit: Panis, quem frangimus, est communicatio corporis Christi:[25] hoc est, qui hunc panem edit, corpus Christi edit. Idem magno consensu praecipui ex antiquissimis Ecclesiae doctoribus, Chrysostomus, Cyprianus, Leo primus, Gregorius, Ambrosius, Augustinus, testantur.

[16] VII. Credimus, docemus, et confitemur, quod non tantum vere in Christum credentes, et qui digne ad coenam Domini accedunt: verum etiam indigni et infideles verum corpus et sanguinem Christi sumant: ita tamen ut nec consolationem nec vitam inde percipiant, sed potius, ut illis sumtio ea ad iudicium et damnationem cedat, si non convertantur, et poenitentiam agant.

[17] Etsi enim Christum, ut Salvatorem, a se repellunt, tamen eundem, licet maxime inviti, ut severum iudicem, admittere coguntur. Is vero non minus praesens iudicium suum, in convivis illis impoenitentibus, exercet, quam praesens consolationem et vitam in cordibus vere credentium et dignorum convivarum operatur.

[18] VIII. Credimus, docemus, et confitemur, unum tantum genus esse indignorum convivarum: ii sunt soli illi, qui non credunt. De his scriptum est: Qui non credit, iam iudicatus est.[26] Et hoc iudicium indigno sacrae Coenae usu, cumulatur et aggravatur.[27]

[19] IX. Credimus, docemus, et confitemur, quod nullus vere credentium, quam diu vivam fidem retinet, sacram Domini coenam ad iudicium sumat: quantacunque fidei imbecillitate laboret. Coena enim Domini inprimis propter infirmos in fide, poenitentes tamen, instituta est: ut ex ea veram consolationem et imbecillis fidei suae confirmationem percipiant.

[20] X. Credimus, docemus, et confitemur, totam dignitatem convivarum coelestis huius Coenae in sola sacratissima obedientia et absolutissimo Christi merito consistere. Illud autem nobis vera fide applicamus, et de applicatione huius meriti per Sacramentum certi reddimur, atque in animis nostris confirmamur. Nequaquam autem dignitas illa ex virtutibus nostris, aut ex internis vel externis nostris praeparationibus pendet.

NEGATIVA.

recensere

Contrariae et damnatae Sacramentariorum doctrinae reiectio.

[21] Reiicimus atque damnamus unanimi consensu, omnes erroneos, quos iam recitabimus, articulos, ut qui commemoratae piae doctrinae, simplicitati fidei, et sincerae confessioni de Coena Domini repugnant.

[22] I. Papisticam Transsubstantiationem: cum videlicet in Papatu docetur, panem et vinum in sacra Coena substantiam atque naturalem suam essentiam amittere, et ita annihilari: atque elementa illa ita in Christi corpus transmutari, ut praeter externas species nihil de iis reliquum maneat.

[23] II. Papisticum Missae sacrificium, quod pro peccatis vivorum et mortuorum offertur.

[24] III. Sacrilegium, quo Laicis una tantum pars sacramenti datur: cum nimirum contra expressa verba Testamenti Christi, calice illis interdicitur, atque ita sanguine Christi spoliantur.

[25] IV. Dogma, quo docetur, quod verba Testamenti Iesu Christi non simpliciter intelligenda et fide amplectenda sint, uti sonant: ea enim obscura esse: ideoque verum eorum sensum ex aliis scripturae locis petendum esse.

[26] V. Corpus Christi in sacra Coena non ore una cum pane sumi: sed tantum panem et vinum ore accipi: corpus vero Christi spiritualiter duntaxat, fide nimirum, sumi.

[27] VI. Panem et vinum in Coena Domini tantummodo symbola seu tesseras esse, quibus Christiani mutuo sese agnoscant.

[28] VII. Panem et vinum tantum esse figuras, similitudines, et typos, corporis et sanguinis Christi, longissimo intervallo a nobis absentis.

[29] VIII. Panem et vinum tantummodo signa, memoriae conservandae gratia, instituta esse, quae sigillorum et pignorum rationem habeant: quibus nobis confirmetur, quod fides, cum in coelum illa ascendit, et evehitur, ibi tam vere corporis et sanguinis Christi particeps fiat, quam vere nos in sacra coena panem manducamus, et vinum bibimus.

[30] IX. Fidem nostram de salute certam reddi et confirmari in coena Domini, non nisi signis illis externis, pane et vino: nequaquam autem vere praesentibus vero corpore et sanguine Christi.

[31] X. In sacra coena duntaxat virtutem, operationem, et meritum absentis corporis et sanguinis Christi dispensari.

[32] XI. Christi corpus ita coelo inclusum esse, ut nullo prorsus modo, simul, eodem tempore, pluribus aut omnibus locis in terris praesens esse possit, ubi coena Domini celebratur.

[33] XII. Christum, substantialem corporis et sanguinis sui praesentiam neque promittere neque exhibere potuisse, quandoquidem id proprietas humanae ipsius naturae assumtae nequaquam ferre aut admittere possit.

[34] XIII. Deum ne quidem universa sua omnipotentia (horrendum dictu et auditu) efficere posse, ut corpus Christi, uno eodemque tempore in pluribus, quam uno tantum loco, substantialiter praesens sit.

[35] XIV. Non omnipotens illud verbum Testamenti Christi, sed fidem praesentiae corporis et sanguinis Christi in sacra Coena causam esse.

[36] XV. Fideles corpus et sanguinem Christi non in pane et vino coenae Dominicae quaerere, sed oculos in coelum attollere, et ibi corpus Christi quaerere debere.

[37] XVI. Infideles et impoenitentes Christianos in Coena Domini, non verum corpus et sanguinem Christi, sed panem tantum, et vinum sumere.

[38] XVII. Dignitatem convivarum in hac coelesti Coena non ex sola vera in Christum fide, sed etiam ex praeparatione hominum externa pendere.

[39] XVIII. Eos etiam, qui veram et vivam in Christum fidem habent, eamque retinent, nihilominus hoc sacramentum ad iudicium sumere posse: propterea quod in externa sua conversatione adhuc imperfecti sint.

[40] XIX. Externa visibilia Elementa, panis et vini, in sacramento adoranda esse.

[41] XX. Praeter haec, iusto Dei iudicio relinquimus omnes curiosas, sannis virulentis tinctas, et blasphemas quaestiones, quae honeste, pie, et sine gravi offensione recitari nequeunt, aliosque sermones: quando de supernaturali et coelesti Mysterio huius sacramenti, crasse, carnaliter, Capernaitice, et plane abominandis modis, blaspheme, et maximo cum Ecclesiae offendiculo, Sacramentarii loquuntur.

[42] XXI. Prorsus etiam reiicimus atque damnamus Capernaiticam manducationem corporis Christi: quam nobis Sacramentarii contra suae conscientiae testimonium, post tot nostras protestationes, malitiose affingunt, ut doctrinam nostram apud auditores suos in odium adducant: quasi videlicet, doceamus, corpus Christi dentibus laniari, et instar alterius cuiusdam cibi, in corpore humano digeri. Credimus autem et asserimus, secundum clara verba Testamenti Christi, veram, sed supernaturalem manducationem corporis Christi: quemadmodum etiam vere, supernaturaliter tamen, sanguinem Christi bibi docemus. Haec autem humanis sensibus aut ratione nemo comprehendere potest: quare in hoc negotio, sicut et in aliis fidei articulis, intellectum nostrum in obedientiam Christi captivare oportet. Hoc enim mysterium in solo Dei verbo revelatur, et sola fide comprehenditur.

VIII. DE PERSONA CHRISTI.

recensere

[1] Ex controversia superiore de Coena Domini inter sinceros Theologos Augustanae Confessionis, et Calvinistas, qui alios etiam quosdam Theologos perturbarunt, dissensio orta est, de persona Christi, de duabus in Christo naturis, et de ipsarum proprietatibus.

Status controversiae.

recensere

[2] Principalis huius dissidii, quaestio fuit, an divina et humana natura et utriusque proprietates propter unionem personalem, REALITER, hoc est, vere et reipsa in persona Christi invicem communicent, et quousque illa communicatio extendatur?

[3] Sacramentarii affirmarunt, divinam et humanam naturas in Christo eo modo personaliter unitas esse, ut neutra alteri quicquam realiter, hoc est, vere, et reipsa, quod cuiusque naturae proprium sit, communicet: sed nomina tantum nuda communicari. Unio (inquiunt illi) facit tantum nomina communia: ut videlicet, Deus dicatur homo, et homo Deus appelletur: ita tamen, ut Deus nihil cum humanitate commune habeat: et vicissim humanitas nihil cum divinitate, quo ad ipsius Maiestatem et proprietates, realiter, hoc est, revera et reipsa commune habeat. Contrariam vero huic dogmati sententiam D. Lutherus, et qui cum ipso faciunt, adversus Sacramentarios propugnarunt.

AFFIRMATIVA.

recensere

Sincera doctrina Ecclesiae Dei de persona Christi.

[4] Ad explicandam hanc controversiam et iuxta analogiam fidei nostrae Christianae decidendam, fidem, doctrinam et confessionem nostram piam perspicue profitemur, videlicet:

[5] I. Quod divina et humana natura in Christo personaliter unitae sint, ita prorsus, ut non sint duo Christi, unus filius Dei, alter filius hominis: sed ut unus et idem sit Dei et hominis filius.

[6] II. Credimus, docemus, et confitemur, divinam et humanam naturas non in unam substantiam commixtas, nec unam in alteram mutatam esse: sed utramque naturam retinere suas proprietates essentiales: ut quae alterius naturae proprietates fieri nequeant.

[7] III. Proprietates divinae naturae sunt, esse omnipotentem, aeternam, infinitam, et secundum naturae, naturalisque suae essentiae proprietatem, per se, ubique praesentem esse, omnia novisse, etc. Haec omnia neque sunt, neque unquam fiunt humanae naturae proprietates.

[8] IV. Humanae autem naturae proprietates sunt: corpoream esse creaturam, constare carne et sanguine, esse finitam et circumscriptam, pati, mori, ascendere, descendere, de loco ad locum moveri, esurire, sitire, algere, aestu affligi: et si quae sunt similia. Haec neque sunt, neque unquam fiunt proprietates divinae naturae.

[9] V. Cum vero divina et humana naturae personaliter, hoc est, ad constituendum unum ὑφιστάμενον, sint unitae, credimus, docemus, et confitemur, unionem illam hypostaticam non esse talem copulationem aut combinationem, cuius ratione neutra natura cum altera personaliter, hoc est, propter unionem personalem, quicquam commune habeat: qualis combinatio fit, cum duo asseres conglutinantur: ubi neuter alteri quicquam confert, aut aliquid ab altero accipit. Quin potius hic summa communio est, quam Deus cum assumto homine vere habet: et ex personali unione, et summa ac ineffabili communione, quae inde consequitur, totum illud promanat, quicquid humani de Deo, et quicquid divini de homine Christo dicitur et creditur. Et hanc unionem atque communionem naturarum antiquissimi Ecclesiae Doctores similitudine ferri candentis, itemque unione corporis et animae in homine, declararunt.

[10] VI. Hinc etiam credimus, docemus, atque confitemur, quod Deus sit homo, et homo sit Deus: id quod nequaquam ita se haberet, si divina et humana natura prorsus inter se nihil revera et reipsa communicarent.

[11] Quomodo enim homo, Mariae filius, Deus aut filius Dei altissimi vere appellari posset, aut esset, si ipsius humanitas cum filio Dei non esset personaliter unita: atque ita realiter, hoc est, vere et reipsa, nihil prorsus, excepto solo nudo nomine, cum ipso commune haberet?

[12] VII. Eam ob causam credimus, docemus, et confitemur, quod virgo Maria non nudum aut merum hominem duntaxat, sed verum Dei filium conceperit et genuerit: unde recte Mater Dei et appellatur et revera est.

[13] VIII. Inde porro credimus, docemus, et confitemur, quod non nudus homo tantum, pro nobis passus, mortuus, et sepultus sit, ad inferos descenderit, a mortuis resurrexerit, ad coelos ascenderit, et ad Maiestatem et Omnipotentem Dei virtutem evectus fuerit: sed talis homo, cuius humana natura cum filio Dei tam arctam ineffabilemque unionem et communicationem habet, ut cum eo una sit facta persona.

[14] IX. Quapropter vere filius Dei pro nobis est passus: sed secundum proprietatem humanae naturae, quam in unitatem divinae suae personae assumsit, sibique eam propriam fecit: ut videlicet, pati, et Pontifex noster summus, reconciliationis nostrae cum Deo causa, esse posset. Sic enim scriptum est: Dominum gloriae crucifixerunt.[28] Et: sanguine Dei redempti sumus.[29]

[15] X. Ex eodem etiam fundamento credimus, docemus, et confitemur, filium hominis ad dextram omnipotentis Maiestatis, et virtutis Dei REALITER, hoc est, vere et reipsa, secundum humanam suam naturam, esse exaltatum, cum homo ille in Deum assumtus fuerit, quamprimum in utero matris a Spiritu sancto est conceptus, eiusque humanitas iam tum cum filio Dei altissimi personaliter fuerit unita.

[16] XI. Eamque Maiestatem, ratione unionis personalis, semper Christus habuit: sed in statu suae humiliationis sese exinanivit: qua de causa revera aetate, sapientia, et gratia apud Deum atque homines PROFECIT. Quare Maiestatem illam non semper, sed quoties ipsi visum fuit, exeruit: donec formam servi, non autem naturam humanam, post resurrectionem plene et prorsus deponeret, et in plenariam usurpationem, manifestationem, et declarationem divinae maiestatis collocaretur, et hoc modo in gloriam suam ingrederetur. Itaque iam non tantum ut Deus, verum etiam, ut homo, omnia novit, omnia potest, omnibus creaturis praesens est, et omnia quae in coelis, in terris, et sub terra sunt, sub pedibus suis, et in manu sua habet. Haec ita se habere, Christus ipse testatur, inquiens: Mihi data est omnis potestas in coelo et in terra. Et Paulus ait: Ascendit super omnes coelos, ut omnia impleat. Hanc suam potestatem ubique praesens exercere potest: neque quicquam illi aut impossibile est, aut ignotum.

[17] XII. Inde adeo, et quidem facilime, corpus suum verum et sanguinem suum in sacra Coena praesens distribuere potest. Id vero non fit secundum modum et proprietatem humanae naturae: sed secundum modum et proprietatem dextrae Dei: ut Lutherus secundum analogiam fidei nostrae Christianae in Catechesi comprehensae, loqui solet. Et haec Christi in sacra Coena praesentia neque physica aut terrena est, neque Capernaitica: interim tamen verissima et quidem substantialis est. Sic enim verba Testamenti Christi sonant: Hoc est, est, est, corpus meum, etc.

[18] Hac nostra fide, doctrina et confessione persona Christi non solvitur: quod olim Nestorius fecit. Is enim veram communicationem Idiomatum seu proprietatum utriusque naturae in Christo negavit, et hac ratione Christi personam solvit: quam rem D. Lutherus in libello suo de Conciliis perspicue declaravit. Neque hac pia nostra doctrina duae in Christo naturae, earumque proprietates confunduntur, aut in unam essentiam commiscentur: (in quo errore Eutyches fuit) neque humana natura in persona Christi negatur, aut aboletur: neque altera natura in alteram mutatur. Sed Christus verus Deus et homo in una indivisa persona est, permanetque in omnem aeternitatem. Hoc post illud Trinitatis summum est mysterium, ut Apostolus testatur: in quo solo tota nostra consolatio, vita et salus posita est.[30]

NEGATIVA.

recensere

Contrariae et falsae doctrinae de persona Christi reiectio.

[19] Repudiamus igitur atque damnamus omnes erroneos, quos iam recitabimus, articulos: eo quod verbo Dei et sincerae fidei nostrae Christianae repugnent: cum videlicet sequentes errores docentur.

[20] I. Quod Deus et homo in Christo non constituant unam personam: sed quod alius sit Dei filius, et alius hominis filius: ut Nestorius deliravit.

[21] II. Quod divina et humana naturae in unam essentiam commixtae sint, et humana natura in Deitatem mutata sit, ut Eutyches furenter dixit.

[22] III. Quod Christus non sit verus, naturalis, et aeternus Deus: ut Arius blasphemavit.

[23] IV. Quod Christus non veram humanam naturam anima rationali et corpore constantem habuerit: ut Marcion finxit.

[24] V. Quod unio personalis faciat tantum communia nomina, et communes titulos.

[25] VI. Quod phrasis tantum et modus quidam loquendi sit, cum dicitur: Deus est homo, et homo est Deus: siquidem divinitas nihil cum humanitate, et humanitas nihil cum deitate REALITER, hoc est, vere et reipsa, commune habeat.

[26] VII. Quod tantum sit VERBALIS, sine re ipsa, Idiomatum communicatio, cum dicitur: Filium Dei pro peccatis mundi mortuum esse: Filium hominis omnipotentem factum esse.

[27] VIII. Quod humana in Christo natura, eo modo, quo est divinitas, facta sit essentia quaedam infinita: et ex hac essentiali, communicata, in humanam naturam effusa, et a Deo separata virtute et proprietate, eo modo, quo divina natura, ubique praesens sit.

[28] IX. Quod humana natura divinae, ratione substantiae atque essentiae suae, vel proprietatum divinarum essentialium exaequata sit.

[29] X. Quod humana natura in Christo, in omnia loca coeli et terrae localiter expansa sit: quod ne quidem divinae naturae est tribuendum.

[30] XI. Quod Christo impossibile sit, propter humanae naturae proprietatem, ut simul in pluribus, quam in uno loco, nedum ubique, suo cum corpore esse possit.

[31] XII. Quod sola humanitas pro nobis passa sit, nosque redemerit: et quod filius Dei in passione nullam prorsus cum humanitate (reipsa) communicationem habuerit: perinde ac si id negotium nihil ad ipsum pertinuisset.

[32] XIII. Quod filius Dei tantummodo divinitate sua nobis in terris, in verbo, Sacramentis, in omnibus denique aerumnis nostris, praesens sit: et quod haec praesentia prorsus ad humanitatem nihil pertineat. Christo enim, postquam nos passione et morte sua redemerit, secundum humanitatem suam nihil amplius nobiscum in terris esse negotii.

[33] XIV. Quod filius Dei, qui humanam naturam assumsit, iam post depositam servi formam, non omnia opera omnipotentiae suae, in, et cum humanitate sua, et per eam efficiat, sed tantum aliqua, et quidem in eo tantum loco, ubi humana natura est localiter.

[34] XV. Quod secundum humanitatem, Omnipotentiae aliarumque proprietatum divinae naturae prorsus non sit capax: Idque asserere audent contra expressum testimonium Christi: Mihi data est omnis potestas in coelo et in terra.[31] Et contradicunt Paulo, qui ait: In ipso inhabitat tota divinitatis plenitudo corporaliter.[32]

[35] XVI. Quod Christo secundum humanitatem data quidem sit maxima potestas in coelo et in terra, videlicet, maior et amplior, quam omnes Angeli et creaturae acceperint: sed tamen ita, ut cum omnipotentia Dei nullam habeat communicationem: neque omnipotentia illi data sit. Itaque mediam quandam potentiam, inter omnipotentiam Dei, et inter aliarum creaturarum potentiam, fingunt, datam Christo secundum humanam eius naturam per exaltationem: quae minor quidem sit, quam Dei omnipotentia, maior tamen omnium aliarum creaturarum potestate.

[36] XVII. Quod Christo secundum spiritum suum humanum certi limites positi sint, quantum, videlicet, ipsum scire oporteat: et quod non plus sciat, quam ipsi conveniat, et ad executionem sui officii, iudicis nimirum, necessario requiratur.

[37] XVIII. Quod Christus ne hodie quidem perfectam habeat cognitionem Dei, et omnium ipsius operum: Cum tamen de Christo scriptum sit: In ipso omnes thesauros sapientiae et scientiae absconditos esse.[33]

[38] XIX. Quod Christo secundum humanitatis suae spiritum impossibile sit scire, quid ab aeterno fuerit, quid iam nunc ubique fiat, et quid in omnem aeternitatem sit futurum.

[39] XX. Reiicimus etiam, damnamusque, quod dictum Christi (Mihi data est omnis potestas in coelo et in terra) horribili et blasphema interpretatione a quibusdam depravatur, in hanc sententiam: quod Christo secundum divinam suam naturam in resurrectione et ascensione ad coelos iterum restituta fuerit omnis potestas in coelo et in terra, perinde quasi, dum in statu humiliationis erat, eam potestatem, etiam secundum divinitatem, deposuisset et exuisset. Hac enim doctrina non modo verba Testamenti Christi falsa explicatione pervertuntur: verum etiam dudum damnatae Arianae haeresi via de novo sternitur: ut tandem aeterna Christi divinitas negetur, et Christus totus, quantus quantus est, una cum salute nostra amittatur: nisi huic impiae doctrinae ex solidis verbi Dei et fidei nostrae Catholicae fundamentis constanter contradicatur.

IX. DE DESCENSU CHRISTI AD INFEROS.

recensere

Status controversiae.

recensere

[1] Disceptatum fuit super hoc articulo inter quosdam Theologos, qui Augustanam Confessionem profitentur: quando, et quomodo Dominus noster Iesus Christus, ut testatur fides nostra Catholica, ad inferos descenderit: an id ante vel post mortem eius factum sit. Praeterea quaesitum fuit, num anima tantum, an divinitate sola, an vero anima et corpore descenderit: idque an spiritualiter, an vero corporaliter sit factum. Disputatum etiam est, num hic articulus ad passionem, an vero ad gloriosam victoriam et triumphum Christi sit referendus.

[2] Cum autem hic fidei nostrae articulus, sicut et praecedens, neque sensibus neque ratione nostra comprehendi queat: sola autem fide acceptandus sit: unanimi consensu consulimus, de hac re non esse disputandum, sed quam simplicissime hunc articulum credendum et docendum esse. Atque in hoc negotio sequamur piam D. Lutheri doctrinam: qui hunc articulum in concione Torgae habita (ANNO etc. XXXIII.) pie admodum explicuit, omnes inutiles et curiosas quaestiones praecidit, atque ad piam fidei simplicitatem omnes Christianos adhortatus est.

[4] Satis enim nobis esse debet, si sciamus, Christum ad inferos descendisse, infernum omnibus credentibus destruxisse, nosque per ipsum e potestate mortis et Satanae, ab aeterna damnatione, atque adeo e faucibus inferni ereptos. Quo autem modo haec effecta fuerint, non curiose scrutemur, sed huius rei cognitionem alteri seculo reservemus: ubi non modo hoc mysterium, sed et alia multa, in hac vita simpliciter a nobis credita, revelabuntur: quae captum caecae nostrae rationis excedunt.

X. DE CEREMONIIS ECCLESIASTICIS

recensere

quae vulgo Adiaphora seu res mediae et indifferentes vocantur.

[1] Orta est etiam inter Theologos Augustanae Confessionis controversia de ceremoniis seu ritibus Ecclesiasticis: qui in verbo Dei neque praecepti sunt, neque prohibiti: sed ordinis tantum et decori gratia in Ecclesiam sunt introducti.

Status controversiae.

recensere

[2] Quaesitum fuit, num persecutionis tempore, et in casu confessionis (etiamsi adversarii nobiscum in doctrina consentire nolint) nihilominus salva conscientia aliquae iam abrogatae ceremoniae, quae per se indifferentes, et a Deo neque mandatae neque prohibitae sint, postulantibus id et urgentibus adversariis, iterum in usum revocari possint: et an hoc modo cum Pontificiis in eiusmodi ceremoniis et adiaphoris conformari recte queamus. Una pars hoc fieri posse affirmavit: altera vero negavit.

AFFIRMATIVA.

recensere

Sincera doctrina et confessio de hoc articulo.

[3] I. Ad hanc controversiam dirimendam unanimi consensu credimus, docemus, et confitemur, quod ceremoniae sive ritus Ecclesiastici (qui verbo Dei neque praecepti sunt, neque prohibiti, sed tantum decori et ordinis causa instituti) non sint per se cultus divinus, aut aliqua saltem pars cultus divini. Scriptum est enim: Frustra colunt me, docentes, doctrinas, mandata hominum.[34]

[4] II. Credimus, docemus, et confitemur, Ecclesiae Dei, ubivis terrarum, et quocunque tempore, licere, pro re nata, ceremonias tales mutare: iuxta eam rationem, quae Ecclesiae Dei utilissima, et ad aedificationem eiusdem maxime accommodata iudicatur.

[5] III. Ea tamen in re omnem levitatem fugiendam, et offendicula cavenda: in primis vero infirmorum in fide rationem habendam, et iis parcendum esse censemus.

[6] IV. Credimus, docemus, et confitemur, quod temporibus persecutionum, quando perspicua et constans confessio a nobis exigitur, hostibus Evangelii in rebus adiaphoris non sit cedendum: Sic enim Apostolus inquit: Qua libertate Christus nos liberavit, in ea state, et nolite iterum iugo servitutis subiici.[35] Et alibi: Nolite iugum ducere cum infidelibus, etc. Quae enim est societas luci ad tenebras? etc.[36] Item: Quibus neque ad horam cessimus subiectione: ut veritas Evangelii permaneret apud vos.[37] In tali enim rerum statu non agitur iam amplius de adiaphoris: sed de veritate Evangelii, et de libertate Christiana sarcta tectaque conservanda: et quomodo cavendum sit, ne manifeste Idololatria confirmetur, et infirmi in fide offendantur. In huiusmodi rebus nostrum certe non est, aliquid adversariis largiri: sed officium nostrum requirit, ut piam et ingenuam confessionem edamus, et ea patienter feramus, quae Dominus nobis ferenda imposuerit, et hostibus verbi Dei in nos permiserit.

[7] V. Credimus, docemus, et confitemur, quod Ecclesia alia aliam damnare non debeat, propterea, quod haec vel illa plus minusve, externarum ceremoniarum, quas Dominus non instituit, observet: si modo in doctrina, eiusque articulis omnibus, et in vero sacramentorum usu sit inter eas consensus. Hoc enim vetus et verum dictum est: Dissonantia ieiunii non dissolvit consonantiam fidei.

NEGATIVA.

recensere

Falsae doctrinae, de hoc articulo, reiectio.

[8] Repudiamus atque damnamus haec falsa, et verbo Dei contraria dogmata.

[9] I. Quod humanae traditiones et constitutiones, in Ecclesiasticis rebus, per se, pro cultu Dei, aut certe pro parte divini cultus sint habendae.

[10] II. Quando eiusmodi ceremoniae et constitutiones, Ecclesiae Dei coactione quadam tanquam necessariae obtruduntur: et quidem contra libertatem Christianam, quam Ecclesia Christi, in rebus eiusmodi externis, habet.

[11] III. Cum asseritur, quod tempore persecutionis, quando clara confessio requiritur, hostibus Evangelii in observatione eiusmodi rerum adiaphorarum gratificari, et cum ipsis pacisci et consentire liceat: quae res cum detrimento veritatis coelestis coniuncta est.

[12] IV. Cum externae ceremoniae, quae indifferentes sunt, ea opinione abrogantur, quasi Ecclesiae Dei liberum non sit, pro re nata, ut iudicaverit ad aedificationem utile esse, hanc vel illam ceremoniam, ratione libertatis Christianae, usurpare.

XI. DE AETERNA PRAEDESTINATIONE ET ELECTIONE DEI.

recensere

[1] De hoc articulo non quidem publice mota est controversia inter Augustanae Confessionis Theologos, sed tamen cum hic articulus magnam piis mentibus consolationem adferat, si recte et dextre explicetur: visum est eundem in hoc scripto declarare: ne forte temporis progressu disputationes aliquae cum offendiculo coniunctae de hac re exoriantur.

AFFIRMATIVA.

recensere

Sincera doctrina de hoc articulo.

[2] I. Primum omnium est, quod accurate observari oportet: discrimen esse inter Praescientiam, et Praedestinationem, sive aeternam electionem Dei.

[3] II. Praescientia enim Dei nihil aliud est, quam quod Deus omnia noverit, antequam fiant, sicut scriptum est: Est Deus in coelo, revelans mysteria, qui indicavit tibi Rex Nabuchodonosor, quae ventura sunt in novissimis temporibus.[38]

[4] III. Haec Dei praescientia simul ad bonos et malos pertinet: sed interim non est causa mali: neque est causa peccati, quae hominem ad scelus impellat. Peccatum enim ex diabolo, et ex hominis prava et mala voluntate, oritur. Neque haec Dei praescientia causa est, quod homines pereant: hoc enim sibi ipsis imputare debent. Sed praescientia Dei disponit malum, et metas illi constituit, quousque progredi et quam diu durare debeat, idque eo dirigit, ut, licet per se malum sit, nihilominus electis Dei ad salutem cedat.

[5] IV. Praedestinatio vero, seu, aeterna Dei electio, tantum ad bonos, et dilectos filios Dei pertinet: et haec est causa ipsorum salutis. Etenim eorum salutem procurat, et ea quae ad ipsam pertinent, disponit. Super hanc Dei praedestinationem salus nostra ita fundata est, ut inferorum portae eam evertere nequeant.

[6] V. Haec Dei praedestinatio non in arcano Dei consilio est scrutanda, sed in verbo Dei, in quo revelatur, quaerenda est.

[7] VI. Verbum autem Dei deducit nos ad Christum: is est Liber ille vitae, in quo omnes inscripti, et electi sunt, qui salutem aeternam consequuntur. Sic enim scriptum est: Elegit nos in Christo, ante mundi constitutionem.[39]

[8] VII. Christus vero omnes peccatores ad se vocat, et promittit illis levationem. Et serio vult, ut omnes homines ad se veniant, et sibi consuli et subveniri sinant. His sese redemptorem in verbo offert: et vult, ut verbum audiatur, et ut aures non obturentur, nec verbum negligatur et contemnatur. Et promittit se largiturum virtutem et operationem spiritus sancti, et auxilium divinum, ut in fide constantes permaneamus, et vitam aeternam consequamur.

[9] VIII. De nostra igitur electione ad vitam aeternam, neque ex rationis nostrae iudicio, neque ex lege Dei iudicandum est: ne vel dissolutae et Epicureae vitae nos tradamus, vel in desperationem incidamus. Qui enim rationis suae iudicium in hoc negotio sequuntur, in horum cordibus hae perniciosae cogitationes (quibus aegerrime resistere possunt) excitantur: si (inquiunt) Deus me ad aeternam salutem elegit, non potero damnari, quicquid etiam designavero. Contra vero, si non sum electus ad vitam aeternam, nihil plane mihi profuerit, quantumcunque boni fecero: omnes enim conatus mei irriti erunt.

[10] IX. Vera igitur sententia de Praedestinatione ex Evangelio Christi discenda est. In eo enim perspicue docetur, quod Deus omnes sub incredulitatem concluserit, ut omnium misereatur: et quod nolit quenquam perire: sed potius ut omnes convertantur, et in Christum credant.

[11] X. Qui igitur voluntatem Dei revelatam inquirunt, eoque ordine progrediuntur, quem D. Paulus in Epistola ad Romanos secutus est (qui hominem prius deducit ad poenitentiam, ad agnitionem peccatorum, ad fidem in Christum, ad obedientiam mandatorum Dei, quam de aeternae praedestinationis mysterio loquatur) iis doctrina de praedestinatione Dei salutaris est, et maximam consolationem affert.

[12] XI. Quod vero scriptum est: multos quidem vocatos, paucos vero electos esse: non ita accipiendum est, quasi Deus nolit, ut omnes salventur: sed damnationis impiorum causa est, quod verbum Dei aut prorsus non audiant, sed contumaciter contemnant, aures obturent, et cor indurent, et hoc modo spiritui sancto viam ordinariam praecludant, ut opus suum in eis efficere nequeat: aut certe quod verbum auditum flocci pendant, atque abiiciant. Quod igitur pereunt, neque Deus, neque ipsius electio, sed malitia eorum in culpa est.

[13] XII. Huc usque homo pius in meditatione articuli de aeterna Dei electione tuto progredi potest: quatenus, videlicet, ea in verbo Dei est revelata. Verbum Dei enim nobis Christum, Librum vitae, proponit: is nobis per Evangelii praedicationem aperitur et evolvitur, sicut scriptum est: Quos elegit, hos vocavit.[40] In Christo igitur electio aeterna Dei patris est quaerenda. Is in aeterno suo consilio decrevit, quod praeter eos, qui filium eius Iesum Christum agnoscunt et in eum vere credunt, neminem salvum facere velit. Reliquae cogitationes ex animis piorum penitus excutiendae sunt: quia non a Deo, sed ex afflatu Satanae proficiscuntur: quibus humani generis hostis hoc agit, ut dulcissimam illam consolationem vel enervet, vel penitus e medio tollat, quam ex saluberrima hac doctrina haurire possumus: qua videlicet certi reddimur, quod mera gratia, sine ullo nostro merito, in Christo ad vitam aeternam electi simus: et quod nemo ex ipsius manibus rapere nos possit. Et hanc clementissimam electionem non nudis verbis, sed interposito iureiurando Dominus contestando confirmavit, et venerabilibus sacramentis nobis obsignavit: quorum in summis tentationibus meminisse, et ex iis consolationem petere debemus, ut ignita diaboli tela exstinguamus.

[14] XIII. Interim tamen summo studio in eo elaboremus, ut ad normam voluntatis divinae vitam nostram instituamus, et vocationem nostram (ut D. Petrus loquitur) firmam faciamus:[41] neque a Dei revelato verbo latum unguem recedamus: illud enim nunquam nos fallet.

[15] XIV. Hac brevi explicatione aeternae electionis divinae honos suus Deo plene et in solidum tribuitur: quod videlicet secundum voluntatis suae propositum, mera misericordia, sine ullo nostro merito salvos nos faciat. Neque tamen hac doctrina vel gravioribus illis animi perturbationibus, et pusillanimitati, vel Epicurismo ansa praebetur.

NEGATIVA.

recensere

Falsae doctrinae, de hoc articulo, reiectio.

[16] Credimus igitur et sentimus, quando doctrina de electione Dei ad vitam aeternam, eo modo proponitur, ut perturbatae piae mentes ex ea consolationem nullam capere queant: sed potius per eam in animi angustias aut desperationem coniiciantur: aut impoenitentes in dissoluta sua vita confirmentur: quod articulus hic non ad normam verbi et voluntatis Dei, sed iuxta humanae rationis iudicium, et quidem impulsu Satanae male et perperam tractetur. Quaecunque enim scripta sunt (inquit Apostolus) ad nostram doctrinam scripta sunt: ut per patientiam et consolationem scripturarum spem habeamus. Reiicimus itaque omnes, quos iam enumerabimus, errores.

[17] I. Quod Deus nolit, ut omnes homines poenitentiam agant, et Evangelio credant.

[18] II. Quando Deus nos ad se vocat, quod non serio hoc velit, ut omnes homines ad ipsum veniant.

[19] III. Quod nolit Deus, ut omnes salventur: sed quod quidam, non ratione peccatorum suorum, verum solo Dei consilio, proposito, et voluntate, ad exitium destinati sint, ut prorsus salutem consequi non possint.

[20] IV. Quod non sola Dei misericordia, et sanctissimum Christi meritum, sed etiam in nobis ipsis aliqua causa sit electionis divinae, cuius causae ratione Deus nos ad vitam aeternam elegerit.

[21] Haec dogmata omnia falsa sunt, horrenda et blasphema: iisque piis mentibus omnis prorsus consolatio eripitur, quam ex Evangelio et sacramentorum usu capere deberent: et idcirco in Ecclesia Dei nequaquam sunt ferenda.

[22] Haec brevis est et simplicissima articulorum controversorum explicatio, de quibus inter Theologos Augustanae Confessionis aliquandiu disceptatum et discrepantibus inter se sententiis disputatum est. Et ex hac declaratione homo pius quantumvis simplex, secundum analogiam verbi Dei, et Catechismi simplicem doctrinam deprehendere potest, quid verum sit, quid falsum. Non enim tantummodo sincera doctrina diserte est recitata, verum etiam contraria et falsa doctrina repudiata est, et reiecta: et controversiae illae, offendiculorum plenae, solide sunt decisae atque diiudicatae.

[23] Faxit Deus omnipotens, pater Domini nostri Iesu Christi, ut per gratiam Spiritus sancti omnes in ipso consentientes et concordes simus, atque in consensu pio, qui ipsi probetur, constanter perseveremus, Amen.

XII. DE ALIIS HAERESIBUS ET SECTIS

recensere

quae nunquam Augustanam Confessionem sunt amplexae.

[1] Ne tacita cogitatione haereses illae et sectae nobis tribuantur, propterea, quod earum in commemorata declaratione expressam mentionem non fecimus: visum est articulos earum ad calcem (ut dicitur) huius scripti nude recitare, in quibus nostri temporis haeretici a veritate dissentiunt, et sincerae nostrae religioni et confessioni contrarium docent.

Errores Anabaptistarum.

recensere

[2] Anabaptistae in multas sectas sunt divisi: quarum aliae plures, aliae pauciores errores defendunt. Generatim tamen omnes talem doctrinam profitentur, quae neque in Ecclesia, neque in Politia, neque in Oeconomia tolerari potest.

Articuli Anabaptistici, qui in Ecclesia ferri non possunt.

recensere

[3] I. Quod Christus carnem et sanguinem suum non e Maria virgine assumserit, sed e coelo attulerit.

[4] II. Quod Christus non sit verus Deus: sed tantummodo caeteris sanctis sit superior, quia plura Spiritus sancti dona acceperit, quam alius quispiam homo sanctus.

[5] III. Quod iustitia nostra coram Deo, non in solo Christi merito, sed in renovatione atque adeo in nostra propria probitate, in qua ambulemus, consistat. Ea vero Anabaptistarum iustitia magna ex parte electitia, et humanitus excogitata quadam sanctimonia constat, et revera nil aliud est, quam novus quidam Monachatus.

[6] IV. Quod infantes non baptizati, coram Deo non sint peccatores, sed iusti et innocentes: et in illa sua innocentia, cum usum rationis nondum habeant, sine baptismo (quo, videlicet, ipsorum opinione non egeant) salutem consequantur. Et hoc modo reiiciunt totam de peccato Originali doctrinam, reliqua etiam, quae ex ea dependent.

[7] V. Quod infantes baptizandi non sint, donec usum rationis consequantur, et fidem suam ipsi profiteri possint.

[8] VI. Quod Christianorum liberi eam ob causam, quia parentibus Christianis et fidelibus orti sunt (etiam praeter et ante susceptum baptismum) revera sancti, et in filiorum Dei numero sint habendi. Qua de causa etiam neque Paedobaptismum magnifaciunt, neque id operam dant, ut infantes baptizentur: Quod cum expressis verbis promissionis divinae pugnat: ea enim tantum ad eos pertinet, qui foedus Dei observant, illudque non contemnunt.

[9] VII. Quod ea non sit vera et Christiana Ecclesia, in qua aliqui adhuc peccatores reperiuntur.

[10] VIII. Quod conciones non sint audiendae ullae, in iis templis, in quibus aliquando Missae Pontificiae sunt celebratae.

[11] IX. Quod homo pius nihil prorsus commercii habere debeat cum Ecclesiae ministris, qui Evangelion Christi iuxta Augustanae Confessionis sententiam docent, et Anabaptistarum conciones ac errores reprehendunt: et quod eiusmodi Ecclesiae ministris neque servire, neque operam locare liceat: sed quod iidem ut perversores verbi divini vitandi et fugiendi sint.

Articuli Anabaptistici, qui in Politia sunt intolerabiles.

recensere

[12] I. Quod Magistratus officium non sit, sub novo Testamento, genus vitae, quod Deo placeat.

[13] II. Quod homo Christianus salva et illaesa conscientia officio Magistratus fungi non possit.

[14] III. Quod homo Christianus illaesa conscientia officium magistratus, rebus ita ferentibus, adversus improbos administrare et exequi, et subditi potestatem illam, quam magistratus a Deo accepit, ad defensionem implorare non possint.

[15] IV. Quod homo Christianus sana conscientia iusiurandum praestare, et iuramento interposito, obedientiam et fidem suo principi aut magistratui promittere nequeat.

[16] V. Quod Magistratus, sub Novo Testamento, bona conscientia homines facinorosos capitali supplicio afficere non possit.

Articuli Anabaptistici, qui in Oeconomia ferri non possunt.

recensere

[17] I. Quod homo pius non possit conscientia salva proprium tenere et possidere: sed quod is, quicquid omnino facultatum habeat, id totum in commune conferre debeat.

[18] II. Quod homo Christianus illaesa conscientia neque cauponariam neque mercaturam exercere, aut arma conficere possit.

[19] III. Quod coniugibus, propter diversam religionem, divortium facere, et cum alia persona, quae in religione non dissentiat, matrimonium contrahere liceat.

ERRORES SCHVVENCOFELDIANORUM.

recensere

[20] I. Quod omnes illi, qui Christum, secundum carnem, creaturam esse dicunt, non habeant veram regnantis coelestis Regis agnitionem.

[21] II. Quod caro Christi per exaltationem eo modo omnes proprietates divinas acceperit, ut Christus, quatenus homo est, potentia, virtute, maiestate, gloria Patri et τῷ λόγῳ, per omnia, in gradu et statu essentiae, omnino aequalis sit: ita, ut iam utriusque in Christo naturae una sit essentia, eaedem proprietates, eadem voluntas, eademque gloria: et quod caro Christi ad Sacrosanctae Trinitatis essentiam pertineat.

[22] III. Quod ministerium verbi, praedicatum et auditu perceptum verbum, non sit instrumentum illud, per quod Deus Spiritus sanctus homines doceat, salutaremque Christi agnitionem largiatur, et conversionem, veram poenitentiam, fidem, et novam obedientiam in ipsis efficiat.

[23] IV. Quod aqua baptismi non sit medium, per quod Dominus adoptionem in filiis Dei obsignet, et regenerationem efficiat.

[24] V. Quod panis et vinum in sacra Coena non sint organa, per quae et cum quibus Christus corpus et sanguinem suum distribuat.

[25] VI. Quod homo pius, vere per Spiritum Dei regeneratus, Legem Dei in hac vita perfecte servare et implere valeat.

[26] VII. Quod non sit vera Ecclesia Christi, in qua non vigeat publica excommunicatio, et solennis aliquis excommunicationis modus, seu, ut vulgo dicitur, processus ordinarius.

[27] VIII. Quod is Ecclesiae minister alios homines cum fructu docere, aut vera sacramenta dispensare non possit, qui ipse non sit vere renovatus, renatus, et vere iustus.

ERROR NOVORUM ARIANORUM.

recensere

[28] Quod Christus non sit verus, substantialis, naturalis Deus, eiusdem cum Patre et Spiritu sancto essentiae: sed divina tantum Maiestate ita cum Patre ornatus, ut Patre sit inferior.

ERROR ANTITRINITARIORUM.

recensere

[29] Haec prorsus nova est haeresis, quae antehac Ecclesiis Christi ignota fuit, eorum videlicet, qui opinantur, docent, et profitentur, non esse unicam tantum divinam et aeternam Patris, Filii, et Spiritus sancti essentiam: sed quemadmodum Pater, Filius, et Spiritus sanctus tres sunt distinctae personae: ita unamquamque personam habere distinctam, et a reliquis personis divinitatis separatam essentiam. Et horum alii sentiunt, quod singulae personae in singulis essentiis aequali sint potestate, sapientia, maiestate, et gloria: sicut alias tres numero differentes homines, ratione essentiae suae, sunt a se invicem disiuncti et separati. Alii sentiunt tres illas personas et essentias ita inaequales esse, ratione essentiae et proprietatum, ut solus Deus Pater verus sit Deus.

[30] Hos, atque his similes errores omnes, et eos etiam, qui ab his dependent, et ex his consequuntur, reiicimus atque damnamus: utpote, qui falsi sint atque haeretici, et qui verbo Dei, tribus approbatis Symbolis, Augustanae Confessioni, eiusdem Apologiae, Smalcaldicis articulis, et Catechismis Lutheri repugnent: quos etiam errores omnes pii summi atque infimi cavere et vitare debent: nisi aeternae suae salutis iacturam facere velint.

[31] Quod autem haec sit omnium nostrum fides, doctrina, et Confessio (de qua in novissimo illo die, iudici Domino nostro Iesu Christo rationem reddere parati sumus) et quod contra hanc doctrinam nihil vel occulte vel aperte dicere aut scribere, sed per gratiam Dei in ea constanter perseverare velimus: in eius rei fidem, re bene meditata, in vero Dei timore et invocatione nominis eius, hanc epitomen propriis manibus subscripsimus.

  1. Psal. 119.
  2. Galat. 1.
  3. Iob. 10.
  4. Iob. 19.
  5. Matth. 15.
  6. Genes. 6. 8.
  7. 1. Cor. 2.
  8. Genes. 8.
  9. Rom. 8.
  10. Ephes. 2.
  11. 2. Cor. 3.
  12. Rom. 1.
  13. Rom. 10.
  14. Psal. 95.
  15. Actor. 16.
  16. 1. Cor. 3.
  17. Iohan. 15.
  18. 1. Cor. 1., Ierem. 9.
  19. Enthusiastae vocantur, qui neglecta praedicatione verbi divini, coelestes revelationes Spiritus expectant.
  20. Prover. 17.
  21. Rom. 8.
  22. Rom. 4.
  23. Ephes. 2.
  24. Rom. 8.
  25. 1. Cor. 10.
  26. Iohan. 3.
  27. 1. Cor. 11.
  28. 1. Cor. 2.
  29. Actor. 20.
  30. 1. Tim. 3.
  31. Matth. 28.
  32. Coloss. 2.
  33. Coloss. 2.
  34. Matth. 15.
  35. Galat. 5.
  36. 2. Cor. 6.
  37. Galat. 2.
  38. Dan. 2.
  39. Ephes. 1.
  40. Rom. 8.
  41. 2. Pet. 1.