Fides Faustini

This is the stable version, checked on 22 Novembris 2021. Template changes await review.
 EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Fides Faustini
Saeculo III

editio: Migne 1845
fons: Corpus Corporum

Migne Patrologia Latina Tomus 13


Fausti.FidFau 13 Faustinusfl.368-384 Parisiis J. P. Migne 1845 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin

Fides Faustini

Sufficiebat fides conscripta apud Nicaeam adversus haeresim Arianam: sed quia pravo ingenio quidam sub illius fidei confessione impia verba commutant, nobis invidiam facientes, quod veluti haeresim Sabellii tueamur; paucis et contra Sabellium primae fidei confessione signamus, et contra hos qui sub nomine catholicae fidei impia verba defendunt, dicentes tres esse substantias; cum semper catholica fides unam substantiam Patris et Filii et Spiritus sancti confessa sit.

Nos Patrem credimus, qui non sit Filius, sed habeat Filium de se sine initio genitum, non factum; et Filium credimus, qui non sit Pater, sed habeat patrem, de quo sit genitus, non factus; et Spiritum sanctum credimus, qui sit vere Spiritus Dei. Unde et divinae Trinitatis unam substantiam confitemur; quia qualis est Pater secundum substantiam; talem genuit et Filium: et Spiritus sanctus, non creatura exsistens, sed Spiritus Dei, non est alienus a substantia Patris et Fili; sed est ejusdem et ipse substantiae cum Patre et Filio, sicut ejusdem deitatis. Nam qui nos putant esse Apollinaristas, sciant quod non minus Apollinaris haeresim exsecramur quam Arianam. Miramur autem illos catholicos probari posse, qui Patris et Filii et Spiritus sancti tres substantias confitentur. Sed et si dicunt, non se credere Filium Dei, aut Spiritum sanctum creaturam, tamen contra impiam fidem sentiunt, cum dicunt tres esse substantias: consequens est enim, ut tres deos confiteantur, qui tres substantias confitentur. Quam vocem semper Catholici exsecrati sunt.