Ruri tota novo domino vigilata fere nox.
Namque aures vacuas tandem clamoribus urbis
implebant acri grylli stridore sabelli.
Vix dum conivet: cecinerunt undique galli.
I
GALLICINIUM
Hic hic, heri qui vesperi greges quoque
nostros stupebas inscius,
hic non, Horati, te tuis de somniis
ad vaniora trudimus,
nec nuntiamus seduli lucem novam
a mane perdendam tibi.
Hic nosmetipsos excitamus invicem,
postquam ter alis plaudimus,
solemque clausis pollicemur feminis
vagumque per sulcos iter.
Tu cui domi est far, hordeum, magnum penus,
hic, here, quiesce quamlibet.
Dein septis galli deinceps in chortibus omnes
conticuere: fluunt animi, mens labitur ipsa
se quaerens, obeunt sublustrem somnia somnum.
Mox obnitentem Flaccum quoque languidus aufert
somnus. Iam nec ubi est, valet amplius esse, nec idem.
II
REDITUS DOMUM
Est in paterna parvulus domo puer:
frondiferoque iugo sublime Voltur eminet,
et silva raucis ingemit palumbibus,
undique myrtus olet rubetque bacis arbutus,
et bandusini fontis obstrepunt aquae:
omnia sed madidis aspectat oculis inquies.
Nam matris ille neutiquam vultum videt,
immemorabiliter imaginem dulcem sequens.
Conspecta numquam mater infanti, nec est
obvia nunc reduci nec dicit in somnis, Ave!
Dum vero notos per lucos immemor errat,
praetereunt segnes momento temporis anni,
vanescunt patrii subter caligine montes,
audacem nuda tenet illum Roma iuventa.
III
CANES
Quem circumveniunt pallentes undique formae,
turba balatronum, nebulonum,
mimae, latrones, lenones, scorta, cinaedi,
et Furiae procul exululantes.
Canidia hinc atris sibi rodens dentibus ungues,
torva tuens hinc Mena minatur.
Improbus insequitur lunam latratus euntem
per secura silentia caeli:
sunt autem critici, qui putida carmina Maevi
Vergilio praeponere certant.
At veros latrare canes ita nescius audit,
qui matutinum propriis a sepibus acres
obtrectent sonitumque pedum ravumque susurrum.
Nec dilucescit, sed pauper forte viator
pergit iter linquens madefactum rore cubile.
Tu procul hinc dulcis pudibundo, Quinte, poetae
occurris, balbeque audis sed dulce loquentem.
Cui sic respondes: rubor illum tinguit agrestis.
IV
AD VERGILIUM
Qui sulco placidi sub divo natus aratri es,
ut laeta frumenti seges, voce favente boum,
sunt tibi propter aquas agiles rectaeque sorores,
Padi paterni populi, lusciniisque sonant.
Lusciniae cunctas celebrant, magis omnibus unam,
tuam gemellam, quo die nasceris ipse, satam.
Suaserunt puero tibi blandos murmure somnos
apes paternae, dum graves melle domum repetunt.
Posthabito fructu, contentus flore poeta
tu contubernales apes moribus ecce refers:
quae linquunt florem non ullo stamine laeso,
nec ulla ne minima quidem ruga plicat folium.
Quod flori super est, id api satis est, satis autem
ad id creandum quo nihil dulcius est homini.
Praediolum vates et amoenis hortulus umbris
detinet: et flores una mirantur et herbas,
lilia narcissosque et caeruleos hyacinthos
et sepem saevam spinis comemque corymbis.
Singula sed Flaccus dum spectat, torpor inertem
occupat, et bombus teretes circumstrepit aures.
Laxantur molles, apibus pascentibus, artus.
Somniat ille levi permulsus murmure somnum.
V
CONTICINIUM
Strix repetit nunc cana cavum, nunc noctua rimam,
gryllique sub terris latent.
Iam nec eunt aurae nec inhorrens palpitat arbos,
silentioque ros cadit,
stellaeque invitos oculos, una, altera, plures,
iam condidere palpebris...
Dormitat, nec apum strepitus fuit ille, sed una
mussabat circa transennam musca fenestrae,
saeva canens et saepe cadens. Dein crescere murmur,
et tremuli litui fractarumque aera tubarum
obstrepere. At tellus equitum peditumque tumultu
mota tonat. Iam Vergilius dilapsus in auras
est nusquam. Stertit submisse Flaccus et idem
flectit equum magnaque edicit voce tribunus
ut pilis infesta cohors procurrat in hostes:
aspera vox aegre scabris e faucibus exit.
Tandem verba sonant, sed coepto prorsus aberrant.
VI
BELLUM CIVILE
Venerunt hinc inde duae super arma volantes
utrosque, dum siletur, inter ordines
eia! aquilae latis alis et ab aethere terram
micare subter aere fulgidam vident:
alteraque alterius subito petit unguibus ungues,
sonorque caedis arduus ruit ferae.
Circum signa volant avulsae corpore plumae,
et ante tempus arma sanguis inquinat.
O aquilae quibus est romana nidus in arce
et una mater, altitudinis sequax,
o aquilae ex auro, rigido quas aere cohortes
tuentur usque fortibusque cordibus,
quid paribus pugnare pares prorumpitis? unde
agenda praeda? quemne et unde pellitis,
o cives, hostem? Cives, cum finibus istis
colonus arva dimovens ligonibus,
non nisi consimiles galeas invenerit atque
ubique pila, pila utrimque foderit,
Romanos ipsi Caelo pugnasse putabit
et hic perisse contremescet impios.
At quae non contra Caelum, quae bella piorum
piisve non abominanda matribus?
Quae sub sole putant tot parvos esse Quirites
quot ista nutrit alma terra parvulos:
tam sunt inter se similes tamque omnium egeni,
parique iure dulce pectus appetunt!
Miramur qui quaeque suos dignoscere possit
amantiusque tollere usque ad osculum.
Quid? Nonne innumeros inter, quibus est color idem,
figura, forma, pluma, cantus, omnia,
conferta propriam discernit in arbore prolem
suosque quaeque passeres avis fovet?
VII
ANTE LUCEM
Aves ab imis exserunt alis caput
et alterum repente ponunt crusculum,
nam voce tenue tinnula signum dedit
crista decoram parva cassidem gerens
alauda: quod vix crepuit illinc classicum
telluris umbras inter et clarum polum,
hic omnis arbos intremit nutat fremit.
Cecinit avicula, terraque expergiscitur.
Verum susurrus hactenus pressi sonant,
rerumque circum lenis oscitatio.
Pelluntur absque cardinum tritu fores,
patent fenestrae molliter ceu palpebrae,
aurae queruntur, dulce aquae singultiunt.
Silvas per omnes sibilus sonat levis,
st! hinc et illinc mussitant tristes aves,
aegre ferentes antelucanam tubam.
At iam fenestras stridulae circumvolant
luteis relictis nidulis hirundines,
iamque hospitale turba diversorium
passerculorum miscet ulmum cantibus.
Tunc excitatur immemor Quintus sui.
Calcare nubes sibi videtur et vias
sublimis urbis a cuculis conditae.
Late canentes audit omnes oscines,
turdos, palumbes, vitiparras, turtures,
paros, iynges, galbulas, erithaeos,
parvumque, qui nec est usquam nec usquam abest,
cui tot solia sunt quot folia sunt, regulum.
Novos poeta carminum modos stupet.
VIII
DILUCULUM
O sol e roseis nubibus eminens,
hesterni similis solis, ut amplius
ovum quod parimus discrepet alteri
quod nidi teneris in stipulis tepet,
hinc te nempe procul nox superincubans
alis magna nigris fovit et abdidit,
nunc nubem tenui cortice candidam,
distinctam maculis dividis aureis,
atque excluderis. O! pulcher et aliger,
signatam madidis scande viam rosis
Exi! Longa via est, est labor improbus,
qualis nos humiles terreat alites.
At te gratia, te gloria, te favor
terrae prosequitur, cui bene feceris,
quamvis lucifugae vespere laedere
te tristi soleant carmine noctuae.
Pulcher sol, age tu, si quid agis. Nihil,
qui mox te maneat terminus, attinet.
Dilapsis similis, nasceris, occides.
Scimus: tum foliis nos quoque condimur.
Tum nobis abeunt omnia cum die,
sed rivus sonitu perpetuo fluit.
Iam nullae sumus: ecce, omnia, suavius
luce ipsa, recreat lusciniae melos.
Sol oritur, sparguntur aves. Sua pabula quaerunt,
hae bacas, hae vermiculos, hae semina, passim.
Vescuntur, rixantur, amant, saliunt huc illuc,
extremo pandunt alas: tum quicquid agebant,
aerio faciles plausu cantuque coronant.
At toto Quintus pedetemtim rure vagatur
et primas auras adducto pectore sorbet,
et stupet ad ventum tremulas cum murmure frondes
guttasque impressas ingentis imagine solis.
Miratur iam visa novus, tum visa quidem, cum
degeret ipse alius: terra caeloque potitur.
Quicquid miratur, proprium facit ac sibi ponit,
dulcibus allectum verbis et carmine vinctum.
IX
RUS
Rus, ave et salve! Mala longa vitae
delet, o tellus, brevis hora. Tutus
negligo iamnunc procul adsonantes
naufragus undas.
O tori strati foliis et altae
frondibus textum tremulis lacunar
arboris! Nonne hi redolent magis quam
balsama flores?
Tu mihi tantum precor, alma, vati,
te frui, dones: hilarosque soles
et leves noctes et aquas salubres
affer et umbras.
Tu cibi quod sit satis, ipsa dones
pingue cum pomis olus: ipsa et ipsas
ex tua creta, quibus haec ferantur
dona, patellas.
En rauca ductus patientis voce bubulci
sedato pede planitiem petit, exiguas quae
exhalat nebulas et humum redolet proscissam.
Cernit ibi fulva succinctum pelle bubulcum
innixum buri, vaccis et voce minantem,
non stimulo. Vitulis quos gestant, parcit arator.
At stivam premit et virgam quatit, hiscit et urget,
conspecto domino: sequitur qui lippus aratrum
et vaccas oculis et aratorem meditans et
intra se canit. Interior, vel corde sub
ipso, tamquam anima leni resonat lyra mota canenti.
X
INSTRUMENTUM RUSTICUM
Sic te magna beet parens,
sic donis cumulet terra memor suis,
ut tu fidus aras, amas,
arentemque rigas ct saturas macram.
Quin ipse in stabulis, tibi
qui possent operam reddere mutuam,
fecisti a vitulis boves,
fraternum dociles ferre simul iugum.
Quin idem e tilia iugum
molli, quod minime colla premat, dolas,
ut iam providus ilicem
in burim validam vomere flexeras.
Quod polles opibus tuis
nec spectas alios indigus, imperas,
et sumpto baculo, licet
albos pone boves sceptriger ambules.
At retrocedens dum iuxta transit aratrum,
vatem cum gemitu vaccae circumspiciunt et
humenti nebula calidis e naribus adflant:
vomis stridet: ait visu, non ore, bubulcus:
"Instrumenta sumus ruris tua: nil nisi vox est
inter me camurasque boves et robur aratri".
Vox vero tenuis non est audita poetae.
Quo tenuis singultus aquae vocat, ille per ulvas
et glaucas, agitans aliud, descendere cannas
pergit ad ignotum rivum. Mox lucis et umbrae
alternis varius vicibus Digentia vati
apparet resonatque suo. Solaeque sub alnis
aut in arundinibus rivum per saxa loquacem
cyaneae auscultant merulae, deserta colentes,
lusciniaeque, diu tacitae: tum reddere tentant,
dein tereti querulas imitantur gutture voces.
Tuque sedens ad aquas carmen meditaris, Horati.
XI
DIGENTIA
Me quoque, rive, doce, perlucide qui nigris sub umbris
hinc semper is, hic semper es, perennis.
O utinam, similis plane tibi, laberer, manerem!
et unda frondes ferret atque flores,
non vocem, non hoc murmur leve, quod viator edo,
non quae mei pars maior est et omni,
non cantum, quem, rive fugax, canis, ut cano fatigans
ad saxa fluctus labilemque vitam.
Haec meditans ripas adverso flumine Flaccus
scandebat, cum iam staret magis ardua rupes
et sensim rivus breviori curreret alveo.
Ad rivi tandem molli cunabula musco
strata venit, gemitumque audit balbamque querelam
antro exsistentis tremulique sub ilice fontis.
Adspicit et patriam nymphae reminiscitur urnam.
XII
BANDUSIA
Te quocumque vocant nomine rustici,
iamnunc Bandusiae fons eris, et tuas
undas Appula puras
pura fundat ab amphora,
quae dempsit puero nympha sitim mihi,
quae longis tenuit garrula fabulis
aurem: quas utinam nunc
ex te grandior audiam!
Dic montes patrios, dic tenues lares,
oro, dic ioca, dic seria, quot diu
nobis abdita, mixtum
nunc risum lacrimis cient:
quot percepta semel corde pio, memor
dicam digna piis cordibus. Hauriam
sic ex fonte canorae
vates rite puertiae!
Sic secum puraque manus lavit aridus unda
Bandusiae venisque cavas salientibus ambas
subicit et bibit. Hinc clivoso tramite montem
ascendit. Subito quae ducat semita nulla est.
Nulla videt late culti vestigia ruris,
solaque circumstant vatem fruticeta vagantem:
in numerum qui cogitat et tacito canit ore.
XIII
TESQUA
Haec quae scurra tener tesqua vocaverit
solis hirta quidem vepribus et rubis,
non tu despicies difficilis nimis,
vates ore tenus pius:
qui iam non modo non his quereris rubos
et vepres salebris surgere, sed magis,
quod saevis etiam sentibus exeant
bacae puniceae, stupes.
Haec haec pruna tibi cornaque porrigit
Paupertas proprio comis ab hortulo.
Grata sume manu: vescere: forsitan
quamvis acria te iuvent.
Hos vulgus frutices corripiat licet
sentesque illepida voce vocet canis.
Late suavis odor spargitur. Hi canis
sentes progenerant rosam.
In lucum sensim crescit nemus: undique fagi
exsurgunt: ilex et quercus multa minatur
densaque germinibus circum viret arbutus imis.
«Hoc erat in votis» inquit: «paulum quoque silvae».
XIV
SILVA
Te conseverunt iacientes semina casu
sub rerum primordia venti,
silva vetus, quae cum ventis de tempore lapso
longa diem noctemque susurras.
Tu formas bipedum vidisti forte ferarum
repere subter, et arbuta passim
carpere de ramis et humi sibi sumere glandes,
iam pastum venientibus apris.
Tu priscos homines vidisti vespere cautos
ilicis ad stirpem dare nuda
membra solo foliis et frondibus involventes,
dum tenebras lupus olfacit atras.
Da mihi nunc isdem recubanti, silva, sub umbris
carmina quae soleo meditari,
quae genus humanum faciant humanius, usque
dum brutum sibi dempserit omne.
Tum sic adfari mons ipse Lucretilis ipsum
aurarum dulci strepitu silvaeque poetam.
XV
LUCRETILIS
Sentibus hirtus, idem
mollis et musco tenero, nunc querulis cicadis
tinnulus aut canoris
per nigros lucos avibus, nunc tonitru tremendus,
mons ego forma vitae
sum tuae quaedam: veteris qui similis Chimaerae
nunc velut unus haedus
vagio, nunc exululo trux velut una totus
belua. Vere pictos
do novo flores, adimo cum gravis urget aestus:
singula sed relinquo,
tuta iam lactis foliis, pendula poma ramis.
Horrida deinde nudum
me tegit nix et glacies, omniaque algor aevi
eripit, et videri.
Tunc aquas dulci vitreas Bandusiae reservo.
Interea veteri repens per saxa ruinae
offendit Quintus. Metopae fractaeque columnae
zoophorique et signa iacent deformia muscoque
inlita qua densis exstant occulta sub herbis.
Stat paries aliquis. Priscae vestigia cellae
conlapsumque licet visu deprendere fanum.
Maceriam scandunt hederae, rubus occupat, ut si
adflictis omnes aditus difendere rebus
adspectusque velint. Virides in sole lacertae
per scabros reptant molli vibramine muros.
Tum fano vates languens aestuque viaque
succedit, paulumque sedens respirat in umbra.
XVI
FANUM PUTRE
Quis te deorum, quae dea, dirutum
fanum, tenebat, cum medium sacris
stares in umbris grande luci,
teque pii colerent tribules?
Qui tum tribules? quod genus et quibus
sermone, cultu, moribus et modis?
iurisne cultores an armis
omne nefas simul adrogantes?
Abscondit unum cuncta silentium.
Delevit aetas cum populo deum.
Fanum ruinam fecit. Ipsam
mox humus obruerit ruinam.
Hic saepe casus, hic mediter vices
et vana rerum conscius, hic deo
converser ignoto, vaganti
per populos inopique templi.
Dein secum tacitus, respectans rudera, pergit.
XVII
FINIS RERUM
Heu tempus veniet cum domitum pulvere corruat
templum sole nitens et tremulis sideribus, neque
iam sit quid videat quis neque iam qui videat, neque
iam mundus solium sustineat quo sedeat deus:
unus qui vacuo tunc spatio permeet undique,
seque ipso omne quod est, compleat, atque ipse sit omnia
unus. Quid tua tum carmina, quid tum tuus hic labor,
et spes et metus, haec gaudia, tot sollicitudines?
Versibus at tenuis foliorum intervenir horror
cautorumque pedum sonitus levis. Ecce viri seu
simioli potius patulae sub fornice nares
velato limbis hederae brevibusque corymbis
apparent limique oculi. Quem respicit et «Quo,
Quintipor, exagitas?» inquit Quintus: «quid opus te
circumagi?» «Nempe ut visam, si dicere par est,
rura tibi tua, nempe ut opus tibi vilicus omne
curem, circumagor. Vin me convertire rursus
in mediastinum?» «Iam tu contemnis agellum,
optabas nuper». «Tenuit spes rure vacandi
me quoque, qui...» «Quid? Nonne vacas?» «En illa Vacuna»
I ndicat et fanum circum se putre. «Vacuna!»
Et silet in dicto, nam secum cetera volvit.
XVIII
VACUNA
Otium rogat sedens
tuis viator aedibus, Vacuna:
tuque sub tholo quatis
sursumque tollis lanceam trementem.
«Diva sum ferox» ais,
«decepte voce nominisque forma!
Vita vis, homo, est: abi:
nunc militandum: mortuus vacabis!»
Et pede dimotis saxis et sentibus ipsam
ingreditur cellam: stat rite et numen adorat.
XIX
VIRTUS
Ubi in hostes abiturus prece te sollicitabat,
dea, miles, venit et te pius ambit Quiris: adsto
tibi, Virtus, ego vates.
Decet hoc te putre fanum, decet asper rubus, et me,
dea, non dedecet: ex his ego muris mihi fractis
hederas praemia carpam.
Sic hederam carpit. Tacitum canit ultima carmen
tunc lyra vicenis resonans sub pectine chordis.
XX
HEDERA
Nulla, si sapiam, magis ista tempora cingi
fronde poeta velim,
quam sine fraude metam licet et qua se abstinet omnis
turba caretque libens.
Tu nudos vestis muros, tu pulla ruinas
atque sepulcra memor.
Abscondis sane, sed item complecteris, ornas
palmitibusque foves...
Hic hederas ubi, Quinte, manu te cernit habentem,
«Fert ager hic hederam, non» inquit vilicus «uvam».