There are no reviewed versions of this page, so it may not have been checked for adherence to standards.
Liber III
c. anno 9 AD

 Liber II Liber IV 


Bellice, depositis clipeo paulisper et hasta,
Mars, ades et nitidas casside solve comas.
forsitan ipse roges quid sit cum Marte poetae:
a te qui canitur nomina mensis habet.
ipse vides manibus peragi fera bella Minervae:  5
num minus ingenuis artibus illa vacat?
Palladis exemplo ponendae tempora sume
cuspidis: invenies et quod inermis agas.
tum quoque inermis eras, cum te Romana sacerdos
cepit, ut huic urbi semina magna dares.  10
Silvia Vestalis (quid enim vetat inde moveri?)
sacra lavaturas mane petebat aquas.
ventum erat ad molli declivem tramite ripam;
ponitur e summa fictilis urna coma:
fessa resedit humo, ventosque accepit aperto  15
pectore, turbatas restituitque comas.
dum sedet, umbrosae salices volucresque canorae
fecerunt somnos et leve murmur aquae;
blanda quies furtim victis obrepsit ocellis,
et cadit a mento languida facta manus.  20
Mars videt hanc visamque cupit potiturque cupita,
et sua divina furta fefellit ope.
somnus abit, iacet ipsa gravis; iam scilicet intra
viscera Romanae conditor urbis erat.
languida consurgit, nec scit cur languida surgat,  25
et peragit tales arbore nixa sonos:
'utile sit faustumque, precor, quod imagine somni
vidimus: an somno clarius illud erat?
ignibus Iliacis aderam, cum lapsa capillis
decidit ante sacros lanea vitta focos.  30
inde duae pariter, visu mirabile, palmae
surgunt: ex illis altera maior erat,
et gravibus ramis totum protexerat orbem,
contigeratque sua sidera summa coma.
ecce meus ferrum patruus molitur in illas:  35
terreor admonitu, corque timore micat.
Martia, picus, avis gemino pro stipite pugnant
et lupa: tuta per hos utraque palma fuit.'
dixerat, et plenam non firmis viribus urnam
sustulit: implerat, dum sua visa refert.  40
interea crescente Remo, crescente Quirino,
caelesti tumidus pondere venter erat.
quo minus emeritis exiret cursibus annus
restabant nitido iam duo signa deo:
Silvia fit mater; Vestae simulacra feruntur  45
virgineas oculis opposuisse manus.
ara deae certe tremuit pariente ministra,
et subiit cineres territa flamma suos.
hoc ubi cognovit contemptor Amulius aequi
(nam raptas fratri victor habebat opes),  50
amne iubet mergi geminos. scelus unda refugit:
in sicca pueri destituuntur humo.
lacte quis infantes nescit crevisse ferino,
et picum expositis saepe tulisse cibos?
non ego te, tantae nutrix Larentia gentis,  55
nec taceam vestras, Faustule pauper, opes:
vester honos veniet, cum Larentalia dicam:
acceptus geniis illa December habet.
Martia ter senos proles adoleverat annos,
et suberat flavae iam nova barba comae:  60
omnibus agricolis armentorumque magistris
Iliadae fratres iura petita dabant.
saepe domum veniunt praedonum sanguine laeti
et redigunt actos in sua rura boves.
ut genus audierunt, animos pater editus auget,  65
et pudet in paucis nomen habere casis,
Romuleoque cadit traiectus Amulius ense,
regnaque longaevo restituuntur avo.
moenia conduntur, quae, quamvis parva fuerunt,
non tamen expediit transiluisse Remo.  70
iam, modo quae fuerant silvae pecorumque recessus,
urbs erat, aeternae cum pater urbis ait:
'arbiter armorum, de cuius sanguine natus
credor et, ut credar, pignora multa dabo,
a te principium Romano dicimus anno:  75
primus de patrio nomine mensis erit.'
vox rata fit, patrioque vocat de nomine mensem:
dicitur haec pietas grata fuisse deo.
et tamen ante omnes Martem coluere priores;
hoc dederat studiis bellica turba suis.  80
Pallada Cecropidae, Minoia Creta Dianam,
Volcanum tellus Hypsipylaea colit,
Iunonem Sparte Pelopeiadesque Mycenae,
pinigerum Fauni Maenalis ora caput:
Mars Latio venerandus erat, quia praesidet armis;  85
arma ferae genti remque decusque dabant.
quod si forte vacas, peregrinos inspice fastos:
mensis in his etiam nomine Martis erit.
tertius Albanis, quintus fuit ille Faliscis,
sextus apud populos, Hernica terra, tuos;  90
inter Aricinos Albanaque tempora constat
factaque Telegoni moenia celsa manu;
quintum Laurentes, bis quintum Aequiculus acer,
a tribus hunc primum turba Curensis habet;
et tibi cum proavis, miles Paeligne, Sabinis  95
convenit; huic genti quartus utrique deus.
Romulus, hos omnes ut vinceret ordine saltem,
sanguinis auctori tempora prima dedit.
nec totidem veteres, quot nunc, habuere Kalendas:
ille minor geminis mensibus annus erat.  100
nondum tradiderat victas victoribus artes
Graecia, facundum sed male forte genus:
qui bene pugnabat, Romanam noverat artem;
mittere qui poterat pila, disertus erat.
quis tunc aut Hyadas aut Pliadas Atlanteas  105
senserat, aut geminos esse sub axe polos,
esse duas Arctos, quarum Cynosura petatur
Sidoniis, Helicen Graia carina notet,
signaque quae longo frater percenseat anno,
ire per haec uno mense sororis equos?  110
libera currebant et inobservata per annum
sidera; constabat sed tamen esse deos.
non illi caelo labentia signa tenebant,
sed sua, quae magnum perdere crimen erat,
illa quidem <e> feno, sed erat reverentia feno  115
quantam nunc aquilas cernis habere tuas.
pertica suspensos portabat longa maniplos,
unde maniplaris nomina miles habet.
ergo animi indociles et adhuc ratione carentes
mensibus egerunt lustra minora decem.  120
annus erat decimum cum luna receperat orbem:
hic numerus magno tunc in honore fuit,
seu quia tot digiti, per quos numerare solemus,
seu quia bis quinto femina mense parit,
seu quod adusque decem numero crescente venitur,  125
principium spatiis sumitur inde novis.
inde patres centum denos secrevit in orbes
Romulus, hastatos instituitque decem,
et totidem princeps, totidem pilanus habebat
corpora, legitimo quique merebat equo.  130
quin etiam partes totidem Titiensibus ille,
quosque vocant Ramnes, Luceribusque dedit.
adsuetos igitur numeros servavit in anno;
hoc luget spatio femina maesta virum.
neu dubites primae fuerint quin ante Kalendae  135
Martis, ad haec animum signa referre potes.
laurea flaminibus quae toto perstitit anno
tollitur, et frondes sunt in honore novae;
ianua tum regis posita viret arbore Phoebi;
ante tuas fit idem, Curia prisca, fores.  140
Vesta quoque ut folio niteat velata recenti,
cedit ab Iliacis laurea cana focis.
adde quod arcana fieri novus ignis in aede
dicitur, et vires flamma refecta capit.
nec mihi parva fides annos hinc isse priores  145
Anna quod hoc coepta est mense Perenna coli.
hinc etiam veteres initi memorantur honores
ad spatium belli, perfide Poene, tui.
denique quintus ab hoc fuerat Quintilis, et inde
incipit a numero nomina quisquis habet.  150
primus, oliviferis Romam deductus ab arvis,
Pompilius menses sensit abesse duos,
sive hoc a Samio doctus, qui posse renasci
nos putat, Egeria sive monente sua.
sed tamen errabant etiam nunc tempora, donec  155
Caesaris in multis haec quoque cura fuit.
non haec ille deus tantaeque propaginis auctor
credidit officiis esse minora suis,
promissumque sibi voluit praenoscere caelum
nec deus ignotas hospes inire domos.  160
ille moras solis, quibus in sua signa rediret,
traditur exactis disposuisse notis;
is decies senos ter centum et quinque diebus
iunxit et a pleno tempora quinta die.
hic anni modus est: in lustrum accedere debet,  165
quae consummatur partibus, una dies.

1. D : K : MAR : NP

'Si licet occultos monitus audire deorum
vatibus, ut certe fama licere putat,
cum sis officiis, Gradive, virilibus aptus,
dic mihi matronae cur tua festa colant.'  170
sic ego. sic posita dixit mihi casside Mavors
(sed tamen in dextra missilis hasta fuit):
'nunc primum studiis pacis deus utilis armis
advocor, et gressus in nova castra fero.
nec piget incepti: iuvat hac quoque parte morari,  175
hoc solam ne se posse Minerva putet.
disce, Latinorum vates operose dierum,
quod petis, et memori pectore dicta nota.
parva fuit, si prima velis elementa referre,
Roma, sed in parva spes tamen huius erat.  180
moenia iam stabant, populis angusta futuris,
credita sed turbae tum nimis ampla suae.
quae fuerit nostri si quaeris regia nati,
aspice de canna straminibusque domum.
in stipula placidi capiebat munera somni,  185
et tamen ex illo venit in astra toro.
iamque loco maius nomen Romanus habebat,
nec coniunx illi nec socer ullus erat.
spernebant generos inopes vicinia dives,
et male credebar sanguinis auctor ego.  190
in stabulis habitasse et oves pavisse nocebat
iugeraque inculti pauca tenere soli.
cum pare quaeque suo coeunt volucresque feraeque
atque aliquam de qua procreet anguis habet.
extremis dantur conubia gentibus: at quae  195
Romano vellet nubere nulla fuit.
indolui patriamque dedi tibi, Romule, mentem.
"tolle preces", dixi "quod petis arma dabunt."
festa parat Conso. Consus tibi cetera dicet,
illa facta die dum sua sacra canet.  200
intumuere Cures et quos dolor attigit idem:
tum primum generis intulit arma socer.
iamque fere raptae matrum quoque nomen habebant,
tractaque erant longa bella propinqua mora:
conveniunt nuptae dictam Iunonis in aedem,  205
quas inter mea sic est nurus ausa loqui:
"o pariter raptae, quoniam hoc commune tenemus,
non ultra lente possumus esse piae.
stant acies: sed utra di sint pro parte rogandi
eligite; hinc coniunx, hinc pater arma tenet.  210
quaerendum est viduae fieri malitis an orbae.
consilium vobis forte piumque dabo."
consilium dederat: parent, crinesque resolvunt
maestaque funerea corpora veste tegunt.
iam steterant acies ferro mortique paratae,  215
iam lituus pugnae signa daturus erat,
cum raptae veniunt inter patresque virosque,
inque sinu natos, pignora cara, tenent.
ut medium campi scissis tetigere capillis,
in terram posito procubuere genu;  220
et, quasi sentirent, blando clamore nepotes
tendebant ad avos bracchia parva suos.
qui poterat, clamabat avum tum denique visum,
et, qui vix poterat, posse coactus erat.
tela viris animique cadunt, gladiisque remotis  225
dant soceri generis accipiuntque manus,
laudatasque tenent natas, scutoque nepotem
fert avus: hic scuti dulcior usus erat.
inde ~diem quae prima~ meas celebrare Kalendas
Oebaliae matres non leve munus habent,  230
aut quia committi strictis mucronibus ausae
finierant lacrimis Martia bella suis;
vel quod erat de me feliciter Ilia mater
rite colunt matres sacra diemque meum.
quid quod hiems adoperta gelu tum denique cedit,  235
et pereunt lapsae sole tepente nives;
arboribus redeunt detonsae frigore frondes,
uvidaque in tenero palmite gemma tumet;
quaeque diu latuit, nunc, se qua tollat in auras,
fertilis occultas invenit herba vias?  240
nunc fecundus ager, pecoris nunc hora creandi,
nunc avis in ramo tecta laremque parat.
tempora iure colunt Latiae fecunda parentes,
quarum militiam votaque partus habet.
adde quod, excubias ubi rex Romanus agebat,  245
qui nunc Esquilias nomina collis habet,
illic a nuribus Iunoni templa Latinis
hac sunt, si memini, publica facta die.
quid moror et variis onero tua pectora causis?
eminet ante oculos quod petis ecce tuos.  250
mater amat nuptas: matris me turba frequentat.
haec nos praecipue tam pia causa decet.'
ferte deae flores: gaudet florentibus herbis
haec dea; de tenero cingite flore caput:
dicite 'tu nobis lucem, Lucina, dedisti':  255
dicite 'tu voto parturientis ades.'
siqua tamen gravida est, resoluto crine precetur
ut solvat partus molliter illa suos.
Quis mihi nunc dicet quare caelestia Martis
arma ferant Salii Mamuriumque canant?  260
nympha, mone, nemori stagnoque operata Dianae;
nympha, Numae coniunx, ad tua facta veni.
vallis Aricinae silva praecinctus opaca
est lacus, antiqua religione sacer;
hic latet Hippolytus loris direptus equorum,  265
unde nemus nullis illud aditur equis.
licia dependent longas velantia saepes,
et posita est meritae multa tabella deae.
saepe potens voti, frontem redimita coronis,
femina lucentes portat ab Urbe faces.  270
regna tenent fortes manibus pedibusque fugaces,
et perit exemplo postmodo quisque suo.
defluit incerto lapidosus murmure rivus:
saepe, sed exiguis haustibus, inde bibi.
Egeria est quae praebet aquas, dea grata Camenis:  275
illa Numae coniunx consiliumque fuit.
principio nimium promptos ad bella Quirites
molliri placuit iure deumque metu.
inde datae leges, ne firmior omnia posset,
coeptaque sunt pure tradita sacra coli.  280
exuitur feritas, armisque potentius aequum est,
et cum cive pudet conseruisse manus,
atque aliquis, modo trux, visa iam vertitur ara
vinaque dat tepidis farraque salsa focis.
ecce deum genitor rutilas per nubila flammas  285
spargit, et effusis aethera siccat aquis.
non alias missi cecidere frequentius ignes:
rex pavet et volgi pectora terror habet.
cui dea 'ne nimium terrere: piabile fulmen
est' ait 'et saevi flectitur ira Iovis.  290
sed poterunt ritum Picus Faunusque piandi
tradere, Romani numen utrumque soli.
nec sine vi tradent: adhibe tu vincula captis';
atque ita qua possint edidit arte capi.
lucus Aventino suberat niger ilicis umbra,  295
quo posses viso dicere 'numen inest'.
in medio gramen, muscoque adoperta virenti
manabat saxo vena perennis aquae;
inde fere soli Faunus Picusque bibebant:
huc venit et fonti rex Numa mactat ovem,  300
plenaque odorati disponit pocula Bacchi,
cumque suis antro conditus ipse latet.
ad solitos veniunt silvestria numina fontes
et relevant multo pectora sicca mero.
vina quies sequitur: gelido Numa prodit ab antro  305
vinclaque sopitas addit in arta manus.
somnus ut abscessit, pugnando vincula temptant
rumpere; pugnantes fortius illa tenent.
tum Numa: 'di nemorum, factis ignoscite nostris
si scelus ingenio scitis abesse meo,  310
quoque modo possit fulmen monstrate piari.'
sic Numa; sic quatiens cornua Faunus ait:
'magna petis, nec quae monitu tibi discere nostro
fas sit: habent fines numina nostra suos.
di sumus agrestes et qui dominemur in altis  315
montibus; arbitrium est in sua tecta Iovi.
hunc tu non poteris per te deducere caelo,
at poteris nostra forsitan usus ope.'
dixerat haec Faunus; par est sententia Pici.
'deme tamen nobis vincula', Picus ait,  320
'Iuppiter huc veniet, valida perductus ab arte:
nubila promissi Styx mihi testis erit.'
emissi laqueis quid agant, quae carmina dicant,
quaque trahant superis sedibus arte Iovem
scire nefas homini. nobis concessa canentur  325
quaeque pio dici vatis ab ore licet.
eliciunt caelo te, Iuppiter; unde minores
nunc quoque te celebrant Eliciumque vocant.
constat Aventinae tremuisse cacumina silvae,
terraque subsedit pondere pressa Iovis:  330
corda micant regis totoque e corpore sanguis
fugit et hirsutae deriguere comae.
ut rediit animus, 'da certa piamina' dixit
'fulminis, altorum rexque paterque deum,
si tua contigimus manibus donaria puris,  335
hoc quoque quod petitur si pia lingua rogat.'
adnuit oranti, sed verum ambage remota
abdidit et dubio terruit ore virum.
'caede caput' dixit; cui rex 'parebimus' inquit;
'caedenda est hortis eruta cepa meis.'  340
addidit hic 'hominis'; 'sumes' ait ille 'capillos.'
postulat hic animam; cui Numa 'piscis' ait.
risit, et 'his' inquit 'facito mea tela procures,
o vir conloquio non abigende deum.
sed tibi, protulerit cum totum crastinus orbem  345
Cynthius, imperii pignora certa dabo.'
dixit et ingenti tonitru super aethera motum
fertur, adorantem destituitque Numam.
ille redit laetus memoratque Quiritibus acta:
tarda venit dictis difficilisque fides.  350
'at certe credemur' ait 'si verba sequetur
exitus: en audi crastina, quisquis ades.
protulerit terris cum totum Cynthius orbem,
Iuppiter imperii pignora certa dabit.'
discedunt dubii, promissaque tarda videntur,  355
dependetque fides a veniente die.
mollis erat tellus rorata mane pruina:
ante sui populus limina regis adest.
prodit et in solio medius consedit acerno;
innumeri circa stantque silentque viri.  360
ortus erat summo tantummodo margine Phoebus:
sollicitae mentes speque metuque pavent.
constitit atque caput niveo velatus amictu
iam bene dis notas sustulit ille manus,
atque ita 'tempus adest promissi muneris' inquit;  365
'pollicitam dictis, Iuppiter, adde fidem.'
dum loquitur, totum iam sol emoverat orbem,
et gravis aetherio venit ab axe fragor.
ter tonuit sine nube deus, tria fulgura misit.
credite dicenti: mira sed acta loquor:  370
a media caelum regione dehiscere coepit:
summisere oculos cum duce turba suo.
ecce levi scutum versatum leniter aura
decidit: a populo clamor ad astra venit.
tollit humo munus caesa prius ille iuvenca  375
quae dederat nulli colla premenda iugo,
idque ancile vocat, quod ab omni parte recisum est,
quaque notes oculis angulus omnis abest.
tum, memor imperii sortem consistere in illo,
consilium multae calliditatis init:  380
plura iubet fieri simili caelata figura,
error ut ante oculos insidiantis eat.
Mamurius, morum fabraene exactior artis
difficile est, illud, dicere, clausit opus.
cui Numa munificus 'facti pete praemia' dixit:  385
'si mea nota fides, inrita nulla petes.'
iam dederat Saliis a saltu nomina ducta
armaque et ad certos verba canenda modos;
tum sic Mamurius: 'merces mihi gloria detur,
nominaque extremo carmine nostra sonent.'  390
inde sacerdotes operi promissa vetusto
praemia persolvunt Mamuriumque vocant.
Nubere siqua voles, quamvis properabitis ambo,
differ; habent parvae commoda magna morae.
arma movent pugnas, pugna est aliena maritis;  395
condita cum fuerint, aptius omen erit.
His etiam coniunx apicati cincta Dialis
lucibus impexas debet habere comas.

(2. E F) 3. F C (4. G C)

Tertia nox de mense suos ubi moverit ortus
conditus e geminis Piscibus alter erit.  400
nam duo sunt: Austris hic est, Aquilonibus ille
proximus; a vento nomen uterque tenet.

5. H C

Cum croceis rorare genis Tithonia coniunx
coeperit et quintae tempora lucis aget,
sive est Arctophylax, sive est piger ille Bootes,  405
mergetur visus effugietque tuos.
at non effugiet Vindemitor: hoc quoque causam
unde trahat sidus parva docere mora est.
Ampelon intonsum satyro nymphaque creatum
fertur in Ismariis Bacchus amasse iugis.  410
tradidit huic vitem pendentem frondibus ulmi,
quae nunc de pueri nomine nomen habet.
dum legit in ramo pictas temerarius uvas,
decidit: amissum Liber in astra tulit.

6. A NP

Sextus ubi Oceano clivosum scandit Olympum  415
Phoebus et alatis aethera carpit equis,
quisquis ades castaeque colis penetralia Vestae,
gratare, Iliacis turaque pone focis.
Caesaris innumeris, quos maluit ille mereri,
accessit titulis pontificalis honor.  420
ignibus aeternis aeterni numina praesunt
Caesaris: imperii pignora iuncta vides.
di veteris Troiae, dignissima praeda ferenti,
qua gravis Aeneas tutus ab hoste fuit,
ortus ab Aenea tangit cognata sacerdos  425
numina: cognatum, Vesta, tuere caput.
quos sancta fovet ille manu, bene vivitis, ignes:
vivite inexstincti, flammaque duxque, precor.

7. B NON : F

Una nota est Marti Nonis, sacrata quod illis
templa putant lucos Veiovis ante duos.  430
Romulus, ut saxo lucum circumdedit alto,
'quilibet huc' inquit 'confuge; tutus eris.'
o quam de tenui Romanus origine crevit,
turba vetus quam non invidiosa fuit!
ne tamen ignaro novitas tibi nominis obstet,  435
disce quis iste deus, curve vocetur ita.
Iuppiter est iuvenis: iuvenales aspice voltus;
aspice deinde manum: fulmina nulla tenet.
fulmina post ausos caelum adfectare Gigantas
sumpta Iovi: primo tempore inermis erat;  440
ignibus Ossa novis et Pelion altius Ossa
arsit et in solida fixus Olympus humo.
stat quoque capra simul: nymphae pavisse feruntur
Cretides, infanti lac dedit illa Iovi.
nunc vocor ad nomen: vegrandia farra coloni  445
quae male creverunt, vescaque parva vocant;
vis ea si verbi est, cur non ego Veiovis aedem
aedem non magni suspicer esse Iovis?
Iamque ubi caeruleum variabunt sidera caelum,
suspice: Gorgonei colla videbis equi.  450
creditur hic caesae gravida cervice Medusae
sanguine respersis prosiluisse iubis.
huic supra nubes et subter sidera lapso
caelum pro terra, pro pede pinna fuit;
iamque indignanti nova frena receperat ore  455
cum levis Aonias ungula fodit aquas.
nunc fruitur caelo, quod pinnis ante petebat,
et nitidus stellis quinque decemque micat.

8. CF

Protinus aspicies venienti nocte Coronam
Cnosida: Theseo crimine facta dea est.  460
iam bene periuro mutarat coniuge Bacchum
quae dedit ingrato fila legenda viro;
sorte tori gaudens 'quid flebam rustica?' dixit;
'utiliter nobis perfidus ille fuit.'
interea Liber depexos crinibus Indos  465
vicit, et Eoo dives ab orbe redit.
inter captivas facie praestante puellas
grata nimis Baccho filia regis erat.
flebat amans coniunx, spatiataque litore curvo
edidit incultis talia verba comis:  470
'en iterum, fluctus, similes audite querellas.
en iterum lacrimas accipe, harena, meas.
dicebam, memini, "periure et perfide Theseu!"
ille abiit, eadem crimina Bacchus habet.
nunc quoque "nulla viro" clamabo "femina credat";  475
nomine mutato causa relata mea est.
o utinam mea sors qua primum coeperat isset,
iamque ego praesenti tempore nulla forem.
quid me desertis morituram, Liber, harenis
servabas? potui dedoluisse semel.  480
Bacche levis leviorque tuis, quae tempora cingunt,
frondibus, in lacrimas cognite Bacche meas,
ausus es ante oculos adducta paelice nostros
tam bene compositum sollicitare torum?
heu ubi pacta fides? ubi quae iurare solebas?  485
me miseram, quotiens haec ego verba loquar?
Thesea culpabas fallacemque ipse vocabas:
iudicio peccas turpius ipse tuo.
ne sciat haec quisquam tacitisque doloribus urar,
ne totiens falli digna fuisse puter.  490
praecipue cupiam celari Thesea, ne te
consortem culpae gaudeat esse suae.
at, puto, praeposita est fuscae mihi candida paelex!
eveniat nostris hostibus ille color.
quid tamen hoc refert? vitio tibi gratior ipso est.  495
quid facis? amplexus inquinat illa tuos.
Bacche, fidem praesta, nec praefer amoribus ullam
coniugis: adsuevi semper amare virum.
ceperunt matrem formosi cornua tauri,
me tua; at hic laudi est, ille pudendus amor.  500
ne noceat quod amo: neque enim tibi, Bacche, nocebat
quod flammas nobis fassus es ipse tuas.
nec, quod nos uris, mirum facis: ortus in igne
diceris, et patria raptus ab igne manu.
illa ego sum cui tu solitus promittere caelum.  505
ei mihi, pro caelo qualia dona fero!'
dixerat; audibat iamdudum verba querentis
Liber, ut a tergo forte secutus erat.
occupat amplexu lacrimasque per oscula siccat,
et 'pariter caeli summa petamus' ait:  510
'tu mihi iuncta toro mihi iuncta vocabula sumes,
nam tibi mutatae Libera nomen erit,
sintque tuae tecum faciam monimenta coronae,
Volcanus Veneri quam dedit, illa tibi.'
dicta facit, gemmasque novem transformat in ignes:  515
aurea per stellas nunc micat illa novem.

(9. DC) (10. EC) (11. FC)
(12. GC) (13. H EN) 14. A EQVIRR : NP

Sex ubi sustulerit, totidem demerserit orbes
purpureum rapido qui vehit axe diem,
altera gramineo spectabis Equirria Campo,
quem Tiberis curvis in latus urget aquis;  520
qui tamen eiecta si forte tenebitur unda,
Caelius accipiat pulverulentus equos.

15. B EID : NP

Idibus est Annae festum geniale Perennae
non procul a ripis, advena Thybri, tuis.
plebs venit ac virides passim disiecta per herbas  525
potat, et accumbit cum pare quisque sua.
sub Iove pars durat, pauci tentoria ponunt,
sunt quibus e ramis frondea facta casa est;
pars, ubi pro rigidis calamos statuere columnis,
desuper extentas imposuere togas.  530
sole tamen vinoque calent annosque precantur
quot sumant cyathos, ad numerumque bibunt.
invenies illic qui Nestoris ebibat annos,
quae sit per calices facta Sibylla suos.
illic et cantant quicquid didicere theatris,  535
et iactant faciles ad sua verba manus,
et ducunt posito duras cratere choreas,
cultaque diffusis saltat amica comis.
cum redeunt, titubant et sunt spectacula volgi,
et fortunatos obvia turba vocat.  540
occurrit nuper (visa est mihi digna relatu)
pompa: senem potum pota trahebat anus.
quae tamen haec dea sit quoniam rumoribus errat,
fabula proposito nulla tegenda meo.
arserat Aeneae Dido miserabilis igne,  545
arserat exstructis in sua fata rogis,
compositusque cinis, tumulique in marmore carmen
hoc breve, quod moriens ipsa reliquit, erat:
praebvit Aeneas et cavsam mortis et ensem:
ipsa sva Dido concidit vsa manv.  550
protinus invadunt Numidae sine vindice regnum,
et potitur capta Maurus Iarba domo,
seque memor spretum 'thalamis tamen' inquit 'Elissae
en ego, quem totiens reppulit illa, fruor.'
diffugiunt Tyrii quo quemque agit error, ut olim  555
amisso dubiae rege vagantur apes.
tertia nudandas acceperat area messes,
inque cavos ierant tertia musta lacus:
pellitur Anna domo, lacrimansque sororia linquit
moenia; germanae iusta dat ante suae.  560
mixta bibunt molles lacrimis unguenta favillae,
vertice libatas accipiuntque comas,
terque 'vale' dixit, cineres ter ad ora relatos
pressit, et est illis visa subesse soror.
nacta ratem comitesque fugae pede labitur aequo  565
moenia respiciens, dulce sororis opus.
fertilis est Melite sterili vicina Cosyrae
insula, quam Libyci verberat unda freti.
hanc petit, hospitio regis confisa vetusto:
hospes opum dives rex ibi Battus erat.  570
qui postquam didicit casus utriusque sororis,
'haec' inquit 'tellus quantulacumque tua est.'
et tamen hospitii servasset ad ultima munus;
sed timuit magnas Pygmalionis opes.
signa recensuerat bis sol sua, tertius ibat  575
annus, et exilio terra paranda nova est.
frater adest belloque petit. rex arma perosus
'nos sumus inbelles, tu fuge sospes' ait.
iussa fugit ventoque ratem committit et undis:
asperior quovis aequore frater erat.  580
est prope piscosos lapidosi Crathidis amnes
parvus ager, Cameren incola turba vocat:
illuc cursus erat. nec longius abfuit inde
quam quantum novies mittere funda potest:
vela cadunt primo et dubia librantur ab aura:  585
'findite remigio' navita dixit 'aquas';
dumque parant torto subducere carbasa lino,
percutitur rapido puppis adunca Noto,
inque patens aequor, frustra pugnante magistro,
fertur, et ex oculis visa refugit humus.  590
adsiliunt fluctus imoque a gurgite pontus
vertitur, et canas alveus haurit aquas.
vincitur ars vento nec iam moderator habenis
utitur, at votis is quoque poscit opem.
iactatur tumidas exul Phoenissa per undas,  595
umidaque opposita lumina veste tegit.
tum primum Dido felix est dicta sorori
et quaecumque aliquam corpore pressit humum.
ducitur ad Laurens ingenti flamine litus
puppis, et expositis omnibus hausta perit.  600
iam pius Aeneas regno nataque Latini
auctus erat, populos miscueratque duos.
litore dotali solo comitatus Achate
secretum nudo dum pede carpit iter,
aspicit errantem, nec credere sustinet Annam  605
esse: quid in Latios illa veniret agros?
dum secum Aeneas, 'Anna est!' exclamat Achates:
ad nomen voltus sustulit illa suos.
heu, quid agat? fugiat? quos terrae quaerat hiatus?
ante oculos miserae fata sororis erant.  610
sensit, et adloquitur trepidam Cythereius heros
(flet tamen admonitu motus, Elissa, tui):
'Anna, per hanc iuro, quam quondam audire solebas
tellurem fato prosperiore dari,
perque deos comites, hac nuper sede locatos,  615
saepe meas illos increpuisse moras.
nec timui de morte tamen: metus abfuit iste.
ei mihi, credibili fortior illa fuit.
ne refer: aspexi non illo corpore digna
volnera Tartareas ausus adire domos.  620
at tu, seu ratio te nostris adpulit oris
sive deus, regni commoda carpe mei.
multa tibi memores, nil non debemus Elissae:
nomine grata tuo, grata sororis eris.'
talia dicenti (neque enim spes altera restat)  625
credidit, errores exposuitque suos;
utque domum intravit Tyrios induta paratus,
incipit Aeneas (cetera turba tacet):
'hanc tibi cur tradam, pia causa, Lavinia coniunx,
est mihi: consumpsi naufragus huius opes.  630
orta Tyro est, regnum Libyca possedit in ora:
quam precor ut carae more sororis ames.'
omnia promittit falsumque Lavinia volnus
mente premit tacita dissimulatque metus;
donaque cum videat praeter sua lumina ferri  635
multa, tamen mitti clam quoque multa putat.
non habet exactum quid agat: furialiter odit,
et parat insidias et cupit ulta mori.
nox erat: ante torum visa est adstare sororis
squalenti Dido sanguinulenta coma  640
et 'fuge, ne dubita, maestum fuge' dicere 'tectum';
sub verbum querulas impulit aura fores.
exsilit et velox humili ~super ausa~ fenestra
se iacit (audacem fecerat ipse timor),
cumque metu rapitur tunica velata recincta,  645
currit ut auditis territa damma lupis,
corniger hanc cupidis rapuisse Numicius undis
creditur et stagnis occuluisse suis.
Sidonis interea magno clamore per agros
quaeritur: apparent signa notaeque pedum;  650
ventum erat ad ripas: inerant vestigia ripis;
sustinuit tacitas conscius amnis aquas.
ipsa loqui visa est 'placidi sum nympha Numici:
amne perenne latens Anna Perenna vocor.'
protinus erratis laeti vescuntur in agris  655
et celebrant largo seque diemque mero.
Sunt quibus haec Luna est, quia mensibus impleat annum;
pars Themin, Inachiam pars putat esse bovem.
invenies qui te nymphen Azanida dicant
teque Iovi primos, Anna, dedisse cibos.  660
haec quoque, quam referam, nostras pervenit ad aures
fama, nec a veri dissidet illa fide.
plebs vetus et nullis etiam nunc tuta tribunis
fugit et in Sacri vertice Montis erat;
iam quoque quem secum tulerant defecerat illos  665
victus et humanis usibus apta Ceres.
orta suburbanis quaedam fuit Anna Bovillis,
pauper, sed multae sedulitatis anus;
illa, levi mitra canos incincta capillos,
fingebat tremula rustica liba manu,  670
atque ita per populum fumantia mane solebat
dividere: haec populo copia grata fuit.
pace domi facta signum posuere Perennae,
quod sibi defectis illa ferebat opem.
Nunc mihi, cur cantent, superest, obscena puellae,  675
dicere; nam coeunt certaque probra canunt.
nuper erat dea facta: venit Gradivus ad Annam,
et cum seducta talia verba facit:
'mense meo coleris, iunxi mea tempora tecum;
pendet ab officio spes mihi magna tuo.  680
armifer armiferae correptus amore Minervae
uror, et hoc longo tempore volnus alo.
effice, di studio similes coeamus in unum:
conveniunt partes hae tibi, comis anus.'
dixerat; illa deum promisso ludit inani,  685
et stultam dubia spem trahit usque mora.
saepius instanti 'mandata peregimus' inquit;
'evicta est: precibus vix dedit illa manus.'
credit amans thalamosque parat. deducitur illuc
Anna tegens voltus, ut nova nupta, suos.  690
oscula sumpturus subito Mars aspicit Annam:
nunc pudor elusum, nunc subit ira, deum.
ridet amatorem carae nova diva Minervae,
nec res hac Veneri gratior ulla fuit.
inde ioci veteres obscenaque dicta canuntur,  695
et iuvat hanc magno verba dedisse deo.
Praeteriturus eram gladios in principe fixos,
cum sic a castis Vesta locuta focis:
'ne dubita meminisse: meus fuit ille sacerdos;
sacrilegae telis me petiere manus.  700
ipsa virum rapui simulacraque nuda reliqui:
quae cecidit ferro, Caesaris umbra fuit.'
ille quidem caelo positus Iovis atria vidit,
et tenet in magno templa dicata foro;
at quicumque nefas ausi, prohibente deorum  705
numine, polluerant pontificale caput,
morte iacent merita: testes estote, Philippi,
et quorum sparsis ossibus albet humus.
hoc opus, haec pietas, haec prima elementa fuerunt
Caesaris, ulcisci iusta per arma patrem.  710

16. C F

Postera cum teneras aurora refecerit herbas,
Scorpios a prima parte videndus erit.

17. D LIB : AGON : NP

Tertia post Idus lux est celeberrima Baccho:
Bacche, fave vati, dum tua festa cano.
nec referam Semelen, ad quam nisi fulmina secum  715
Iuppiter adferret, ~parvus inermis eras~;
nec, puer ut posses maturo tempore nasci,
expletum patrio corpore matris opus.
Sithonas et Scythicos longum narrare triumphos
et domitas gentes, turifer Inde, tuas.  720
tu quoque Thebanae mala praeda tacebere matris,
inque tuum furiis acte Lycurge genus.
ecce libet subitos pisces Tyrrhenaque monstra
dicere; sed non est carminis huius opus.
carminis huius opus causas exponere quare  725
vitisator populos ad sua liba vocet.
ante tuos ortus arae sine honore fuerunt,
Liber, et in gelidis herba reperta focis.
te memorant, Gange totoque Oriente subacto,
primitias magno seposuisse Iovi:  730
cinnama tu primus captivaque tura dedisti
deque triumphato viscera tosta bove.
nomine ab auctoris ducunt libamina nomen
libaque, quod sanctis pars datur inde focis;
liba deo fiunt, sucis quia dulcibus idem  735
gaudet, et a Baccho mella reperta ferunt.
ibat harenoso satyris comitatus ab Hebro
(non habet ingratos fabula nostra iocos);
iamque erat ad Rhodopen Pangaeaque florida ventum:
aeriferae comitum concrepuere manus.  740
ecce novae coeunt volucres tinnitibus actae,
quosque movent sonitus aera, sequuntur apes;
colligit errantes et in arbore claudit inani
Liber, et inventi praemia mellis habet.
ut satyri levisque senex tetigere saporem  745
quaerebant flavos per nemus omne favos.
audit in exesa stridorem examinis ulmo,
aspicit et ceras dissimulatque senex;
utque piger pandi tergo residebat aselli,
adplicat hunc ulmo corticibusque cavis.  750
constitit ipse super ramoso stipite nixus,
atque avide trunco condita mella petit:
milia crabronum coeunt, et vertice nudo
spicula defigunt oraque sima notant.
ille cadit praeceps et calce feritur aselli,  755
inclamatque suos auxiliumque rogat.
concurrunt satyri turgentiaque ora parentis
rident: percusso claudicat ille genu.
ridet et ipse deus, limumque inducere monstrat;
hic paret monitis et linit ora luto.  760
melle pater fruitur, liboque infusa calenti
iure repertori splendida mella damus.
femina cur praesit, non est rationis opertae:
femineos thyrso concitat ille choros.
cur anus hoc faciat, quaeris? vinosior aetas  765
~haec erat et~ gravidae munera vitis amat.
cur hedera cincta est? hedera est gratissima Baccho;
hoc quoque cur ita sit, discere nulla mora est.
Nysiadas nymphas puerum quaerente noverca
hanc frondem cunis opposuisse ferunt.  770
Restat ut inveniam quare toga libera detur
Lucifero pueris, candide Bacche, tuo:
sive quod ipse puer semper iuvenisque videris,
et media est aetas inter utrumque tibi;
seu quia tu pater es, patres sua pignora, natos,  775
commendant curae numinibusque tuis:
sive, quod es Liber, vestis quoque libera per te
sumitur et vitae liberioris iter:
an quia, cum colerent prisci studiosius agros,
et faceret patrio rure senator opus,  780
et caperet fasces a curvo consul aratro,
nec crimen duras esset habere manus,
rusticus ad ludos populus veniebat in Urbem—
sed dis, non studiis ille dabatur honor:
luce sua ludos uvae commentor habebat,  785
quos cum taedifera nunc habet ille dea—
 ergo ut tironem celebrare frequentia possit,
visa dies dandae non aliena togae?
mite caput, pater, huc placataque cornua vertas,
et des ingenio vela secunda meo.  790
Itur ad Argeos (qui sint, sua pagina dicet)
hac, si commemini, praeteritaque die.
stella Lycaoniam vergit declinis ad Arcton
Miluus: haec illa nocte videnda venit.
quid dederit volucri, si vis cognoscere, caelum,  795
Saturnus regnis a Iove pulsus erat;
concitat iratus validos Titanas in arma,
quaeque fuit fatis debita temptat opem.
matre satus Terra, monstrum mirabile, taurus
parte sui serpens posteriore fuit:  800
hunc triplici muro lucis incluserat atris
Parcarum monitu Styx violenta trium.
viscera qui tauri flammis adolenda dedisset,
sors erat aeternos vincere posse deos.
immolat hunc Briareus facta ex adamante securi,  805
et iamiam flammis exta daturus erat:
Iuppiter alitibus rapere imperat: attulit illi
miluus, et meritis venit in astra suis.

(18. EC) 19. F QVINQ : NP
20. GC 21. HC 22. AN

Una dies media est, et fiunt sacra Minervae,
nomina quae iunctis quinque diebus habent.  810
sanguine prima vacat, nec fas concurrere ferro:
causa, quod est illa nata Minerva die.
altera tresque super rasa celebrantur harena:
ensibus exsertis bellica laeta dea est.
Pallada nunc pueri teneraeque orate puellae;  815
qui bene placarit Pallada, doctus erit.
Pallade placata lanam mollire puellae
discant et plenas exonerare colos.
illa etiam stantes radio percurrere telas
erudit et rarum pectine denset opus.  820
hanc cole, qui maculas laesis de vestibus aufers:
hanc cole, velleribus quisquis aena paras.
nec quisquam invita faciet bene vincula plantae
Pallade, sit Tychio doctior ille licet:
et licet antiquo manibus conlatus Epeo  825
sit prior, irata Pallade mancus erit.
vos quoque, Phoebea morbos qui pellitis arte,
munera de vestris pauca referte deae.
nec vos, turba fere censu fraudata, magistri,
spernite (discipulos attrahit illa novos),  830
quique moves caelum, tabulamque coloribus uris,
quique facis docta mollia saxa manu.
mille dea est operum: certe dea carminis illa est;
si mereor, studiis adsit amica meis.
Caelius ex alto qua mons descendit in aequum,  835
hic, ubi non plana est, sed prope plana via,
parva licet videas Captae delubra Minervae,
quae dea natali coepit habere suo.
nominis in dubio causa est. capitale vocamus
ingenium sollers: ingeniosa dea est.  840
an quia de capitis fertur sine matre paterni
vertice cum clipeo prosiluisse suo?
an quia perdomitis ad nos captiva Faliscis
venit? et hoc signo littera prisca docet.
an quod habet legem, capitis quae pendere poenas  845
ex illo iubeat furta recepta loco?
a quacumque trahis ratione vocabula, Pallas,
pro ducibus nostris aegida semper habe.

23. B TVBIL : NP

Summa dies e quinque tubas lustrare canoras
admonet et forti sacrificare deae.  850
nunc potes ad solem sublato dicere voltu
'hic here Phrixeae vellera pressit ovis.'
seminibus tostis sceleratae fraude novercae
sustulerat nullas, ut solet, herba comas:
mittitur ad tripodas certa qui sorte reportet  855
quam sterili terrae Delphicus edat opem.
hic quoque corruptus cum semine nuntiat Helles
et iuvenis Phrixi funera sorte peti.
usque recusantem cives et tempus et Ino
compulerunt regem iussa nefanda pati;  860
et soror et Phrixus, velati tempora vittis,
stant simul ante aras iunctaque fata gemunt.
aspicit hos, ut forte pependerat aethere, mater
et ferit attonita pectora nuda manu,
inque draconigenam nimbis comitantibus urbem  865
desilit, et natos eripit inde suos;
utque fugam capiant, aries nitidissimus auro
traditur: ille vehit per freta longa duos.
dicitur infirma cornu tenuisse sinistra
femina, cum de se nomina fecit aquae.  870
paene simul periit, dum volt succurrere lapsae,
frater, et extentas porrigit usque manus.
flebat, ut amissa gemini consorte pericli,
caeruleo iunctam nescius esse deo.
litoribus tactis aries fit sidus; at huius  875
pervenit in Colchas aurea lana domos.

(24. C Q : REX : C : F) (25. DC) 26. EC

Tres ubi Luciferos veniens praemiserit Eos,
tempora nocturnis aequa diurna feres.

(27. F NP) (28. GC) (29. HC) 30. AC

Inde quater pastor saturos ubi clauserit haedos,
canuerint herbae rore recente quater,  880
Ianus adorandus cumque hoc Concordia mitis
et Romana Salus Araque Pacis erit.

31. BC

Luna regit menses: huius quoque tempora mensis
finit Aventino Luna colenda iugo.